Placitorum summae apud Gallos curiae libri 12. Per Iohannem Lucium Parisiensem. Lutetiae apud Carolum Stephanum, typographum regium, 1553

발행: 1553년

분량: 218페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

causis orandis operam non nauanti, sacrosancta erant. Tertia cognitoribus attributa. Arca subselliis inclusa, quae nunc omni hominum genere, aliis stantibus, aliis congenulatis, aliis veluti decumbentibus flagrat, nemini patebat unquam. Princeps ille apparitor, praeter eum capitis ornatum, quem diximus, etiam purpuratus, causas ex voluminibus inclamabat. Non orabat causidicus, nis ceruicibus atque humeris epomidi pelliculatae insertis. Cognitor, tomentato capitii circulo capiti imposito,&collo socali obuoluto,si ei eiusue clienti oraretur,aut ipse verba saceret, tantum frontem aperiebat. De trabeatis,& ita, ut ante dictum est, discriminatis, cernere est adhuc in Numinis tabula, quae pedet in exhedra secundanorum. Habes & vitreas senestras in templis,& in iis atque etiam in sepulcretis monumeta prope innumera. De tertiis subselliis, cognitoribus attributis, est in iurisiurandi sermula, qua illi quotannis in adigi solent. Iurabunt inquit) quod stabunt in ultimo scamno re-- tro aduocatos suos. Posset quidem de iis atque aliis plenior aliqua

fieri fides: sed quid opus est pluribust Ad rem igitur. Posteaquam

ritus illi ceremoniaeque negligi coeperunt, coepit & maiestas illa atque autoritas imminui: &, temporibus semper inclinatibus, eo tandem res deuenere, ut vix unum aut alterum sanae mentis inuenias, qui nostra haec tempora superioribus commutata non optarit.

in I B v s Iulii anno M. CCCC. . a Regiae procurationis atque

aduocationis Triumuiris suffecti verba secerunt ad Curiam de apparitoribus, qui supplices libellos, cum primum iis ab Actuario, de Curiae sentetia, subscriptum esset, auferebant: quo fiebat, ut non facile postea inuenirentur. Itaque postulabant, ut litigatoribus ea in re consuleretur. PLAc Vi T,idque mulcta indicta, libellos subscripto non ita amplius esse auserendos, sed cognitoribus, ut ipsi reciperent, relinquedos. Cosultum certe quidem, quod ad eam litium partem attinet, consultissimum atque utilissimum:sed quod nostra aetate, suerit antiquatum. Posteaquam enim apparitoru munera,vtalia multa spro dolorin nundinari coeperunt, &solida empta vinostratium vulgus ait heminatim diuendi:nonnullis eius ordinis hominibus,sortasse non satis officiosis, aut caeteris minus gratiosis,e re

82쪽

8a Placitorum Curice Liber IIII.

potius suaquam publica postulatibus, factum est aliud consultum quo, veluti quodam communi diuidundo iudicio, eiusmodi libellos, aliaque id genus denuntianda, ipsi aut eorum certi, per Vices,inter se sortiuntur ac diuidunt. Qua sortitione plurimum incommodatur litigatorum, cognitorum, institorum, amanuensium rationibus. Enimuero praeterquam quod si in malevolum, ac sui ossicii parum memorem apparitorem libellus inciderit, is sorsan omnino sit interiturus frequentissime unus & alter, imo etiam tertius, atque interdum septimus elabitur dies, antequam de libello quicquam audire queant:&interim sui minora alia incommoda missa faciamus) ab improbe captante adue sario, alioue quopiam casu, supplicator quantuncunque gnavus opprimitur.

. APPARITORI Bus Curialibus vetitum esse voluerunt in actis sitis renuntiandis, commentarii speciem, quem processum verbalem appellant,ne usurparent. x II. Cal. April. M. CCCC. LXIX.

cc v AE litigatoribus, cognitoribusue Curiae apparitores dentitiabunt,eorum omni u descriptum ut faciat. v I I.Id. Iul. M. D. XLIX.

v III.

E T momentorum in foro captatoribus, &iuris litiumque dirimendarum detrectatoribus, pro sua cuiusque libidine, magno usirisuit, quod diplomatum, supplicum libellorum, commeatuum,cre- modiciorum & aliorum id genus, quae apparitores denuntiare solent, ipsi descriptum non faceret. Variis enim modi quos hic enu merare nec magni reserti nec sortassis expedit, ea ratione, hi quidem longius multo lites extrahebant: illi vero aduersarios simplices interim ac minime malos, interim etiam prudentes & serensium praestigiarum non ignaros,longe liberius ac facilius opprimebant. Cui malo, ut mederetur, factum est Curiae consultum in haec sere verba: Quaecunque litigatoribus vel cognitoribus apparitores edent, denuntiabunt horum omnium eis descriptum faciunto. Si non secerint, editio, denuntiatio, irrita, insecta habetor.

Recitatum x t x. Cal. Febr. N. D. L I.

83쪽

De albo Cur. eiusque,&c. Tit. XI I. 83

eusti ΑΕ statori viginti asses in lingulos dies decreti. v a. Id Sept.

s V A s apparitorum Curiae inter se capturas esse communicandas. Prid.Cal. Mart.M. C CC. Lxxx V.&V. Id. Sept. M. C C C C. X X I.

Q y O D ad conuentus iuridicos, munusque apparitorium in eis obeudum pertinet, adeo Curiae Accensum, caeterόsque apparitores aequo iure censeri placuit, ut ne causarum quidem inclamadum volumen quae alioqui primae sunt Accensi partes, plus ei quam aliis quicqua tribuat. Id enim iusti non esse officii,sed indictivae potius ac

teporariae sunctionis. Decretum factum II II. Non.Aug. M. C C C C.

II. Roberto Cacheo Accenso, Thoma Marco, & Rodolpho Nigro apparitoribus de ea re controuersantibus ac concertantibus.

De albo Curiae eiusque ministro-

R v M CONSCRIBENDO, TIT. XII.

avo D nostra aetate summus Pontifex iudulsit, Regi ut liceret, quatuor Curiae Principes, Coscriptos omnes, tres Actuarios,quatuorque Amanuenses, sacrorum beneficiorum potentibus prodere, quo illos, quiue illorum calculis proderentur beneficiis afficerent: aut si negarent, vel restitarent, is,cui ea prouincia mandabatur, assceret: non sine exemplo factum esse id plane ostendit, quod eius rei ergo, Curialiti catalogus reperitur suisse cAcriptus,Cal.Sept. M. CCC. III. Sed qui factum sit, ut res tam ad farinas ollamque pertinens,tot annos intermissa suerit,prudens rerum aestimator viderit alius.

ocro vi Rosa libellis, velut Amplissimi ordinis parte, ipsius quidem albo comprehendi placuit, sed certe a Coscriptis omnibus

postremos, IIII. Id. April. M. Cc CC. XCVIII. Cur aute eiusdem

ordinis eos, qui antiquiore secundum Praesides, aut Proceres, Antistitesve, si quos adesse contigerit, sedere soleant loco, postremas in albo tenere visum fuerit,non satis exploratu habeo: nisi sorte quod

84쪽

8 Placitorum Curiae Liber IIII.

Pos Tu LABAT Fraciscus Lambertus, olim Curiae conscriptus, ut in albo scriberetur quod ad summum Pontificem sacra beneficia obtinendi causa, mittere instituebant. sc Rin I certe quidem, sed post omnia Curiae ipsius ossicia placuit. v. Calend. Iun. M. CCC C.

XXXIII I .Quod,veterum exemplo, actum esse, nemo non videt.

Magistratu enim abeuntes, ipsum sane honorem ac potestatem deponebant: ornamenta vero priuilegiaque retinebant: nec qui gelserant, cum gerentibus comittebantur: sed inter functos,quemadmodum & maiorem quisque potestatem & antiquius gessisset, ita& locum nanciscebatur. c H M de albo Curiae conscribendo, & ad nouum Regem, Carolum v i i i mittendo, ut suis ipse codicillis, more maiorum eam instauraret, maioribus comitiis ageretur: Sanctromanus Cognitor Regius ac publicus, qui sub imperiosissimo Principe, Magis ratuabire coactus suerat, quod tribunitio spiritu, & iustitiae tuendae legibusque deuoto, salutis & periculi cum Rep. societatem coluisset:quo nomine, ut a maioribus audiuimus,& Budaeus testatum reliquit, ipse sui Magistratus memoriam, vel verius desyderium, cum in hominum sermone consecrauit, tum in Curia defixit: Sanctromanus inquam in & Alligretus, causarum capitalium Scriba, officio etiam pulsus: Lahayus Praeses, nonnullique apparitores, extra iustum ac legitimum numerum creati, postularunt,ut ipsa quoque c5scribcrentur: illi quod Regiorum iunctio Magistratuum comes esset vitae insontis: hi quod citra cuiusquam iniuriam iusto ac legitimo numero additi suissent atque ad missi. E T Eos omnes, ut iuS&aequum postulantes, exaudiri placuit. Nec ita multo post supplantatoribus aperte motis, supplantatos atque indicta causa deiectos restitue

illi, operam nauant, sed honora-

85쪽

Placitorum summae apud )yGALLOS CURIAE

L I B. V.

De Curiat Causidicis, Tit. I.

vi Ni, quod ex vitibus suis collegerat, condendi gratia, Annae a Terreriis, Chappearum domino, primi nominis summa in Curia Causidico certa cum dolia Mesium Merlanium Sequana conveherentur: Philippus Bertinus, Maesonum portitor, posthabito mittentis elogio portorium exegit: unde nata est, & apud Basilicanos Re- cuperatores agitata, nobilissima cotrouersa. Condicens a Terreriis id quod a se corrasum erat, dicebat se,triplici iure, portorio non fuisse obnoxium: origine, lare, functione. Quod ad originem pertineret, nominabat patrem scutatum nobilem: auum, proauum, abavum, superiores, post hominum memoriam, Equestris ordinis omneis: allegabat arces, ac praeter caeteras, Chappearum munitissimam: adducebat stemmata,& ut breuiter dicam) omnia nobilitatis argum eta. De lare, dicebat se Lutetianum esse civem: ciueis Lutetianos omneis, ob sua maiorumque merita, siqui obscuro alioqui loco essent nati, Principum diplomatis, natalibus esse restitutos. Selanctione quidem esse Causidicu: sed cuius ordinis Brolio cuidam cum prorsus idem negotii cotigisset, eum, vel ipsos Maesoniani pomtorii dominos apud Amplis sordinem condenasse. E diuerso proponebant Maesoniani, autores a Bertino laudati, in quibus Iohannes Longolius. unus e classium inquisitoriaru Ductoribus, portorium, Principis esse beneficiu:cuius nomine suam ei fidem ips obstrinxis sent. Portorio quidem exemptum Principem, Reginam, eorumque filium natu maximum, germanos Lutetiae Academicos, Sacras etiam Mendicantium similias sed praeterea neminem. Quod si qui

alii ob natalium stemmata, portorio non teneretur,sua,st qua erant,

condicenti nihil patrocinari: quod is ea, sua illa Causidici iunctione nobilitati dissentanea inquinasset. Reserebat a Terreriis, ea quae a Maesonianis de sui illius portorii amplitu sine obtrusissent, nil nisi mera esse verba. Caeterum eius qui defendit alterum in iudicio, siue patronum dicas, quod sit orator, siue aduocatu, quod vel ius sugge-

86쪽

86 Placitorum Curiat Liber V.

rat, vel praesentiam commodet suam, officium esse laudabile, vitaeque hominum pernecessarium . Nec eos tantum Imperio Resue pubi. militare credendos esse,qui gladiis,clypeis, thoracibus armantur: verum etiam eos,qui disciplinis, atque in primis iurisprudentia, magnis laboribus sibi comparatis, aliquam sui fiduciam habentes, suis consiliis, sua eloquella,suis commentariis &scriptionibus interim de capite & fortunis , interim de summa rerum decertantibus opem ferunt, excitant alictos, dant salutem, liberant periculis,& li admittis) etiam retinet homines in ciuitalci ut cum publicis, tum priuatis in rebus,non minus humano generi prospicere ac prodesse videatur, quam si armis commissisque praeliis, patriam,parentesque seruarent. Proinde huiusmodi hominum genus non modo nullis oneribus esse premendum, sed e contrario praemiis, honoribus, priuilegiis afficiendum. Quae omnia & veteres, iustis voluminibus

editis,tam aperte ostendissent,& Imperatores suis rescriptis ita perstrinxissent ut vel ea nescire, esset plane,quod omnes sciunt, ignorare, vel non ignorata aut dissimulare, aut agnita refellere, extremae cuiusdam temeritatis atque impudeliae. REB Vs inquisitis ac relatis, & prolato perspectoque litis instrumento, Recuperatores recte

condictum esse pronuntiarunt, D II. Cal.Septembr. M. D. X Om.

Et ne non ipse sol sim a Terreriis, sed & totus ordo Causidicorum ea sententia non satis est illustratus, nisi etiam ordinis Amplissi decretum accederet: nescio quis Deus Maesonianis misit in mentem, ut prouocarent. Quod cum secissent, PLAc vi et perperam esse factu, adiecta temerariae prouocationis mulcta,Cal. Febr. M. D. x L v.

AD VIII. Cal. Maii. M. D. L. Aduocatis & emeritis & merentibus alteris ad liliata Curiae subsellia sedendi iure donatis, alteris Curiae septo ascriptis, ex suo quibusque catalogo inclamatis, pronuntiatum est, idque mulcta indicta, PLACE RE, vitantisper dum causis orandis, & ex tempore vel iudicandis vel constituendis vacabitur, omnes assidui Spartam exornent suam, neque quoquam alio diuertant, praeterquam ad requisita naturae. Quod cum a Tricipite illo Magistratu postularetur,additum est ita fore, ut facilius ac commodius & responsitarent & orarent.

87쪽

De Curiae Causidicis, Tit. I. 87

cRED1 si L E est, ab ipsis iustitiae ius dicetis incunabulis, semper aliquos sua aetate suisse Causidicos, qui alios multis numeris antecellerent: & in quos vel illud iactari post Hominem occiderit necesse est, qui vestra opera uti velit. Fuit Fretigia eius quidam, de quo Episcopus & Sodales Tornacenses ambigerent ab utra parte ille staret. Dicebat Sodales, eum sibi es a cosiliis anteque suisse,quam ab Episcopo aduocaretur: quod Episcopus quidem non inficiabatur: sed a decessore occupatum dicebat. A' Sodalibus reserebatur, S dalitium permanere, Episcopum mutari. P L A C v I T, ut a Sodali bus staret Freligneius, praeterquam in causis quae decessoris Episcopi

tepore auspicatae suissent. V III. Cal. Decebr. M. CCC. L Xl M.

Ε i v s D E M sere speciei & illud est.Odoardum a Moledinis,Causidicum Diuae Virginis matris Sodalitium Lutetiae Parisiorum vindicabat a consiliis suum. Desendebat Episcopus longe antea, cum adhuc Morinensis Episcopus esset, eum a se in cosilium semper adhibitum. Replicabat Sodalitium, rem qua de ageretur, non expersona , sed Parisiensis Episcopatus dignitate adepta metiendam.

Q v o D & Curiae placuit, xI I D.Cal. Mart. M. CCCLXXXIII.

NON temere quae a litigatoribus ut plurimum animosis ac ser cientibus, litium vel orandaru vel conscribedarum gratia, in comamentarios referri solent, edenda sunt omnia. x III. Cal. Maias. M. D. x L III. cum Hardium Conquisitorem urbanum Mote rellus re

petundarum per Causidicum inter orandum insimulasset, & a Regio publicoq; actore postularetur, ut inquiredi criminis ergo Monterellus maleficii testes indicaret: ipse respondit, rem semotis squod aiuntὶ arbitris es factam. Quapropter hocce tantum placuit, ut ex Causidici oratione maledicta expungeretur: & ita sorsan aut iuri ac legibus illusum est, aut sui apibus naturale est) infixo aculeo euolatum. Sed hoc in commune sancitum est, Causidicus, si in causae commentariis criminosum aliquid compererit, litigatorem, an criminis testes habeat interrogato. Si habere dixerit crimen audacter obiicito.

88쪽

88 Placitorum Curiae Liber V.

Sin minus, temperato.

Qui secus faxit, postulatione, pro Amplissimi ordinis arbitrio, sub

A D v I. Cal. Iulii M . C c c C. V i. pro singulis causarum actionibus asses Causidicis Lx, Cognitoribus x L, decreti. Nunc autem multisque ante actis annis,numus illis aureus iis asses quinque Parisienses tribuuntur. Sed qui factum est, ut Causidicis honesto loco consistentibus, de gradu Cognitores ita deiecti sint ρ Certe aut illius seculi Conscriptos iniquos aestimatores dicere oportet, aut eius a tatis Cognitores spectabiles & visendos, ut & nos Tyrones vidimus aliquos: nostrae verὀί uti res habet maximam partem, e medio prodeuntes,& ssi dicere audeo quasi togatae nationis faecem.

De Curiae Procuratoribus, Tit. II.

x x moribus maiorum Princeps in edictum transtulerat, ne cui per procuratorem,sine Principali venia, litigare liceret. PLAc vi Tedicto recitando ac promulgando, Curiam neque fundum, neque autorem sere: sed consulto, quo ea res erat antiquata, stari debere. Vsum enim procuratoris si Curiae mentem assequimur) a iure ciuili, necessitate introductum esse: ut qui rebus suis ipsi superesse vel nollent, vel non possent,saltem per alios possent,vel agere,vel conueniri: & eius generis venias non alio quam ad numariam aliquam

rationem pertinere. Mense Martio,Anno M. CCCC. LI.

CAL. Febr. M. D. X X II I.I. B. iuris quidem ciuilis rude donatum, seJ rerum serensium tyronem ac rudem, in Cognitorum numerum svi ille petebat retulerunt: ea tamen lege, Ut eius amanuensis opera, qua pater, ctiam Cognitor, vita iunctus, praecipue utebatur, ipse etiam biennium uteretur.

NEMINEM in Cognitorium ordinem ascribedum, donec is ad iustum numerum rediisset. Prid. Id. Novembr. M. C C C C. L v.

89쪽

De Curiae Procuratoribus, Tit. II. 89

IIII.

cos NITOR vM numeriu iusto ac legitimo loge maiore, eius muneris cadidatis obesse placuit. v i. Non. Mart. M. C C C C. L X X X UI I.

p Rivi LEGI A a Principe suis Amanuensibus irrogata, & Curiae oblata, ut ea promulgari, atque in acta publica referri placeret, quod ad rem diplomaticam pertinebat, ita teperari placuit, ut Cognitoribus,quemadmodum in praeteritum licuerat, ita etiam in posterum diplomata meditari ac concinnare liceret. Id enim magna ex parte ad iustitiae ius dicentis rationem pertinere. III. Non. Iul.

vo D a Gulielmo Bellovaco, suae litis procuratione suscepta is qui susceperat, nec ad nomen quidem resp5disset, ita ut aduersarius comeatum abstulisset: & postea mandati conuentus,epistolam,qua mandatum suscepisse fatebatur, esset milatatus, non suam, sed amanuensis, qui se ignorite scripsisset, esse dicens: ne quis hoc amplius praetexere auderet, factum est Curiae consultum in haec sere verba Procuratores, cum ad eos, quorum lites tuendas receperint scribendu erit: psi sua manu literas exaranto aut iis saltem subscribunto. Qui secus faxit, omni causaru procuratione perpetuo interdice esto Consultum mediis causarum altercationibus recitatum iiii. Id

C v Rr ΑΕ consulto, quod factum est pridie Id. Decembr. Anno M. C C C C. L x x x III, Voluerunt, Vt quos supplices libellos Cognitores oblaturi essent, suo ipsa chirographo subnotarent. Vsu enim venerat squemadmodum facile est comicere) ut eiusmodi libellis, aliis plane si ustratoriis, aliis moratoriis ac lites mirandum in modum extrahentibus, aliis contumeliosis, & huius aut illius famam laedentibus. Cognitoribus eos saepenumero abnegantibus, Curia, alias grauioribus negotiis praepedita, non parum oneraretur. C malo nostra quoque aetate gliscenti, id etiam remedii adhiberi placuitacd quod in dies paulatim obsolescere videmus. H. iii.

90쪽

Placitorum Curiae Liber V.

v III.

Acci pro de supplice libello, classis unius responso, eo celato, de eodem libello classem aliam tentari non debere. Itaque Cognitorem qui hoc admisisset, mulctari placuit. v i. Non Maias M.

Eos dies, quibus diebus scriptae lites Scribarum officio illatae sotarent, epigraphis sententiarum, quae cum syngrapha clausularia, a Cognitoribus eodem deserri solent, adscribi placuit. v ii. Id. Ian.

M. CCCC. LXXVI.

A D v II I. Cal. Maias a Liberalibus M. D. L. Marii liaco, Regis Causidico de collegii sententia postulante, factum est Curiat cosultum, de causarum Procuratoribus: qui ut dicebaturin dum inclamaretur, non modo non aduolaret, sed nec toto die, interdum nec postridie adessent:vnde incomoda nec pauca, nec minima iuris dicedi rationibus afferretur. PLAc E RE ut fastis omnibus, hora post sextam dimidia vel sum in sim septima ante meridiana,Martis aute ac Veneris diebus, hora& sesqui pomeridiana, Procuratores Omnes ad Basilicam couenirent: ut quoties eos in Curiam euocari contingeret,evestigio responderct. Qui secus faceret, ei multa centustis irrogaretur : irrogata protinus exigeretur. Praeclare mediusfilius additum

qua do ita visum est rei iudiciariae Colophonem. Sane quod Princeps iubet, ordoue Ampliis. decernit, hoc veluti e Tripode dictum. nobis est amplectedum:&lex sui diciturin quan uis dura, serenda est: siquidem iis Reip. status vel in primis continetur. Sed non abs re

suerit si eius disciplinae non expertes, & quos non unius aut alterius, sed multorum annorum usus nonnihil edocuit, de ea re dicant quid sentiant. Ita enim sere, ut qui sum mas rerum tenent,aliqua tandem ratione admoneatur,& ipsae res aliquando sortasse meliore loco sint costitutae. Non omnibus horis, omnibus causarum Procuratoribus

in sero negotium est, fuit, suturum est. Cumque seri frequcntandi ratio quaedam non haec subdura constaret, si nihil erat quod illic urgeret, domi semper aliquid moliebantur, quod eo loci tam facile tractari potest, quam quod minime: &quod tum uno, vel altero,

SEARCH

MENU NAVIGATION