장음표시 사용
161쪽
literarum ad se Davois Bnlgarini , in qua εγκωμιον quoddam, quod ad te iampridem miseram graecis literis scriptum , iterum a m tuo nomine postulabat, cuius rei argumento Demetrii cuiusdam Diodoti mittebat. Sed quum vellem id quod tantopere cupiebat facere, incidi in gravissimam πMυριτιn, qua Dei Opt. Max. gratia liberatus, desiderio eius caepisatisfacere. Mitto igitur ad te lapidis parii venerandae cuiusdam vetustatis exemplar fidelis-sme , & castigatissime descriptum , quem ita Graecia ipsa advectum mercator quidam dono mihi dederat , sed fuit . illud donum ιυνιαωΘa- λον. Nam ubi id Carporum Cardinalis rescivit, illico a me per literas enixe , ut ad se eum mittam, contendit, cui negare neque honestum, neque tutum videbatur: misi ergo ad ipsum lapidem aegerrime a me avulsum , cuius tibi formam , mensuram, characteres exactissime in
hac charta descripsi; sed sunt quaedam minus mihi ibi intellecta, quae sunt versiculo X v. &
mihi pervia cuperem. Quare scribe oro, quod sentias; tuum enim de hac re iudicium, Delphicum putabo responsum , sed & in Deme.
rio Diodoto illud me excruciat , Mιασμα iaλ νου Καρνιου εεικονΤος παύα . Vellem qui, & quare λκμνον dicat, per te certior fieri ; te enim
cui nihil esse in literis abditum, aut occultum
162쪽
certo scio haec facile enucleare posse nor ignoro. Vale & Bulgarino meis verbis salutem dicito , tibi Gondula noster salutem multam inpertit. Ancona Pridie Kal. Maias MDXLVI.
SEB. GRYPHIVS P. VICTORIO S. P. D.
Non ita pridem, quum in tui mentionem in eidissemus , , doctissime Victori , admonitus sum ab homine utrique nostrum amicissimo, graviter te conquestum esse , tuas im Ciceronem castigationes non satis diligenter emendatas eXossicina nostra prodiisse U. Quare quum iam de iis denuo ad praelum revocandis animo agitarem ; ne iterum in eumdem lapidem inpingerem , consultius facturus videbar , si re adhuc integra , de eo te per literas facerem certiorem . Gratissimum itaque mihi feceris, humanissime Victori, si quum primum per Occupationes tuas tibi licuerit, exemplar aliquod
manu tua emendatum ad me dare non graveris : in quo fideliter imitando, nos eam &curam adhibebimus, & diligentiam, ut de nostra in posterum negligentia merito conqueri non possis . Quod si quid inciderit , in quo nostra tibi opera usui elIe possit , velim me cum esIe existimes, a quo omnia vicissim expectare & possis, & debeas. Interim, ut aliquod G a tibi i E. MDXL. 8.
163쪽
tibi animi non ingrati specimen praeberem, libellos aliquot, minimis, ac non, ni fallor, inelegantibus typis per nos eΣcusos D. Lucantonio Rιdolpho amico nostro non vulgari ad te perferendos commisi: quem, ut hoc oneris pro solita sua humanitate alacriter suscepit, ita & summa diligentia, fideque exequuturum non dubito. Id vero, quidquid est munusculi, est autem sane quam eXiguum , tuaque amplitudine prorsus
indignum , non tam eXi rei pretio , . qUae tua est humanitas, quam eX animo , offerentis te aestimaturum confido . Quid multos iam annos moliamur de omnibus in P. Vergilιώm Cominmentariis emendatius , elegantioribusque typis excudendis , ex iis literis, quas ad D. Aemi-
Iium Ferretinis dedimus, hominem doctissimum, multisque nominibus mihi cuniunctissimum, facile poteris agnoscere. Verum quum rem tam arduam sine piobatissimorum exemplarium prae sidio tentandam non existimarem, cum docto Tum omnium, tum tuam inprimis, quem acerrimum semper antiquitatis indagatorem milia adcepimus, hac in re Opem, mihi duxi inplo. randam . Quare si quid hoc in genere nobis Commodare queas, summam & a nobis privatim , & publice a studiosis omnibus gratiam a
ini veris, si id , quidquid est , praeclaris hisce
nostris conatibus non invideris. Sermium iam, adhibitis plerisque manu scriptis exemplaribuS non infeliciter restituimus . De Aelio Donato iam
164쪽
iam desperare caepimus : ex. paraphrasi Tiberii Donati duos adhuc libros manuscriptos desideramus, Probi nihil prorsus habemus, praeter
exigua quaedam in eclogas fragmenta : quem tamen summis studiosorum omnium votis audimus desiderari r nec adduci possum, Ut credam , reliqua eius scripta interiisse , quuinis plurima ex iis testimonia ab D. Pierio Valeriano videam citata. Quae quum ita snt, omni hoc contentione a te peto, ita ut maiore Cura , maiore animi labore petere non possim , ut ii quo ea aliunde pretio erui possint , eius me quam primum facias certiorem . Tantum enim
abest , ut quidpiam gratuiti ossicii desiderem, ut vel libentissime quidquid aequum videbitur
eo nomine sim persoluturus . Vale uir clari Ls me. Lugduni Kal. Iul. MDXLVI. EXcudimus nunc Martialem, CatulIum, Tibullum , Propertium, Lucanum, Lucretium , Iume nalem, quos Cum Persis , ad nundinas Augusti expediemus . Postea dabimus & omnia Ciceronis; opera eadem forma; praeterea & Titi Limii decades cum Polybio, Suetoniam, Curtium, Val. Maximum, Iustinum, & eorum omnium te faciemus participem. Vale.
165쪽
Quam memor, benevolusque sim tui, veI ex hoc cognoscere potes , quod etsi nihil a te' mihi literarum remittitur, quum ad te scribo, tamen neque ad te literas dare nactus Opportunitatem, neque meis de rebus te certiorem facere propterea desisto . Quod si in tanto meo amore, tantaque memoria illud non subvererer, ne meae te literae obtunderent, nihil profecto vel alacriori adgrederer animo, quam ad te saepenumero scribere, quamquam meΟ-rum quoque studiorum occupationes, nec paucae , nec modicae sunt . Illud autem miratus sum, & adhuc non mirari nequeo, quum ad te superioribus mensibus literas miserim , qui bus amorem , & Observantiam erga te meam incredibilem plane testabar, ne tamen verbum
quidem ad eas abs te mihi responsum fuisse: praesertim quum tua summa humanitas, tuaque summa diligentia mihi satis perspecta fuerit. Ego Patavio discessi , & Ferrariam veni, ut heic manerem , propterea quod meonum studiorum rationes hoc potissimum postulare mihi videbantur. Nam quum mea interesset hoc
anno libros Arsotelis περὶ φυσικώ ακροασεμ,
aliquem publice docentem audire , neque eos ibi propter depravatam illius Academiae Conm
166쪽
suetudinem aliquis hoc anno interpretaturus esset; cognovissem autem Ferrariae eos Cineen. tium Magium virum, tum iudicio pollentem, tum doctrina satis excultum interpretaturum esse; nihil antiquius mihi fuit, quam me quamprimum in hanc urbem conferre ; tam et sit illius urbis commoditas, aerisque salubritas, &suaves amicorum convictus consuetudinesque, ut ibi remanere vellem , me non parum ad hortabantur. Sed tam magnum est desiderium meum , quo ad literarum studia inflammatus sum, ut hoc mihi proposuerim , me nullas
neque corporis commoditates , neque animi voluptates tanti facturum esse , ut eas studiorum meorum utilitati anteponendas esse existi.
mem. in autem illud fieri posset, ut ubicumque tu esses , ibi ego possem alicui magni no minis Philosopho operam dare, nihil equidem
vel tam beatum, vel tam optatum mihi adcidere posse arbitrarer , quod cum hoc Conis. Tendum putarem . Tua enim summa doctrina tuaque diligentia cum summo in politioribus literis iudicio coniuncta , ita tenaciter in memoria mea residet, ut neminem in eo studiorum genere vel praeliantissimum virum audiam , qui te mihi non inferior esse videatur, quod certe non tam nimio amori tribuendum
est, quam veritati. Quare nihil facere libentius soleo, quam in sermonibus quotidianis, & cOram quibuscumque hominibus cum honori fi .
167쪽
centissime de te loqui, tum etiam si opus fuerit tui defensionem suscipere . Igitur tantum de me tibi te polliceri velim, me omnibus in Iebus, qUae ad te pertinebunt, ita praestiturum esse , ut nihil operae, nihil diligentiae, nihil, denique mihi ipsi parcam , dummodo tibi me inserviturum elle intelligam . Neque mihi aliquid gratius unquam facere poteris , quam si meam in te fidem, meamque erga te benevolentiam quam diligentissime explorabis ; ita enim haud vereor tibi compertum fore , me nullo simulationis, aut adulationis fuco, quem
quantum fieri potest fugio, haec tibi polliceri . Quod reliquum est Deobo tuo plurimam
meo nomine te dicere salutem velim . Vale.
Ferraria Pridie Eidus Novembris MDx Lia. UXXII.
PETRUS ARDINGΗELLVS P. UICTORIO S. P. D.
Quum te saepe invisere consuessem , dum Florentiae manerem, ut aliquid tecum communicarem, in quo nonnihil dubii haberem, &ea, quae ignorarem, mihi explana res; nollem quum iam permultos dies me nunquam videris, & istinc discedere me velle tibi non adfirmarim, apud te in sub spicionem hominis negligentiae , & tuae erga me summae benevolentiae Parum memoris, venire. Qua de re id
t) Respondit Victorius IV. Kal. Dec. lib. I. Epp. p
168쪽
maxime resormidans, etsi ea, qua supra omnes homines praeditus es, humanitate facilitateque talis de me opinio in mentem tuam venire possit , hos ad te paucos Versiculos , qUam optime possem, scribere sum adgiessus, idque cum exercendi mei cauisa feci, tum etiam, ut squam de me malam , aut dubiam existimationem haberes, malam, his literis omnino dc- Ierem , atque extinguerem , dubiam vero tibi clariorem, atque illustriorem redderem: ac primum , quibus in locis sm , quidque agam scito . Quum Florentiae viderem Bacchanalia adeo languida, tacitaque esse parata, ut nullo
pacto in dubium mihi venire posset, plus UO-luptatis , huc si proficiscerer , quam istic si
Permanerem , me non esse capturum ; paucis
diebus postquam a publica lectione vaca ili, in
Spicianum adcedere decrevi, ut huius temporis magnam partem honestioribus animi , &corporis remissionibus consumerem . Itaque huc veni, ubi & lectiones, quas nobis publice eX posuisti, quam optime possum, memoria Tepe io, & venationi, & aliis huiuscemodi exercitationibus operam do, post paucos tamen die Florentiam rediturus: siquid vero interea mihi adciderit in his lectionibus , quod ignorem,
aut dubitem, te per literas certiorem faciam , quum Optime pro comperto habeam, quae tua est humanitas, te non solum omnia, quis 'rum declarationem tuam desderaro, diligen- Tom. L H tissime
169쪽
tissime mihi esse explicaturum ; verum etiam smearum literarum errata , quae multa procul dubio erunt, adcurate Calligaturum. Sed quum
his lit ris nihil aliud habeam , quod ad te scribam, finem dicendi faciam, si hoc tantum
addidero , me te optime valere vehementer cupere , & quomodo res , qude ad inpressionem tuae Rhetoricae pertinent, se se habeant, scire. Vale, ac me, ut semper fecisti, unice ama. Dat. e Spicciano Kal. Febr. MDxxvii. U
FRANCIsCVS DAVANTATUS P. VICTORIO S. P. D.
Quum quiddam in praesenti evenerit, in quo tua mihi utendum fit opera , hoc equidem quod optabam scribendi argumentum praeteris mittere nullo pacto volui. Id autem quid si,
iam cognosce . M sntonius Antimachus , vir cum latine bene eruditus, tum in graecis lite. Tis ira versatus , ut nullam aliam nosse lin. guam videatur : quum eas heic multos publice docuisset annos, tandem senectute confectus, ut id muneris deponeret, suae aetatis rationem postulare arbitratus est. Sed ardens eadem adhuc , qua prius, literarum studio s. adiuvandi cupiditate , constituit quidem librum , quem περἰ ἐρρι,1νεία: Demetrius Pbalerear scriptum Teli i) Victorii responsum Dat. Non. Febr. legitur lib. I. En, p. 29.
170쪽
reliquit , Iatinum facere . Quum autem eam rem egregie se praestare sine aliquo emendatiore codice, iis, qui veteris sunt inpressionis, iron posse intelligeret , adcepissetque a me, te eum librμm quinque ab hinc circiter annis istic sormis fideliter excudendum curasse, a Cpublice deinde fuisse interpretatum : quoniam quantum tu veterum scriptis in suum pristinum restituendis splendorem , recteque intelligendis valeas, ipse non ignorat; a me etiam atque etiam petiit , ut & unum eius auctoris exemplar eX iis, quae supra dixi , nec enim ea heic venalia reperiuntur , sibi compararem,& si . alias, praeter eas quae sunt una cum libro per te divulgatae , castigationes haberes ,
ut eas a te exigerem, sibique traderem . Se,
si hoc gratum sibi feceris, non vulgarem, neque mortalem tibi relaturum gratiam , sed eiusmodi pollicetur, quae omnibus in diuturnum fortasse tempus mortalibus huiusce tui erga se beneficii testimonium factura st . Cui cum pro eius doctrina, & probitate, tum pro ea , quae cum ipso mihi intercessit necessitudine satisfacere cupiens , promisi me omnem operam quam diligentissime daturum es e, ut
tu hac in re, quantumcumque posses, ei commodares, meque id tua inprimis fretum humanitate , & in me benevolentia navaturum,& effecturum esse confidere . Quamobrem totam volui hanc tibi rem fgnificare, non tam, H a ut
