장음표시 사용
41쪽
bem retrb instar semicirculi arcth eomplectitur. Hic error velitii eum 1 posterioribus tot Anatomicis toties scriptis chartis, sculptisque tabolis ostendatur, divulgetur, ut Anatomicae scholae vespillones non jam amplius ignorent: miror scriptorem magni nominis coaevum nostrum inter oculorum affectus, hujus etiam semicircularis musculi morbos adnumerantem. Ferendus e it, si Veterinariam tradat. At ex Galeno hoc transscripserat,ut ex aliis alia. Laudatores tamen habet ille: ae laborum quidem,me quoque eruditionis ac ingenij. non nisi Gaermannos, id est, compilatores & rhapsodos. Ceterum caput hoc non ita manumittendum 1 nobis sine Philos phici salis aspersione. Aristoteles .prob. 8. oculum partem nostri corporis nobilissimam dicit. Ita videtur sane e nam motus facilitatem facit ejus rotunditas,tum musculi a natura ipsi dati tot,quot nulli alii tam exiguo animalis membro . An ergo Aristoteles musculos istos cognoverit non; quantum ex monumentis ejus eruere licet. Quam igitur causam instrumentalem astruit hujus tam celebris motus p Libro suo de animal. mot. cap. Io. demonstrare nititur spiritum connatum in animalibus motus omnis esse causam. Itaque ex ejus sentcntia consequenter loquendo: cum in oculos spiritus hic consertim & continenter irritati fit ut rapidissime & celerrime moveri possint. Duo hic noto t alterum in dissectionibus parum fuisse aut minimum exercitatum Philosophumialterum in duas i plius demonstrandi leges delinquere,quas lib. x. post. anal. nobis serebat. incidit enim in eum errorem. culus causas, modosque tam studiosh,exacte ´ cap. explicabat: ponens diis viduam universalis causam,quaeque possit aliis etiam esse communis, pro individua & incommunicabili. Assignandum ipsi fuerat peculiare dc καθέκα ν quoddam pro causa motionis animalium; id autem musculus est.
De icarum misero. DE tunicarum oculi numero tanta est inter disiectionum proceres controversio, ut ei componendae proprium caput dicandum esse duxerim. O crassam humanam caliginem l quam parum,quam nihil quam minus quam nihil hic videmus i Si verb in iis, quae sensibus patent, ita misere caecutiamus , an mirum videatur cuiquam in sola intellectione comprehensibilibus nos insanire 3 Sed audiamus litem. Introductorius Galeno adscriptus liber habet, Hippocratem duas constituere tunicas,
42쪽
Ipsumqne eas meningas appellare. Ioannes Costaeus in editione Veneta junctarum in margine remittit nos ad librum de locis in hom. lanse, inquit, a principio. Sed uterque aut fallitur, aut mentitur. libro enim de locis in hom. non duas sed tres numerat Hippocrates tunicas.
Quod si aliubi duas statuat, facit id lib. de carnib. at ibi tunicas non
meningas, sed rit , vocat &-Hippocrates igitur modo duas, modli tres nobis proponit oculi tunicas. Aristoteles lib. i. de Hist .animal eap. p. de oculorum tunicis nihil. lib. s. de gener. animal. cap. x. corneam non nominat, sed innuit. Verum divinus ille vir, uti semper in commentariissuis a rebus alienis abstinet, quin non modo illorum,
quae ad aliam disciplinam, sed etiam quae ad alium ejusdem disciplinae
librum pertinent,tractationem negligit:ita tum partis hujus, tum aliarum accuratas dissectiones non se Philosopho, sed a Medicis petendas censuit. Videant ergd ne frangant dolium,qui exactam nobis Anat mi am ex Aristotele student exprimere. Galenus in spuriis nunc tres reis censet, nunc quatuor. In legitimis suis numerum nusquam perspicue definivit: credo rei perplexitate deterritus; erat enim ingenio acri sed&ambitioso, quapropter etsi nesciverit, se tamen nescisse noluit nos scire. Atque ea fortastis causa est, quod etiamnum aded dissentiamus, tibi enim illa Cynosura nobis non praefulget, rerum dubii, caecisque acti ambagibus praetentamus iter. Sunt tamen, qui Galenum septem statuere tunicas contendant lib. Io. de off. pari. cap. a. Et profecto quas recentiores septem nobis proponunt describuntque tunicas, eas omnes licet obseuriusculeὶ ibi indicat. verum non tunicas, sed circulos vocat seu orbes, lingua sua mA tr. Caute. nam cum non omnes tunicarum n mine dignaretur, inprimisque retisormem ,& communi tamen cunctas
nomine vellet complecti,argute orbes nominavit. M. quod Archigenialii'. alias objecit, idem sibi hoc loco turpiter exprobraretur. Ergo ex
Galeno de tunicarum numero nihil certi nobis. Celsus Hippocratem suum secutus tres exhibet tunicas. corneam, uveam, araneam ne cum Riolano fallaris duas tantum numerare id autem, quo visteus humor includitur,non tunicam,sed membranulam dicit. Plinius in undecimo tenuibus multisque membranis oculum componit: sed, praeter corneam. nullam nominat. Hoc etiam noto, ipsum membranas potius intimas, extimas tunicas appellare. Rusus Ephesus quatuor assignat. Similiter Iulius Pollux: quamvis aliter paulo ac prior denumeret. Hae sunt veterum tum Latinorum tum Graecorum errationes: ex quibus cum Arabes Anatomiis per legem interdicti sua omnia sint mutuati, nolo eorum productione longius hanc scenam extendere. Pori qui controversiam hanc dirimere sese profitentur, omnes ex
43쪽
v,o de oculis putatilio Galeni sua desumpserunt:adeli utiqui hune Ieagit,defungi possit ea molastia , quam in recentiorum monumentis pervestigandis lubiret. Ceterum ne simus sententiarum aliorum meri recrutatores,libet etiam nostram ferre in senatu sapientum,quam, ut omnium votis excipiatur, hac distinctione ita temperamus. Si tunicae nomine quodvis rei operimentum seu tegmen audiamus, qualiter Galenus Antiquos secutus se accipere ait lib. . de off. pari. cap. 9 reo sensu qui septem oculo tunicas inesse negat, derogat oculis fidem. Si vero tunica1 membrana discernaturi a deci ut per illam operimentum compositum simul & crassum intelligatur: per hanc tenue simul & simplexi s qua ratione ipsas a quibusdam acceptas esse suo tempore aut hor est Galenu ibidemin eo pacto non nisi quatuor fuerint oculi tunicae haer adnata,in-
nominata,Cornea,vvea. reliquae membranae: vitrea,aranea, reti sormis.
Nos cum Galeno nostro atque antiquis viris sapientibus nolentes hoc loco κενιαμειν, tunicam in communi&generico significato capiemus: quod ipsum ejus etymon nobis indigitat ι tunica enim ab induendo velu tipndo. Itaque septem tunicas describemus ab adnata exorsi.
C A P. VI I. De Tunica Adnata. T Unica haec omnes alias complectitur,extima quipph est,& omnium ioculis exposita,alba: quam Hippocrates ipsam simpliciter v ad K λευών. Hunc Ari stoteles secutus eadem illa utitur voce lib. I. de hist. animal. cap. st quam tamen ibi Theodorus Gaza pessime transtulit albuginem; est quippe albugo vitium oculi,non tunica. Nobis &ad in seu agnata dicitur a situ, dc conjunctiva ab officio. Graecis , id est, adhaerens. Falsarius est Placentinus assirmans tunicam hanc Galeno corollam appellari: locus est comment. I. in x. prOg. text. IO. ubi habetuticandidam oculi partem ambire την φάαν, id est coronam sive iridem. Pollux, qui exactius atque ambitiosius quam Medici singularum particularum sormam nititur exprimere, album oculi vocato ενδι,--λογαnad est,fundam & ligulam et ejus ligulae finem πιέμ-.Lit vero crassa haec tunica & multiplex, multisque venulis irrigua;quisbus argumentis motus Hippocrates, uti opinor. ausus est eam κρέας n minare. id est, carnem lib. de carnib. Originem ei assignant dissem num Prolataresomnes pericranior vademque assertionis suae proserunt Galenum. Mihi nusquam est Galenus hoc visus dixisset sed a perios orius otium de cit lib. Io, de Off. m. p. a. est enim.
44쪽
Iim tunica eadem ac illa, quae palpebras succingit,reflectitur autem adcilia versus oculi bulbum,quem denique contegit. atqui cum palpebrarum superior succingentem suam membranam a pericranio sortiatur. inferior a periorio maxillae superioris ; tunica etiam adnata. quae ex uintrisque eonfit, partim ex hoc,partim ex illo oriri dicenda est: uno ver- ,experiosito. Pavius tunicam hanc e fila mentis tendinum muscul rum ocularium hic concurrentium gigni scribit. irato Apolline. Finitur deniqi hoc oculi operimentum ad majorem iridis circulum,quem Pollux αλω, id est rea nominat.
De Tunica imaeminata GRatia est habenda Columbo. maximo, si Deo placet, Anatomico,
quod hanc nobis tunicam in naturae recessu latentem , nullique, ut ait ante cognitam e tenebris eruerit. At cur nomen non indidit λ Putabat nemph ad nominis famaeque celebritatem consequendam effica- eius,si innominata Columbi per dissectorum ora circumIerretur, ita Gnim eadem opera &sibi arrogabat inventionem, & majores omnes inscitiae insimulabat. Sed factum est recentiorum diligentia , ut quantum gloriae ambiret,tantum reciperet infamiae, dum ostendunt Galenum tunicam hanc ad amussim delineare lib. Io. de off pari. cap. a. 8c8. Oritur autem ipsa a. tendinibus seu musculorum oculos moventium nervosis extremitatibus. Plerique eam tunicae nomine indignam existimantes, nihil aliud esse scribunt, nisi ipsos diciorum musculorum tendines. grandi, me judice, naturae injuria. Si enim sapientissima illa Architecta tendines istos in tunicam transire noluisset, fecisset eos utique pro ratione suorum musculorum & exiguos & angustos, atque ita non tertiam bulbi ocularis partem obsedi sent. Nunc vcrd cum certos ob usus tunicam ibi fabricare constituisset, nihil erat vel expeditius vesinagis ad manum, quam illos ipsos tendines fundere atque in membra, nam amplificare, quae oculi orbem aeque atque adnata complecteretur. Quia ergo tunica haec a musculorum tendinibus propagatur,tendineam quoque naturam & qualitates nancisscitur: est nervacea,alba, lucida ac splendida, dura, laevis, & densa. Itaque tunica tendinea posset appellari. Putat Clarissimus Aqua pendens s a quo idem allii surripue runt in adnatae lucidum candorem tunicae huic tendineae acceptum reserendum esse. Ego adnatam ab hac subjacente per dissectionem separavi, & nihilominus tum candore tum luciditate eam praestare comperi,
45쪽
sive a tendinea tunica seiungeretur, sive applicaretur eidem: non enim perlucet adnata , adeo ut tendineae splendor ipsam tranare nequeat. Quapropter candorem splendidum adnatae proprium atque instumo- pinarer: nam omnia simul alba & lquia sive polita sunt & splendida. C lcrum terminatur proposita tunica ad eundem prope iridem locum,quo adnatam supra detinere diximus.
aec sola inter omnes totum oculi orbem undiquaque circumsepita Graecis dicitur , id est,cornea t cornutam nominat eam cornicator quidam. Iulius Pollux assignat affectiones ejus &Ωbstantiam: hrmam scilicet esse,albam,aegre scissilem nervosam, cartilagin am crassam,translucidam. Albam agnoscit non ob colorem, quem ejus cicatrices ostendunt, quod censet Aqua pendens inconsiderate squis enim partem quampiam albam vocitet,ia quod rarissime accidens affectus portiunculam ejus exiguam albo tingat colore in sed ob tergum ejus. quod candidum conspicitur, uti & Rufus docuit l. I. cap. II. Aiqi hoc
cum nec colore,nec natura cum anteriore parte convenire videatur, id movit majores nostros, ut tunicam hanc in duas dispescerent, utrique Proprium nomen ascribentes : anteriorem enim transparentem dicebant, corneam; posteriorem,scleroticam seu duram. Verum moderni ipsos coarguunt meritd,unus enim exortus, una continuitas. Quin ne
lubstantias quidem diversas ego contenderim. Sic enim mihi fingo, duas hasce propositae tunicae partes taliter inter sedisserre, qualiter expolitus limatusque adamas differt 1 se rudi adhuc de si abro, ut E so&nis eruitur: vel qualiter summa pars bovini cornulucens Sc laevisa basi. sua corio propinqua aspera, tristi lurida. An vero quisquam diversas has esse sibstant i a s audeat effutire rata ego hic exi stimarim quoque duas
praedictas tunicae portiones nequaquam natura, verum attenuatione solam atque expolitione inter sese distingui. qua opinatione mea non . videtur alienus Galenus noster lib. Io. de off. pari. cap. 3. ubi ait, sapientissimam naturam anteriore parte limine crassam densamque tunicam, fecisseque qu3lia sunt cornua accurath rasa & attenuata. Quod .
quamquam ita sit,non simplex tamen hoc ipso loco est cornea. sed multiplex: in cortices enim quatuor divisa alii alium obductos, sicut in ce- pullis: quos si libet separare, non admodum id fuerit laboriosae opera
negotium. Illis quatuor lamicis,ait Rufus l. r. cap. superincum α
46쪽
OPATHALMOGRAPHI AE LIB. I. aet
epidermida caeteris longe tenuiorem. quem locum misere intelligens Placentinus fatui nobis obtrudit, a Rufo hic adnatam tunicam per e-pidermida designari. Tunica cornea nota descriptaque est Aristoteli
lib. s. degener . animal. cap. I. vocat verb Irata vir describit esse pellucidam,albam, tenuem, & laevem. An verbhic albam intelligat eam,quam Pollux & Rufus intellexerunt, partempnon: nam ita sese explicair alba esse debet, nigrum lucere non po-3HI, undem ut laterna lucere nequeat ex tali cute conficta λι. Itaqi pa tem anteriore,ni ri posteriore designati ed ut binς hae partes non solii inter se substantia non disserant,sed & conveniant colore. quantum su-Pra non audebamus contra receptas passim jactatasque sententias affirmare, nunc audemus divino comitati Praeceptore. Hippocrates corne a m designat lib. de loc. in hom. per mediam trium membranarum Oculos cust dientium e quam inquit tenuiorem esse prima. quod ne ad u-veam quis detorqueat. subjungit e si siccasurat, seras veluι voca prominet. Innuit uveae procidentiam, quae ex corneae scissura coit. Libro autem de carnib. etiam modum generationis nobis depingit ex glutinoso,quod maxime tenue x cerebro veluti per colum transen irastur, atque Deb ipsam circum se tunicam, qua aeri obversetur ,-- quam ventianti ni,tatemfacit, quale est imum oculi transucidum. Sensus est i tenuissimum eerebri glutinosum humorem acris externi occursu densa. tum esse in tunicam similem oculi pellucido, id est . humori crystallino. An ergo in foetu nondum edito desit haec tunica p absunt sane ab eo de aer & venti,qui occurrant. Quapropter Hippocratis sententia sortasiis tantum audienda sit de tenuissima corneae cuticul 1 reliquis subiectis corticibus seperimposita, quam opidermida a Rufo nominari ante disti. us,hanc enim in reliquo corpore a frigidi aeris occursu generari co vincit tum sensus, tum ratio e quin igitur etiam in cornea p Ceterum multas sive laminas sive cortices corneae Hippocrati sui sic exploratos, ex subjectis verbis licet conjicere: junt, inquit, multa ba tunica, qμα o cub pellucrri pratenduntur,isque sunt similei. Corneae originem omnes Anatomici deducunt ab exteriore nervi mptici membrana. recth. si enim processum ductumve sectione prosequaris,omninb hanc illi uniri perspicies , multd tamen & duriori & cransiori rut mirum videri possit,quomodo cornea ejus sit progenies. Quod perpendant etiam, qui corneam in duas tunicas dirimunt. Ita solet rerum omnium parens natura eandem substantia rem pro diversis usibus hic & hic aliter atque aliter interpolare. Cornea figura quidem rotunda est sed non exacte sphaerica, nam qua parte uveae foramen cernitur,.
paululum protuberat,adeci ut si illic sectione separetur, manifesta in-C 3. terius
47쪽
terius observetur cavitas. Fenestrationem Plinius lib. I r. corneae assingit,imperite: uveae enim est,de qua modo.
De Tunica uma. Unicam hane aeque ac corneam in duas nonnulli etiam retentiores X viri exercitatissimi distinxere. antecessorum tuorum doctrina sensisque imbuti. ac priorem qui Μm ejus partem, uveam i posteriorem, choroidem appellarunt At enimvem cum una & continua sit tunica. nusquam separabilis, una mihi videtur statui & posse & debere. ciunt acutiores: si quantitatis unitas seu continuitas sit sufficiens ratio
unum nomen obtinendi, nec aranea, nec retina, nec nervus Opticus dicatur,sed ea omnia cerebri nomine comprehendantur, siquidem una ipsa copulat quanticis: rursus neque rhagoides, neque choroides, sed pia
tantum mater nominetur: imo vem nec caput. nec venter, nec manus,
nec pes,sed omnia uni eo corporis humani nomine appellentur, cum una sit totius corporis quantitas, quae paries omnes libi invicem sociat. Respond. unitas partium in divertis vel sensoriis vel membris existentium neutiquam sussicit ad hoc, ut idem nomen participent et sufficit autem in iisdem sensoriis vel membris contentarum unitas, si figura atque ossicio non disserant. cum ergo aranea, Se retina,&cerebrum in diversis sensoriis; manus verci ac pes. & caput in dictinctis membris reponantur, diversas iure merito postularunt appellationes: uvea & choroides cum in eodem sit ni sensorio, unitae invicem, figura & ossicio non aliae, immerito dispescuntur per denominationes. Dicunt parte anteriore uvea crassior, posteriore tenuior est. Quid tum postea p ita & aranea est, uti post videbitur: quidni igitur & hanc duplicem finxeruntὸ Quaeso ne supervacaneorum nominum acervo artes Ier se longas satis pro vitae nostrae brevitate magis adhuc producamus. 'osteriorum autem hoc commentum fuit: nullus Priscorum sapientum ita docuit. Itaque una est simplexque tunica varias sortita denomina. tiones , rerum,quas repraesentat, similitudine. dicitur enim choroides, quia quamplurima in se recipit vasa, s militer acchorion, id est , scelus internum amiCulum placentam uteri succingens appellatur & κυM , id est,caerulea ob colorem Galeno denique ρανε ni. id est,uvea,ob omnimodam fere cum caeruleae uvae acino similitudinem, a quo pedunculus avulsiis est . quapropter omnium scitissime uveae nomen ei competit.
Mu i vocari etiam pos e scripsit, quia atra seu pupilla est in ejus
48쪽
oramin nescivit graece: .vuenim formam &similitudinem designat.
non existentiam. Porro oritur uvea a tenui cerebri meninse, quantum licet oculorum observatione assequi, seu a tenui membrana ipsius nervi optici,quem ubi obvolvit, prorsum vadens sub cornea lateicit, atque ubi oculi itidem attigit,rotundam relinquens fenestram, rursum resiliisens duplicatur. Itaque anterior ejus pars posteriore duplo est crassior, nam duplex est: eiusdem tamen atque illa substantiae ; quis enim a decifungus cst, ut rem duplicatam a se simplici differre natura sentiat Quod miror oculatissimum latuisse Aqua pendentem. Corneae tunicaeuiatque valide adhaeret, praeterquam anteriori ejus sedi, qua diapha na est et id quod plerosque commovit, ut scriberent uveam anteriore sui
parte nonnihil deprimit sed reapse exacte globosa est;nam quod dict1
sui parte corneae non adnascatur. facit hujus protuberatio, non illius depressio. adde etiam,depressam videri ob foramen, propter quod abest ea ambitus portio, quae perfectam sphaeram mani se ira ostenderet. Duplicem habet haec tunica faciem seu superficiem, convexam & concavam. illa corneam spectat,& laevis est: Haec humorem crystallinum.& aspera est,non illa duriore asperitate suti finxerunt sibi & aliis Anatomici circa novaculas & hamulos molli quadam atque humida villositate. Quod ad colores uveae spectat, obscuriuscule scribunt autores, dum utramque ejus superficiem nigro colore infectam referunt. Planius res digerenda est,si ote: connexa eius superficies,quae corneam tangit, & semper & in omnibus nigra est. cancava, quae crymillinum re icit,nigra vel fusca, im ci de in tabus caerulea , quin ubi a irenui meninge alba principium capiti& ipsa subalba est,mox tamen illa albedine in virorem alterascente . at ubi translucidae corneae parti subjicitur, non omnibus unicolor, sed his caerulea, illis caesa, aliis nipra. Porro nigredo illa,quae convexam ejus superficiem tingit, tangentium digitos inficit.& ablutione tollitur: quae verb concavam obfuscat nulla. potest vel affrictione vel ablutione separari. Statuunt hanc nigredinem excrementum crassum crystallini humoris . uti aqueum humorem ejus. dem tenue excrementum decernunt. Vah bellos Philosophomedicos, qui colorem pro excremento venditanti Sed humorem nigrum inteuligunt,opinor,ab uvea exteriore separabilem. Qirantum vero tandem humorem crystallinum nobis Acriant manducum aut liguritorem, qui itantum meiat thonor sit auribus) & cacet & illane excrementa sunt: dicenda,quae nusquam umquam excernantur Fgo humorem istum nigrum excrementum non potius asseruerim. quam unctuosum lentorem,
illum. qui ves extimae oculi tunicae oblinitur . vel ossibus cuiusque artiaculi interjicitur. Verum unde niger est, petent, inter albicantes tuni
49쪽
carum parietes Dicam, si prius mihi dixerint, unde bilis flavescat. Ecnigrescat melancholia intra rubrum hepatis parenchyma. Sed missa faciamus haec litigiosa . & redeamus ad propositae particulae descriptionem.
Diximus,uveam tunicam anterius foramen relinquere, ibidemque foraminis circumferentia posteriora versus duplicatam reflecti: dum ergo ita duplex aliquantum promovit,ubi tunicae retinae occurrit,exserit ex sese tenuia quaedam ac capillacea flamina iis non absilmilia pilis, qui ciliis innascuntur,atque haec retinae assiguntur. Venularum numero
habentur a quibusdam falso. Vesalius tunicam appellavit:quam appetilationem impropriam admodum esse quamvis a tallopio monitus metin observationibus, voluit tamen eamdem in examine earum observationum & retinere & tueri, non minus inquiens tunicae nomen mereri,
quam vel ad natam vel araneam. Sed immanem esse disparitatem ei fiet clarum. qui rem oculis usurparit: vere enim nihil est aliud tum re ipsi tum ossicio,quam nexus quidam & ligamentum ac proinde nexus itamineus non inepte vocetur,exacte enim refert stamina, id est,fila recta in opere textorio,& stabilia per pectinem transmissa. Sed ne obturbem. sequar Anatomicorum gregem,& ligamentum ciliare vocabo, ob simis litudinem cum palpebrarum pilis, quos cilia ipsi nominant praeter v terum authoritatem. Ceterum uvea tunica antiquissimo Hippocrati cognita fuisse videtur lib. de eam ib. dum inquit tunicas circa pupiniam existentes nigras esse. Sed de lib. de loc. in hom. inter oculares tunicas tertiam iptam constituit. ac tenuem, ait, humorem con-
P Upilla diminutivum est a pupus .seu pupa et quibus vocibus veteres puellos seu puellas parvulas & tenellas significabant. sed & appellabant pupas, i magnnculas quasdam puellares, quibus virgines in prima pueritia lusitare solebant, donec jam pubertati vicinae eas Veneri offerrent. Mos idem, imo de vox nostratibus puellulis in usu est. Cum ergli,quando medium oculi circulum inspicimus, ipsi nos intus quasi pupos intueamnr,factum fuit, ut hujus diminutivum ad illam oculi pa tem connotandam sit translatum. Dicitur & pupula haec pars usitate apud probos auctores: non enim solum Catullo ita dicta fuit ut quidam
opinari videntur sed etiam Ovidio, & Horatio. M Manilio,& antiquissimo
50쪽
quissimo Lucretio ac ne Poeticum in cudendis usurpandisque nominibus aulum causes,etiam Orator Cicero usus est a. de nat. Deor. Pupulam qui pupilionem quoque dici scripsit, rudis fuit in lingua Latina upilio. ae autem ratio persuasit Quiritibus, ut oculi partem pupillam
nominarent, eadem diu ante Graecos commoverat, ut ipsam appellarent κόρην, id est, pupam seu puellam. Deducunt vocem illam docticreside it, venusto,purgo: quod ea aetas scilicet cultum amet atque ornatum. Plausibilius & ad rem nostram accommodatius a verbo κορέω
quidem derivetur,sed in ea significatione sumpto, qua idem est, quod .mm ha G. id est, curo: tanta enim cura ac sollicitudine pupillae conservationi studetur, ut diligentes rerum protectiones & tuitiones passim ipsi comparentur etiam in sacris. Nonnulli veterum Graecorum nominarunt pupilla: quin Rusus eamdem alio nomine vocari scribit. Porro etsi a majoribus nostris haec atque alia Deliciter instituta
nomina accepta referimus, negligentiam tamen & inconstantiam in usurpandis eorum fignificatis merito accusabimus,quae nos ita anxios&dubios facit,ut, quid certi pronuntiandum sit, nesciamus. Hippocrates enim, ut ab antiquioribus exordiamur, lib. de carnib. pupillam vocat profundum oculi nigrum. Aristoteles i. i. de hist. animal. cap. s.
interius oculi humidum,quo videmus, pupillam vocari prodit. Decipit vero nos Placentinus,dum inquit Aristotelem lib. . de hist .anim cap. 8. nigri cantem orbiculum pupillam nominare , crystallinum autem albugineumque humorem intus contineri. Omninti vir ille in Relix est incitandis autoribus, & saepe falsus. Nihil tale apud Aristotelem dicto loco legitur solum intra oculi nigrum pupillam ait consistere, & orbiculum sti κλώνιον nominat in distinguit a pupilla. Rufus & Pollux nee conveniunt inter se, nec sibi conliat uterque. Quin ne Galenus eodem modo ubiqi pupillam sumit.Quae cum ab aliis Anatomicis satis superq; scripta & transscripta sint, nolo ego vel alienis incubando nominis mei
decoctoresIe,vel eadem ogganniendo ineptus. Ceter m ne & nos in propositae vocis acceptione errabundi lactemur, decernam quid peream tum hic tu passim in hoc commentario velim audiri. Tunica uvea prorsum orbiculariter progrediens reflectitur & duplicatur, senestra manisterius relinquensi hanc cum Neotericis pupillam voco, qua notione visus est Galenus etiam usurpasse lib. Io. de off. pari. cap. ult. & lib. I. de sympi caus. cap. a. Hujus ergo foraminis qualitates proprietatesque explicare incipiamus. Inprimis pupilla admodum nigra omnibus apparet, adeli ut nonnullis ipsam , Oculi nigrum , appellare visum
fuerit. Causam hujus nigredinis apparentis plenissime dedit magnus Hippocrates lib. de carnib. tum quod tunicae pupillam ambientes ni-
