Cl. Italorum et Germanorum epistolae ad Petrum Victorium ... Nunc primum ex archetypis in lucem erutae recensuit Victorii vitam adiecit et animadversionibus illustravit. Ang. Mar. Bandinius .. 1. 1

발행: 1758년

분량: 290페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

brem iure mihi esse conquiescendum iudicaverim: eius haec sunt verba: nam quum tam moderata iudicia populi Ant a maioribus consis utar primum, ut ne poena capitis cum pecunia coniungatura deinde, nisi praedicta die , quis ac insetur, ut ter ante magsratur accuset intermisia die , quam muruam inroget, aut iudicet: quarta sit accusatio trinum nundinum prodita die , qua

die iudicium, sit futurum, & reliqua. Non igno. ro diem praedici, ac de capite civis per maximum conventum , ut lege XII. tabularum a

Praecipiebatur, ferre consuevisse; quod & LAmius, multis in locis, testatur , & Dionysius ii bro VII. copiosissime perscribit; sed illud me

perturbat, quod ait, ter a magistratu intermissa die acςulari ,, antequam 1 Condemnetur , aut absolvatur reus: postremo sequi quartam acCu .Rtionem trinum nundinum. Putavi aliquando locum ita esse exponendum, ut quum aliquis adesse iubebatur, accusari tum semel existima-xetur, deinde singulis nundinis agi de eius reconsuevisse, sic ut singulae nundinae, singulas accusationes , quae tamen ad idem crimen perillinerent, complecterentur,. dieque intermisi Pro eo tempore, ' quod inter binas nundinas intercedebat, a Cieerone diceretur; atque haec huiusmodi verba, quibus hic utitur e lege ali qua sumta , atque in hunc locum translata fuisse sum suspicatus . Volui . tibi meum hoc commentum eΣplicare , ut certo . scires,

212쪽

quidquid id est , quod me angit , quum tibi

non minus ingenue, quam audacter patefecerim , futurum speravisse, ut tu quoque pro tua summa humanitate admirabilique doctrina , non minus benigne , atque liberaliter , quam subtiliter, atque erudite mihi ad omnia responderes ; quod si consequar , & ego meis auditoribus , quibus eam Orationem publice nunc interpretor, tuam sententiam testari potero; & tu nobilissimis adolescentibus , cui discendi cupidissimis, tum tui amantissimis gnopere proderis: mihi quidem Certe tam να- itum feceris , quam quod gratissimum. Vale, Pisis x. Kal. Aprilis MDMIM

Etsi ab eo usque tempore, quo alter nostrum alteri literas dedit, ad hanc usque diem nihil ad te scripsi, haesit tamen semper intimis animi mei sensbus & iucundissima , & gratissima

tui memoria . A scribendi vero munere cessavi, quod varii rerum Casus , . variaeque fortunae vicissitudines, . inhumanaque ingratissimi discipuli ακαρ: στια me vehementer veXarunt. Ad ea enim animum coactus fui convertere, quae& uxori, & liberis, & mihi usui forent. Nam quum ab obitu Principis mei Hereulis Atestini secundi, cuius nomen semper mihi in

213쪽

ore versabitur dulcissimum ; . idem discipulus

nihil intentatum reliquerit, quo adcepta bene. ficta , & adsiduos, diuturnosque in eo erudiendo labores ingratissimo animo pensaret , Om. nemque tranquillitatis meae natum , indignis modis penitus turbaret; ego ne viro indigna paterer, Vel alieno potius arbitratu, quai meo vitam viverem , neve ab eo, qui omnia mihi debebat, ea male nundinarer, quae- emtotos sexdecim annos, quibus ab arcanis HerexIis epistolis fui, gratis concessieram I statueaxam a concitatis turbis me istuc ad te reci- 'vere , etaque in patria a qua maiores mei originem duXerunt , tua ope, atque fa Ore, quando iter ad Venetos, qui me ad se honestissimis praemiis vocarant, certaque filiis meis munera constituerant, mihi inpeditum fuerat apud .Cosmum Medicem Principem optimum , quod reliquum superest vitae pacate ducere, tecumque esse, ac de communibus studiis tecum loqui, magnaque cum voluptate, ac usu tecum veriari . Dum vero haec cogitabam, Emanuel ebuibertus Sabaudiae Dux amplissimus

me nihil tale putantem, ad otium lirerarium, quo nihil optatius nihil unquam mihi fuit antiquius, & ad humaniores literas profitendas Mondivium, quod Montem Regalem adpebiant, quadringeniorum aureorum nummum ii improposita, me vocavis Habita . igitur ab --rbonso Principe meo .clarissimo, atque . fortissi

214쪽

mo abeundi venia, conditionem adcepi, nihilo que minus huc libenter adcessi, quam Florentiam venissem. Nam scut florentissima ista in urbe GDaldi generis primordia novissem, ita his in

locis maternum genus, nam mater mea α Patre

hinc oriundo nata est, agnoseo, eoque iucundis-sme fruor. Qui ad hanc regionem accessus eo mihi etiam gratior fuit , quo heic inveni Franeiseum Ottonaiam civem tuum, & egregiis moribus praeditum, in omnique Philosophia probe versatum , tuarumque virtutum buccinatorem adsduum , mathematica magna cum laude profitentem , cuius Cum urbanitaF, tum rerum pulcherrimarum cognitio eum mihi valde. coniunxit. Quum . uero Arianias Arniaris

vir tui amantissimus , & ita omni literarum, genere eXcellens , quocum vetus mihi est necessitudo, ut rem literariam in libris excudendi iuvaret , huc adpuIerit, mecumque frequens st, multus ac honorificus de te inter nos sermo saepissime habetur. Nam etsi numquam te

hactenus vidi, tamen uri ea, quae abs te litellarum memoriae tradita sunt, recondita eru

ditione, & eleganti doctrina referta, te summum in re literaria virum, & in emendandis antiquorum auctorum sensibus diligentissim uni ostenderunt, ita me tibi arctissimo amoris vin- eulo devinxerunt , nihil est enim ad animos conciliandos vel aptius, vel adcommodatius studiorum similitudine. Non autem hoc dico,

215쪽

quod ad eos scientiae gradus, ad quos tua te eruditio eveXit, me pervenitIe cognoscam, sed quod ego etiam pro virili parte optimis artibus incubuerim. Et licet qui a quocumque de te apud me habetur sermo, mihi sit periucundus, meque ad te amandum semper magis, ac magis excitet, ille tamen iucundissimus fuit, quo idem Arnoldus mihi significavit, te probia ratem egregiam , ac benignitatem singularem Cum pulcherrimarum literarum studiis sanctissimo foedere coniunxisse. Quam incorruptam animi integritatem, ac optimorum morum sua vitatem sum mehercle tota cogitatione comple-Σus, & amantissime exosculatus, valdeque laetatus, quod me pridem in amicitiam tuam re ceperis . Quid enim non laeter, me ab eo viro

diligi , atque amari , qui in omni virtutum genere nostris temporibus non modo excellat, sed cum omni antiquitate sit conserendus δpossitque iure, ac merito , & totius eruditionis Pater , & optimorum omnium morum Iu

men adpellari P Ista ipsa tua probitas, urbanitas, ingenuumque. istud , ac liberale vivendi institutum, singularisque eruditio facit, ut plus quam credi possit , moleste feram , quod fructu iucundissimae consuetudinis tuae minime . frui possim; vehementerque Cupiam Deum ali. quam honestam quampiam occasionem mihi of-krie, qua & Florentiam, & Victorium videre

possim , & utrisque cum dignitate perpetuo frui 4

216쪽

ro shui. Verum postquam haec locorum intervat la nos seiungunt, & Aplenia Arnoldi istuc proficiscentis occasio se 'se obtulit, . volui his ii teris tibi salutem dicere , & propensam hanc meam erga te voluntatem significare , animique mei quasi pennicillo expressam faciem tibi ostendere, ut scias, nihil inter tua te habere, quod adeo tuum sit, quam me, vel quia magis , quam me pro arbitrio, uti possis , quod ut re eAperiaris , te etiam atque etiam Oro. Tu vero interea rem mihi omnium gratissimam feceris, si Principi isti tuo, immo nostro, e enim ego eum Principem meum non appellam , sub cuius imperio oralia gens floret δme plurimum commendaveris , illique me nomine manum exosculatus fueris, Gentilibusque meis ex me salutem dixeris . Vale, & me ama. Ex Monte Regali IX. Kal. Iul. MDLIV. ,

IACOBUS BARONCELLVS P. VICTORIO S. P. D.

Literas adcepi tuas omnino mihi gratissimas, eaque ipsa die communem calamitatem non Certus nuncius, sed ex sermone rumor heic adtulit , Pontificem a scilicet summum, tam

217쪽

Tepente e vita migrasse . O spem fallacem, fragilemque hominum vitam l o praeposteram gratulationem l . sed mihi tacere praestat, quam

loqui . Nam unus ex omnibus , minime sum ad deplorandum Reipublicae Christianae nomen, atque ad lamentandam Romae Calamitate adcommodatus . Si vem dolorem tuum pervulgata aliqua consolatione abstergere coner , merito inriderer; quid enim est tam adrogans,

quam hominem sapientia praeditum prope singulari nullo artilicio , nullaque eloquentia consolari velle ρ Tacebo igitur , pictoremque illum imitabor, qui, quod effngere pennicillis

Non poterat, velo contegebat. Redeo ad tuas literas plenissimas suavitatis, ex quibus intelli go, te stilum illius epistolae nuper ad te misissae non inprobare. Ego , mi Patre , abs te longe omnium nostri temporis eruditissimo, vere diqCam, amari cupio, laudaIi vero, puto ineptissimum. Quod scribis te cum Θlmestro Alribrandiao lectissimo & ornatissimo viro de re mea fuisse loquutum; ipsumque , si occasonem nanciscatur, suum mini praesidium polliceri , vehementer laetor . tuumque consilium adprobo tantumque me tibi debere confiteor, quantum persolvere nunquam potero, etenim te multum operae studiique , hac in re posuisse animaduerto et Ladonuisum namque Antinorium adolescentem liberali doctrina politissimum libenter etiam mea caussa, s sibi facultas dabitur, alia

quid

218쪽

Io quid essecturum narras, quem tu iuvenem dure ac merito veris, & divinis laudibus ornas; ει sane ipsi de tua commendatione gratulor; quae enim sibi uberior laus. & verior contin, gere potest, quam a laudatissimo viro laudari Facias igitur, i obseero , illum Certiorem , .me

ita semper fuisse suum , ut omnia de me sibi possit perpetuo polliceri ; virtutem siquidem θipsius atque integritatem iamdiu sum admiratus . Quod vero ad meum negocium adtinet, illud inprimis est verum, ut qui in ista celeberrima urbe habitare, iusque civile aliquo cum honore exercere velit, conlideret Oportet, ut sit unde sibi suppeditentur sumtus saltem necessarii . In quo autem honesto praesidio spem Conlocem, quaeso cognosce. Fratrem habeo natu maiorem, qui transmarinas utiliter gerit negociationes; hic me valde diligit , ad eum Persaepe confugi , ab eo opem petivi; ipse vero mihi semper consuevit este adiumen. to: ad eum igitur scripsi, nummosque ad vi tam istic sine molestia degendam mihi aliquotannis opus esse narravi; quare, qui mihi semel, ac saepius ultro est opitulatus, preces nunc meas, ut opinor, non deseret: quod si quam primum , ut spero , eveniet , tuque pro tua singulari humanitate negocium ages meum dimligenter, Romae in iuris civilis facultate, quantulacumque, illa in i me sit, exerceri potero, usumque forsan ex illa, utilitatemque capere ἀ

219쪽

llos

remotus enim heic ab oculis populi omne ocium, tempusque sne honore contero. Nam quid ego diffitear, heic sine aliqua virtutis exercitatione me vitam inhonoratam, & in. gloriam vivere ρ Sed tu, ut instituisti, me diligas rogo ; tibique persuadeas , incredibilem e me meam erga te be volentiam, & observam tiam. Vale. Florentia v. Eid. Maii MDLv.

iteras tuas Iv. i Non. Iulii pomeridie nobis xedditas legimus Iibenter: animum vero tuum erga nos recognovimus libentissime, quem iam tum cum . Romae superioxe anno fuisti , pe speXeramus ; nullam enim tum officii p/rtem Erga. nos praetermisisti. Sed factum est iniquisismo casu , ut is, in quo omnem tuam spem collocaras , alienissimo omnium nostrum tempo- Te moreretur, quod mihi quum multis caussis fuit iniucundum, tum ob id magnam molestiam adtulit , quod eo mortuo , - noluisti diutius Romae vivere, tum , quum speraremus, fore ut perquamdiu te frui possemus. Sed illorum temporum ne meminita quidem volo. Ad eam autem partem epistolae tuae, in qua me laudas , puto satius esse non respondere, quam aut adsentiendo, adrogantem videri, quum nihil earum laudum in me agnoscam , aut

220쪽

negando , tuum iudicium condemnare . Illud quidem te etiam , atque etiam rogo , ut si quod praeclarum opus aut invenisti, aut ipselcripsisti, ad me cures quamprimum perferendum ; nihil mihi, & ommio Patri gratius facere potes Quod reliquum est, omnem meam curam , diligentiam , & studium tibi de m polliceri, non fallam fidem tuam. Pater meus te salutat, & valde amat. Vale. Dat. Romae III. Nonas Iulii MDLm.

CYNΤΗ. IO. BAPT GYRALDUS P. VICTORIO S. P. D.

Edidi nuper, Victori optime, breve de Ferr aeta , . , & Atestinis Principibus commentari lum ab: quod etsi tuo iudicio non satis diis gnum ad te mitto, ut & meum: in te amOXem , ac observantiam tibi testetur , & in his uestris publicis solemnibus ludis pro me tecumst. Τu munus licet itenue , .ne. despice, &me tuae virtutis , & singularis eruditionis admiratorem ama, quod mutuo iacies. Ferrariae a. Kal. Iulii MDLVI.

SEARCH

MENU NAVIGATION