Placitorum summae apud Gallos curiae libri 12. Per Iohannem Lucium Parisiensem. Lutetiae apud Carolum Stephanum, typographum regium, 1553

발행: 1553년

분량: 218페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

13a Placitorum Curiae Liber VII

galis emptor nec a venditore, vel eius haeredibus annua, nec a tertio hypothecarum possessore, nominis nouationem exegerit:possessore,usucapione se tueri posse, nemo ambigit. Sed quid si a venditore, haeredibusue , singulis annis vectigal emptori pensitatum suerit,ut nihil esset quod coquereretur e ET possessorem, usucapionis praescriptione placuit esse tutum. Merito sane: debuit enim emptor vigilare, &suis rebus diligentius prospicere. Placitum pronuntiatum M Litis enarrator Lodoicus Mona mirassius.

v ECTIGAL, si ea lege costituatur, ut tui perpetuo possit, luitioni eius nullo tempore praescribitur. Non enim suae coditionis non esse potest, nepe semper redhibitoriae: aliter atque cum ex interuallo facta est tu edi potestas. Nam cum nihil magis naturale sit, quam res ad sua redire principia, dum factae potestati praescribitur, vectigal ad ius illud suum primarium,hoc est perpetuum,quodam quasi postliminio reuertitur. Quam in sententiam extat Curiae placitu, paradoxum illud quidem, sed classibus consultis omnibus perscriptum pronuntiatum v I. Id. Martii M. D. xxvii. litigatoribus Rapoelio & Carpentario, litis enarratore Cantactario.

De Usu nemorum, Tit. VII.

Ex EMPLIs prope innumeris exploratum habemus,ab ingratis hominibus, eo improbitatis esse deuentu, ut beneficos eorum uenepotes munificetiae tuae etiam si nolint, tamen poeniteat. Inter eius farinae homines, nec postremae notae suerunt ii, quibus olim nemoribus uti concessum est. Rebus enim utendis tam proterve tam

libidinose, tam nequiter abusi sunt, ut nouarum legum sanctione iudiciorumque seueritate opus esset: rcbus ipsas alioqui non modo pessum prorsus ituris, sed & morbo sertasse longius latiusque grassa

turo. ITA Q v E usuarios ob nemora, coniuratione usque armata,

ab uniuersitate deuastata, ipsorum nemoria usu ac litis aestimatione eiusque impendiis mulctari placuit. Neque frustra coniurationis mentionem habuimus: Ea enim, ex Curiae interfatione quaesita ac comperta, damnandae uniuersitatis causam praebuit. Alioqui

132쪽

De dote, Tit. I. 133

singulares, non uniuersitas plectenda erat. Placitum pronuntiatum III. Non. Iun. M. D. x x x. Litigatoribus Lodoico Hangestio, Maria ab Athiis eius uxore petitoribus: Ciuibus Royae, comopolitanis ac vicanis Amici magni, Amici parui, aliisque reis. Petro Brulartio

litis enarratore. 1 I.

v s v M suapte natura solidum, &totum sut aiund in toto & t tum in qualibet parte, in arctam nemoris partem contrahi placuit: reliquo nemore ad dominum libero redeunte. Placitum pronun tiatum. III. Non. Mart. M. D. x x x I. iisdem petitoribus,Petro Videtaneo reo, eodem Brulanio litis enarratore.

VI cANos usuarios non quosibet esse intelligedos sed eos duntaxat quorum domus ante quadraginta annos extructae essent, aut veteribus sundamentis ab eodem tempore superstructae. Placitum pronuniatum . Id. Septembr. M. D. xxv. litigatoribus Lenun- curtio Cardinale, diui Remigii Rhemensis Hetaeriarcho, & vicanis Giuriensibus,classe Regio patrimonio adscripta disceptatrice.

Placitorum summae apud

GALLOS CURIAE

LIB. VIII.

De dote, Tit. I.

DOTIs cautae nec tepore numeratae, marito qui sumptibus suis uxorem exhibuerit, usuras deberi, aliter atque soluto matrimonio non restitutae, nisi conuenerit,utriusque iuris est, & exploratissimi. Sed ecce, Lucius Titius Maeviae nothae suae decem millia,unde se exhibere posset, meliusque in matrimonium collocare, testamento legauerat. Maevia, nec cum nupsisset quidem, sed certe iam vidua, Lucii Titii haeredibus legatum non praestantibus iudicium intendit qui litem etiam aliquot annos extraxerunt:an praeter legatum &vsurae deberenture E T quodammodo deberi iudicatum est. quod

133쪽

13 Placitorum Curiae Liber VII.

enim interfuerat Maeviae legatum tempore praestari, tanti aestimatum est, quanti Curiae visum. Placitum pronuntiatum Cal. Mart. M. D. xxxv Di. Litigatores,Gui dona, notha Caluignia, Lodoica Borbonia, Lodoicus Tremollius,alii nonnulli.

De donationibus propter nuptiaS,

DONATIONI s propter nuptias, quam nonnulli vulgus doarium appellat, nostris Parisiorum oribus duae sunt formae. Altera statae atque ipsis moribus introductae: Altera, pacto conuento praefinitae ac constitutae. Stata ipsisque moribus introducta est se missis praediorum omnium quae vir habet, quo die uxorem ducit, quaeque illi postea constante matrimonio a parentibus ac maioribus obueniunt. Praefinita ac constituta rursus in duas parteis diuiditur, quarum una est certi ac definiti vectigalis, annuaeue pensitationis, interim perpetuae, interim redhibendae: altera certe pecuniae semel uxori li viro superstes suerit,persoluendae: utraque specie aliquando uxoris, ac eius haeredum cum odis cessiara prorsus, aliquando ad viri haeredes post mortem uxoris reditura. Et quanquam virtusque formae propter nuptias donationis par est ratio, idemque argumentum, conditione tamen longe sunt dissimiles. Nam praefinitae ac constitutae ratio non habetur, nullsque ex ea sperandi sunt fructus, nisi ex quo in iure, quod donatum est, petitum fuerit. Stata vero ac moribus introducta, iure usque adeo est eximio, ut tametsi in diem, &sub conditione facta sit, nempe dum vir, uxore supersti te libensque existetibus, fatis concesserit: res tamen donatae, ex ipso

ductae uxoris articulo, traditae atque usucaptae intelligutur: & earum tam nexu mancipioque liberi sunt domini, ut etiam eiurata utriusque paretis haereditate, omni eorum aere alieno a nuptiis contracto, liberas omnino recipiant.Hoc posito sui danaeto, Florentius Theobaldus Mariam Gradem praefinita, vel,si illa volet, stata propter nuptias donatione a se ornatam, uxorem ducit. His de medio sublatis, unicam eorum filiam a cognatis & propinquis oblatam, Regiae urbis Orphanotrophi,quos a Sancto Spiritu nuncupant,suscipiunt.

134쪽

De donat. propi. nupt. Tit. II.

alunt, exhibent, donec illa adhuc infans vita decedit. Protinus Gasperna&Massetus, eorumque uxores, infantis vita iunctae amitae, qui si viventi tam ossiciosi suissent, quam fuerunt eius haereditatis amantes, litis saltem molestia, magna ex parte, carere poterant, duo iudicia intendunt. Alterum in Orphanotrophos de iusta haereditatis possessione: alterum in emptorem certarum rerum, perstatam propter nuptias donationem, vindicatione. Et ne fabulae a personis quicquam desyderaretur, prodiertit Philippus & Caterina Grandes, auunculus & matertera, contendentes se ex sorore neptis haeredes pronuntiari, ac donationis propter nuptias optionem, a sorore in neptem, &a nepte in se esse transmissam : atque ita praefinitam, quam optabant, sibi adiudicari postulantes. Vtrisque opponunt Orphanotrophi, suos se orphanos non educare modo, verum etiam eos pro cuiusque modulo artibus instruere quibus & sibi& Reip. aliquando prodesse possint. Cumque suae tutelae facti sunt, se sua illis, quaecunque acceperint, restituere. Quod si minores xxv. annis in Orphanotrophio diem suum obeunt, reculas eorum s nec enim huic loco commendari solent, quibus res est ampla domi) veluti quasdam exuuias,&nonnullam educationis mercedem ad Orphanotrophium pertinere: non siccus atque si vir aut mulier liberos non habens, monasticam vitam elegerit, & monasterium ingrediatur, bona eius ad monasterium quod ingressus est Iustinianeis constitutionibus spectare iubentur : seque post conditum Orphanotrophium, eo iure esse V s. Caeterum nec agnatos, nec cognatos, de ea sut ita dicam) haereditatula digladianteis, esse serendos:qui tutelae atque educationis onus omnes usque adeo detrectassent, ut Orphanotrophio infantem, imo Vero lactentem ad- , huc, offerentes, eam propemodum exposuisse viderentur. Reserunt agnati Orphanotrophos, pupillis instar tutorum adolescentibus instar curatorum, legibus quidem esse constitutos: posse res eorum & in iure & extra ius, sine latisdatione tueri: bona descripta atque aestimata, si sorte aes alienti urgeat,vel res sint tepore periturae, vedere atque alienare: pretia seruare: nullis rationibus neque tutelaribus neque curatoriis esse obnoxios: sed de rebus eoru Orphanotrophio ullo modo adscribendis,ne ἰο in quidem vel apicem unum M. it.

135쪽

136 Placitorum Curiat Liber VIII.

inueniri.Quod autem de infante Orphanotrophio oblata ac prope exposita obiiciebatur, id a mulierculis duabus, amitis quidem illis. sed quid agerent plane ignorantibus, esse factum. Cognatos porro omnino esse indignos, qui vel spectarentur in scena. Donationem

enim siue statam ac moribus introductam, siue pacto conuento praefinitam,a patre prosectam esse: matrem in re donata nihil, praeter usumfructum habuisse: ideoque eam ad paternos haeredes, ma- ternis explosis rediisse . PLACUIT agnatos Gaspernam dico ac Massetum, eorumque uxores, infantis amitas) in omnibus esse se periores. Ex quibus haec quatuor collisimus.Vnum, Orphanotrophos minoribus x x V. annis, apud se de vita decedentibus non succedere. Alterum, propter nuptias donationem, siue statam siue praefinitam, ut a patre proficiscentem, agnatos, aut si mauis) paternos haeredes sequi. Tertium, alterutrius optionem ad haeredes tras. ferri. Postremum, de stata propter nuptias donatione, quantocunque interuallo ad nos perueniat, interdicto uti possidetis agi posse. Tertiae classis placitum, Sennetonio litis enarratore, pronuntiatumatestis NatalitiitS, M. D. L I.

LATA secundum viduam, mes ιυπιφερ sententia, indeque interposita prouocatione,petebat Vidua,ut prouocationi non ce)eretur, proserens legem de huiusmodi sententiis prouocatione non sustinendis. Dicebat prouocator, actionem non in personam, sed in rem esse conceptam: se neque viri haeredem,neque sendum a se possessum et' fri φερνη ullo modo esse oppigneratum. Rcserebat vidua, ubi lex nihil distingueret, nec nos distinguere debere. Α-c v i T sentetiam prouocatione non suspendi. Ex tempore x iiii. Calend. Decembr . M. D. XLIX. Simone Heruillio & Iohanna Billorata disceptantibus.

vi Ri haeredem, cum H iφερ , moribus comparatae, iudicio, uxor vidua superasset, petiit ut ille iudicatum faciens, ex praediis omnibus obnoxiis,quod eam contingebat, traderet. Ab haerede resposum est, nihil se morari iudicatum, praeterquam quod e praediis certum,litem haereditariam componendo ac decidendo,

136쪽

permiserat aduersario: aeque boni,aut melioris praedii conditionem serens. Sed conditione vidua uti noluit, haeredem fraudis insimulans, quod is, post acceptum iudicium, praedium alienasset: doluinque pro possessore damnandum. TANDEM lata pro conditione pronuntiatum est. Enimuero usuffructus instar habere: ideoque id haeredi, penes quem eius rei dominium, mancipiumque esset, licuisse: imo vero &, si non licuisset, tamen suisse condonandum . Litigatores Iohanna Bellaia, Claudius Castillionius. Litis enarrator, Iohannes Cerarius. Placitum recitatum Pridie Id.

Febr. M. D. XVIII.

De commissa inter Coniuge S re'

Nos TR A in Gallia, neque lege, neque testamento tutores, sed tantum ex inquisitione dari receptum est. Itaque parentum supcr- siti filiis tutores petere non minus incumbit quam olim iure Romanorum, matri: quae si id facere neglexisset,ius non esset habitura

vindicandorum bonorum, quae filii intestati reliquissent. Tutores inquam) petere, qui confestim officio suo iungentes, repertorium quod vulgo inuentarium appellatur conficiant: & si non secerint, nec necelsariam &iustissimam causam allegare possint, cur factum non fuerit, in id teneantur, quod pupillorum intersit, ex iureiurando in litem aestimandum. Iure igitur optimo, magnaque prouidentia, Parisiorum moribus inductum est, ut altero coniugum vita iuncto, relictis liberis minoribus x x v. annis, si superstes repertorium non secerit, vel alias commissae matrimonio rerum communitati non derogauerit, idque liberi e re sua esse putent: petere possint communicationem rerum omnium superstitis, cum pecuniae, tum soli, quas comparauerit, usquequo repertorium consecerit, . etiam si aliud matrimonium intuerit. Sed qualecunque repertorium, an numeris omnibus absolutum& solenne destiteres, cum alioqui ex actu nullo etiam voluntas declareturZE T PLAC v I T,ad

137쪽

138 Placitorum Curiae Liber VIII.

vitandam huiusmodi communitatis prorogationem, absolutum ac solenne deberi, quantumlibet angusta res communis esse dicatur . Placitum pronuntiatum x. Cal. Ian . M. D. XXIX. Chipartius doctiss. mihique amiciss. admonuit.

ETIAM a muliere, quantumcunque iuris ignara, istac in specie, solennia omnia exigi placuit. Placitum pronuntiatum ae m. Calend. April. M. D. X LI I, Boqueto&aliis, in Mallarium communitatis prorogationem intendentibus.Cuius descriptum mihi fecit Collierius noster, rerum insignium iudicatarum obseruantissimus.

Nos TR ARvM dioecesiam alias moribus, alias ciuili iure Romanorum regi, nemo est qui nesciat. Vbi autem moribus agitur, puta Lutetiae, ut animorum ac corporum, ita & uniuersae pecuniae & praediorum duntaxat quaerendorum, inter coniuges initur societas: ubi vero iure scripto vivitur, ut Lugduni, suas quisque sibi res habet. praeter dotem, quae a muliere, Vel alio pro ea, marito datur, ipsi uxori, soluto matrimonio, vel haeredibus eius restituenda. His in modum praeuiae cuiusdam inspectionis habitis, Titio &Maeuia co- iugibus Lugdunum incolentibus, Titius praedium urbanum Lutetiae comparauit. Eo vita suncto, petiit Maevia, Lutetianis moribus innixa dimidiam quaesiti praedii partem. Dcsendebant Titii haeredes, neque pacto conuento, neque iure scripto, quo quidem Lugduni uterentur, ullam Titio cum ea rerum intercessisse communitatem. LITE supra quam dici possit exagitata, tandem M. uiam petitione summoueri placuit. Nam in eiusmodi controuersis spectari non oportere, quid eo loci agatur, quo res parta iaceat, sed quo, qui quaesiuit, larem tum similiarem habuerit. Placitum quod a diva Maura nuncupatur, constatum auspicante Martio, M.

D. x L I x. BCeleueo litis enarratore, pronuntiatum

s i conuenerit ut vir in praedia uxori comparanda, dotalis pecuniae partem insumeret, nec secerit: soluto matrimonio, eam pecuniam, velut aes alienum, ex rebus societatis inter virum &vxorem moribus inductae, soluendam esse,& responsum & iudicatum est.

138쪽

TEMERE institutae prouocationis mulctam inter virum &vxorem, eorumve haeredes diuidi posse placuit. Pridie Id. Ian. M.

M o R I n v s nostris,statim a iustis rei uxoriae peractis, communicatio pecuniae aeris etiam sui & alieni in praeteritum itidem in posterumque: rei autem praediariae in posterum tantum procedere censetur. Itaque mortuo viro, dimidiam atris alieni personalis, ab eo cotracti, partem, uxor dissoluere tenetur. Quod autem aes alienum personale scripti mores ita perstringerent, ut nullam hypothecarii facerent mentionem, saepenumero controuersum est, an eiusmodi aere uxor etiam teneretur. E T pro uniuerso classium Curiae conuentu decretum est teneri, sed quatenus e praediis communibus ad eam peruenisset: alioqui suturum, Ut praediorum, quorum sortasse coemendorum gratia, aes alienum vir contrahens, hypothecas dedisset, pars apud uxorem libera maneret, atque ita cum aliena iactura ipsa locupletaretur.

x v c I v s Titius priore costante matrimonio,secerat nomen. Eo sine liberis mortuo, a secundae uxoris haeredibus, pars nominis dimidia petebatur. Dicebant haeredes,destinctam nihil cum credito re contraxisse. Reserebat creditor L. Titium etiam tum,cum altera uxor in manum conueniret, eum nihilominus suisse, qui ab initiosuerat debitorem:& ob commissam inter eos municipii iure communitatem uxorem tacite medium iniuisse nexum. C v R IA, consilii rem esse pronuntiauit: & interim haeredes,accepto repromissore, iussit quartam dependere. III. Cal. Mart. M. D. XLVII.

v III.

- socii mei socius sinquit Vlp.) socius meus non est. Cum enim in societas consensu contrahatur, socius mihi esse non potest, quem , ego socium esse nolui. Itaque si socius meus eum admisit, ei soli so- , cius est: & qui eum assumpsit, comunicabit: noS cum eo non com-- municabimus. Regulam s nisi maxime fallor certissimam, perpetuam, &quae nulla unquam exceptione subuerti possit. Sed in spe-M .iiii.

139쪽

I O Placitorum Curiae Liber VIII.

cie, quam nunc proponimus, quis ille socii socius habendus esset,

diu multumque dubitatum est. Puteanus Fotanam sibi uxorem adiunxit: ex qua cum liberos aliquot sustulisset, his relictis diem suum obiit. Fontana, repertorio solenniter non consecto, Mallario iterum nupsit: postque aliquod tempus co superstite, mortua est. Cuin igitur unam & alteram duobus matrimoniis Fontana societatem coluisset, priorisque societatis prorogatio moribus esset inducta: quaeso,quam earum praecipuam societatu, quemque Fontanae sociae socium esse dixisses eiusne liberos ex priore matrimonio, an vero Mallarium, cui secundo nuptiisete quorum utrunque defendebatur, ut illi de dodrante rerum omnium communium, hic de semis.

se contenderet. RE mirandum in modum concertata ,& prolatis omnibus,quae usquam reperiri potuerant, rerum antea iudicatarum

exemplis, potiorem Mallarii secundi viri.& Fontanae uxoris societatem haberi placuit: ac Fontanae ex priore matrimonio liberos, sui patris haeredes, non Massarii, sed Fontanae uxoris &seciae socios esse. Proinde bonorum omnium inter Mallarium & Fontanam communium, semissem esse Mallarii: ad desuncti autem viri liberos&haeredes alterum semitam, non petitum dodrantem, pertinere: puta quadrantem iure prorogatae cum Fontana societate, & alterum quadrantem, ut Fontanae ipsius etiam liberis haeredibiisque. Placitum pronuntiatum X III. Calend. April. M. D. x VII. Boqueto &eius uxore, nonnullissique aliis cum Mallario, ea de re ambigentibus: illud idem, cuius a Collierio dati supra metionem habuimus.

De diuortiis, Tit. IIII.

Ain v v M ac bonum esse,Curiae visum est, ut dum diuortii causa cognoscitur, vir &vxor in matrimonio sint, mutuoque in ossicio contineantur : de quemadmodum uxor, ita &res apud virum esse non desinant. ITA QIE Sandovillano & Florigniae uxori pronuntiatum est placere, ut nulla summae quaesionis praerogativa, Florigniae, quae diuerterat, interim reuertendum est, atque etiam ab ea reddendae res, quas ipsa, inito diuortii consilio, amouisset. v.

Cal. Mart. M. CCCC. XCII.

140쪽

De diuortiis, Tit. IIII. I l

i I.

cvM T. a C. viro suo diuertiset, eique diuortii libellum misi

set prorsus idem placuit. x V. Cal. Septembr. M. D. XXXV I.

Ex TEMPORALi iudicio, nihil diuersum abstulit G. Mardianus, a quo Marqueta uxor diuortium secerat . .Quod tolerabile quidem est, quantum ad res attinet: sed de persenis, est profecto prima fronte quod durum videri possit . Vix enim est qui serat ,dies&noctes eius consuetudine uti, a quo sit accersitus, vel quem ipse capitis accersi uerit: nisi Euangelicum illud totis animi viribus am-- plexatus sit, Diligite inimicos vestros: benefacite iis qui oderut vos: .. aut saltem vel humana ratione, futurum speret, ut eiusmodi consuetudine mitescat animus: & ut in prouerbio est) amantium irae amoris redintegratio sit. Decreuit id quidem sui videre est) semel, iterum ac tertium, aut fortasse frequentius Amplissimus ordo i sed certo scio Marquetam superstite diuortii causa, seorsum a viro, vita excessisse. T. illam,quam proxime dixi, in eodem adhuc haerere lutor neque id omnino improbatum suisse . Toleratum enim, imo vero iudicatum, ut, cum sui ipsius, tum etiam unius aut alterius filiarum, eo matrimonio editarum, alendi exhibendsque gratia, rerum suarum partem sibi haberet.

to D exemplo certe non caruit. Paulo enim ante primum illud decretum, nempe x. Cal. Febr . M. CCCC. XCII. Nouobum

glo&vxore de diuortio ambigentibus, interea dum ea lis conficeretur, res inter cos communes apud maritum placuerat esse debere: sed si media ex parte ab eo caueretur. Caeterum pecuniae ducentas, quas Parisiis libras appellant, subsidii causa uxori esse numerandas. Cuius decreti partem, quae ad satisdationem pertinet, magni equidem faciendam csse duco, aduersus eos, qui operaepretium arbitrantur se facturos, si Oceano aquam importent, hoc est, si undi que corradant, quo fiscum alioqui exundantem adaugeant. Aiunt enim moribus, res omnes, quae mobilium appellatione continentur, simul etiam quaesita, in mariti iure ac mancipio esse: proinde

SEARCH

MENU NAVIGATION