장음표시 사용
101쪽
s i, quem litigatores in consilium missent, is eos ad seipsos remitteret, litis utcunque inter se decidendae gratia: effet me hercule, quod quis facilius admiraretur, quam quod aequo animo serret. Et ego quidem certe reclamanti statim astipularer, nili compertum haberem, quod X Ii. Cal. Aug. cccc. VM i, lite aresto dirempta, & sub erroris titulo ad disquisitionem reuocata, ipsoque a resto rursus in consilium misso, patres Conscripti in tam diuersa transerunt, ut de partibus ad decisionem adigendis cogitaretur. Sed tandem errorem irrepsisse conuenit.
DE PRO vocATio NE a pontificio iudice ministroue, potestate ac iurisdictione velut abutente, interposita, & Amplissimi Omdinis iudicio consecta supplici erroris patrocinio,cum Curia expostulantem admittere, durum quidem prima fionte visum est, nouum atque inusitatum. Quia tamen id unde prouocatum erat, rel- uindicationem implicabar, expostulationem admitti placuit. Placitum a Christosero Thoo Caelio, de iure respondente, sine die citatum. Prid. Non. Iul. M. D. L I I.
102쪽
De summis vectigalium Iudicibus,
dictio, T I T. I. SALINATORE, eodemque Regio Amanuense, apud summos vectigalium Iudices reo peracto:eis euocatis atque auditi S, pronun tiatum est, de salinatoria quidem, quantum illi cunque volent, rudi care licere: sed hominis caput existimationem, Amanuentis munus caeteraque omnia illis esse sacrosancta. Itaque dum suis panibuς lancti essent, hominem ad sua iura, hoc est, ad Curiam esse relegandum. xvi. Cal. Iulii. M. CCCC. XCLIII.
s VPERivs placitum quidam eo reserunt, quod Resii Amanuenses eximio quodam iure sint praediti. Alii quod huiusmodi iudicibus certo causarum, puta oblationalium atque indicti otialium, veneri attributis, extra eos cancellos egredi longiusque excurrere non liceret. Citant, sed sine die exemplum, cum apud eos iudices, summae seae iurisdictionis liti, quaestio capitalis incidisset , &u viri due iudicandae incumberent . Principem huius rei admonitum, &
illi, & Amplissimo Ordini rescripsisse, illis, i de summa lite: huic ut
de capitali quaestione decerneret. Ferunt alii, in actIS eorum,capita te iudiciu ad marginem connotatum, picto lictore, capitis damna tum obtruncante. Sed utcunque sese res habeat, hacce tempestate, in ore atque oculis omnium, in specie quam nunc proferimus, te eis Corneliae iudiciu exercuerunt.Treueterreo oblationem, aliudue id genus petenti, is unae petebatur, generis claritatem Opposuit.ap- pr auit ac tandem vicit. Litis aestimationem postulanti Treueter iis ita praescribit. Praeterquam si de ea re transegimus, &pactam eo nomine pecuniam tibi numeraui. Vt transactione ita & nume-
103쪽
io Placitorum Curiae Liber VI.
ratione pernegata, decreta est inquisitio: decem nebulonibus testi monium a Treueterreo denuntiatur: ii pro testimonio dicunt. Corrupti falsum dixisse accusantur: εἰάκριας constituitur, & ita praescriptioni quaestio capitalis agnascitur. Breuiter ii omnes cum Tre- ueterreo subornatore, criminis comperti, horum iudicum etiam v ltimum iudicantium sententia damnantur, subornator, & octo ex subornatis adsurcas,reliquiduo ad calamitosam οβ ρλυηαν, x V M. Cal. Iulii. M. D. LI. Quo die ad forum venalium, octo illi quadrifida surca, una & altera,quaterni suspendio vitam finierunt. Subornator autem summa scala conscensa, quae simplici surcie in medio positae admota erat, cum resti ceruicibus insertis, tantum non strangularetur, & ad spectatium coronam verba faciens, extrema omnia se commeritum profiteretur, praeque omnibus se dolere clamaret, sua unius causa, octo Vitam morte, duobus existimationem summa ignominia suisse commutatam, atque ita miser misere tempus extraheret:surca, pedis vitio,cum scala, fictore, suspendiosoque collapsa, ope aliquorum adstantium, qui illi restim ac vincula conscia derunt, pileumque&vestem,ac ut nonnulli volunt equum subministrarunt,sese ipse iuri ac legibus eripuit.
De officio Octouirorum Moneta-
L a V N ET AURIFICIBUS, TIT. II.
IN sp EcTIONEM atque alia omnia quae auriscibus praescripta sunt ipsa etirna eorum opificia, ad Octouirorum Monetalium no
tionem pertinere. I X. Cal. Mart. Μ. CCCC. LXXXVIII.
P R i DIE Cal. Ian. M. CC cc. XXI. in fiduciae speciem, placuitas signatum sublatum conflarique iussiam, quod antiquo sestertio, nostrisue decem denariis non pluris, indicatum suisset, aurificibus redimere licere: monetam nequaquam. Quod si eius indigerent, illis Octouirorum Monetalium arbitratu prospectum iri.
104쪽
De officio Praefecti Vrbi, eiusque I OF
rum, deque praesecto vigilum,&conquisitoribus urbanis,& sagnatore,
PRAEFEc To Vrbi de medio sublato, censuerat Nomophylax
una cum Praetoriano Consilio ut quandiu eius magistratus interregnum esse contingeret, Legatus rerum priuatarum iudex,eo iungeretur. Curiae contra, Regio Cognitori eam prouinciam madari placuit. V. Id. Mart. M. CCCC. xx. Q stod ad nostra quoque tempora usurpatum est:& hoc me hercule nequeo non demirari. Enimuero Cognitoriu munus &Praesectura, duo sunt taragistratuς tot numeris inter se dispares ut nec alter alteri iungi, nec ambobus idem perfungi possit: quibus e numeris sneque enim omnes hIc percurrere necessarium arbitramur) satis haec tria factura puto. Vnum, quod iste ab Amplissimo prorsus Ordine alienus, angustis quibusdam finibus concluditur: Illius vero potestas tam late patet quam ditio, quam imperiit ipsius ordinis Amplissimi, cui additus ac propemodum insertus est. Quod, vel hoc uno licet deprchedere,quod Curialibus in prouinciis, qui res Principis agunt, suius magistratus, non suis Procognitorum auspiciis agunt: quorum etiam acta, si ad Curiae disquisitionem reuocentur, sere eatenus aut rata aut irrita, quatenus ab eo magistratu agnoscuntur aut abnuuntur, euadere solent. Alterum, quod alter magistratus, alteri nihil non est obnoxius. Nam si Praefectus, dolo malo, in fraudem legis, sententiam dixisse, hoc est gratiae, vel inimicitiae, vel sordibus dedisse, aut in controuersiae specie concipienda, & iure expendendo reddendoque hallucinatus suisse, atque ita litem suam secisse dicatur squa in specie receptum est prouocatores iudicibus, ut priuatis, diem posse denuntiareὶ Regii Cognitoris primae sunt partes, rem sciliced quaesit, ut aestimet: & si Praesectum, Legatumue integrum, innocentem, officioque strenue lanctum inuenerit, totam eius causam comploctatur: sin minus, non modo eum suae tutelae relinquat, sed & si res ita postulauerit) in eum insurgat, mulctamque vel libello vel ora-
105쪽
tione irroget. Quod si Cognitori, inito eo interregno, tale quippiam contingeret, dubio procul oporteret eum, aut duas eadem in scena sustinere personas, aut Cognitoriam interea deponere. Dixerit aliquis, Substitui posset,qui talisper dum ea res ageretur, pro Cognitore iungeretur. Scilicet subdititius ille visere hominum in res comparati sunt) non apud se reputaret, Magistratum, causam de existimatione dicentem, nullum non moturum lapidem, nihil non moliturum, quo vel superior euaderet,*vel utcunque etiam per palustria squod aiunt) sese reciperet, quos sibi infensos fuisse existimaret, odiis postea exerciturus. At subdititia illa iustitiae machinula non nisi organis duobus illis, Regiis Causidicis moueretur. Moueretur quidem, sed neque hoc, omni ex parte, fortasse satis tutum. Tertium,quod tanta est,tam magna,iam ardua haec Cognit ria persona, ut cui ea cunque imposita suerit, si parteis eius omneis perlustratus, germanum in modum eas agere instituerit, vix oneri serendo se parem , vix sin quamὶ ausit afrmare : tantum abest ut etiam Praesect urae suffcere valeat. Is enim Magistratus Cognitorium dico) ille est ut graphice Budaeus noster dcpingitin in quem
omnes suas actiones Princeps, populus, uniuersi transcripserui, asylum legum , arx iustitiae, innocentiae aut vim passae aut iudicio cim cunuentae propugnaculum, intercessor rerum malarum, suasor rerum bonarum, praesentis semper animi actor &desensor. de sententia iuris&aequitatis. φορτιον νη δεοὶ δαρια- , &cui leuando, non sine magna ratione, Cognitori dati sunt duo illi, quos ipse habet a consiliis atque orationibus.
pRAEFEc TvM Vrbia Curia, non etiam a Nomophylace,tirocinii sacramento rogari ius esse. Itaque ea pars codicillorum, qua id Nomophylaci madabatur,inducta, quodque de accepto iureiurando adscriptum erat. Prid. Nonas Febr. M. CCCC. xx I.
PUBLICANUM, qui, ob vectigal pro sua libidine non solutuati macellarii procul Lutetiam properantis vasa viatoria equtaque manu iniecerat,&ad Praefectu Vrbi in ius vocatus ac seri praescriptione summotus prouocauerat, P ab A c v I T recte atque Ordine sum-
106쪽
De ossi c. Praef. Vrbi, J C. Tit. III. Ioz
motu sui fle. Enimuero ad huius iudicis cognitionem pertinere, ne a quoquam Regiae urbis annona usquam attentetur aut vexetur. Et insolita vectigalia exigere, quid aliud est quam macellarios vel deterrere, Vel tepefacere,atque adeo vexare annonam Ex tempore ad exhedram rerum capitalium, i III. Nonas Iulii. M. D. L I.
t D quod vulgo dicitur, Praesecto urbis ius esse de iis rebus,quae eo signatore aguntur,&consequentibus cognoscendi: a paciscentibus& eorum haeredibus ad tertios possessores non produci placuit.
Ex tempore, PII. Id. Mart. M. D. x Lix. Riantio & Roberto causam orantibuS.
PRAEFECTO urbi, Viarum purgandarum curam imponi placuit:potestate ei facta quostibet etiam priuilegiarios, omni interces.sione atque etiam prouocatione sublata, coercendi. x. Cal. Sept.
v I A R v M in urbe Regia purgandarum impensam ciuibus ipsas, pro aedium cuiusque ratione,incumbere placuit. I x. Cal. April. M. D. vi. Quod longo post tempore, ipso ab Ordine Ampliss repetitum tandem in legem a Principe transsatum est,Gulielmo suadente Poyeto Nomophylace. Ex qua lege certi numi singulis aedibus sunt impositi: quibus exigendis, eamque in rem impendendis certi ex mechanicis quos vocant) vicissim per urbis regiones assignantur: eius rei cura nostris AEdilibus hoc est, Regionariis Coquisitoriabus sub Praesecti urbis potestate constitutis attributa. Puto equidem neminem non esse memorem, quam ipse prouinciam susteperit: neminem in oscio non perstare arbitror: uc enim omnes squadiusquod diciturin nihil aliud paret) de omnibus existimare debemus. Sed vero dum rem cum ciuibus tum peregrinis iucundissimam ac saluberrimam tam bene costitutam tam diligenter cogendis in numis, caeteratam negligenter administrari videmus: facere nequeo, quin aliquid de concepta minuatur opinione.
PRAEFECTvM urbi, quod oblatos apparitorii muneris codicil-
107쪽
1Ο8 Placitorum Curice Liber VI.
los perlegerit, apud se palam recitari passus fuerit, viatorem sacramento rogauerit nihil ab eo capere, amanuenses pro earum rerum elogio Pariliorum quatuor asses, signatorem totidem pos , interfatum es , v Ill. Cal. Febr. M. CCCC. xx II. Postea vero summae rei iudicio decretum, v i. Id. Maias,quae proximae suerunt.
c v M M. V. Praesecti urbi quod ad Privilegioru a Regibus Academiae irrogatorum assertionem vindicationemque pertinet, Vicarius, aetate florens ac valens, I. M. leFatum rerum priuatarum iudicem iam aetate prouectum, corporeque non nihil obnoxium animaduerteret: a Rege postulauit,Vt altero eorum vita excedete, munus muneri insereretur. Euocato I. M. atque audito, Rege ipso, in sanctiori interiorsque consilio disceptatore supplicator postulatio ne exclusus est edictoque stari placuit, quo Rex Franciscus Valesius primus constituit,ut eo decedente, qui Loc munere sungeretur,delibata decerptaque Iurisdictio Supraesecturae rerum priuatarum, unde excerpta suerat, restituerctur. Decretum palam in Curia de Regis imperio recitatum, x II. Cal. Febr. .
A D X II I. Cal. Mart. M. C C C C. x x III I. sactum est Curiae consultum, de Praefecturae urbis Recuperatoribus. PLACERE ut ii a decima ad undecimam sedeant: Vt causa ab uno cognosci exorsa, alteri sancta sit. Vt causae ab ipsis earsi cognitoribus,no ab eoru amanuesbus agatur.
D o M I c I L I v M Praesectis vigilum Lutetiae, non abs re a maioribus .ubi est suisse costitutum. Stat enim urbe media, ad castellum Praesecto urbi, iuri dicundo attributum: quo & vigiles ipsa couenire solent. Itaque eas aedes locari non licere, sed ab ipso Praesecto vigilum Supraesectoue sui muneris iugiter obeundi causa, perpetuo incolendas esse. Ex tempore v II. Id. Ian. M. D. X L V I II.
v R R A N O s conquisitores ac regionarios, de rebus controuersis, sine custode, inquirere non posse. II D. Non. Ian. M . C c C C.
108쪽
De Praefectis Prou. Tit. IIII. Io9
sic NATOR Vrbi Praesecto destinatus, illicitarum capturarum postulatus est, quod public*s praediorum in auctionibus addictorum autoritates, a se consignatas auferri non pateretur, nisi duobus Parisiorum assibus in quanque membranam persolutis, totidemque in singulas creditorum intercessiones, siue addictionem praecessissent, siue eam essent insequutae. Defendebat Signator, sica maioribus esse fictitatum: ideoque id se suo iure sibi vindicasse. PLAC v I T,pro cuiuilibet autoritatis consignatione, etiam si mille membranas occupet, ultra duos asses,nihil deberi. Omnibus enim, suo cuiusque ordine, bitumine commissis, postremae, quasi ea una caeteras complectatur, una manu, unum signum tantum appendi. Pro qualibet intercessionii addictionem insequentium,totidem asses esse praestandos, quod apud Signatorem fiant, & is eas in commentarios reserre teneatur: aliarum addictionem alitecedentium, rationem haberi non licere, quod ad Signatore nihil omnino pertineant. Caeterum quod ille assiduus non esse diceretur, certis ac statis horis hoc est,a septima ad undecimam matutinam,&a secunda ad quintam pomeridianam iussus est in officio permanere. Ex tem
pore, x V ID. Cal. Ian. M. D. LI I.
De Praefectis Prouinciarum,& aliis
Nos TR A memoria, qui prouinciis praeficiutur, antequam ineat Magistratus, a summa Curia praesentes solenni iureiurando adigi solent. Vertina inuenimus nec unum aut alterum, superiore seculo, per vicarium sacramento dixisse, puta, Iuridicum Tolosatem, II ii. Non. Octobr. aquis saltibusque Praesectum, x Ii I. Cal. Novembr. M. C C C C. X V II. Diacetam Carcasonium. Prid. Calend. Martii
s i stationes,stipendia peditum, sessores, equos tormentarios, viaticum, aliudue id genus, Princeps imperauerit, usque de rebus lites vllae suboriantur:germanam earum cognitionem ad iuridicos pro-
109쪽
uo Placitorum Curiae Liber VI.
uinciis Praesectos, non ad oblationales indictionalesiae peltinere.
pRovi Nci ARVM Praesectos statis ac legitimis diebus sui, in
Curia adesse debere. Id. Deccmbr. M. CCCC. LMI.
F v I T , me hercule, nostra patrumque memoria, ut, aurei illius seculi vestigiis aliquot adhuc manentibus, magistratus hominibus, non hominesmagistratibus ornarentur, nec quisquam ad honores sordibus eueheretur: utque Iustitiae a suis sui ita dicam) sacerdotibus maioribus semper hostiis litaretur. At vero posteaquam reis ut praetexere solent num ariae discultate, Magistratus muneraque publica nundinari coeperunt, praeter innumeras malorum myriades, quae hinc Reip. inuectae sunt, hoc quoque nec minimum obrepsit: ut administri Iustitiae dati a ciuium litibus minuendis ac conficiendis ad suas de Magistratibus muneribus, corumque iuribus texendas, saxumque iudiciale voluendum auocarentur. Itaque factum est,ut non modo corum litibus saepenumero Curia flagraret, sed &caeteris prope tempus eximeretur. Inter caetera, iis de rebus Curiae placita, illud in primis celebratur, quod recitatum est Ix. Calend. Ian. M. D. X L I M. Litigatoribus Matutino Galtero,& .
De honorariis Iudicum obnoxiae
D i s p L I c v I T Ambasae Praesectum, vim auri a litigatore, tragematum nomine, semotis squod aiunt arbitrisὶ accepisse: illique vetitum est, nequid in posterum tale committeret. Laeterum rem tragematicam ita constitui placuit, ut litium, quas postulantibus litigatoribus ille inspexisset, iudicasset, tragemata, non suo unius arbitrio. sed de omnium sententia, qui illi in consilio adfuissent, aesti marentur. Ainimata, darentur Actuario,a quo ille acciperet seque accepisse testaretur, breviculo sententiae adscribens, quod a se&aliis, qui sententiam dixissent, subnotatum, apud acta deposuisset. Sic enim omnem ab re sordium suspicionem . Placitum extemporale pomeridianum V II. Cal. Scpt. M. D. X X X.
110쪽
De Regiis Sub causidicis & Pro - 111
AMBO Esi AE Praefectus Regiis apud se Causidico & Procognitori, quod criminosae liti publicam operam dedisent, honorarium in priuatos litigatores aestimauerat,exigsque iusserat, omni posthabita prouocatione. ET PLACvIT perperam esse factum, vetar1que ne unquam tale quicquam admitteretur. Placitum extemporale pomeridianum, V II. Cal. Sept. M. D. XX X.
De Militaribus rerum capitalium
P R AE FECTORUM prouinciarii, in militares rerum capitalium Quaestores, placuit imperium esse nullum. Ex tepore, III. Id. De cembr. M. D. XLVIII. Litigatores Suppraesectus Laudunensis, Laurentius Polaterius Quaestor.
R E o i o R v M codicillorum, Vel noxae reos eximentium, vel insontes commendantium comprobationem, ad militares rerum c
pitalium Quaestores, tametsi alioqui sua sat iurisdictio, non pertinere. Eodem die, iisdemque litigatoribus.
IN Qv IRENDI, aliudue agendi prouincias, non aliis quam Curialis ditionis magistratibus esse decemedas. Prid. Id. Ian. N. C C C C. xc ii ii. Quod ad nostra quoque tempora valuit : sed nunc in desuetudinem paulatim abit, tametsi optima ratione introductu effevideatur. Siquid enim animaduersione dignum, suscepto in munere , admissum suerit :planu est,facilius esse huc eum euocari, qui nostrae, quam qui alienae si ditionis, quod non sine alius Curiae, vel Principis venia fieri solet. At eam impetrare, neque minimi semper est sumptus neque negotii. Κ.ii.