Vopisci Fortunati Plempii ... Ophthalmographia, sive Tractatio de oculi fabrica, actione, & usu praeter vulgatas hactenus philosophorum ac medicorum opiniones. Synopsin versa pagina exhibet

발행: 1632년

분량: 370페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

mum de coloribus oculi negotium duibus breviculis quaestiuntalis comprehendi & expediri potest: altera.quae in oculo pars sit sublectum coloris illius allus in aliis . altera, quae causa colorem in aliis alium in eadem i)arte efficiat. Ac prima quidem longe mihi videtur solutu facillimi. si enim ciccum scriptionem coloris illius, a quo oculus dicitur

coloratus .exploremus; ea est circulare spatium inter tacens intereret,idinem foraminis uveae & oram tunicae adnatae: at coloratum id, quod ocum illum sibi vendicat sola uvea est, ergli haec sola in oculo pars est, cui ejus color adscribi notest. Sed & autopsia convincit, quod,qualiscumque in vivo animali apparuisset color, talem etiam eodem mortuo& dissecto uvea prae se ferret. Est res evidentissima, ita ut qui ipsi fidem abrogat, sensus si expers. Quapropter summopere demiror Gale-hum nostrum,quodicum sine dubio varietatem uveae cognorit, non tamen ei tribuerit hanc praerogativam, sed cum veteribus nugatus sit, humores albugineum & cWltes linum oculos colorare. Profectd humores asti, si videntur, non nisi per uveae foramen seu pupillam videntur: at haec perpetuli nigricat,quomodocunque humores sese habeant. Neque vero dici potest, dictorum humorum obscuritatem vel luminositatemper uveam visui nostro offerri, atque ideli oculum eo vel illo modo apparere coloratum : uvea namque opaca est non transmittens humorum

radiationem. Sit igitur humor crystallinus magnus, sit splendens,sit prominens. quid tum p nempe humor is per pupillam solum conspicitur :& si diversa ipsius assectio colorem variare potis esset . variaret in pupilla,non in uvea .est enim haec inepta transmittere crystallini vel splenis

dorem vel obscuritatem. Omninb est inconsulta doctorum latagentia, ne dieam delira ab humoribus causam colorum exigentium. Porro in uvia oculorum colorem haerere, etiam citra dissectionem sic evidenter demonstratur: mota in dilatatione & constrictione pupillae uvea tunica, movetur pariter oculi color. etenim in pupillae constrictione admodhm latescit circulus ille coloratus: in dilatatione fit angustus,adeo ut in selenoctu totis spene aboleatur. atqui non movetur accidens, nisi moto subjecto.ergo &c. Deberet sane, si humores colorem essicerent,in dilatatione pupillae hic maxim E apparere, nam illi tum maximh in aspectum prodeunt. Sed res manifestior est,quam ut tot verba in ipsa impendantur. Finiamus igitur,concludentes oculorum colorem non phanthasticum, sed materialem & corporeum esse, uveae tunicae, ea parte qua 1 cornea abscedit, vere & realiter inhaerentem. Quae verb causa colorem hunc alium in aliis uveae tunicae imprimat:

quoio longe est dissicillima, de qua etsi mallem tacere,quam sententiam sare,culpHue carere,quam culpam deprecari: convasandum ta

men.

62쪽

opia THALMOGRAPHIAE LIB. I. a

men est aliquid In studiosorum gratiam,quibus haec ad veritatis convivium velut symbolum do. Philosophi patuim atque ipse etiam Galenus

lib. r. de ost. pari. cap. 9. colorem ex mutua primarum qualitatum

Iassione oriri statuunt. itaqe hic comment. 3. in 3. epid. glaucos ocuos frigidos esse ait&humidos:Θρόπιι seu fulvos male interpres caesitos dixit calidos de siccos .Explicatius re hanc digesserunt Arabes: Abuali tertia teri. cap. 3 Averhoes lib. 3. collig. cap. 3. uvea humiditas multae it sebalbam , qualis est cour ptima in rim exord o

ob cruditatem seu indigestionem humoru : ideo pueris sunt ocuis assiores. Humare autem aqualuere cocto planta sunt viri re=, sta tunica maguobscura, sicut autem cum major eabditas superavis humorem adust, planta fiunt ex viridi nigra lidem tunica nigra eadem ex causa.cum deras

humidum supra modum exaeo 'consumpta est, ηι putres cst folia ossa: sic ocul subalbi cstsu lauri rur fiunt instrib- ct infirmu. Igitur, ait

Averrhoes, oculi sabalbisue i frigiditatem,nigri eaurem. media exactam coctionsucst qualitatvim temperaturam parentem agnoscunt. Ego hic iterum nihil moratus otiosorum loquutuleiorum simultates aut es trectati nes, praefatorum Principum desertor sum. qui enim credam subalbas u-veas crudas seu indigestas esse t qui frigidas esse illas . nigras vero calidas Observes inter homines, glaucos multos siccos esse, & impendici calidos tum cerebro tum oculis: contra nigroculos quosdam utroq;. membro frigidiusculos. Et universim ex coloribus falso rerae temperies colliguntur. nix frigida,lae temperatum vel subfrigidum : calx & Recus Titymali calidissimus. Pulmo subalbus in humano corpore calidioris est temperamenti, parenchyma lienis fuscum, frigidioris. in tauro nigerrimo candidissimae maculet quandoque visae sunt nobis, in floribus candidissimis nigerrima punctula videntur aestate ab omnibus: an ergo contrariae temperamenti rationes proximis dictarum rerum partibus in sint,ex quibus contrarii colores proveniunt Nullus hoc mihi facilEPersuaserit ruredulum autem me praestabo cuivismui vel verisimilem denis rationem adferet, Ceterlim quid interim ego lentiam,libro secundo adducam, ubi de essentia & causis colorum amplius.

De Tunica Aram .. Confundunt memoria nostramGr caeriot eiusde rei nomenclaturis c. legitur apud Rusum lib.a. cap. 3 . dicta esse hςc tunica DMMδu,i. e.

Vitrea: ι; οειδὲς,id est,aranea tu ιι ιβ οοειδης, i. e. reticularis:

63쪽

38 VOP. FORTUNAT. PLEM PII

nominibus quis non obturbetur nam per duo posteriora &Ipse humor

cWstallinus intelligatur , per primum tum humor vitreus tum ejus periment umi per tertium tunica reti formis. Quidam ex Galeno propositam tunicam speculum appellant eo quod dicat lib. io. cap. de off. pari. imaginem in ill1 videri quasi in speculo quodam . Alii idolum seu simulachrum visionis vocant, quod idem Galenus pupillae idolum in ea constituat. Quibus symbolis utantur, qui Galeni sacramentum adierunt: nos liberi non solum non admittere . verum etiam damnare aude

mus e ratio dabitur suo loco. Ceterlim posset simplicissime & lucidissime crystallina nominari tunica haec: sed ne videamur quidpiam exauctorare araneam cum aliis vocitabimus. Ubi nam inutilis quaellio,quae nominis huius ratio Galenus loco citato ita dici indicat,quia tenuibus aranearum telis sit assimilis. Sanh nequaquam est ita rara hujus tunicae atque illarum telarum textura, sed&duritia& robore nimium quanis tum illas telas vincit. Itaque mihi fit verisimile araneam appellatam esse gratia connexionis sui cum ciliaribus processibus, qui ab interna u-veae lupemcie ad tunicam hanc tendentes non inepte filamenta aranearum telarum protensa & colligantia referre dicas. Araneam membra. nam Galenus tenuissimo ceparum cortici comparabat; accommodate

satis,si magis is pelluceret. Mihi scitissime conferri videtur tenuissimae laminae lapidis specularis, quod nostrates vulgli vitrum Hispanum vocant, ipsissima enim illius videtur substantia densitate, duritia & trans

arentia. Rufus author est, quosdam araneam non tunicam , sed mem-ranosam quandam congelationem esse censuisse. hujus opinionis si quipiam etiamnum patroni inveniantur . non possim eos manifesta deis monstratione convincere. Esse autem exteriorem hanc crystallini faciem ab interna substantia distinctam, & non meram eius superficiem quod tenuerunt aliquio inde constat: quia abrasa hac sive membrana sive tunica non constat amplius humor, sed sensim collabitur. Tenuissima est tunica , toti crystallino proxime circumnata, adeoque ejusdem plane est,atque illae figurae: nam falso Galenus anticae solum crystallini parti scribit,id quod gregarii aliquot Anatomici nostro aevo etiam docuerunt. Mihi enimvem adeo postica ejus parte tunica adesse videtur, ut & crassior hac parte sit quam antica, quidquid inculcent ceteri dissectionum proceres. Originem deducunt plerique a tunica retina, alius ' chori formi .alius 1 tenui meninge .alius ex nervo optico tenuissime fuso de dilatato,quidam denique illatinus Philosophaster ab excrementitia humoris crystallini humid ita te incam tunicam circumstantium partium frigore indurata. Ego curiosas istas partium originum inquisitiones inutiles existimo, susceptas vero de ipsis altercationes etiam

64쪽

op RTA ALMOGRAPHIAE LIB. I. ast

ellam explodendas: divine enim Hippocrates lib. de loe . in hom. nullum mea quidem opimone corporu s principium , sed omnes partes ex aquo O principi s cst sinu esse videntur. Si tamen ab aliquo ex istis standum sit,ei Potius me adjungam,quia tenui meninge araneam derivat: ipsam autem , circumstantium partium frigore in calenti corpore indurari, ne Apollo mihi quidem suadeat, nedum persuadeat. Et cur id frigus

humori aqueo non facit idem p Piccothominus colorem nigrum araneae adscribit natum ex venis & arteriis. quibus plurimis conspersam esse tradit:contra autopsiam . nam perspicua & alba est, nequaquam nigra. At hic declamator reti formem cum aranea male confudit. Porrbtunica aranea nullas venas habet, si quidem oculorum aciei humanae hi-dere licet. Ajunt compilatores quidam Aristotelem lib. de gener. anim. cap. I. percutem transsucidam,tenuem,albam, & laevem , quae pupillae vocatae obtenditur,araneam tunicam intellexisse. imperite. legant sequentia, & corneam innuere fatebun rur : nam obrugari senescentibus cutim illam scribit. An vero Hippocrates i. de loci in hom. araneam designet per tertiam tunicam,quae humorem conservat, ut iidem adstruunt,non queo certo vel assirmare vel negare z uveam tamen. velle statuebamus suria.

S Enserunt Anatomici plerique araneam tunicam non crystallinum solam obtegere. sed& retrorsum protendi, ac vitreum humorem circumdare didicerant enim a Galeno humores istos, qua parte se contingunt . tunicaru expertes esse, eli quod sic fieri praestiterat. Recentiorum tamen diligentia certiores facti lumus vitreum humore propriod peculiari operimento cingi, adeoque praefatos humores sese contingere & commisceri non sollim non praestitisse, sed nee debuisse. Si ergo oculos mentemque adhibeas tam hic in vitrei cavo. quam in crystallini fibbo seu connexo tunicam advertest sed solidior est illa, quae crystalinum investit molliuscula quae vitreum i tenuis quoque, alba, transsu cens. & laevis, exilibus quibusdam fibrillis contexta: quae fibrillae tum se produnt, cum tunica haec discerpitur& laceratur i idelique aprilis

quam crystallina araneae telae textiira exprimere videtur; si enim humorem vitreum si, illo attenr s varie con primas& divellas,araneum quid 'e bservare vel in vitiis si i l aer s pter hanc potissimum tunicam a Veteribus araneam clictav. fu .ilc puto, cui cum crystallinam conti.

65쪽

o vo P. FORTUNAT. PLEM PII

continuatam esse cxistimarent, eodem nomine & hane complexi sunt Caeterii in Anatomicae scholae longa consuetudo. & jam pene facta lex

seri,araneam crystallini tunicam dicendam esse. Itaque vitrei humoris tunicam vocabimus simpliciter vitream. Hac descissa humosiquem continet,effunditur,certissimo argumento ea cavitate, cui crystallinus innatat,tunicam quoque habere , alioquin enim non consisteret,nec teris mino suo concluderetur.

CAPUT XV.

o Eliqua est ex tunicis ea,quae retiformis dicitur, ossiciosissima in oriculo pars. Graecis vocatur , nobis reti formis, non quod retis texturam habeaticontinuum enim sine cancellis corpus est,

sed quod hemisphaericae circumferentiae figuram referat, quale est quoddam retis genus, quod ex ligneo circulo, cui circumassuitur, d pendet , perticaque affixum piscibus captandis in aquam mergitur: cui reticulo comparanamus etiam diaphragma in tractatu nostro de mus eulis Belgich edito. Herophilus inter veteres Anatomicus longh exercitatissimus reti contracto hanc tunicam conferebat teste Rufo. aptissi-md,si figuram ejus attentius comtempleris. Nec vero inepte quoque

Vesalius dimidiato ovi putamini similem fingit. Si mihi liceat novam comparationem introducere, conseram ipsam operculo seu pileolo illi, qui glandi quercinae superimponitur: huj us enim formam retiformis tunica adamussim videtur repraesentare; nam sicuti squod aliis aequiparationibus deerat) glandis pileolo pedunculus inseritur, ita retiformi nervus opticus, quo dilatato & expanso ipsa ortum trahit. cum enim ne vi optici substantia in oculum subintrat,mollescaens expanditur in latum quoddam amiculum posticae vitrei humoris parti obtensum , exporrigens sese antrorsum ultra mediam oculi regionem ad ciliares processus. I us istitur ejus est inter tunicam vitream Sc uveam. Est autem tuni. ea mollis, mucosa,alba mixta rufedine, opaca non diaphana. participat tamen aliquatenus etiam perspicuitatem, nam uveae fundus per retianam tralucet: ad eum fera modum, quo scriptae litterae per superimp sitam tenuissimam scriptoriam chartam transparent. plus tamen multo opacitatis quam perluciditatis obtinere testatissimum. Galmus lib. IO. de off. pari. cap. a. tunicam nominare veritus, corpus retiforme dicebat. rationem iciunt in Galeni lectione versati, quam repetunt alii A

natomici. Nos cum Herophilo & Rufo autoribus locupletissimis tunia

66쪽

eam vocare audemus: quin & ipse Galenus lib. 8. de oss. pari. eap. 6. tunicam appellat.Si separetur a circumjacentibus partibus,& in se subsidat, ipsissima videtur cerebri substantia, insolito etiam artis peritis Dctaculo talem in oculis substantiam contineri. Quod quamquam ita

ut, non tamen cum plerisque statuendum , meram hanc ene nudamque cerebri medullam, sed tenui meninge investitam: quod mihi *pluscule observare visus sum,admonitus primum 1 Galeno lib. Io. de off. pari. cap. a. &, ut video, Placentinus quoque subolfecit pari. r. lib. cap. 3 6. ubi probans naturam aliter fabricasse non debuisse, oratorie exspatiatur: grandem dicam naturae impacturus, aut scripturus fortasse Philippicam,si alio,quam illic videtur ipsi, modo construxisset. Vasa huic tunicae denegat solus Platerus contra tum Galeni caeterorumque disse-etorum authoritatem tum oculorum fidem : plurimis enim venialis atque arteriolis pertexta est, sed in posteriori eius parte uveam tangente potissimum conspicuis : quae vasculorum multitudo facit, ut ipsa non exacte videatur alba,sed quodammodo subrubra, ob contentum in iis sanguinem.

CAP. XVI.

De Humore 2 queo. Dyssectis descriptisque oculorum tunicis in conspectum se dant humores tres,aqueus, crystallinus,vitreus. quorum cum extimus sitaqueus.primum de hoc. Apud Galenum haec ejus nomina invenias: ύγρὸν λεώ, s uρὸν, id est, humor tenuis purusque. , id est, humor ad pupillam. Tradidere quidam Actium primo Aδει humorem oveum sui ita dicam) nominasse lib. 7. cap. r. & Σ3. illam tamen appellationem, ut pleraque sua, ex Galeno desumpsisse videri possit; hic enim lib. 1 o. de off. pari. cap. 4. dictum humorem ei, qui

in ovis reperitur,comparat. Unde moti recentiores Latini humorem propositum albumincum .Latinobarbari Albugineum vocaverunt omnes omni . quasi vero υγρον--vel ωὀδM albumen ovi sit. nunquam ego ovi candidum ita vocatum memini a Graecis .ssed passim λευκον, ab Aristotele ωουλευκυι- ab Anaxagora ορνιθγγαλα. Cum prim sim in scholis oculi Anatomae adestem,essemque ex auditione factus certior, album ineum aliquem in oculis latere humorem, vitreum eum esse agnoscebam.hic enim perinde atq; ovi album termino suo consistit,non dissiuit ut aqua,&aqueus humor.Quod iudicium nullis opinionibus imbutum.

nullis factionibus distractum semper magni feci,& Prosessoribus cliud

67쪽

a Vop. PORTUNAT. PLEM PII

docentibus vix accredidi: in qua obstinatione etiamnum persto. An ergo Galenus humorem, de quo nunc sermo instituitur, inepte humido,

quod in ovis est compararii λ Ues alius Belgarum decus ad eumdem sic pulum impingens ita conatur evadere in exam. observat Fallop inquiens Galenum aqueum hunc,tenuem, incoloratum,&purum oculi hum

rem illi crasso, tenaci,ac non fluido ovi humori haud comparasse,sed illi aquae ovi quq putamini,cum ovum assatur, sudoris in modum incumbit: vel ipsi etiam album ini, postquam virgis aliquamdiu caesum , aut disso to in stellae formam calamo diutule agitatum esset, tum enim fluxile redditum humori aqueo similius est. Quod divini viri interpretamentum cum nequeam improbare, mihi tamen minus operosi ei liquori videtur aequiparari , qui decapulato album ine & vitello in putamine remanet tenuis, fluidus,limpidus,& plane aqueus, cujusmodi est primositus oculi humor. Atque hoc commentum nolim mihi adscribat omes saposteritas, diu enim ante me scripsit Gentilis, & repeti it Nicolus Florentinus,sed primus quantum ex ἐκλέωοιι nostris eruere licuit, Jesus filius Ali prodidit lib. r. cap. i . Itaque reicite Galenus tenuem humorem fere semper appellat; est enim non minus quam aqua tenuis, ut mirer illos, qui crassitiem ei astingant & consistentiam quamdam, quae non sinat ipsum facile dilabit nam pertusa angustissimo foramine cornea totus confestim effluit. Ut confirment assertionem suam ii, qui crassitiem aqueo huic humori attribuunt,aiunt nullum scriptorem Graecum aqueum ipsum vocare. Ajo ego aut horem introductorii ita vocare. At ignotus authoreis,dicent,multa falsa veris aspergens.Igitur produco Galenum ipsum lib. a. de symp. cain cap. a. ubi aquosum hunc humorem nominat. lingua sua Occupat humor aqueus intervallum inter corneam, Ac crystallinum: quod Celsus lib. r. cap. r. locum vacuum dicebat. Unde conjici possit scriptori huic humorem aqueum non fuisse agnitum. quod enim Riolanus adseri,ut Celsi authoritatem tueatur, nimis est febriculosum. Laudo tamen virum optimum ob bonum in bonum scriptorem animum. Idem studiosissimus Riolanus adstruit non tantum crystallino objectum esse aqueum,verum etiam vitreo circumfusum, ideoque tam posticam

quam anticam oculi partem obsidere. Quod non ita se habere, experimento didici: perfodi enim posteriorem bulbi ocularis partem aescula,ut anteriorem soleo, nihilque erupit humoris : quod si partem hanc posteriorem disseces, ut jubet Riolanus, nihil mirum humorem effuere

incidis enim vitream tunicam, qua divisa humor conclusus vitreus extillat,non aqueus. Solam erilli anteriorem partem occupat,nulla tunica

ob'olutus , sed comprehenaitur ante cornea, pone aranea, ciliaribu

68쪽

opia TRALMOGRAPHIAE LIB. I. a

processibus uveae & vitrea tunica dispescitur in duo & quasi strangulatur in medio ab uvea,quam intra & extra soramen alluit. Impar est humoris aquei cum vitreo proportio, multd enim aqueus est paucior, ac praeterea ncquaquam dimidiam oculi partem sibi vendicat,ut voluit velatius, i md ne tertiam opplet. cum enim oculus vulgari illa administratione dissecatur,ut omne 'tres humores in volam ex oculo pmcidant, tres quatuorve t antlim aquei humoris sese offerunt guttae in homine,in bobus sex septemve. nec verti spatium,quo cohibetur,amplius est,quam ejus paucitas requirere videbatur , ut id in spiritus implorare oporteat , qui reliquum offarciant: etiam crystallinus squod ipsi existimant in non in medio situs est, sed antrorsum magis accedit i aded ut non tanta, sicuti finxerunt,hic existat intercapedo. Nec isitur etiam spiritibus opus est, quos Galenus huc mandat velut praeudi rias copias ad excursionem pro visu faciendam. At inquit, cornea mo tuo animali corrugatur i atqui hoc non potest nili in spiritus diffati nem referri,ergb &c. R. vivente & calenti animali omnia rariora sunt, quae eodem defuncto ob mortis frigus denseseunt & contrahuntur i id enim frigori proprium itaque & venae subsidunt. nam sanguis densior redditus non tantum ocupat locum, quantum vivifico calore rarefactus occupabat prius. Solent hic denique quaerere scriptores, an humor aqueus inter partes

eorporis animatas,an inter excrementa recensendus ut. Avicennae

stallini statuit excrementum tertia tertii:idem facit autor libri de an tom. vinor. Et placentinus, non esse partem, quia tactu non est praeditus. admodlim philosophiciss i igitur ossa ejus non fuerunt corporis ipsius partes:quin locetur cum ipso alius, medullarem cerebri ipsius substantiam non fuisti ejus partem, idelique non mirum esse talia ipsum effutivisse. Mercatus & Laurentius partem esse corporis animatam

eontendunt. Ego nec excrementum, nec partem corporis esse dixerim. non excrementum,quia nusquam excernatur, & nullo. partem verbmulto minus, quia proprio termino non circumscribitur, nec corpori unituri qui verti anima informet partes non continuatas seu unitas; quam ob rationem nec sanguinem nee semen animata esse constantissime assero ad ravim usque: quidquid Iulius Scaliger pro sanguine dicati

ejus enim argumenta acutula non magno negotio possint dissolvi. sed non est hic locus Pro humore hoc adducunt: extra oculum fluitare quidem. in oculo vero minimE.neq; enim locum mutat, sed certa sede perpetiali continetur. Puerile effugium: quod enim in oculo non fluit et idcircumjecta faciunt corpora arcte ipsum complectentia. bilis in vesicula sellis turgida etiam non fluitat. an propterea vesiculae pars λ Humor

69쪽

VOP. FORTUNAT. PLEM PII

aqueus quod non mutet locum, non suis, alienis finibus acceimam debet. Itaque reor ego,quale quid est in pericardio aqua, in articulis mucus,tale quidpiamine humorem aqueum in oculo, in ipsius gener tionis primordiis ibidem a natura positum ad certos usus, non postea ex cr7stallini supervacuis succrescentem. Objicient: quomodo ergo evacuatus denuo regeneratur , si non est excrementum crystallini pResp. in pullis & puellis, atque ad summam animalibus invenibus duntaxat amissum restitui,in quibus, utpote a principiis suae generationis etiamnum proph absentibus, viget adhuc vis formatrix , quae e penu suo novam materiam huic humori redintegrando surrogat, quemadmodum etiam in simili aetate venas & arterias regenerat, quod si in adultioribus humor aqueus oculis assiuat, irreparabilis est fere semper. In pullo per punistionem oculi emissum intra quindecim dies a junt recrescere. Dicant ergb excrementarii,si tantum excrementi spatio quindecim dierum liue deponat crystallinus, quo reliquis annis idem ableget λ non enim huc potesimam latrina plena est.

De Humore cum ina.

HIe est ille, eujus tot encomta celebrantur apud Medicos, cui hymnum pene instituit Galenus: hic est,quo prodeunte totum personat Anatomicum theatrum,alio ipsum suspiciente, alio etiam adorante tquibusdam adamantem, gemmam, animam, specillum oculi, & aliter appellantibus: omnibus vero una conclamantibus esse parte oculi prin cipem. Qui Medicorum impetus temerarius videtur mihi,pecorum ritu sequentium antecedentem gregrem,& pergentium non qua eundum est,sed qua itur. At hoc postea: nunc. quod proposuimus,accurremus.

Vocatur humor hic crystalloides ,& erystallinus, & glacialisi non quod omnifariam crystallo & glaciei similis sit, mon enim duritie sed quod translucens sit seu perspicuus. Avicenna grandini aequiparat . ubi per grandine, non illa alia & nivea intelligenda venit, sed transparens de faciata, in restate de nostrati caelo quandoque descendere lita: &hanc sitis exacte reseri.Rusus interdum guttam humoris vocat,quo e

dem nomine ipsum & Celsus insignit,sed inexercitatis albo ovi assimilata Aetio σαωωδ,li,id est, lenticularis dicitur:ab aliis a disci similitudine δισκοειδὼ .Quid autem lens sit,&cujus figurae omnes sciunt,& qui nondum sciunt,scire possunt non magna opera. Discus vem teste M

Mad 0 Alex. lib, cap. et r. erat instar pilae aeneae,quae brachiorum viribus

70쪽

o PATHALMOGRAPHIAE LIB. I.

viribus excepta & in altum missa corpora animosque exercebat:alii rotunda de plana forma discum fuisse volunt, quali nobis apparet Solare

corpus,quod etiam ab Alexandro Aphrod. discos est nominatum. Me Plinius adducit ut credam discum lenticulae formam habuisse, nam lib. 27. cap. I 3. graecam Dioscoridis descriptionem thiaspi interpretans, ubi hic dicit, στεμάπον δισκοειδις, ille vertit, semen lenticular effigie. Substantia crystallini aquea est, non tamen diffluens, sed qualis ea est,quae mediocriter gelu obduruit: si tunicam araneam auferas, sensim dilabitur, quasi re lueretur gelu. Galenus lib. io .de Off. pari. cap. I. humorem hunc dicit album, & clarum sive perspicuum bene. At inde non levis contra nos insurgit lis, qui capite de coloribus oculorum, humores eorumdem coloris expertes esse debere affirmavimus,quo pacto hic crystallinum cum Galeno statuamus album esse ρ album esse est co. loratum esse. Dico brhviissime, album esse duplex: alterum,quod est color stricte de vulgd ita dictus. alterum quod natum est recipere colores omnes, quare talis albedo est quodammodo inchoatio, potentiaque de rudimentum omnium coloriim,seu quasi materia ac basis. Prior non est in crystallino,sed posterior. prior autem intelligenda venit,quando colore ipsum orbamus. Quae albi distinctio quamquam nova,quia scita tamen, non videtur rejici debere a subtilibus ingeniis: Madvertant eamdem distinctionem etiam in nigro: alterum enim est privatio, ut tenebrae : alterum proprie color,qualis in corvi pennisi sed ad rem.

Figuram hujus partis principis miror diligentissimum Galenum non

attentius esse speculatum,nam lentis formam exprimere ait,id est, uir,

que facie depressam esse. Qua opinione insectus Vesalius idem prodidit, Galeno credens potius,quam rem ipsam explorans conita morem suum &genium. Nos oculis, in quibus id licet rebus, fidimus & tactui: observamusque anteriorem crystallini partem, cui aqueus innatat,d pressa esse rotunditate,uti lens est: posteriorem autem,quae vitreo invehitur, non sphaericam esse a mussatim,qualem post Galenum recentiores sese invenisse gloriantur, sed protuberare, & oblongiusculam esse, quasi in conum assurgat; qualiter sere antica corneae pellucida portio formata est. Ceterum non haec figura in omnium oculis perpetuo eadem, imb nec fortassis in eodem omni aetate. sunt enim qui crystallinum nacti sunt globosiorem:& hosce myopes esse, juvarique concavis specillis dicemus &demonstrabimus infra. sunt qui erystallinum habent latiorem :& hi ad propinqua caecutiunt, juvanturque ad ea perci

sienda specillis convexis. Atque haec de crystallino extra oculum essub sciri possunt. Videamus nunc ejus situm in oculo. De quo etiam, uti de omnibus

P a diversa

SEARCH

MENU NAVIGATION