Vopisci Fortunati Plempii ... Ophthalmographia, sive Tractatio de oculi fabrica, actione, & usu praeter vulgatas hactenus philosophorum ac medicorum opiniones. Synopsin versa pagina exhibet

발행: 1632년

분량: 370페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

as VOP. FORTUNAT. PLEM PII

grae existant, tum quod ipsa in profundosita sit: profunda enim umbras faciunt, at hae obscurae& nigredini amnes sunt. Prout verci se habent istae causae, ita pupilla vel magis vel minus nigra est: non omnibus mere nigra, nam capellarum pupilla nigra subcaeruleo caeso aut sapphirino milia est. Figura pupillae non omnibus animantibus similis, in homine semper est exacte rotunda quantum mihi aliisque licuit observare in bove ovalis i in sele fissurae instar a summo deorsum tendentis oblonga. Geminam in oculo pupulam agnovit Ovidius x. amor. In Ponto Thibiorum generi idem naturale esse prodidit Philarchus: item quibusdam foeminis in Scythia tradit Plinius ex Apollonide, quas omneS. ubiq; visu nocere autor est Cicero. Hoc an verum sit, expendemus alias accuratissime. Nunc notandum, homines illos duplici pupilla dici praeditos, non qudd in eorum oculis geminum estet foramen uveae: sed quod iridem ipsam duplici colore haberent. nam exterior iridis circulus, qui album contingit, in illis niger erat,& ejusdem coloris, cujus & pupilla. Hinc duplicem pupillam habere crediti. δ&ονι Graecis dicuntur i ubi κόρη tum non pro foramine uveae, sed pro toto eo sumitur, quod ab oculi parte candicante discernitur. qua in significatione & Pollux & Di scorides aliquando sumpsere. eosdem vocatos scribit Hesychius. nam τὴν α nigram habent, hoc est,extimum iridis circulum,iridem i psam caesiam, aut alio colore, pupulam nigram. Latinis dicti sunt tales Bitui,quasi bis tueantur. Animadvertit Riolanus in discocto bovis oculo pupillae crepidinem ab uvea separari posse, quasi distincta si membrana & uves solum contigua, non continua. dicit idem humanae pupillae competere. Esto id hactenus non potui assequi Denique quod in pupillis animalium maxime

est spectatione atque admiratione dignum, motus earum est, quo tum conitringuntur tum dilatantur: in homine quidem rotundam semper servantes figuram, in fele autem angustam ducentes rimam. Motum hunc non agnovit Galenus nisi tecta altera pupilla. Aqua pendens in se-le etiam aperto uir ue oculo, sanisque pupillis advertit: in homine verti magno rei Medicae incremento eumdem primus notavit Paulus Venetus vir omnium pene scientiarum suppellectile,dum viveret, instructissimus: certh dignus cujus nomini as urgant ophthalmici ob tam utile ad artem ac singulare eius inventum. Porro nos motus illius causamessicientem nam finalem postea examinabimus) hic indagemus i sed liberius paulo, quam nostri plagiarii opinionum alienarum mancipia et

nihil enim turpius viro docto,quam recitare.

Tota schola Medica cum Galeno scholarcha laci dilatationem alterius pupilla altero oculo clauso spiritui adscribit, hac ratione: quia vide. licet

52쪽

o PATHALMOGRAPHIAE LIB. I.

Iicet omnis spiritus ad apertum oculum confertim ruat,qui alias in amis hos apertos oculos distribuebatur. Sed & artificio probat Galenus lib. Io. de off. pari. cap. s. a spiritu pupillam amplificari: dissecto enim animali, inquit, si ab internu partibvi tunicam uveam snstaveru,cerucisaramen Muci. Haec est Galeni aliorumque Professorum de motu pupillae sententia: quibus equidem faveo ut Praeceptoribus; at quemadmodum ille repetebat,uincat utilitas, ita nos, vincat veritas. Ponderemus singula. Primum e causam solim assignant dilatationis alterius pupillae altero oculo occluso; at enimvero non tantum sic pupilla ampliatur, verum etiam utroque recluso oculo utraque pupilla modb arctatur,m do dilatatur velocissimh prout lux vel intensior est, vel remissior. An hoc quoque in spiritus referatur modo accurrentes, modo recurrentes pQuae sodes , tam celeris est accursus & recursus causa Excogitat eam Aqua pendens, inquiens spiritum lucis vehementiam refugere, sicque refluere, adeoque uveae foramen angustari: contra verb in debili luce accurrere,replere, & ita ipsum ampliare. Sed non loquitur vir exercitatissimus vel ex sua vel Galenicorum sententia statuentium unanimiter spiritum oculis influentem clarum & lucidum esse. quomodo ergb lucem sibi congenerem fugiat praeterea maximam lucem intuentes dolent oculi: atqui ad dolentes partes tum humores , tum spiritus confluunt: ergli male tum temporis spiritum astruit refluere. Adde avehemii luce spiritum attenuam diffundi,& copiosiorem reddi, & ita foramen ampliari: licuti a debili densari, & minui, ac foramen angustari necessarium esset;quemadmodum etiam fieri sentit Alberius Mag. l. a. de animo tract. . cap. 9. Denique si pupillae dilatatio ab uberiore spiritu uveam distendente fieret. in magna dilatatione dolor, nullus autem sensus in constrictione perciperetur: iam verd constrictio pupillae dolorifica est dilatario vero nullum dolorem infert.Quod qui negabunt,aspectent aut sole aut ni vcm. & tristis sensus revincet eoru obstinatione Quod vem attexit Galen. de artificio illo,quo arguit pupillam a spiritu amplificari: illud hic. δυ - ιι : si enim & vescam inflaveris & ventriculum, cernes ipses diduci & distendi: an propterea aspiritu ipsos alias dilatari affirmare audeas p omnia cava spiritu apta sunt inturgeicere. Sed experimentum illud experimento pellamus.

statue hominem in loco, unde modica possit capitis versione tum magnam lucem tum obscuras tenebras intueri, & jube, ubi intreth tenebras. ut limul caput ad lucem vertat, simul alterum oculum claudat.

videbis aperti oculi pupillam non solum non dilatarii versim constringi potius , magna Galenicae sententiae labefactatione, quam ut nimis spiritualem nos sensibiliores nequimus admittere. Alij ergo ista similiave D a experi-

53쪽

α8 V OP. FORTUNAT. PLEM PII

experimenta atque eventa observantes non a spirituum accursu & rccursu. sed pro lucis vehementis ac debilis vicissitudine modd in unam,. modb in alteram constitutionem pupillam transire statuunt: atque advehementiores quidem luces adstringi, ad debiliores verti ampliari. Quos redarguit id, quod in homine evidentcr, sed evidentissime in se-le videre licet, nempe in ipsis pupillas nunc dilatari, nunc arctari line ulla aeris lucidioris vel obscuriori s mutatione. Itaque ego denique non. pro lucis solum vicissitudine, sed & pro coloris inspectione pupillas figuram suam variare existimarim: & ab albo constringi, a nigro dilatari. Sic homo& selis sine ulla lucis externae mutatione modci ampliant. modo conli ringunt p upillas . si mo id ad obscurum & nigrum cubiculi angulum, modci ad albicantem parietem obtutum convertant. Sed si a rguteris, hujus ipsius tota ratio in intensiorem & remissiorem lucem etiam possit reiici: album scillaci colorem ideli constringere pupillas,qubd plus lucis ipse participet: nigrum lilid minimum, dilatare. Enimvero ut alba conspiciantur , iit poth per se cui dentia satis, non opus est multo lumine externo, adeoque nec patula pupillae rces usione: nigra per se obscura copiosiore egent lumine; itaque ut id ab ambiente aere accipiatur oculis, pupillam ampliare necesse est. Et hoc quidem in seledixi manifestissime apparere: quippe animal hoc nocturnis murium venationibus destinatum tenebrio cit, lucis albique coloris impatiens :quapropter ut utriimq; arce it de die, sς pius pupilla sua connivet,quemadmodum nos palpebris in vehementiori luce. A varietate autem lucis

variare quoque papillς formam,cuivis patere potest:nam si hominis latus unum luci obvertas ita,ut uno oculo lucem excipiat, altero ob tubernasi candem non admittat, conspici potest clard pupillam luci obversam

altera esse strictiorem , iucundo omnibus naturali, scientiae cultoribus spectaculo. Ubi collige,etsi ad quamcumque partem moto uno toto oculo, alter totus elidem s quatur i non ita in pupillis rem sese habere. At duo a nobis solvi volunt Galenicae doctrinae sequaces: primum, cur altero oculorum contecto alterius pupilla dilatetur etiam in intensa satis luce: quam nos pupillam constringere posuimus ' Dico hoc ob duplicem rationem naturam moliri una est, quia ob alterius oculi occlusionem dimidia lucis sitsceptae portione privati ir sensorium, Cum ergo minor ea lux lit, necessario dilatabitur pupilla: nam a minori dilatari ipsam constitutum est . altera ratio est: quia ex geminis membris altero vel laeso vel impedito , natura sanum vel non impeditum sic regit, ut. hoc unum officio duorum quodammodo fungatur qua propter cuni duobus oculis plura obiecta videre liceat, quam uno; quando unum oculam claudimus, ut hujus clausi defectum uatura suppleat, dilatat aperti

54쪽

OPHTHALMOGRAPHIAE LIB. I. a pupillam: ut plura objecta percipiat: dilatata namque pupilla plura vi-

filia a lateribus posita possumus comprehendere. Secundum, quod objiciunt, est hoc : in suffusis dilatatur pupilla de

constringitur,cum tamen lux vehemens iis officere non pomit, nam propter obstaculum aegre ingredituri nihilominus altero occliisb oculo ampliatur uveae foramen. Quod argumentum tanti fuit Clarissimo Aqua- pendenti, ut ad Galeni spiritus, a quibus diverterat, redire compulsus fuerit. Mihi etsi non ponitus nihil, non tamen videtur esse magnum quiddam. atque inprimis major erat ratio, ut in exigua luce suffulorum pupillae diducerentur, quam sanorum i ideli enim diducuntur, ut multa in lucem admittant, quae cernendi facultatem excitet. jam verti cum suffusorum pupillae non tantam, quantam si sanae essent, propter obstaculum excipere possint merito altero obducto oculo pupilla suffusa magis, quam si sana esset, ampliatur. ac quemadmodum illa tum magis ampliatur, ita in vehementi luce rursus minus constringitur, quam faeret, si sincera esset: ratio est, quia suffusium oculum minus qui dena offendit vehemens lux . offendit tamen, id coque aliquatenus cGnstringituri & quod offendat, i pii tibi patientes dicent: sin minus, jam nulla accidet pupillae constrictio , id quod indicium statuunt inspiciendi facultatem penitus interiisJe. Decretum igitur iit. pupillas pro lucis M. coloris varietate constitutionem suam mutare. Quae porrb hujus mutationis interna & proxima causa sit, operae pretium est hic denique inquirere. Jacobus Scheghi ius demonst. lib. I s. rejecta sententia Galeni. qui a spiritu pupillam dilatari opinabatur, dicit motionis istius p tius videri causam esse musculum rotundum, proxim E ambientem ad

radices oculorum nervum opticum. etenim mus ulm 1ge,dum versem principium contrahendo adperet 1nam, simul quoque uetuam, cur retina adnasi tur, at trabit e qua trana dilatariforamen, is rem fa, iterum ceangu tari

ipsum accidit. Ubi duplex crassus de inexcusabilis errori primus: omne oculum musculo illo rotundo impertitum esse. secundus : pupillae motum esse arbitrarium. Ego ita statuerim brevior et cum pupillae motus . Voluntatis imperio non agatur . naturalis dicendus est, atque adeda naturali animae facultate ei sci. Comparat eum Aqua pendens virilis pudendi motuir minus scite meo judicio: concurrunt enim ad istum motum tum musculi, tum spiritus, quorum illi pupillae non adsunt, hi verbossicio ipsam movendi a nobis sunt abdicati. Rectius ventriculi motui conseratur, quo is circum devorata alimenta constringitur: vel .uteri, quoad semen amplectendi im concurriti sed omnium rectissime.

55쪽

CAP. XII. Dὸ Iride S coloribus ocu lo rum. Locus is,qui spatio illo comprehenditur, quod inter pupillam & H-bum oculi interjacet, iris appellatur tum Polluci tum Rufo ceteraeque posteritati: est enim a ovirii similiae .ut: ne si velis quidem, inquit Galenus lib. Io. de oss. pari. cap. a. locum hunc abier quam irim appellare quera. Si mihi rebus nomina imponendi dictatura deferatur,pois maliter locum hunc nominare, ac fortasse melius αλω. id est,aream; quae circum pupillam ceu fulgidum sidus velut orbis rotundus absolutusque apparet: at iris figurae rotundae persectam speciem nunquam habere conspicitur. unde& me censore scite ii dixisse videntur,qui δεο , id est, coronam vocarunt. Ceteram serviendum est tyranno ului. saeph bonorum extortori Judiciorum. Cum vulgo igitur designatum locum irim vocitabimus etiam nos. Et habet sane cum iride similitudinem quoad colorum variegatione .lum potissimam Conspicuam, cum oculus inten sori luci obvertitur:cernere enim licet manifestam triplicis coloris di Dcriminationem circularem:quorum colorum duo extremi orbes ad oculi album exiles valde sunt & tenues, solumque ad magnam lucem visibiles: tertius ad pupillam major est & latior. 1 cujus colore totus oculus sumit denominationem. Ubi pulcherrima contemplatio an triplices hi colores, sicuti in iride ab omnibus habentur, in oculo quoque non veri

sint, sed apparentes Constantius Varolius, qui & fuit subtilissimus Philosophus. simul & quod rarum est in dexterrimus disiectionum administrator, apparentes esse contendit; quia, inquit, revera eo ιn loco non adess vera colorum iudiestas , sed apparet, eo quod cornea uveaina

qualitersveset: unde ina qualus rituum sir humorti aquei copia intercidit in Huer' ejus uri partibus, aversosque colores repraesentat. Qua de opinione si opinionem meini proferre fas sit, ego eam uti non improbo, ita non totam probo.Ne autem in ambiguis vagantes ab argutulis comprehendamur , definiam quid per veros , quid per apparentes colores velim intelligi. Verorum duplex est genus. primum illorum, qui materiales seu corporei vocantur,ex primarum qualitatum commixtione geniti, ut pluribus placet i ut mihi, ex particularibus rerum formis ema nantes: atque hi sunt,qui corporibus connaturales quocunque tempore inesse conlpiciuntur. Secundum eorum est, quos appellant intentionales seu notionales: suntque praedictorum quasi exuviae, &nihil aliud

nisi species visibiles,de quibus sequenti libro uberius. Apparentes autem

56쪽

OPHTHALMOGRAPHIAE LIB. I.

rem sunt, qui praeter lumen aliam veritatem habent nullam , nullique proprio subiecto insunt, sed in medio diaphano haerent ceu extemporaneae lucis affectiones. Hisce ad hunc modum circumscriptis de proposita quaestione ita statuo : duorum extremorum exiliumque orbium colores apparentes esse solum, ortos ex certa luminis in ambitu corneae infractione : nam abeunte lumine evanescunt & illi , & nullum corpus vel subest vel prae sto est,cui hi colores vere inlini. At internus latior orbis vere coloratus est. etenim color i ste,qualiscumque visitur,uveae est proprius & congenitus, superque spectabilis. Galenus libro capiteque iupra citatis perplexam admodum atque intricatam de iride sententiisam edidit. describens septem nes io quos ejus circulos sibi invicem iniscumbentes ac cohaerentes, crassitieque & colore discrepantes, ad quos ibidem videtur referre colorum in oculis diversitatem. at quia non Omnes illos circulos nominatim exprimit,eae sunt intcr Anatomicos excitatae turbae,quae nulla possunt moderatione sedari: nam & ad convitia itum est,altero alterum perdelirum cognominante, 6 risu explodente. Nos ut liberum esse volumus unicuique opinari,quod i i bet,ita opta. mus eamdem nobis alii ipsi libertatem concedant. Quid verti de loco illo Galeni censeam, peril rinxi fere pauculis capite de tunicarum numero: nunc,qitia res ita exigit repetam explicatius. Salvo aliorum judicio putarim ego Galenum ibidem loci non iridis circulos. sed oculorum tunicas innuere & recensere : & has quidem circulos, non tunicas nominasse, quod non omnes tunicarum nomine dignaretur, scilicet re-tisormem araneam,& quae vitreum humorem ambit:quas ut unius v

cis ambitu cum reliquis comprehenderet, circulos dixit circumspecte: aitque omnes ad iridem, ubi album oculi nigro conjungitur, inseri ac colligari. Porrci ne& nos a venturo quopiam alio ingrassa velut perdeliri oblatam hanc sententiam rideamur, stabiliamus opininionem nostram. Lib. I . de rat . medicandi cap. ult. irim seu coronam nominat locum illum, ubi committuntur inter se tunicae omnes. idem repetit comment. Io. in prog. Quod hic tunicas, ibi circulos vocavit: sed

hic ampliori utitur tunicae significato. quam cum in strictiori sumpssi Lset loco supra citato non potuit tunicas nominare , sed circulos dicere coactus fuit: semper tamen eadem suis & constans ubivis allegatorum locorum ejus sententia sive mens. Sed & , si iridis circulos variegatos intellexisset,viderentur utique a nobis, nam a colore statuit ipsos discrepare. atqui ne Lynx quidem tot diversicolores in oculis videat circulos. Itaque prudenter illi. quicunque s a leni libros in capita secuit, caput secundum libri decimi non de circulis iridis,sed de oculorum circulis inscripsit. Imprudenter vero Nicia. Rheginus librorum de off. .

pari.

57쪽

3a VOP. FORTUNAT. PLEM PII

Part. interpres vertit capite 3 lib. rosunt si tem iniride circuli. Et cap.

6: circub qua sunt ι vlpatio Drdos. pro eo, quod Galenus habet altero quidem loco, a&ατα τὸν his, id est, circa vel ad iridem. altero autem - τἀτυτ σιρεων, id est,circa vel ad regione iridis. Adeoq; erronee omnium Anatomicorum recentiorum agmen eosdem nobis pro iridis circulis venditat. At de hoc satis, ac forta ilis nimio plus redeamus ad colores Aristoteles lib. i de hist. anim. cap. 9&lib. y degener. anim. cap. Iquatuor agnoscit oculi colores, nigrum,caesium, fulvum & c prinum et

atque hos quasi principes, non quasi certis praescriptos differentiis. Galenus in art. med. ad tres veluti ad summas disserentias restrinxit, caesium, nigrum, & medium. optime: nam sub hoc tertio tum duo Aristotelis posteriores, tu alij comprehenduntur. ut plumbei, virides, sep tibi rini, cineret, sanguinei, crocei, aurei, atque eiusmodi. Unde Ga enus adstrictius, quam Aristoteles divisit. Hic tamen ro probi. tretiam triplici coloris genere oculos destinguit, caesio,nigro,& caprino. Abuali aeque bene ae cilenus colores divisit in nigrum . glaucum, &varium, tum lib. de animal. ult. tum lib. 3 can. fen. 3 tract. a cap. 3 Ec denique pari. x cantic. tract. r. aded ut nesciam quid in mentem venerit Petro Apono scribenti Avicennam quatuor nobis astruere oculorum colores, rubeum, citrinum, plumbeum & fusculo. Quippe hos non in iride,sed in tunica conjunctiva vel ejus venis agnoscit,velut sublatentium humorum soboles: nam ex coloribus istis venatur domina n. tes in oculis humores: vide locum, est lib. 3 sen 3. tract. I cap. 2. Ergo frustra torquet se illic Aponus. ut Avicennam cum Arillotele & Galeno

conciliet. ubi & illud falsci prodit, Aristotelem lib. s de gener. anim.

cap. x tres tantum colores recensere. Qui bimembrem volet ocularium colorum divisionem, dicet: alium esse nigrum , alium medium. nam glaucus revera medius est color. Homo autem inter animalia potissi-mlim, aut plusquam cetera alio atque alio colore oculos praeditos habeti

reliquis unus fere colori ceterum non semper, speciei enim Equinae ut plurimiim quidem niger,quandoque tamen &caesius a natura donatur. idem canibus fit beneficium: id quod ab Aristotele nusquam est notatum. Neque vero certis animalium speciebus suus tantum est peculiaris color, sed etiam certis hominum nationibus suus est proprius. Sic AEthiopibus caesius numquam, aut perrarci; item Syris. Mauris, Indis. Contr1 Germanis: Britannis, Belgis fere caelius, aut caeruleus, aut sunfulvus. Porrd hic, ne sis nescius, caesium colorem voco,quem alij glaucum dicunt, constatque ex caeruleo de albo multo, ut Plato docet. &glaucoma in oculis vitium indicat: unde non ede, ut volebat quidam,

ed a caelo dicitur caesius, quia caeli color est. Ceteriim

58쪽

opu THALMOGRAPHIAE LIB. I.

Ceterum de causis horum colorum quanta est apud scientiarum pri mates controversia mihi quidem ipsos consideranti ludum aliquem gladiatorium exhibere videntur, ita nusquam pedem figunt, sed desultoria quadam levitate feruntur in sententias etiam contrarias. Horum

ignominia cautiores facti coaevi nostri quidam, in eamdem palaestram crescendere retractarunt. Nos qui similibus conflictibus jam dudum assuevimus, prodire etiam hic non dubitamus, ut cum doctissimis exemceamur. Audio verti Simonem Portium magnum Philosophum libellum de coloribus oculorum edidisse olim,ubi de illorum causis satis accurate. quem si consulere licuisset, huic nostrae commentatiunculae ex ejus ornamentis alicujus nobilioris apparatus accessionem factum iri magnopere sperassem. Iam quia istum nobis fortuna invidit, nostro Narte eluctandum est. Antiquissimus Empedocles, qui oculum ex ignere aqua componebat,caesium colorem ex ignis praedominio: nigrum ex aquae abundantia heri opinabatur. qua in opinione etiam Platonem fuis. se autor est Alberi. Mag lib. xy.de animal. Vertim hanc obsoletam sententiam breviculis verbis refellit sapientiae Princeps Aristoteles lib. s. de gen .anim. cap. I. Item Avicenna strictim ac nervose tertia tertii ratque ultimo de animal. Denique Albertus Mag. libro citato cap. decolori ocul. Itaque ridicule ego prostratum telis denub tentem impetere. Postquam autem Empedoclis opinionem improbavit Aristoteles,suam adducit, atque ita philo phatur: oculi, qui multum humaru continent,nigri sunt, quoniam humoru copia transpicistis non potest: parum hisent humoris.ut in mari etiam cernitur; etenim quantum tia transsuituricasum apparet:quantum minu , a quinum: quantum erae gurgite alto non prasininit ur,id opacat, Gr nigrum aut caruleum sentitur.

qui autem inter eos sunt, eo bim asserunt , quod magis minusve itaeon Titerint. Columbus propositam Philosophi sententiam nihil aliud nisi repudiat. at hoc etiam Coroebus faciat e nos et repudii addamus causam. Primlim, non recte humorum ocularium eum mari instituitur comparatio et inest enim mari proprib & a natura color subviridis seu caeruleus virore permixtus; non est ergo mirum talem in parte ejus illustrata a nobis videri. at humores oculi nullo sunt insecti colore: si enim essent,omnes species transmittentes redderent sibi concolores i quippe medium tyrannus est specierum : sic vitrum tinctum lumen trajectum inhcit,& res sub marina aqua diversae,ejusdem colore affectae nobis offeruntur. atqui hoc in oculo non accidit:& si accideret, magnum in natura oriretur inconveniens. accideret autem,si oculi humores essent e

Iorati. Dicent pro Aristotele, fieri ita in oculi humoribus a luce quemadmodum a Sole in nubibus. hae enim etsi coloris expertes sint. tamen

59쪽

Vo P. FORTUNAT. PLEM PII

si multae & densae sint, nigredinem repraesentant; si rarae eandorem, Iuiridc tiam virorem atque alios colores. Eiriane haec comparatioso

lassis Aristotelica accommodatior, sed nihil adhuc nos cogit m sientilia uti nubibus. ita oculis fiat, sequitur oculares colores apparentes soliun esse ac phantasticos, sicut ii sunt, qui nubibus tum in Iride tum alias videntur, ex certa luminis infractione orti. At verti oculi colores veri sunt 3c reales; adest enim in eo corpus, cui illi proprii sunt &congeniti. ergli & inepta est haec cum nubibus ocularium humorum facta collatio. Habeo autem ad versus Aristotelem etiam ista: Meridionales ut AEthiopes & lndi, ipso teste sectione & problem. et , oculis nascuntur nigris, at populi hi toto corpore torridi sunt atque exsucci, ergli& siccoculi,ergli oculorum nigredo non ab humoris multitudine Contra Germani & Belgae plerumque caesis sunt praediti oculis hominestamen sunt humidioris temperiei & succulenti, ergli & oculos hum ribus nacti pleniores. Ergd color caesius non ab humoris paucitate. Similiter oculi omnium puerorum statim a partu caesiusculi sunt autore Aristotele lib. s. de gener . anim. cap. r. sed pueri tum humiditatibus abundantissimi sunt, adeo ut eorum calor,quem plurimum ipsbs habere censet Hippocrates, ab humido obtundatur. erglicolor caelius potius ab humorum multitudine. Respondebunt ex Aristotele, & pro eodem ingeniosiores: vis eadem est humoris admodum tenuis, quae pauci; dc admodum crassi, quae multi: etsi igitur aethiopes atque Indi paucum habeant in oculis humorem, crassum habent eumdem & densum terrestri densitate, id que niger apparet. contra et si Germani & Belgae 8e

pueri multum humorem nancti cantur,tenuis tamen is est,&rarus aqueararitate, atque idcirco caesius. Quibus ut hoc concedatur. id tamen ad summum duntaxat convincunt, cyores tales in oculis appareret non autem esse reapser si enim essent viderentur omnia talia.quales essent ipsi. At verti tales esse oculorum colores reapse, quales apparent, omninbtenendum est, & demonstrabimus infra. Verumenim verd nec sibi constitit Aristoteles in reddendis ocularium colorum causis. libro enim illo Se capite, ubi humoris multitudinem & paucitatem allegat: caesii coloris causam ad partum quoque refert imbecillitatem, casi et inquit, imbecessitis e F. Paulo infra etiam humoris cruditatem causat&cae sietatem dicit esse cruditatem. Sect. I . prob. 16. glaucos esse censet . in regione frigida ob abundantiam caloris existentis in oculo. cujus evaporatici ab aere circumstante frigido prohibetur: causam contrariam in ea lida nigros facere Sed nihil horum causam esse colorum oculi, ita breviter evincamus: oculi imbecilli ii sunt, quorum actio quae

visio est, d bilis est & imbecillis, at glauci oculi s non Σglaucomate,

60쪽

OPHTHALMOGRAPHIAE LIB. i. 3ς

sed a natura ita factiὶ vident optim h : & quidam melius, quam nigri et

quod etiam notavit Avic. tertia tert. ergo oculi glauci non dicendi imbecilli,nec glaucedo imbecillitas. Cruditas vcrd multo minus. quis enim oculum caesium, cum sit animalis pars, sine opificis injuria. incoctum in animante admodum perfecto praedicare potest nunquam igitur homo glaucophthalmos erit homo perfectus, sed fiet semper. neque unquam factus fuerit: ejus enim oculus erit ens in potentia. Denique Calorem in oculo ob frigidum aerem in regione frigida retentum non esse veram glaucedinis caussam, illud sit indicio : quod noli rates, etsi in calidissimas migrent regiones, glaucum tamen suum colorem non mu tent in nigredinem. Sed & mortuus oculus glauco colore esse vasitur, uo vivens fuit, in illo tamen non is calor quo de Philosophus. Adve usquem sic satis dictum sit veritatis, non hercle ambitionis studio: scimus enim nostra omnia. atque e nobis nata tanid jacere infra illius dignitatem,quanto imas maximeque depressas convalles infra editissimorum,coeloque sui Poetae loquuntur) minantium montium cacumina. Jam Galenum audiamus. lib. art. med. cap. a . ita habet: glaucmocu sit vel propter magnitudinem, vel propter splendorem humoru crysastini,vel propter Atum prominentem e aut propter tenuis ch aquil humoris, rus in pupilla exi tit,paucitatemqpuritatem. Niger vero oculus sit ob parvitatem crystalni,aut propter profundum Hum,vel quoniamstliud dus AEc fulgidus exqui te non est: vel quia tenuis humor vel Iver Mundat, vel purus non exictit Haec est Galeni vaga obambulatio, qua putavit se non

posse non occurrere veritati. Non occurrit autem,etenim colorum cauiam quasi in humoribus latentem pervelligat nequidquam,quippe quod

revera colore orbum est,quales sunt humores hi,nequit etiam ullum di-Verso suo positu aut situ exprimere, nisi apparentem solum seu phantasticum: ita nubes coloratas judicamus, ita longinquu aerem caeruleum. at enimvero oculorum color non phantasticus, sed verus materialis, re corporeus est: non ergli ab humoribus extorquendus. Hunc suum Imperatorem sequuntur Medici posteriores omnes: at ii magis delirantes spiritum animalem quoque inter causas oculum colorantes reposuerunt. Quorum sententiae ut fides adhibeatur, ostendant nobis in morte cum spiritibus evanescentibus evanescere etiam oculorum co-

Quid ergd Egon' in republica litteraria homo novus sperem id me posse in 'enire. in quo frui ira laborarunt tot scientiarum Principes pNon sum adeo Sustenus. Tamen haud t .mquam judex, sed perinde ac Collega audiendus sim sortasse a viris doctis. Totum illud perplexissi-E a mum

SEARCH

MENU NAVIGATION