Vopisci Fortunati Plempii ... Ophthalmographia, sive Tractatio de oculi fabrica, actione, & usu praeter vulgatas hactenus philosophorum ac medicorum opiniones. Synopsin versa pagina exhibet

발행: 1632년

분량: 370페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

Ire non grave erit. Aristotelis vero dicta in productis libris, ut veritati consonent, sapienti sunt limitatione temperanda. ut scilicet vel dicantur partes sinistrae esse imbecilliores quaedam, ut puta pedes, manus.

non autem Omnes,non enim aures, Oculi. Vel ut dextrarum partium robur intelligat in actionibus, quas Medici vocant naturales , & in motionibus, uti sane in libris de partib. & incess. animalium est audiendus. Itaque etsi fortassis dexter oculus in alimenti attractione,assimi is

latione, digestione,excrementorum deoneratione, tum etiam in motitationibus sit validior sinistror in obeunda tamen visione sinister nihil dextro cedit. Atque hanc esse Aristotelicae sententiae mentem ex ipso liquet sui ipsius declaratore. Propositi enim problematis rationem Proserens a praeter consiletudinem utroque videndi instrumento a primo natali die pariter utendi, addit ; ratisnem vidend. in tunemdam eo. dextrarum aulin partium asserentiam inessciendo, non patiendo

sitam esse. At necdum hic subsisto: quaero ultra, qua praerogativa aut merito

partium dextrarum naturales actiones & motiones non sint aequales

passionibus. id enim non edidit Philosophus. Dicendum videtur a sanguinis crassitudine & multitudine dextra membra id participare: qu lis sanguis in dextris assiuentius abundati atqui hunc docet Galenus viribus augendis ; roborandisque actionibus apparari. Jam velli illo apparatu visus minimum egere videtur, nemph cujus praestantia prae cipue in vivaci retinae pictura consistit.

Levinus Lemnius lib. . de occult. nai. mirae. cap. 6. praeter communem opinionem dextrum oculum sinistro facit obtusiorem. Novo cat ad experientiam: & causam assuit: νιisscit, inquit, in adulta aetate crasor, Mnsiorque Jiritus,qquod fere ex dextri lateris incubitu vapores nocturni eo deriventur ac confluant i in senectute vero magis Descit oculus dexter, ac calor hepatis humores, qui viseni adminiculantur, depopulatur. . sinissem autem humissior est, nec in eo facile vel δirit m extenuantur, aut humores arsunt. Verum ab experientia, ad quam me ablegat. ego quidem inconsultus abeo non enim id ulla ratione queo animadvertere. Quod autem de vaporibus scandentibus subjungit: quamquam eos visioni ossicere certus sum, id tamen morbosum est, neque omnibus o venit, at quibusdam duntaxat: nos autem de naturali, & nativa &communi omnibus affectione loquimur; secundum quam dicimus cum

Philosopho,aeque dextrum ac sinistrum videndo praestare.

312쪽

α88 vo P. PORTUNATI PLEM PHPROBLEMA XLVIII. cur oculus optiis videt ἡ tenebris f

AGuilonius lib. x. prop. 6 t. hoc sibi praefixit demonstrandum. At

prosectd nihil minus qu in demonstrat, nimirum veri visionis m di imperitus. Nobis res perfacilis est. Revoca igitur in memoriam obscurati conclavis spectaculum: qualiter enim ibi fit in papyro rerum, forinsecus constitutarum repraesentatio, taliter & in oculi retina oris visibilia exhibentur. igitur si eonclave id exactd sit clausum . tum circumstantes parietes obnigrati, adeli ut nulla prorsus lucula emicet, elarissime & vivacissime admissae rerum luculae in objecta charta elucebunt: sin vem dictum conclave, sive ob minus accuratam rimarum omnium obturationem, sive ob candicantes parietum superficies, aliquod habeat lumen, non tam evidenter rerum imagines exprimentur, sed apparebunt debiles & quas dilutae. Eodem prorsus mido fit oculo. dum tenebris circumfusus est,corpora visibilia illustrata emicantissime in eo depinguntur. contra dum excellenti aeris lumine perfunditur, repraesentantur debiliter. Ratio. quia externum aeris lumen cum foristius sit specierum luculis,offuscat hasce ac diluit, ut minus effulgeant. Atque hane sane ob causam prudentissima natura oculum sceGrm vit,ut illud corpus, in quo colores externi delinearentur. quam mari me obscuro specu clauderetur, parvo effecto pupillae foramine ad sp 'cies intromittendas, minime autem a splendore offenderetur: unde de internas tunicas nigrore convestiit. ut suo loco diximus.

PROBLEMA XLIX.

cur ὸ profundis putes Agae interdis constitiuntur '

Notat hoc Galenus lib. io . de off. pari. eap. 3 .sed vel ipse tacen . te puteorum fossores nobis edisserent, se de die stellas conspicari. Quin neque opus est in profundos demergi puteos i longam fistulam seu ranalem iaculo admove,& aeque atque e puteis stellas interdiu co spicies. Ratio hujus ex ante praemisiis pendet: quia enim oculus in t cido aere constitutus fortiter a diurno lumine collustretur, stellarum debilior α tenuior collustratio sub priori latet, ac proinde non vi lantur: visus enim sequitur collustrationis rationem. clim vero putemum tenebris circumfulus est, quaelibet tenuiter etiam radiantia ciscerint,

nullo

313쪽

o PATHALMOGRAPHIAE LIB. IV.

Milo nempe lumine ipsa onustante in oculum rec epto. Quod tametiita accipies,ut nec Sol meridianus esse debeat, ne lite oculo se aspici-

.cienti adversus . iac namque e puteo densissimis etiam tenebris obsitos rustralielias cernere annitereris,quia tum vehemens lumen immedia

te Solari corpore provectum in oculos incurrens, imbecilaom vici--utuet stellarum tuminis aspectum adimito. PROBLEM A L.

cur ii, quibus sunt oculi profundSores, acutius virint,

ET hoc quoque eadem evolvitur ratione. neque enim aliam ob ea iam profundiores oculi acutius cernunt.quam quod magis in obscuriro sunt: promulentiores vero atque emissilit hebetius , quam quod i Ce nimium collustrantur. Quemadmodum ergli supra putei & oblongioris fistulae collum oculis umbram faciebat, ita hic margo .thalami ocu aris conditos oculos obumbrat: qui margo si umbram non praestet fatis, vocantur in suppetias palpebrae. Novi talibus praeditos oculis, qui bipini terrae incubantes,si intenderent aciem, stellas interdiu vid rent,non minus quam puteorum incolae: quas sane prominentiores naiscit oculos non assequuntur,quia diurnum lumen nimis aciem eorum seis rit & implet, aufertque tenuiter radiantium imagines. Habent vero hi praesto ac paratum remedium, quo plurimum juventuri indicem digitum arcte contrahant . ut in eius flexura medium relinquatur pusillulum foramen, per quod manu oculis admota perspiciatur et nisi myopes sint, que erunt perspicace, ac profundioribus oculis a natura impertiti. Hoc nempe manus protenso velamento. quod splendorem arcet atque aerem proximum obscurum effeti, rerum picturas distinctius vivaciuruque excipiunt. Facessant igitur Philolopnorum Medicorumque rati

Des exi stimantium, oculos profundos ideli videre exactius.vel f ut Ariastoteles quod motus radiorum non ita dissipentur, sed recta via promciscantur: vel sut Averrhoeso quod spiritus visorius magis in eis ut aggregatus. protuberantes vero oculos hebetius cernere, quod radii e rum dissipentur,utpote nihil habentes.quod eos dirigat. enim. vero in luminis receptionem .uti nos statuimus, borum potissima causa referenda sit,hoc argumento esse potest: quod exertioribus sublustrica lo,aut nubibus obducto melius visus perficiatur,quam in lucido a

re de Solis splendore, at non micus in hoc, quam illo salo radii eorum te a diriguntur. OO PRO

314쪽

VOP. PORTUNAT. PLEM PIPPROBLEMA LI. cur manupra luceradatit Sole objecta melius videtepossumis '

AD vertere licet eos, qui lucernam gestant, ut res obvias accuratius, distinguant, manum lumini opponere, ne in oculos illabatur. Similiter eos, qui in splendido aere e longinquo aliquod agnoscere volunt,apposita ad supercilia manu,aut aliqua alia re umbram sibi facere. Ubi ineptiunt Medici, id fieri ita, ut species viii biles recta ingredia, tur oculos. An umbrae species cogat recta ingredi non: inquienti sed apposita concava manus, cujus ductu species diriguntur. Cur ero vel sublata lucerna, vel ab oculis aversὶ species recti subintrant, nam tum melius cernuntur res obviae Hae nugae atque ineptiae veri visio nis modi imperitiadisoboles sunt. Aristoteles eamdem quaestionem proponit sect. 3 r. prob.28. & melius, quam praedicti Medici, solvit hoc. pacto, quia lucerna Sosisve tax mctro occurrens luminibus, reddis suam ob nimietarem infirmiora: rem etiamsi cognataminterimere prosua possis exuperotia. at vero manu ita arcente, nec luminum aetas ci pote se res visui obvia non Iominm in luceposita eR. undesit, ut re acta plenim agat, c=- να isectanda nihilominis videatur. Vidit aliquid Philosophus hic, sed non penitus pervidit. impedit enim quidem lux visum , quo minus objecta exacta percipiat: verum non ideo impedit, quia oculis inserat infirmitatem. namque queat debilior lucernae lux eam tam citb insore λ at quia sortiter in visum incurrens aliorum imagines obliteret. nam clim aifortibus visibilibus partes aliquae tetiformis tunicae illustrantur fortins hi sensio eorum est fortissima: reliquarum partium, quae visibilibus, respondent circumstantibus,radiatio in nulla ad illam proportione est:

quare &. horum 'nsio pene nulla. etenim uti se habet distincta retis o mis pictura ad distinctam visionem: ita fortis picturae illustratio ad fortem Iousionem. P R o A. L, E M A LIL

cur extentam in lucem re estim transeuntes videre nolo mis, ta ne qrudem ex lumine tu tenebras 's aerit hoc Alexander Aphrodisaeus sectos. prob.36. & selvit sic:

315쪽

op RTHALMOGRAPHIAE LIB. IV. Met

ellara. eandidis,stealuti sit, Uiritum G. m digerat,ac dueetit. cum vero

per temporis asiquantulum spatium assuessat, cernere integre potest.

quia ex eouiraris subito in contrarium traducti rei novitate turbamur, ut minin cernere ex aquo praterea valeamm. Prior ejus ratio nulla est in ana

non necessario ubi tenebrae sunt,aer est crassus & frigidus. in impense succensis hypocaustis tenebrae esse possunt: aer tamen his conclusus defervidus est,&ob fervorem tenuis . nihilominus qui ibidem aliquantisper moratus subito inclarum lumen prorumpet, tam aegrE lumen oculis suis excipiet, quam qui ex subterraneis obscurius specubus prodierit in diem. Insuper si lux clara & calida spiritum digerit ac dispergit, cur post temporis aliquantulum spatium cernere integrE possumus, clim quo diutius causa digerens praesto est, eo magis deberet dis verere Secunda ratio tolerari potest,&placuit subtili viro Iulio Scaligero exercit. 73. fieri enim censet laesionem, repentina illata luce iis, qui diu in tenebris commorati sunt: quia inassuetis novae sunt species.

Omne autem novum, inquit, valdd mutat. sicuti desides ac longo ma cidos otio, si quod eis datur opus laboriosum perficiendum. Verum quamquam illa communior causa non sit aspernanda, avidum tamen veritatis consectatorem non penitus saturat. quaerenda igitur particularior & proximior quaedam causa ι quae mihi villia est hac paucula poriphrasi posse comprehendi. Ex luce in tenebras subeuntes non videmus, quia specie lucis, quae sortiter visum movet, adhue imbuti sunt retinae spiritus: quamdiu ergd non evanuerit illa species, reliqua in tenebris seu modici luce debiliter radiantia vel non videbuntur, vel horum imagines oculis allapsae cum superstite ea lucis specie confundentur. Ex tenebris verb in lucem prodeuntes videre nequimus, eo quod patulis oculis lucem excipere non valeamus: sed quoquo mcuo possumus,eos obvelamus i sin minus, non parum dolitamus. ejus ratio. quia

in tenebris dilatata pupilla,luci subiici objecta, copiosissime ipsam admittit: cum autem ut Imrte visibile,laedit visum. Praeterea lux occursu suo cogit pupillam maxime , tenebris dilatatam maxime corrugari. at repentina illa & maxima corrugatio non potest esse non dolorifica.

quapropter consulendum illis, qui e profundis caveis & cellis in lucem prodeunt, ut, ne visum laedant, sensim scandant, & conniventibus oculis: sic enim non tam ampliter lux simul & semel excipitur.Qui ve-G ex clara luce in obscuriora loca subintrant; ut statim in hisce obvia quaeque perspiciant. paulo ante sabingressum oculos claudant:sic enim species spiritibus infixa citissime fugatur ab internis oculorum tenebris. Hac praxi ego apud amicos quosdam meos in tenebris me videre posse famam indeptus sim. Oo a PRO-

316쪽

re Pud opticae facultatis peritos pro axiomate circumfertur: propi oquiora sub majoribus angulis cerni, remotiora sub minoribus. Ex quo conseauitur, in vicinioribus objectis exiguusculas quasdam partiaculas angulo perceptibili repraetentari; quae in longinquioribus angulas formant imperceptibiles. itaque in longinquioribus hilae objectis aliqqanimultae particulae visum fugiunt, quae produnt sesein propingitoribus. ainui evidentius illa cernuntur, quorum particulas visus figulatim discernit et haec autem sunt, quae latiores angulos subten. dunt,id est, aspectui viciniora ergo haec evidentius perse usque com- p ebenduntur. Sed & ex ipsa specierum natura elicitur alia propositae quaestioniis ratio et nam ea dignoscuntur persectius, quorum pictura in retis mi a exhibita est vivaciorii haec etenim evidenter movet: at species visibi-Ies picturam efformantes quo propius ab objectis suis absunt, eo sunt .vivaciores acu getiores. inde vem remotius productae pedetentim M. . bescunt atque ςmoriuntur, ex ea sorte nempe,qRam cum aliis qualitatia Has communem serunt, quarum activitas certis carceribus circumscribitur. quapropter re vitio longinquorum objectorum impςrsectior. propinquorum persectior est,atque evidentior. . P. R. o B L E M.A L' IV

cur visis vadentes ae 4 caces olemproximὸ octitas a Gmota vident impron Sconsuli fG Onstat ulos optime habentes objecta, quae ad bipedalem aut i

tripedalem distantiam recth distinguunt, ad intervallum duorum aut trium digitorum noti probe videre, sed confuse atque obscvrd,qua si eircumdata sint limbo indiscreto ω penh umbratili. Cur id ita iri . vulc mma est in schola veritatis contemplatio. Inhianti mime avo. scire, quam hic radiorum ex oculis emissores ferrent sententiam: -- ullam probabilem confingere iptas possemihi imaginabar.

excussi igitur ac perscrutatus sum omnes bibliothecae meae forulos, mnia adversaria mea evolui: reliquis omnibus ob irescentibus unus .

Ndem sententiam dicere ausus est Christophoriis a Vega lib. I. deart. . Med. cap. . atque ita infit et nos Piaionis a mam)cuti similem esse νώ rura M

317쪽

riafacultas cum per aerem impetu peliatur, proxime admodum sita non tangit impetu ; quare neque ea discornis Irobet sic; autem posita, sed non

Iouὸ, impetu quodam in statio acquisito probὶovidere O disiernere valde. Ingeniose & plausibiliter. Id est, quod dicere soleo, nullam tam absurdam poni posse sententiam, quae non ab argutioribus speciosa Iarva queat investiri. Probat autem videndi facultatem impetu ferri ex Galeno lib. . de sent. Hipp. & Plat. Verumenimverb ista opinio jam sae- Ie&saepius reprobata est, de sere in scholis apud oculatiores nuncordescere coeeit, adeo ut pigeat ipsam de integro adoriri. Videamus ergo quid specierum visibilium patroni ad propositam quaestionem responderint. Franciscus Aguilonius lib. et . prop. 18. introducit quosdam hujus

rei causam in species visibiles conjiciendam volentes, quarum natura odoribus fit quodammodo similis:atqliut moschi odor e proximo gravis est propter admixtam crassam faeculentamque substantiam, quae in- iucundum odorem redditi e longinquo vero deposita parte crassiore purior essectus nares suavius ferit: ita species e proximo oculorum aciem retundunt, intervallo autem proportione quadam attenuatae res

distinctius spectandas exhibent. Sed istos taliter sentientes merito facessere jubet Aguilonius, definitque ipse rem hoc pacto: ex Vsim vi-μ organistructura constat,propinquius oculorum aciem terminari non posist, quam ubi eou uncti μα nervis opticu normales exi runti ergo hoc pun- 'ctum erit terminus minima digantia , in qua vi is distincta prisciροιιIL reliquo igitur statis ad Oculum usique visionem omnem confusio, turbidams esse oportet,quis in eo nullus axium concursim obveniat. Huic rationi quid , desit,vel luscus videati valet enim quidem fortassis invisone, duobus , oeulis celebrata,at non celebrata ab oculo unico inam in hac nullus fit

iugatorum axium concursus:&tamen si uni oculoetiam res vicinius ad- moveantur, confusae eae atque inlarmes apparebunt. An hic dici possit. . sua umbra ob viciniam excludere omnem illustrationem, quae necessa-

rio ad visionem requiritur Non. quia aliquantum illud medium exteris 'num, quod superest, potes juxtaposito lumine illustrare,& nihilominus , videbis indistincte. Alia igitur lubest ratio, quam ex Keplerianis principiis ita formamus. Visio fit per picturam: erglieturbata pictura, tur- batur visio. sed propinqua existente revisibili seu radiante,remota est intersectio ab eius radiationibus facta. ergo re quapiam oculo admota, intersectio, quae est huius picturae penicillus, recipit se intro in imput ipsum, & retina secat conum intra verticem. penicillus igitur P0 3 b crassus

318쪽

.erassus non clara & dilucida ducit lineamenta, εο terminos dilatat, linea superficiem scribens. Qui hancce rationem non percipit,exere at se cum globo crystallino aut aqueo fenestrae foramini imposito in conclavi obscurato, adhibeatque albam Papyrum post globum:experietur nempe propinquarum rerum picturae locum esse 1 globo remoti rem,remotarum propiorem: & quanto propius ad ultimum intersecti

nis terminum accesserit punctum radians, tanto terminos intersectionum a novis non parallelis puncti radiationibus factarum & a globo,&a se mutuli longius discedere. Qui haec animadvertit & intelligit,

neque etiam tum nobiscum sentit, desperatae pertinaciae est: qui vero dictam operam refugit, supinae negligentiae: &cui id experiri non varcat, nec tamen nobis habet fidem,malae est incredulitatis.

PROBLEMA LV. cur visus ad multum propinqua aegrius restici quam adremotiora

Non hic aegrius respicere ita capimus, quemadmodum supra, ut sit respicere indistinctius aut obscurius: sed ut fit laboriosius & m lestius & dolentius videre. Respondemus ergo ad quaestionem: iuvisione rerum propinquarum contorqueri, seu ad se invicem annuere oculos, & tanto magis contorqueri, quanto res visa propius visum consistit: in visione autem objectorum longinquorum oculos teneri parallelos. at situs hic oculorum parallelus naturalis est, quem sponte sua repetunt oculi vi musculorum aliorsum non distracti. unde in meditabundis,eo quod hi musculos oculorum remittant,quo minus ad res proximas contorqueantur,recurrunt ipsi ad situm parallelum. qua noti exstatici isti facile dignoseuntur ab omnibus: etsi a non omnibus notae ratio intelligatur. contra contortio non nisi musculorum ope laboriose perficitur. quare sequitur eam fatigatio: & quo major illa fuerit contortio,eo major fatigatio ac labor. Deprehendimus autem non eamdem omnibus inesse oculos contrahendi facultatem, sed quibusdam Iongiorem, aliis breviorem terminum a natura positum esse, quo propius adducere oculos necueunt. prout scilicet ad magis vel minus propinquam visionem se assuefecerint.

Quidam Optici doctissimi dolorem istum vel satigationem referunt ad eum nisum,quem potentia visiva in componendis & recte essi glandis tunicis atque humoribus adhibet. nam ut objecta vicinissima recte percipiantur, retina a crystallino longius debet removeri. Haec tamen causa non videtur mihi recipienda. r. quia in remotorum per 'ptione

319쪽

OPHTHALMO GR APHIAE LIB. IV.

pilone similis nissius adhiberi debet.retinam quippe ad crystallinum admoveri necesse e st. atqui tum nullus dolor. a. quia sit uno oculo objectum vicinissimum persentiatur, nullus fit dolor, idem tamen tum fit in uno illo oculo nisus,atque in duobus oculis.

PROBLEMA LVI.

Cur directius visui opposita persectius videntur; quo obliquius, re imperfectius '

ADnotavimus supra magnitudines eas, quae majoribus angulis visui offeruntur, evidentius perfectiusque videri, quam quae minores angulos subtendunt. at directe visui oppostae magnitudines amplioribus angulis percipiuntur, quam obliquatae: ergb illae persectius comprehenduntur. Major patet, quia sub majoribus angulis singulae rei particulae explicate. planeque in retina depinguntur , sub minoribus uero quaedam delitescunt,atque imperceptibiles sunt a mortali nostro visu. Minor probatur : quia ob situs obliquitatem propriam figuram plurimum immutant res, speciesque eorum contractim, altera in alterius loco, oculis repraesentantur, aded ut objecta non exhibeant enu.cleath, qualia sunt, sed alieno habitu deformia. Hoe vel apertissime inscripturis liquet, quae si oblique obvertantur, vix& ne vix quidem pomni agnosci. Atque hoc secundum communem veteremque Opticorum sententiam ita disseritur. secundum nostram autem brevissimhsic: quia omnes alii radii specierum praeter axem refringuntur in oculi humoribus, refracti vero debilitantur. igitur non tam distincte, nec fortiter seu persecth rem exprimunt, quam axis, qui nulla refractione infractus vigorem integrum servat.

hebetiores: nigri contra. Aristoteles lib. de generat. animal. cap. r. suffragantur Ab fA ali & Averrhoes, & reliqua Philosophorum turba. & rei hanc exponunt causam ex Aristotele : quod caelii Iarum humoris contineant, parvoque indigeant motu; nigri ut copiouorem habent humorem, ita majorem postulent motum. interdiu autem vehemens est ab objecto motus, quia multum lumen, oculi caesi vehementiorem motum susti

nere,

320쪽

αys vo P. PORTUNATI PLEM pri

nere non possunt: nigris optime is convenit. at nocte cum exiguum sieluinen.objecta leviter movent. niprique oculi majorem requirunt m tum. ceu , est ille accommodatissimus. Medici ni,n illatim,sbd hanc malunt dicere causam: quod color caesius cerebro plerumque frigido, paucoque sanguine praedito di manet:unde inflaentes ad oculos spiritus & minus copiosi, de ab ignea natura dis stantes magis: ac proinde & oculorum internum lumen exile sit . exile. autem internum lumen ab excedenti externo, quale diurnum est, dissipatur, non secus atque ellychnium ardens, aut alia quaepiam namma in Sole luculento constituta protinus marcescit, aut propis flauimam magnam minor posita repente extinguitur. at nigri oculi cum adurentem temperiem sequantur, crassos obtinent caliginoso que spiritus quin de ipsorum humores non ita exacta perspicuitate pollente hinc est, quod a vehementi externo lumine, quale diurnum existit, non modo noni,

betantur. sed& ipsum ad sussicientem illustrationem pro visione sua desiderent. Inter hos itaque de xata conveniti de taαὶ sunt solum dividuae.Ego dc τὸ.ἔn verto in controversiam. Noli atqui amici mihi sunt quidam nacti oculos satis exuperanter caesos,qui a me rogati, an noctu & -- scuriori luce melius,q uam clara conspicerent, negaverunt sibi id mir culum evenire. nec vero negligentiam eorum in illa re observanda cul-Pes: non enim sunt Medicae artis plane imperiti, unus vem etiam in ea arte apprime doctus. Itaque constat mihi non omnium caesos oculos tali eue videndi facultate donatos, qualem Aristoteles aliique Philos phi ipsis adscribunt. Et vero allegatae rationes, quia infirmo nixae --rimento, mole ruunt sua: Philosophorum quidem, quae stipponunt caesos oculos parum, nigros multum humoris continere, ac pro humoris contenti quantitate colorem variare. quod falsum esse ostendimus bro primo. Medicorum autem, quae internum lumen oculis indunt; quod item supra refellimus. quamquam etiamsi frustillatim singulae rationum particulae examinarentur,inveniri possent, quae vitiosae, quae claudicantes, quae falsae essent. Porrci ut ut haec sint: caesius oculus non potest esse interdiu acutissimo visu: nam tum videri res censetur acutissimh. cum vivacissime atque elucentissim d in retina depingitur. id autem fit, quando corpora pupillam circumstantia obscuritates umbram ei vel maxime praestant. atqui hoc caesio oculo non fit. nam caesus hoc est,subalbidus pupillae limbus non umbram,sed claritatem ipsi ocu loque injicit. Inde tamen non continub colligas velim, caesios oculos semper ac necessario nigris esse hebetiores. possunt enim sane nigri vel ob humorum impuritatem vel retinae situm longe esse caesis obtusiores.

SEARCH

MENU NAVIGATION