장음표시 사용
171쪽
ut meum erga hominem ossicium extaret , quam Ut parva cum tua molestia, & sine ullo, ni mea me fallit opinio, incommodo, tibi amicum minime contemnendum conciliarem.
Mihi quidem, pergratum feceris, si praestiteris, ut vir hic intelligat, & me tibi amicum esse,& meas: apud te literas aliquid habuisse ponderis. De tuis partis laboribus quid denique
egeris, quum multos menses nec abs te, neCab alio nihil cognoverim , me sollicitum esse scito. Vale, & me ama. Ferraria Kal. Aprilis MDxLviI. ι XXIV . .
Quum antea subvererer ne propter maximas tuas in studiis literarum occupationes , si nimis saepe ad te scriberem, tibi molestus essem, omnis mihi praecisa est dubitatio , lectis tuis literis amantissime ad me scriptis. Quanti eniinfacere me putas, illud quod est in prima parte epistolae tuae Θ - quare te, hoc scire volo, tuas mihi semper literas , quibuscumque de re. bus scriptas gratissimas fore Equidem sic velim tibi persuadeas, idipsum gratius, iucundiusque mihi adcidisse , quam si ipsas tuas in Demetrium castigationes, quas tam magna contentione a te petieram mihi misisses. Qua in re
o Respis ii Victorius XVI. Kal. Mai. lib. I. Epp. l. aa
172쪽
excusationem tuam , cur mihi morem non gesseris, qua ita humaniter erga me usus es,
facile , & libenter adcipio, si tu eius auctoris non solum nonnullas obscuriores sententias, ut in aliis facere consuevisti , sed etiam integrum librum in latinum sermonem convertisti . sn minus, non video profecto, quid ea tuae existimationi res obfutura fuisset , si de iis ei commodasses, qui quidquid in eo exemplari corrigeret, id omne tua opera, tuaque in se benignitate persecisse fateretur atque etiam in
suis scriptis non sne magna tuarum virtutum praedicatione tui nominis mentionem facturus esset. Hoc autem quin ex illa priori me epistola colligeres, non Vereor; quum eum Pa res tuo beneficio gratias se tibi relaturum mihi pollicitum esIe , tibi adfirmarem . Attamen , ut ut res se habeat, tua humanitate fretus, adduci non possum, ut credam, te nisi valde iusta caussa, quae tamen me lateat, inpulsum, meae petitioni minime satisfecisse. Liber autem tib Δημ=1πρίου περι quem
mihi misisti, etsi non alia de caussa , hac tamen , quod a te veniret , mihi gratissimus
fuit. Nec velim te admirari, me in eo deceptum esse , quod crederem , te id exemplar, antequam formis excudendum curasses, mendis
expurgasse : nam & hoc veri si mile mihi videbatur, & quo tempore istic de eo inprimendo agebatur , ego in Galliam profectus sum;
173쪽
ut nec Florentiae adesse , nec te eum interpretante, interesse potuerim . Sed de his hac. tenus . Tu si aliquod in meis epistolis, aut L.ς οβογραφ ας, aut alius cuiuspiam rei quod vel inprudentia , vel mea fortasse inscitia commissum esset , deprehenderis, id , qui tuus est in me amor, rogo te, vel ἰβελίci , vel emendes: ne si illae aliquando in aliquorum manus, qui sint in reprehendendo severiores, incidant, me male fortasse in ea re adcipiant. Cura ut valeas, & ad me, quantum tuae o cupationes ferunt, tam saepe scribas. Ferraria Iv. Idus Maii MDXLVII.
LEONARDUS TANCIUS P. UCTORIO S. P. D.
Gratulor tibi, mi Petre, quod ea sis & doctrina & morum elegantia , ut qui te semel utuntur familiariter, divelli nulla loci distantia a tuo amore, nulla amplius fortuna, memoriam tui nominis oblivione delere possint; id ego , praeterquam quod in me ipso eXpe-IIor , de quo in praesentia nihil attinet dicere , facile etiam perspicere potui ex summa in te benevolentia, quam omni oratione significat Reverendiss. tuus , idemque, absit adulatio , quavis laude dignissimus Nirelatis Cardi--nalis Ardivbellus , apud quem superioribus diebus quum coenarem in hortis D. galbae,
174쪽
sum illi certus conviva , ex quo hunc locum incolit , cuius mihi curam demandavit Reverendissimus Cardinalis Rodu0bus Dominus meus, Roma discedens, in primis nobis sermo, isque multus, de te fuit; multa interrogat universe, illud proprie, quam crebras ad te literas dare soleam: respondentem me semel tantum scripssse, ut Romam veni, graviter reprehendit,
ac quasi Cynibιus alter, aurem vellit. EXcuso, Victorium non esse ex consuetudine aliorum aesti. mandum , sed usque adeo remotum natura,
vel sngulari quadam doctrina potius , ab inanibus caeremoniis , ut apud eum valde offendat , qui quacumque captata occasuncula scribat : ad haec ille perbenigne , ut solet omnia, duce se, mihi praebiturum argumenta respondit; primum, ut te de eius in te voluntate certiorem faciam , sive potius te iam de illa certissimum confirmem ; de qua sc tibi persuadeas velim , se iudices, eum veteris necessitudinis gratia tibi coniunctissimum , plurimum quoque intelligere , ac profiteri eo nomine se tibi debere , quam quod in te semper extitit amoris erga illum , id omne in Petro eius fratris filio ornando ostendas, animum prosecto plusquam paternum in eum gerens ; quamobrem gratias tibi ingentes agit, iubetque his literis , hoc tibi testatum relinquam , nullum scilicet neque ossicium nequo studium eius desideraturum te ubivis ; etsi multo
175쪽
multo notior, atque illustrior eius in te animus esset , si una Romae essetis , quo , mihi crede, nihil ei optatius. Venio nunc ad alterum, quod tecum agere iustus sum. Libri Po. liticorum Aristotelis, quibus ille, quantum ii cet per m imas occupationes, hoc ipso tem pore operam impendit , adeo corrupti habentur, ut sine copia meliorum Codicum intelligi non facile possint. Tu vero, ut ille persuasissimum habet, librum tuum cum vetustis eXem
plaribus conlatum, plurimis purgasti mendis, quocum si alium eiusdem typi , & inpressonis contuleris, atque ad eum perferri Curaveris , per illi gratum feceris ; quod si istud quidquid est oneris possit illi tua fortasse occupatio denegare, neque enim me fugit quantus sit labor ab sol Vendi ea , quae in libros Aristotelio de assite dicendi conscripsisti , aliaque studia, vix tibi capiendi cibi ocium relinquant, amabo te, confice , ut lillius voluntati 1altemper alium satisfiat ; cui ut me obsequi velle intelligat , hunc ipsum librum manu Marsilii Ficini exaratum ., nonnullisque adnotationibus illustratum, quem istic habere soleo, libenter illi obtuli . Sed haec hactenus I scio , cui scribam. Vale, & de me sc adcipe, nihil esse,
Ex Vrbe x. Kal. Sextilis MDALVII. XXVI.
176쪽
FRANCISCUS DAVANEATUS P. VICTORIO S. P. D.
Quam magna virtutis sit vis ex hoc vel faci. Ie intelligi potest: Antimaebus, vir integris non minus moribus , quam bonis ornatus literis, quum superioribus diebus quaedam ex tuis explicationibus, quas in Arsotelis περι' 'G7ορικῆή libros a te compositas nuper in lucem edidisti, legisset, doctrinam iudiciumque, quo, illae conscriptae sunt admiratus , tam magno tui incensus est amore, ut post illarum lectionem , statim ad epigramma illud graecum , quod a me tibi missum te adcepisse nuper ex tuis literis intellexi, in tuam laudem scribendum se contulerit . Hoc quidem eruditio tua in Antimaebo effecit ; contra vero illius ingenium, & non incultum, ut arbitror, epigramma , te ita , ut eX tua epistola Coniecturam facere possum, adfecit, ut hominem, quamvis tibi penitus ignotum , amore tamen prosequi coactus sis . Nam nullis provocatus a me literis, a quibus quidem abstinueram, ne tuas aures obtunderem , deditti ad me tuas, in quibus mirifica quaedam, non modo grati, Verum
etiam benevoli erga ipsum animi vestigia exibtere: ita factum est, ut qui ne de facie quidem
inter vos noveratis , mutuae viItutis amore,
vel ex longo locorum intervallo, in amicitiae vincula concesseritis. Ego vero, ut tu mihi Tom. L 1 man
177쪽
mandasti, & gratias illi tuo nomine diligenter egi , & te ei pro iis benevolentiae suae erga te signis, quae tibi ostendit , non parum debere, fgnificavi. Sed qui meus est in te amor,& observantia, maximopere tibi , mi Victori, gratulor , qui tamquam alter Hercules, tot monstris, charybdibus, & hydris, quae opus illud tam egregium divini Philosophi a paucis adiri sinebant, victis; totque mendis, sordibusque, quae illud Occupaverant, dilutis, ita planum , nitidumque reddidisti, ut ab omnibus iam , qui illius scientiae desderio tenentur, tractari, & facile intelligi possit. Nam id te
latere nolim, istas tuas vigilias ita ab iis, qui heic sunt, doctissimis viris probari, ut a Cunctis uno ore laudibus in caelum efferantur, Vale. XVI. Kal. Febr. MDXLVIIII.
IACOBvS LAVREVS P. VICTORIO S. P. D.
Facit elegantia tuorum scriptorum , quibus quotidie fere damus operam, & iucundissimae consuetudinis suavitas, quae ad nos perfertur, ut non verear id per literas tecum agere , , quod mihi omnium esset hoc tempore gratissimum. Cuius mei facti audaciam , non enim appello inpudentiam , si rei ipsius, quam petimus, aequitate metitus fueris, nihil me tibi
temere scripsisse existimabis i praesertim quum
178쪽
te talem naturae tuae integritas effnxerit , ut etiam non petentes studiorum ossciorumque
tuorum magnitudine tibi devincire soleas. Res est eiusmodi . Quum puerilis aetatis paxtem,& adolescentiam prope omnem in Romano.aum , Graecorumque scriptorum motat mentis Consumserim , . meorumque laborum testes
adsint doctissimi viri, & ii praecipue, quorum
integritas, & doctrina tibi . vehementer probatuI ; ornatiorem , tutioremque fore me putavi , si quem aditum ad honestiorem aliquam provinetam virtutis mihi tuae lux aperuisset. Nam quum heico decennium studia mea, veluti tenebris sepulta, . iacuerint; propterea quod diu tius opinione, puerilis aetatis moderatores fuimus, nunc tandem in lucem prodire iussimus, ita tamen, ut praesidio tuo, ceterorumque tui similium inniti debeam. Nuper e graeco in latinum vertimus Aelianum de varia historia, edendumque Curavimus, quem libellum, nisi putarem ad vos pervenisse, haberes domi, mei in te amoris, perpetuaeque observantiae indicium . Adiunximus ad hunc Pindari oderu, non graecam, sed heroicis versibus conscriptam. Quam quidem lucubrationem , si ad vos non perlatam intelleXero, dabo operam, ut Propediem perferatur . Sumus quotidie familiariter Cum Franeisco Robortello ; is operam mihi suam , & studium pollicetur , puto diligenter facturum omnia. Tu tamen, cuius laus iampri-Ι a dem
179쪽
dem in conspectu totius Italiae posita est, celerius , & commodius, si volueris, nam posse confido, rebus nostris prospicies. Quare a te maximopere pro singulari tua in omnes benevolentia, peto, & quaero, ut quoniam de Romanis, Graecisque hominibus praeclare meritus es , tuaeque liberalitatis magnitudine libenter omnes fruuntur ; nos quoque auctoritate , &gratia tua Conservatos velis: & si quam tibi Dii inmortales ornandi nostri occasionem Obtulerint , non graveris me certiorem facere.
Interim cupio ex te scire , quid sibi .elit L. Catilina in iis literis, quas ad Q Catulum dedit
Locus est uet per liberos tuos rogatuS, aveto αQuaecumque de his verbis senseris , omnium certissima putabo. Vale. Dat. Venetiis Pridie Kal. Martii MDXLVIII l.
IO. EPISCOPUS NOVIODUNENSIS P. VICTORIO S. P. D.
Literae tuae, quo diutius a me fuerunt eXpectatae , eo mihi gratiores , ac iucundiores adciderunt. Sed tantum abest , ut ardens illa Cupiditas, qua teneor videndi tui, si per illas literas extincta, ut multo etiam fuerit accensa vehementius. Quocirca decrevi omnino, quum paullum ab inmensis occupationibus , quibus adsidue distineor , respirare licuerit, Florentiam me conferre, ut te, quem iamdiu absen-- tem
180쪽
tem toto animo sum complexus, coram intueri possim , & gratas audire, & reddere voces. Interim legendis tuis in Arist. rhetoricam commentariis me oblectabo . Qui quidem commentarii ita mihi probantur , ut nihil illis absolutius fieri posse existimem; nec quisquam est omnino eorum , qui in Arsotelem aliquid conscripserunt, qui tibi, neque dicendi copia, neque subtilitate, & acumine disputandi , sit
meo iudicio conferendus . Quamobrem, Victori doctissime, te magnopere hortor, ut quod in rhetoricen fecisti, idem etiam in reliquos illius Philosophi libros praestes, & Peripateticorum disciplinam, quae latinis literis nequaquam est hactenus pro dignitate tractata , tuis scriptis illustres . Postulant hoc a te bonarum litera-ruin studios, quibus tu deesse , quum tibi &ocium, & facultas abunde suppeditent, minime debes. Postulat patria tua, in qua quondam grecae, & latinae literae, iniuria temporum plane demortuae, revixerunt, & nunc maxime
osmi optimi Principis virtute vigent. Da igi-ur hoc studiosis, da patriae ipsi, & memineris, uae virtutis esse publicae utilitati consulere. Iale, & me quibuscumque rebus tibi usui esse possim, scito semper promtum , ac para tum fore . Bononia IX. Kal. Iun. MDXLIX. UXXIX. i tat Victorii responsum XVII. Kal. Ian, lib. II. - p, Π.
