Vopisci Fortunati Plempii ... Ophthalmographia, sive Tractatio de oculi fabrica, actione, & usu praeter vulgatas hactenus philosophorum ac medicorum opiniones. Synopsin versa pagina exhibet

발행: 1632년

분량: 370페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

4s vop. FORTUNAT. PLEM PII

diretsi disersi seruiunt. adeb c cum est,atque incertum semper homo.

Alii ipsiam in centro oculi constituunt,alii contra non modo non in centro, sed neque in axe concentrico. Vesalius clim in magno suo opere locum ei exqui lite in centro praescripsisset, postea in eo libello quo Fal. lopii observationes examinat, sententiam illam suam pensiculatius revolvens .crystallinum humorem magis,quam oportuit, in posteriora retrusisse se confitetur. impar enimverbest aquei humoris eum vitreo proportio, nam hic ultra mediam oculi sedem prorsum ducitur: itaque cum in ipso extet crystallinus, in anteriorem partem magis prominere etiam hie dicendus est. Quod autem quidam asserant humorem crystallinum & corneam tunicam centris differre,item supremas amborumsu nerficies non aeqvh distare , sed in medio sibi , quam in ambitu esse viciniores: ii videlicet, pictis hctisque utuntur demonstrati

nibus.quibus tentant naturam, non eas naturae accommodare. nimis e

nim antrorsum rapiunt crystallinum,& anteriore facie , nimis planum faciunt. Itaque li profundiorem paulo & convexiorem ipsum formarint,anticam ejus & corneae superficiem centris non differre, sed parallelam esse existimarim. Hoc si ita est, crystallini non idem esse centrum ac totius oculi adeo constat manifeste,ut vel proletarii intelligant quis

enim alterius oculum aspiciens non cernit conspicite corneam supra conjunctivam eminere,aaeoque minoris sphqrae portionem repraesentare quam totius oculi 3 quare centrum ejus anterius esIe oportet, quam

oculi totius centrum- Quod quamquam sic se habeat, axis tamen per pupillam crystallinum transiens oculo concentricus est, contra quam senserit doctissimus varolius: qui tamen eodem capite eamdem sententiam videtur retractare.

Porrci de crystallino solent convillatores ventilare haec dubia: r. 1 quo nutriatur. a. an corporis pars sit, & qualis, similaris an dissimilaris. 3 .cujus sit temperamenti .Quos ut mihi devinciam, hisce quaestiunculis enodandis aliquam locabo operam. Quod ergo ad primum attinet: Galenus lib. Io. de off. pari. cap. r. 1 vitreo alimentum sumere arbitratur per diadosin, id est,transumptionem. quae opinio passim aliud Medicos jactata est, nec vero ratione inermis mutriri enim crystal inum, inquiunt,ex ipso sanguine pland non licebat, ut qui multum qualitatibus ab ipse dissideret. Verum an sanguis non multum quoque ab

ossibus dissidet.& nervis, & cerebro, & ut parserh exemplum producam illa tenui ac pellucida cerebri portiuncula, qua septum lucidum vel speculum dicitur p& tamen hisce partibus sanguis alimentum est: quidni ergo etiam crystallino p sunt partes in sanguine heterogeneae.

crassat,tenuas,saeculentae,purae,opacae, clarae, quas membrum quodlibet

72쪽

op ATRALMOGRAPHIAE LIB. I.

pro ratione naturae suae allectat. At nullae, diceni,hic extant venae. Fateor nullam exrare conspicuam, at multae adsunt, quae prae exilitate ob tutum effugiunt. in adnata tunica nullae venae apparent, at cum inflammatione tentatur,quot sUrodunt in cerebri substantia secundum na turam se habente,cum dissecatur, nullae venae occurrunt: at cum inflammatione obsidetur.innumerabiles venulae visuntur per cerebri substantiam dispersae. ita hic opinor in aranea venulas non deesse,etsi non videantur a nobis: parvae autem suffecerint ad tantillae particulae nutritionem , quae prima sui generatione justam nacta magnitudinem non augescit cum reliquis corporis partibus, neque intus latens multum

per insensilem digestionem deperdit: qua propter inutilis fuit Galeni

satagentia tantam vitrei copiam ad cry stallini conservationem destinare. Praeterea sua tunica quisque humor circumsepitur, quod ignoravit Galenus; adeo ut non tam facilh,ut sibi fingit, ex uno in alterum distri. bui alimentum possit. Cum ergb humor hic verh sangiti ne nutriatur: non possum ipsum a partis definitione excludere.& quidem etiam similaris. ut hae in re Galeno assentiar lib. r. de rat. me dic. cap. 6. talem eum constituentem & nominantem.

Tertium dubium non fuit ei diffici id explicare, qui substantiam modumque substantiae crystallini animadverterit: cst humor velut aqua leviter concreta: ergli frigidus & humidus Sed cautius agamus propter argutulos. Dico crystallini temperiem aestimari posse vel respectu tem l eratae partis nostri corporis, cutis videlicet: vel respectu aliorum ocuarium humorum. Sicuti comparemus, et1 sine controversia humidus, quippe ad tactum humectior & mollior cute est. quod si comparatio. nem ad alios humores oculi instituamus; cry stallinus potest dici siceus: alii namque magis sunt fluidi & aquei . crystallinus concretus & fixus: at humidi concretio a sicco . Si qui ultra morosius petant, quomodb se habeat in activis qualitatibus respectu illorum humorum. Res p. absoli illi & respectu vitrei frigidum esse: respectu autem aquei quodammodo posse dici calidum;nam quadamtenus participat naturam sanguiris, quo alitur: ataqueus pura aqua est, quae Philosophis est frigidorum primum. sed nimio plus de his supervacuis. Caeterlim vetustissimo Hippocrati cry stallinum humorem cognitum fuisse constat ex lib. de carn. ubi inquit oculi humidum glutinolum esse: testaturque saepe se conspexisse,Oculo di stupto prossiisse humorem gl-tinosum, qui quamdiu cati est, humi exilit i ubi mero perfrixit, term evadit instar thuru tran Iarens. Luculentissima est crystallini descriptio,& vertissima eventus narratio, tam in hominibus quam brutis ad eum modum sese habentis.

73쪽

De Humore Vitreo. Ry stallinum a tergo excipit vitreus , ccnsistentia sua vitro fuso de

liquefacto; colore & elaritate etiam refri erato & indurato similis: Graecis appellatur ob eamdem rationem. non vero, quod vitrum susum per omnia referat, ut quidam delirant: nam vitrum dum fusum est, perlpicuum non est, at hic humor perspicuus maxime. Figuram habet, quam circumsistentes ei imprimunt partes: posterius enim, qua retiformem & uveam spectat, rotundus est, & tota sua mole majorem circuli portionem explet: anterius non plana constat superficie, sed in eum fere modum cava, quo induratum coctione ovi albumen ea sedesimum cernitur, ubi a putamine, ovi vetustatem arguens,dehiscit . atque huic cavo crystallinus insidet. Celsius lib. r. cap. r. neque liquidum neque aridum esse, sed quasi concretum humorem scribit. Omni-nti hic optimus aut hos in humoribus oculi describendis exiguam prodit Anatomes gnaritatem: quod enim huic tribuit, crystallino potius convenit: & quod mox crystallino donat, huic vitreo potius impertire debuerat, inquiens illum albo ovi similem esse. vitreus enim humor eis sua ovi albumen non incongrue referre videtur, quod etiam dicebamus

supra, purior tamen & pellucidior, quam illud est. Moles inter hum res vitreo est maxima,& quadruplo dicitur crystallinum superare. P

rum anatomice Iul. Scaliger comment . in Aristot. hist. de anim. lib. I. humorem hunc ab aqueo non distinguit,sed eumdem esse tradit,nomen autem secundum partes suas mutare, quemadmodum tunicas: itaque in parte posteriore vitreum dici scribit, in anteriore eundem album ineum.

At hic amplissimus vir more Philosephorum intellectus & ingenii contemplationem potius, quam sensum sequi maluit: quod ridere solemus nos Medici. Quaerunt hic dissectores, quis transparentior sit & clarior,vitreus,

an crystallinus p Si Galenum arbitrum statuas, crystallinus vincet: cum enim hunc planissime album dicat, vitreum ait album esse tantum, quantum sitnteilexeru exiguum nigrum multo albo per totum esse admissum , aubedim que perfictionem esse adulteratam. Arabes a Galeno stant, sed &vitreo exiguam rubedinem quandam vel fuscedinem affingunt. Litti-ηium hoc lola visus experientia decidendum est: accissat enim Placem tinus dum Aquapendenti aemulo suo contradicere volens rationem pro

sese allaturum ampu ur; tum ipsa illa ratio a sensua testimonio pζn

74쪽

o PATHALMOGRAPHIA LI p. I. ' di

cit. si erravisum consulas , transparentem admodum & clarum vitreum esse haud poteris inficiari: & si luci obvertatur, vix crystallino videre videtur. si tamen uterque asseri impolitus attenth inspiciatur, possit videri vitreus tinctior paulo & saturatior.

CAPUT XI M

De Nerou opticis. DEus immortalis benh faciat manibus constantii Varolii viri optimi & doctissimi,qui verum nervorum opticorum ortum toti antiis quitati ante se incompertum,atque in naturae latebris delitescentem in luce meruit. ut & hinc continere tandem discant vocem suam stultitiae

atque inscitiae indicem, qui Galenum & Veteres nihil latuisse deblat

rant. Opinabatur autem Galenus & omnes ab eo dissectores nervos Pticos ex basi cerebri in anteriori parte originem tralaere. Hujus a

tem Clarissimi viri opera effectum est , ut omnes videant cx principio trunci ipsius spinalis medullae derivari: adeo ut aliter jam sentire caecis solis iisque cervicosis sit relictum. Porro sunt hi nervi in exortu suo

molles admodum,& omnium cerebri nervorum crassissimi, aded ut m xime sub assectum cadant,ne quis rei exilitatem causet. Ab origine v sua antrorsum progredientes supra ossis sphoenoidis sellam uniuntur. Qua super unione discertant Anatomici, an per medullae confusionem fiat,an simplicem contactum, an verb etiam per intersectionem, aded ut in dextro cerebri latere exortus sinistrum oculum petat.&in finistro dextrum. Ego per contactum seu connascentiam potius fieri dixerim. rationum perluasiones, quae fidem istam meam lunt aucupatae, hae sunt : dum attentius conjunctionem illam observo, video partes nervorum, quas sese intersecare volunt alii .non sibi invicem respondere Edirecto: at responderent exacth si fieret intersectio, non fit igitur. Sed insuper intersectionem non esse coitum i stum ess cacissime probat eventus ille, quem Vesalio videre obtigit, ita autem se habeti mulieri supplicio affectae dexter oculus ab ineunte aetate emarcuerat,sinistro interim integerrimo. huic dexter nervus toto progressu longh tenuior sinistro visebatur,non solum extra calvaris cavitarem, verum in exortu quoque,

M in dextra congressus nervorum sede. Omnino simile observasse se notat Carsalpinus in Anato me publica Pisis administrata. & denique Valuerda Patavii. Mihi numquam videre licuit: credo tamen bonis viris illis candide sua posteritati impertientibus. Quod si ergd ita sit. quisquam intersectionem tueatur praeterea λ Sed nec medullam in-G iteriorem

75쪽

vo P. PORTUNAT. PLEM PII

terlaum confundi hinc ego quoque arguerim Mud argumentose: si

nim nequaquam unum latus ab altero ulla secretione dispescatur, ne quaquam etiam in dictis casibus unum latus illius. unionis exarescere vel attenuari necesse erat vel poterat: nam qui spiritus alterum sanum latus vegetabat, poterat facile, imo debebat πro lateri in conjunctione

communicari: nam utriusque substantiae confunduntur, uti ponunbεc concorporantur. Deinde non solet natura partes eas, quas duplices formavit,umquam & usquam ita commiscere,ut ad unitatem veniant,sed

semper & ubique duplices servare consuevit: alioquin enim frustraretur eo fine, quem per duplicitatem partium corporis intendit.it que hic quoque quos nervos in ortu duos & duplices esse voluit,in pringressu non confudit, sed eopulavit solum,unoquoque substantiam suam secretam & separatam servante. Postquam igitur ita invicem conjuncti suerunt,rursus disiunguntur, & ad oculos progressi cranio excidundper illud foramen, quod oculi cavo recessui retrbinsculptum cernitur.& tandem ubi ad oculos appulerunt, non ceterorum nervorum ritu in flamenta & fibrillas dirimuntur, verum in tunicas lath expanduntur; substantia quidem eorum extima . quam habuerunt a dura meninge, in

tunicam corneam. membrana tenui, quam acceperunt a pia matre, in u-veam. substantia medullari,quam communicavit eis cerebrum, in retiformem transformata. Sunt autem nervi hi pares tum longitudine, tum crassitie in iis, in quibus naturaliter se habent. An in centra oculorum inserantur non convenit inter Anatomicos. Vesalius non accurath in centrum, sed nervum dextrum accedentem oculum ad dextrum magi,

Iatus posterioris sedis implantari vult, quemadmodum sinistrum ad sinistrum. Idem Platero placuisse videtur. Si tamen cranium in manus sumas, de cavum oculi inspectes, rame,ouod nervus trajicit,sinistro sum vergere cernes: aestimatione nempi intra cranium,nam ote rius aspicientibus dextrorsum vergere videtur) itaque potius dextro oculo inditur nervus sinistrorsum,& sinistro dextrorsum: id quod ratus est Arantius.quidquid dicatur. certum est in oculi centrum nervum non exacte infigi. seu nervi centrum omnium partium totius oculi centris non e directo respondere. contra quam scribant & pingant alii Anat mici. De soramine autem seu poro interno horum nervorum quanta est in scholis dissensio p Galenus constanter foramine pervios asseverat, eiulaue opinionis primum autorem profert Herophilum, Anatomicum versatissimum, cognoscendique hominem adeo cupidum,ut' un. t

steTertulliano,secuerit septingenta hominum ea lavera. Foramina irgeasserunt in suggestibus omnes practicam& contemplativam Medicinam profitentes,ac pauci aliquot Anatomici:atque ad summam ii ferb

76쪽

vinnes 8e librum naturae negligentes ex libris evadunt disiecto. res:quorum lince voces audias;opticum nervum facile videri ab omnibus perviumse secetur pauid ante , quam in oculi sphaeram inseratur. malum ' causa igitur fuit,ut latuerit maximos Anatomicos Ves lium,Fallopium,Columbum,Aquffendentem,omnes in administratio. ne accuratissimos,in opere indefessos, in pervestigatione Lynceos interfui exactis dissectionibus 1 Praeceptoribus meis institutis Midae, Bononiae, Patavii r nusquam quisquam demonstrare potuit. Quorum authoritati innixus etsi acquie re potuisset animus meus.volui tamen rem ipsus aggredi,atque experiri,an, quod ipsis fortuna invidit, mihi fortasse donaret. Nec frustratus sum eventu. sed faelicem successum o dine se accipe. Solent apud nos mense Octobri domatim fere mactari boves,quos sibi quaeque familia coemit pro alimento in totum annum, partem enim sale condiunt, & vasis condunt,partem in camino suspen dant,atque insumant. Hoc igitur tempore maximam habens occasio. nem oculos & nervos opticos explorandi, in aliquot capitibus id feci:in omnibus autem nervos opticos proxime ad oculos secui,credens me, si quoci adesset foramen,nusquam nisi ibi posse invenire. Sed frustra. se te tandem ultra conjunctionem dissecui, atque ibi se patefacere vid latur foraminutum. quod eum in aliis rursus tentarem, modo apparuit, modb non. Causam cogitanti haec denique visa est, quod, ubi non apparebat,tumultuarie nimis tractassem & divisissem cerebrum, unde nervos compressissem vel extendissem: aut quod obtusiori cultello eos secuissem,ob cujus contusionem foramen obliteratum esset. Atque ita sane fuit,dum enim illa λ me cavebantur, semper sere conspiciebatur soramen.Itaque verissime Galenus prodidit foramen hoc esse.

id est difficulter videri posset & . deplae. Hipp. & Plat. non posse

observari,nisi sit magnum animai,nuper mactatum . declara adsit lux. ultra quae tria ab ipso requisita ego isthaec alia tria requiro : scilicet ut acutissimo cultello dissecetur nervus, ut ne comprimatur vel extendaturi & denique ut ultra coitionem dividatur. Quarum observationum defectu clarissimi Anatomici recentiores injuria veteribus contra

dixerunt.

In nervo optim bovino hoc etiam animadverti, monitus tamen prius, Coitero. constare ipsum ex multis quasi funiculis membrana invicem compactis ; uti in caeteris nostri corporis nervis solet , diligentioribus

observari,

77쪽

vop. PORTUNAT. PLEM PII

Avum recessum oculi passim orbitam vocant disiectionis Proses . rex Barbard.est enim orbita Latinis autoribus vel rota, vel ejusdem vestigiu in terra. Virgilius tamen orbitam Lunae dixit in AEthna. unde compilatores quidam recte etiam orbitam oculi dici posse contendunt. Poterit sanE. at per hanc tum non antrum oculi sed figura oculi spherim. intelligetur,qua in Luna indicavit divinusPoeta. Porm eumde doctissimum Poetam oculi cavitate,sinum vocasse volunt politiores hoc versu: Sic essata sinum lachrymisi livit obortu. Alii thalamum appellari tradunt, metaphora honesta de thalamo domestico . Teste Polluce ἁχω nominantur τα ἔγκοιλ I-, a me se Cavitas oculi ex ossibus constat sex: superiorem ejus fornice constituit os frontis pertingens usqi ad centrum ipsius sinius, imo adeliseextendit, ut latera quoque ex i pso confiant. Ioramen habet in superciliorum sede. Inseriorem partem format Partim os ma-Xillare maximum, partim zygomaticum dictum,quod inter maxillae superioris ossa primum num cratur. Partem lateralem exteriorem ad angulum maiorem constituit ossiculum rotundum instar squ'mae cujusdam:quidam os ungui sorme a figura vocant, alii os aegilopis, multi Iachrymalet habet enim foramen insigne in nasi cavitatem transimittens, cui insidet caruncula lachrymalis,recensetur autem hoc ossiculum ab A natomicis inter superioris maxillae ossa secundum. Partem lateralem aliam extantiorem ad angulum oculi minorem efflagit os Zygomaticum quibusdam appellatum, ed qubd majorem Zygomatis portionem constituit: primu numeratur inter maxillae supcrioris ossa. Interiorem seu abditiorem partem laterale ad angulu maiorem efformat tertiit os ex

ossibus maxillae superioris figura habens quadranguli altera parte longioris. connectitur quatuor ossibus per futuras qua proprias qua communes ; supra ossi frontis, infra quarto maxillae, ante secundo maxillae,

seu ossiculo lachrymali, Srrctro cunei formi. Partem dento; intrinsecam lateralem cavitatis ad angulum minore componit cunei formis portio, ipsum etiam cavitatis centrum obsidens: duobus est pertusum foraminibus iuno circulari .altero oblongo instar rimae. Qui ossis ethmoidis portionem ad ocularis cavitatis. formationem concurrere scribunt, ut

Aquapendens, Riolanus,alii, illi tertiu maxillae os portione ethmoidis faciunt, cuius opinionis autor Fallopius est, cui assentire vel disientire quis possit line maino flaetitio: modd sciat ubi hoc ossiculu statuatur,ne

78쪽

OPHTHALMOGRAPHIAE LIB. I. CAPUT XXI.

De toto oculo.

Xeussis & disquisitis partibus consimilibus omnibus,quae oculii tum

nexplent, tum complectuntur, ducit nos componens methodus ad illud condissimile,quod ex dictis partibus velut totum resultate hoc,i quam, oculus est,pars nobis pretiosissima, & quam sapientissima natura, id est, Deus iple magnis operibus, magnaq; cura exaedificasse videri possit. Ejus embut totius cujusdam affectiones hoc capite contempleis mur. Bini numero sunt: siti in antica corporis parte loco edito ; lasciviunt enim hyperbolic. , qui editissimo constitutos loco scribunt: propuabsunt a cerebro: congruo intervallo 2 se invicem disjuncti, & in homine quidem minimo interstiti anter se absunt, si magnitudine contemplere,praeutin aliis animalibu ut recte Aristoteles. quidquid Scaliger

depas rumolearumque ocialis obmurmuret: vult enim Philosoplius Proportionis rationem haberi.Praeterea oculi in antris cavis conditi latent. undique partibus aliis velut munimentis quibusdam obvallatii su- .pra enimi frontis sunt promontoria, quibus supercilia increscunt. infra malae quoque nonnihil assur entes. Latera externa temporum ossa jugalia defendunt. interna nasus tum munit, tum disterminat. Si musculos& pinguedinem adimas, rotunda est eorum fi ra.alioquin oblongior,atque instar pyramidis. Magnitudo non omnibus aequalis ;i sed uni majores,alii minores obtigerunt: prout etiam cuibusdam sunt prominentes,aliquibus abditiores.Atque naec omnia ita se habere cal Des & lixae,si non exoculati sint,judicare queant: quod verti de oculorum substantia quaeritur solis literariae militiae primipilis extricandum relinquitur. extricandum imb vero intricandum: eorum enim subtilibus ac versatilibus ingeniis effectum est, ut etiamnum in scholis pendeat fides veri. Plato ingneam oculorum naturam probat in Timaeo et quam sententiam oppugnat Aristoteles verus pravarum opinionum Hercules; &expugnasset,ut ne vestigium superesset,nisi eamdem pos liminio instaurasset Galenus,nimius pigmentorum Platonicorum ama- sus. Ceteram quae ultro citctq; & quot laciantur rationum tela , non x memoro e quaestionem enim hanc tam diligenter & doctE ditensi Andreas Laurentius ut ad ea,quae adducit, nihil habea praeter asserti. sum atq; etia applausum .Quid aliud,nisi me mirari Galenum nostrum. .

qui ssensus oraculum ut fidelissimum & habet semper & considit suis. sime hic & nune insensibiles spiritus adiisse E partium ocularium tribu amotosReglectis tot tunicis frigidis natura,&tot hu dis humoribusῖ λ

79쪽

vo P. PORTUNAT. PLEMPIr

CAPUT XXII. fisumstatis Anatomica oculi.

in Erseeutus videor omnia.quaecumque ad nobilissimae partis moliti L nemfabricamque conspirant: nunc quo pacto eadem dextre & artificiosE dissecari debeant , singulatim narrabo, memoria repetens eas administrationum rationes,quibus tum praeceptores mei,tum ipse e rum si 'mae usus fui. a palpebris exorsus. Qui harum dissectionum grandiusculo vel obtusiore cultro ab luere tentat, lanionem agit demonstrans Hrticulas scede lacerasi tenellae enim cum sint,milibus volunt tractari instrumentis. Itaque cultellulo acutissimo extimam palpebrae cutem separabis diligenter & patienter, ab uno angulo ad alterum progrediendo: non vero incipiendo 1 tarsse & sursum scendendos vel , superciliis & deorsum descendendor ita namque contra ductum fibrarum proceditur mayo periculo eas praecidendi. Magna autem, si aliubi usquam , accuratione & diligentia opus est in angulis, si fibras musculi integras usdere aut m strare desideres. Atque ad eum modum detracta cute in aspectum se prodit musculuspalpeDrae extrinsecus,diactus orbicularis. pari diligentia remoto , fit alter conspicuus ea subiectus,qui fibras nactus est recta descendentes, ut alterius musculi fibras interserent. ergli orbicularis musculi 1 supernis molieris amotionem,quo ductum sequaris fibrarum subjacentis recti. ita palpebrarum des o administratur. Musculorum oculi anatome duobus potest modis perfici;uno oculum latibaeo suo infixum relinquendo, qui modus musculorum peculiares functiones praeclare manitestate altero eumdem ex antro cavo protrahendo,atque hic musculos ipsos,eorumque assectiones prodit magis. Si primum deligas, ita se: Cerebri mole exemta, totam cavi reces1us onseam fornicem ab osse frontis constitutam serrula desecat initium sectionis faciens prope angulos,non in ipsis angulis ob trochleam juxta internum oculi angulum stam i atque ita ossis separationem prosequeris ad nervum usque opticum. Quo rite peracto Iuccingens ossis membrana divelli potest.& os i um retrorsum malleoli vel robustioris manus opera adigi,ae dirimi ad iis,quibus continuatum fuit,partibus:si q' magna oculi pars detecta sub aspectum reuit.Ceterum suta omnia pinguedinis plena & circumfusa sunt,tare earptim & frustillatim adimenda est: id quod commodissime forficula absolvitur,cultello enim .ina Promoverisivolsella parum. Detractapinguedine nudantur mus culi,

80쪽

gratia tota illa facta est praedicta apparatio. Jam ergo mus. eulos dissecare incipe.ris stat aute ab aliquo majori seu trochleari prin-espium sumere, quia luee encheiresis dissicilior diligentiam attenti

nemque desideratiSedem habet hie musculus ad osseum parietem antrio latis circa majore angulum, ubi per trochleam refieaiturtatuae tro. chlea non est ab ove liberanda ita appensa relinquenda .Ab hoc musculo obliquum minorem adi inveniendum in ora interna inferioris par. tis antri. tum alios investiga, sollicite cavendo ne praedictos saucies. Sic soluto attificiose cuique musculo filum circumjice prope tendinemr quod si in trahas quodlibet,ubi musculus ortum ducit, singulos oculi motus discere licebit, de animadvertere pulcherrimo spectaculo. In al

tero administrandi modo os frontis ex qua memoratu est,ratione serra, dividere potes,vel relinquere prout libuerit. si relinquas integra calva.ria omni ex parte longo cultello,ad os semper ductis in circuitu sectio. nibus, E suo sinu oculum liberabis:&tandem nervum opticum,ubi primum ex calvaria prorepit, absecabis. Quem modum ut faciliorem minusve molestum prae altero commendat vel alius: ego vero aeque dissici- Iem experior, si trochlea musculusque ab ea cognominatus integre sit evellendus: dissiculter enim hoc recte perficitur. at musculum hunc V salius non perspectum habuit. ne autem eumdem simul & obliquum inferiorem vi , duces cultellum proximε ad os,quas hoc ipsiam a rasurus. Eductum oculum asseri impones,adipemque doeerpes. praestat tamen astanti euipiam vel sodali ves administro oculum in manus dare, ut dextra quidem manu nervum opticum,sinistra anteriorem oculi pa tem apprehendat: sic enim fatalius certiusque sua poterit obire dissector. Itaque tum non magno negotio caput tendinemque uniustitiusqι musculi invenies & demonstrabis. Si recentissimos tractes oculos,& aeutissimae aciei cultellus praestd sit, tendines dictorum musculorum ad iridem pervenire conspicaberis,modo diligenter caveas, ne adnatam tunicam nimis cram abradas . Si bovinus oculus sit, quem secandum

sumpsisti,separatis sex superjacentibus musculis subjicitur alius septiamus, & in eonspectum prodit,cireulum posterius in oculi globo sua insertione efformans.Hunc ubi sitis oculo adnexum contemplatus fueris,.separationem aggredere,quam peragens observabis dictum musculum in duos, in tres in quatuor etiam dividi posse. Caeterum in hoc post riore administrandi modo, in quo oculus eximitur,situs ipsius oculi m mora servandus est,& perpendendus tum ad musculos Gmnes tum maxime ad obliquos distinetuendos. Si tum autem scies ex caruncula oculo adhaerente; cum enim nare ad majorem angulum constituta sit, atque

illam consequenter oculi regione indicet,ab hac reliquas prompte cog

nosces.

SEARCH

MENU NAVIGATION