장음표시 사용
201쪽
ss, te, & tibi, & nobis , quam diutissimG
serves. Ferrariae XIV. Kal. Aprilis MDLII.
IDEM PETRO vICTORIO S. P. D. ta Deus opi. max. Victori optime, omnia tua vota, resque tuas omnes fortunet , teque
mihi , & toti Reip. literariae quam diutissime
incolumem servet, ut ego nulla negligentia ha-.ctenus a scribendi munere cessavi. Nemo enim est me pronatior ad rescribendum eorum liqieris, quos non amo modo , sed colo , ac observo, inter quos quum tu principem locum obtineas, potes facile coniicere , quam aegrotulerim cesIationem hanc meam non otiosam quidem, sed molestam, & quam malas gratias habuerim iniquo fato meo , quod insolitus quidpiam stomachi morbus, ac debilitas, unde mihi omnium membrorum supervenit lassitudo, me usque in hanc diem adeo vexaverit , ut non solum a studiis omnibus, me avoca verit, sed omnes prope noctes insomnes ducere coegerit, ita ut mei compos paene non fuerim . Nunc vero quum aliquantulum Teceperim , egoque mihi divino auxilio restitutus fuerim , volo. Victori , diuturnum silentium rumpere, & tibi, quod debeo , aliqua saltem ex parte persolvere. Ago igitur gratias humanitati tuae, & pro munere egregio, pro
202쪽
tua hac de me bene merendi propensa voluta. tate, proque hoc liberali , ac benigno animo
tuo, quo studia mea tuis lucubrationibus adeo iuvare curas, ut quum ego nihil de te henea meritus sim , tu tamen ita de me hene mereare, ac s beneficiis devinctus mihi omnia deis
heas. Sed ut ad munus tuum deveniam, per legi libellum multis ad ornate dicendum praeceptis resertum , & innumerabilibus propemodum librariorum mendis tua cura purgatum est enim apud me, qui Graecas literas optime
Callet, quocum Demetrium totum vidi. Sed quoniam Franeiseus Damaneatur , qui tuo nomine
me proxime invisit, ex te mihi dixit, te tua in illum commentaria propediem editurum ,
illa abs te summo desiderio ea pecto, quo illis ducibus & lucidior mihi fiat , & clarior Demetrius; & insideant altius animo, quae ille ad dicendum praecepit. Sed optarem te tria illo exponendo, graecis vocibus latinas subiicere, ut pluribus Prodesses ; non enim omnes in .graecis intelligendis adeo parati sunt , ut aliena ope non indigeant, quam quid m qui illis te commodius praestet , vid o neminem. Adde etiam quod homo latinus, etsi transmarinas literas optime novit , genuino quopiam instinctu libentius in iis versatur , quae ab eruditis viris latinis auribus tradita . sunt. Gau.
det enim id honoris latinae linguae adcedere, quod scilicet ex bonis graecis bona latina M a Vide-
203쪽
videantur . Quod in Pausania vertendo adeo egregie praestitit Amasaeus, ut ipse Pausanias se magis latinum probet , quam graecum o. Et ni Amasaeum inimica rebus mortalium fata nobis invidissent, sperabam etiam Albenaeum Iatine loquentem proxime videre. Sed tecum erit iste labor, Victori optime, in quo omnis literarum honos, & literatorum commodum prope recumbit . Dum vero in hanc rem in- Cumbes , expectabo abs te vigilias illas tuas, quibus Gellii noctes aemularis δὶ , vix enim dici posset, quam magna animo ConCeperim, quamque mihi persuaserim omnia abs te felicissime fuisse tentata. Sed de his hactenus. Ego iamdiu optavi, Victori, linguam hanc, quae inter Italos hodie vivit, ac viget, qua passim ad animi
sensa verbis exprimenda utimur, ea esse in existimatione, ut nec graecae, nec latinae invideret .
Hoc enim hominem Italum, & disciplinis in-hutum non minus decere nunc arbitror,
quam olim Romanos decuerit linguam latinam graecae parem effcere ; quod ut illi feliciter,& magna cum laude conati sunt , ita etiam adeo feliciter sunt adsequuti, ut illam imperii magnitudini parem effecerint, & quae graeci nobis tradiderint, meliora reddiderint: & licet
impe i Prodiit baee oer o Romae MDXLVII. q. Alexan
a) Do Petri Victoria tartar. Dct. ἶibris sntelligit, qui Florentiae prodierunt a. IIII. βι
204쪽
monem eorum propagandum multum prome. xit, nostrisque temporibus res Itala eo redactast, ut barbaris potius pareat , quam dominetur ; nihilo minus id mihi semper persuasi nobis despondendum non estis animum : video enim eam esse sermonis nostri felicitatem, ut
quod heroes illi Romani suis temporibus , &bello, & armis, & imperii vi praestiterunt, nos & scribendo , & loquendo adiequamur; ita
ut nos verbis , & scriptis. barbaros non minus nobis subiiciamus, quam illi bello, & armis superarint , sique eadem vis linguis nostris, quae olim eorum manibus fuit. Quando eos, qui rerum potiuntur, nobisque loquendi leges, ut quondam Romani subiectis, inponere possent , nostro sermone adeo non . dixerim
delectari, sed vinci, ut Hispani, Galli, & r
liquae nationes, ac gentes, non minus nostra,
quam sua lingua loquantur, publicosque habeant magistros, qui illos sermonem nostrum doceant, ut quae a praeclaris nostrae linguae viris luculenter , & splendide scribuntur, vel audiendo, vel legendo possint intelligere. Quod plane facit , ut rem Italam non penitus Cen-1eam succubuisse , solerque hoc uno calamitates nostras . Hoc igitur in caussa fuit, quod ego in hanc rem iampridem incubuerim , dederisque operam, ut meo etiam labore, meo studio, meis lucubrationibus, tam praeclaram
205쪽
provinciam pro virili parte foverem, consuleis remque ego etiam nostris hominibus, illique linguae prodessem , quam vel ab ipss incunabulis cum nutricum lacte fugimus; quae quidem, non mInus elegantiae, splendoris; ac ornamentorum Capax est , nec minus apta ad omnes. Omnis generis materias explicandas,
quam priscis temporibus graeca , & latina, modo nos illi non desimus , & dum peregrino sermoni favemus, illam non minoris faciamus, quam par st. Hinc inter multa, quae a me tum carmine, tum soluta oratione scripta sunt , etiam , ad tragoedias , quae omne genus scripti facile superant, animum adpuli, ut ostenderem , & has materias satis feliciter posse tractari ; quo in genere quum multa Composuerirn , multa in scaenam adduxi , adsiduis amicorum precibus devictus . Hanc quae Orbeeebe inscripta est, quam, ut olim florem suum Agathon, ex ficta re, sed, ni fallor, verisimili materia, fictisque nominibus composui, iam decennio edidi . Cuius ea in infelicitate fuit felicitas, ut multa praeclara ingenia excitarat ad hanc eamdem operam navandam, plures enim hac in lingua hoc decennio tragoediae adparuerunt, quam totis trecentis annis elapsis . Eam autem ad te mitto . non modo Tuscam, sed in florentiis. Etruriae civitatea natam, ut tu quoque videas, an id muneris,
satis strenue obierim , iudicesque quid de reli-
206쪽
quis meis sperandum sit, si illas serie in pu
blicum mitterem . Et licet videam hanc esse Diomedis, & Glauci permutationem, quod scilicet aerea pro aureis dem; . cupio tamen eam tibi ingratam non esse, si non alia de caussa, illa saltem , quod ab . homine tui amantissimo ad te mittitur . Eam autem satis gratam tibi fuisse mihi persuadebo, si tu severissimi iudicis personam indutus dederis operam , ut. quae minus probaveris, tui stili acumine confossa ad me revertantur, ut eX hac una Videam, quid mihi in reliquis agendum sit. Erant mihi nonnulla super ' Arsotelis , & Horatii poetica tecum communicanda, sed ne epistolae fines uanseam, ea tibi alias fgnificabo . Valetibique persuade , me tui esse amantissimum. Perrariae Pridie Non. Augusti MDLII.
Hanc Gualteri Scoti iuvenis , & moribus , &Iiteris non minus, quam liberali indole clari, mihi oblatam ad te scribendi occasonem praeterire nolui. Nam etsi paullo ante ad te literas dedi, . nihilque nunc habeo, quod vel mea, vel tua intersit , quod tibi significem ; brevibus tamen his literis volui tibi salutem dicere, meque tibi plurimum commendare , teque etiam atque etiam Togare, ut me tui amantissimum
207쪽
smum ames, & facias studiorum , lucubrationumque tuarum quandoque participem. Vale,& Paullum Iomium, Varebiumque meo nomine saluta. Ferrariae Ur. Kal. Octob. MDLII.
Diuturnum flentium meum, Victori opt. rupit Hereules, in quem nunc incumbo, dum non modo eius labores, verum res omnes ab ipso praeclare gestas, quanta possum diligentia eRomnibus tum graecis, tum latinis auctoribus perquiro, non quidem quod me lateat minios extitisse, qui rem hanc conati sunt, sed, ut tempori, & occasoni serviam, mihique ipsi morem geram. In his vero recensendis iniecit mihi scrupulum Herculis, & Ioles amor, quem inter omnes latinae linguae auctores Ovidius ea in epistola , quam fingit Deianiram ad Herculem scribere , elegantissimis carminibus complexus est. Nam vehementer dubito, an eadem Hercules sub Iole tulerit, quae ipsum sub Omphale passum mille Poetae fabulantur,& an in eamdem sententiam omissius descenderit. Et licet passim illius epistolae interpretes, & alii etiam iuniores id firmissime adseverent, tamen sum animi dubius , an id ei Obem, quum videantur ea, quae Ουidius itii ibit, ad Omphalen referenda. Nam ex Lydia
208쪽
non erat Iole, Lamona non pepererat, nec apud Meandrum flumen agebat. At vero si ea
de . Omphale intelligas, quid est , quod dicad
Vna reeeus erimen praefertur adultera nobis,
Unde ego sum Dis facta noeterea Lamo. Qui enim potuit esse recens adultera Ompha Ie , quum Diodorus Sieuias gravissimus auctor ostendat spatium XV. annorum plus minus, ab amore Omphales ad Deianirae nuptias fuisse interiectum P Qua ratione eam adpellat Deianira adulteram , si illam Hercules tanto intervallo, antequam Deianiram uxorem duae Tet, amabat ρ Et quum ea in epistola iniuriam
sibi ab Iole inlatam doleat, idque sibi proposueri
xit scribendum , quam, quaelo, praeter rem squam alieno tempore hanc de Omphale que- Telam, perinde ac novam, & recentem in medium adfert 8 Quare quum haec non modo an Σium me teneant, 1ed ceptum iter interci . Plant, quominus progrediar , & non sim ne-1cius, te veluti totius eruditionis oraculun priscis his de rebus respondere, de te quaere re statui , quid sentiendum ducas , quid hac in re observaveris, quonam modo hic solvendus est nodus, haec evadenda ambiguitas , &an arbitrere, Omidium, quum ea, quae Ompli Ie Herculi inposuerat, commemoraverit , ta cita quapiam consequutione voluisse' innuere a
209쪽
quorum quispiam eam habuerit opinionem ;maxime enim in rem meam esset, si antiquo. rum aliquis id memoriae prodidisset. Te igitur per tuam eruditionem, & per nostram necessitudinem, Victori, rogo, ut de his omnibus me certiorem facias , id enim mihi tam gratum erit, quam quod minime. Anginae morbus, etsi sua natura acutus , tamen totos XL. dies me maxima cum febre vexavit, nec adhuc sum satis firma valetudine. Dum vero . languerem , hos hendecasyllabos Duci meo scripsi, quos ad te mitto, ut tua cura , politiores naiat; item & ea carmina; quibus Kalen. Ianuarias ipsi felices optavi, fac quaeso intelli Eam , quam tu illa vel probes, vel inprobes.
Vale . Ferrariae VII. Kal. Aprilis MDLIII. P. S. Discessit a me nuper Edinundas GaIlus, graece, & Iatine satis eruditus, qui . filios meos utramque linguam d ehat, : C quem-, quam adhuc inveni, qui id muneris obeat, &quum nihil magis cupiam , ' quam filiOS . meos iis in artibus , quae , homine libero dignae sunt, proficere; te rogatum velim ne mihi hac in re desis, & si quem forte habes, qui& niorum probitate , & mediocri saltem eruditione praeditus sit, cures eum ad me venire excipietur is quidem a me benigne , daboque
operam , ut ipsum non poeni teat ad nos adincessisse. Iterum vale , & me, etiam tuarum tu . brationum participem effice - :.
210쪽
PETRUS ANGELIVS BARGAEUS P. VICTORIO S. P. D.
Etsi non temere ad eos, qui sunt magnis Ο cupationibus inpediti , soleam scribere; ne aut
ineptus esse videar, aut meae potius utilitatis , quam: alieni otii, . rationem ducere existimer tramen qtium in te, non minorem esse humanitatem, quaml doctrinam, quae certe summa
est, omnes praedicent; non dubitavi fore, quin
tu me magnopere reprehendendum esse noria arbitrareris , ii ego has literas ad ' te non curavissem perferendas, ex quibus praesertim fue a is intellecturus, neminem me habere , quem ego potius consulendum mihi esse statuam. quam te unum , quum forte adcidit ,-ut- quod ego' ignoro, huiusmodi sit, ut illud ab homine aliquo eruditissimo peti oportere existimem. Neque enim i sum, qui mihi tantum adr gem , ut non putem esse plurima, aut potius infinita quae quum mihi sint obscura, tibi ceterisque tui s milibus viris in omni genero
doctrinarum versatis . perspicua esse debeant . Sed ego fortasse arcem ex cloaca ; quare ad id veniam , quod harum est caput literarum. In oratione Ciseronis pro domo sua g. II.
locus est mihi quidem valde ignotus, & ut opinor , nonnihil a librariis depravatus I quo vel restituendo , vel interpretando quum diu me torxerim, nihil invenita potui; quam 'N a hiem
