Placitorum summae apud Gallos curiae libri 12. Per Iohannem Lucium Parisiensem. Lutetiae apud Carolum Stephanum, typographum regium, 1553

발행: 1553년

분량: 218페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

De Curia in publ. prod. Tit. II. 6 i

a Quatuor Curiae primis castigantor,&,si res ita postulat,amouctor. Quam prouinciam cum Quatuorprimi permulta excusantes de-tiectarent, indignisinque videretur, Conscriptum nisi maximis c mitiis, existimationis ac dignitatis causam dicere, PLACVIT, edi

cto non esse parendum. x III. Cal. Mart. M. CCCC. VI. x I X.

i N Curialium aliquem ita censuram exerceri placuit, ut qui eam, cuius cosuetudine, per matrimonii speciem usque ad uteri gestationem,abusus fuerat, dimisisset, quod illi puerum puellamve sacro de sente sustulerat: veniae a Pontifice Maximo postulandae,& mulieris in uxorem ducendae, ipsius Curiae verbis admoneretur. IIII. Cal.

Maii. M. CCCC. XCVIII.

De Curia in publicum prodeunte,

AMPLissi MAE Curiae, Principi obuiam exiturae, ornatu atque etiam incessum, quem Rationales cum ea communem sibi ac promiscuum esse cotendebant,ita constitui placuit. Conscripti omnes toga, sacris initiati caerulea, profani coccina, pelliculatis epom idibus additis, ornati sunto. Rationales, ut lanctionis nobilitate, ita Si autoritatis pondere dissimiles, prorsusque a Curia seiuncti, gradum cum ea ne conserunto. Separati separatim ambulanto. Idib. Iun.

Nos TR is hominibus nouo Regi Carolo V II i. in urbe Regiam primum aduenienti εἰ ψρια naeditantibus, Triumuiri rerum fiscalium actionumque popularium postularunt,ut sibi, cum ei obuiam eundu esset quo designabat ordine, incedere liceret. P L Ac v I Teos suas, hoc est a Curiae Magistratibus ossicisique omnibus postremas tenere. Caeterum ne etia tum, in posterumue quis addubitaret, quoquenque loco atque ordine esse oporteret, quoties Cutiali purpura culniq; progredi cotingeret, haecce de ea re sere ad verbu censueriit. Apparitores bini omnes basilica exeunto. Cum in vicu venerint,quatuor ex eis,anteabulonu munere suginor.

62쪽

6 a Placitorum Curiae Liber IIII.

Quatuor alii Conscriptorum ordinem,ne alter alterum praetergrediatur, obseruanto, atque ab eis turbam arcento.

Eam in rem, alius ab alio longiuscule ditiuncti, ad Conscriptorum latus vici rivulum versus equitanto. Postremi quatuor pone Conscriptos, & Regiae publicaeque Procurationis Triumuiros, ab eis ctiam turbam prohibento, Causidicosque, deindc Cognitores, Ut sequatur, o quique ordine curato. Quatuor Curiae Aman uestes honesto cultu, thecis pennariis, ac epo-midibus pelliculatis ornati, prima, post priores quatuor Apparitores bini gradiunior. Scribarum duo, alter causarum Isagogicus,alter Quaestionum capitalium pari ornatu atque insignibus, sequuntor. Post eos, Princeps scriba squem Civilem appellant) pelliculato epi- tebennio, vel ,si mauis, epilogio, ius ambulato. Apparitorum Decurio, pileo pelliculato, caduceoque insgnis, Curiam a Curiae ministris, interpositus distinguito. Quatuorviri, epomidibus ac palliis pelliculatis pileissique seticis vi-losis spectabiles, bini Curiae primas tenento. Primus, limbulis murium araneorum ad humeros dispositis, & exatremo pileo auro praetexto alios excellito. Conscripti, serie in duos versus, altero initiatorum, altero profanorum, protenta, togis purpureis visenda, insignibusque humeralitabus suis ducibus,suo quisque Ordine, succedunto. Regiae publicaeque Procurationis Triumuiri, post Conscriptos omne is, primi sunto. Ex postremis quatuor Apparitoribu duos si volend anteambulo nes habento. Causidici ac Cognitores,suo etiam quisque ordine numeroque Curiam comitant r. Puerum equestrem nemo, pedestrem Vnum &alterum quicunque volet habeto. Praescriptum ordinem nemo praeuertito.

Bini vicum rusticu, quod diui Dionysii sacellum appellat, petunto. Dum Curiae Curio summus cum Rege verba faciet, ne accedunto: omnes enim in faciem eius salutabunde iter facient.

63쪽

De Curia in publ. prod. Tit. II. 63

Rege ita salutato omnes ad Diuae pronaum redeunto. Clim ibi vetum erit, quisque per vias vicultaque,sed alia quam qua transitum erit,domum sese recipito. Iam inde quoties siue Regi, siue Reginae, siue desgnato Regi, Reginaeue designatae, Principiue viro, foeminaeue aduenienti honoraria munera & aduetitia edenda erunt,is ordo seruator: praeterquam quod, si alius a Rese sit, palliis ac epom idibus parcendum erit: nisi sorte eum quoque honorem Reginae impendendum esse videatur.

iiii. Cal. Iul. M. CCCC. LXXXV.

RE Bus in Italia Germania, Lotharingia bene gestis, &urbe arceque Hisdini deditione nihil minus quam voluntaria, receptis, ac pertinaci Mediomatricu obsidione, multis ac magnis cladibus acceptis, &vasis no coclamatis,castris cedere coacta:cum Pridie Non. Ian. M. D. L II. Henricus II. Opt. Max. Imperator noster, Dionysianum venisset,armipoteti Deo, Diudque tutelaribus gratulationem facturus, & reliquias unde proficisces eduxerat, moribus maiorum repositurus: huiusq; rei ergo Amplissima Curia x x iiii viri vectigales,rationibus Praefecti, aliique,qui huiusmodi sacris interesse solent, eo loci conuenissent,& Ampliss. Curia x x iiii viros vectigale non modo solita purpura, sed & pelliculatis epom idibus Curialem ornatum imitatos cospicata suisset: nouum eis ornatu nuntiauit, ac pro imperio de potestate prohibuit. Tum Vectigales abnuere ordinis Ampliis potestatem: dicere, paris in parem imperium esse nullum: ubi Princeps esset, nulli alii fas esse quicquam pro imperio ac potestate decernere: nihil ornatus, nihil imperii, nihil potestatis ad amplissordinem pertinere, quod sibi, sua in specie, non etiam licere putarent:si quid aliter Princeps constitueret, morem se

gerere non detrectaturos. IMPERII s vltro citrini inhibitis de lataque ad Principem controuersia, PLACvIT epomides a Vectigalisus depositu iri. Enimuero par esse,&ad decorum squod in primis seruadum est) maxime pertinere, ut Amplissimus ordo, caeteris omnibus omniu iudicum ordinibus antiquior, & in quo, non in illo, Princeps, Proceres, Patricii, vel de summa Reip. consuluiri, vel maximis de rebus disceptaturi,sedere soleant, quemadmodu illum

64쪽

Placitorum Curiat Liber IIII.

antecedebat, ita etiam ab eo, vel hac ornatus particula,secerneretur.

cv M aduentanti Principi publice occurrendum esset, unusque ex Quatuorprimis desyderantur, PLACvIT,ut aliorum Conscriptorum antiquior, eius Magistratus insignia gestaret,&ita absentis

vice iungeretur. v I. Cal. Feb. M. CCCC. LXIII.

' o T i E s Curiali ornatu prodeundum est Classium inquisit riarum D uctores, non ut Ductores, sed suo Conscriptorum ordine incedere debere. v I. Id. Feb. M. C C C c. X C I.

c v' M sacra Rhemoru ampulla,quam Ludovicus x i.variis morbis diuexatus, vitae tamen percupidus, ut si quis unquam alius, ad se proferri iusserat,aut veluti numen alexicacu serat enim alioqui pius ac religiosus)aut ut certum vitae vel mortis indiciu eam enim caelo demissam, Regibus cosecrandis atque etiam victuris plenam esse serunt, morituris sensim deficere ad vacuitatem)cum inquam sacra illa ampulla Lutetiam appropinquaret, verba facta sunt in Curia, quo eam honore affici placeret. E T PLACvIT solenni Curiae omnatu obuiam esse prodeundumnon enim par esse,sacro ceromati, cuius mysterio Reges a Deo Opt. Max. summu imperium ac potestatem acciperent, minus honoris, quam regibus ipsis impendi.

De Quatuor Curiae primis, Tit. III.

MEMINi Iacobum Lucium, Iurisconsultu, fratrem dulcissimum mihi narrare, Rogeriu Barnaeum, unum e Quatuor Curiae primis, eum qui antea de abroganda squam vocant) Pragmatica sanctione, Legatus Romam missus fuerat dicere solit Quatuor primoru Curiae munera unum esse M agistratu, ea ratione gerendu, ut apud eum fasces etant, qui sorte primus Curiam veniens, locum superiorem Occupasset, neque princeps, neque postremus quisquam eorum diceretur.Quam sententiam ego quidem, pro Barnaei illius dignitate atque amplitudine lubens amplecterer: sed vero me auocant tria.

65쪽

De Quatuor Curiae primis, Tit. III.

Vnu, quod haecce consequeretur,quae a iudiciis iudicibusque omnibus longe alienissima esse oportet, colasio ambitio, cotentio. Alterum,quod Quatuorprimoru infimus erat ille, cui si summo cs c tigisset, qua erat animi magnitudine longe sorsan aliter censuisset. Tertium, quod tum temporis, totoque superiore seculo, diuersum penitus inoleverat. Cuius rei exemplum inuenimus propemodum familiare. Cum Marteo enim, de quo mox verba facturi sumus illoqui postea oraculi Regii antistitio Praesectus suit, Brinona, quam

Lucius uxorem duxi, maternum genus coniunctu habet. x I. Cal. Iun. M. C C C C. II I .ciim Popincurtius, Curio summus,fatis conccssast, & eum honore Rex Marteo detulisset, neque is capessere vellet, nisi candidus Curiae calculus adderetur, Conscriptis de ea re de liberantibus,venit Nomophylax: apud quem Lochetus, qui secun das obtinebat, intercessit, ut qui primas,quasi suo iure, sibi vindicaret. Cui Nomophylax, Regis sinquit) animo sedet, ut Marteus ali gatur. Cumque Conscripti palam dicere nolent, Nomophylaci in aurem singuli sentetiam insusurrarunt: itaque conflato Curiae consulto haec fere Locheto Nomophylax, Quod Principi sinquit) placuit, etiam Curiae placet. Caeterum, magnum est atque arduum,

optime Lochete, quoque te beatum arbitrari possis, personam tibi impositam hactenus sustinuisse: &quado per aetatem amplius non licet, satius est integra fama, honeste abire Magistratu, quam ea perstando imminuta, in quandam equi illius Horatiani similitudinem turpiter incidere. Suffecto igitur in locum Realio tuum quanta maxima fieri potest mitteris honestate,tantum abest,ut primas te speres assequuturum. Hactenus ille. Quibus sicile persuasum habeo, illud de quadruplicis Magistratus si molicitate, confusaque autoritate, Barmeum, magis animi causa, quam serio dixisse. Qua tamen ille cunque mente dixerit, habemus de ea re, tum Regis, tum Curiae placitum, atque interim sexagenarium squod aiunt) de ponte deiectum.

GULI ELMvM Cognatulum, Praesidem emeritum mitti, &Iuonem Spelleum in eius locum ac munus admitti placuit, duce

66쪽

66 Placitorum Curiae Liber IIII.

iv Ri Dicis diebus,& solennibus placitorum recitationibus, Quatuo rimo etiam uxorem de more lugenti, pullato esse non licere : sed eum Magistratus insignia gestare debere. x v i. Cal. De

cembr. M. CCCC. LXXIII.

De Classium inquisitoriarum Ducto-

CL Assi v M inquisitoriarum Ductores, non nisi ex insulatis esse creados, X D II. Cal.Sept. M. C C C. x v II. Itaque postridie cooptatus Vivianus, ut eum honorem adipisceretur, profani Conscripti, quam sustinebat,deponere coactus,insulati per nam assumpsit.

I. Sp. Coscripto, alteriusque Classium Curiae altero Ductore, N. Episcopo creato, Magistratu abire detrectante, Iacobo Berruyero eiusdem Magistratus candidato urgente, multis de ea re habitis comitiis, tandem Cal. Apr. M. D. XLVII. decreto Curiae panaegyrico, pronuntiatum est, Magistratum in caduci causam cessissec nonnullis tamen arcanis de rebus, Principem Curia monitum voluit,Conscriptis duobus ea prouincia data. Seg Aii Locutii, per rimulas, vel sanctissimo iureiurando obstructas, erumpetis numine factum est, ut statim Princeps se satis superque monitum scriberet, iuberetque ut nulla interpolita mora, Berruyero Magistratus permitteretur. Quibus Curia primum nihil commota, perstitit in sententia. At vero cum Princeps vix aures Legatis accomodasset, &solutum legibus impertu libi vindicaret, Curia summae potestati cedere coacta, Berruyero, moribus maiorum, νομυλαχέου indixit. De arcanis autem illis hoh unum habemus, quod tametsi Principum edictis, Curiatque decretis Classium inquisitoriaru Ductores sacris initiatos esse oporteat: Berruyerus tamen cum ορο ς , tum πια - t. Nam alteram in matrimonium uxorem habet, quae alteri antea

nupserat.Sed quid peruium non est futurum, homini apud Principem & Principis intimum gratiosissimo

67쪽

De Curiae Conscriptis, Tit. V. 67

ID I B. Nouemb. M. C C C C. X C I I .vnum aliquem Curiae quidem

ascribi, sed quod abesset maturitas aetatis, eum ipsa Curia abstinere placuit. Curiae sane sentetia,quae no nihil indulgetiae prae se seres, multu tamen habet priscae illius grauitatis ac seueritatis. Scio equidem esse suisse, nec dubito sere, iuuenes eo ingenio, ea doctrina, ea prudelia instructos atque ornatos,ut caeteris summae sint,suerint,suturi sint admirationi.Sed nemo sin ea quidem sententia negauerit, senes iisdem animi dotibus praeditos, vel hoc uno iuuenes semper antecellere, quod longo annorum usu aliquid habent, quod adhuc iuuenibus per aetatem,non licuerit coparare. De quibus si Catonem - Ciceronis de Scipionis auo loquentem audire libuerit,Vteretur sin-- quit consilio, ratione sententia:quae nisi essent in senibus, non sum-- mum consilium maiores nostri appellassent Senatum. Apud Lacae- ,, demonios quidem ii qui Amplissimum Magistratu gerunt, ut sunt, - sic etiam appellatur Senes. Quod si legere & audire voletis externa, ., maximas Respub. ab adolescetibus labefactatas,i senibus sustelatas .. & restitutas reperietis. Cedo qui vestram Remp.tatam amisistis tam is cito Sic enim percontanti, ut est in Naevii Poetae ludo, respoden-- tur & alia,&haec in primis, Proueniebant oratores saui,ut alii leguntia prouehebantur ad resin noui, stulti, adolescentuli. Temeritas est, vi- ., delicet, florentis aetatis, prudentia Φnectutis. Et dicebat Greg. Nag.

LvDovi Cus XI Curiae rescripsit, MalZaldo,quod neutrius Iuris rude donatus esset, nihil obesse, quin Amplissimo Ordini adscriberetur:&ita factiam est,Cal.Febr. M. CCCC. LXIII. Cuius exempli autoritatem nihil labefactare videtur, quod rem nominatim a Principe iussam addidera. Erat enim Malgaldus sui satis est colice re)vir alioqui ad iudicia factus,ipsique Principi probatissimus. Principi inquam) literarum non experti,acri ingenio praedito, prudenti rerum aestimatori, hominum delectum perspicacem habenti, e rumque, quos delegisset,aucupi mirifico: & cui Franciscus Valesius primus, bonarum literarum instaurator, regnandi peritissimus, accepto serre solebat, quod ab eo Franciae Reges ex ephoebis in virostrascripti suissent. Nec me mouet,quod is suae sentetiae esse, & multa F.iiii.

68쪽

68 Placitorum Curiae Lib. IIII.

pro arbitrio summo imperio legibusq; soluto agere diceretur. Nam& publicis tabulis compertum habemus, eum id temporis alia &leuiora & grauiora iussit se multa,quibus, pro Cassana illa integritate, non est obtemperatum. Sed finge nihil iussisse Principem. Quid refert eum,qui alioqui sit idoneus, esse, vel non esse doctore designatum e Extiterunt nostra quoque aetate, qui nihil omnino praestarent earum disciplinarum,quarum a se perlustrataru coempta circun- serebant elogia.Fuere etiam qui nullo a se quem vocant)conscen

se gradu alios de gradibus omnibus, quos illi se transcendisse gloriabantur, deiicerent. Non est igitur mea quidem sententiain quominus exemplum id appellemus, neque quo ei quicquam detraha

mus autoritatis.1 I I.

vr Legibus x ii. Tab. latis squemadmodum Pomponius resert coepit intcrpretatio desyderare Prudentum autoritatem, necessariamque disputatione fori: quae disputatio, quod ius sine scripto veniens compositum a Prudentibus, non propria parte aliqua, ut caeterae iuris partes,sed communi nomine ius ciuile appellatum est:ita etiam nunc, post ius ciuile,cotra Iustiniani Augusti sanctionem, innumeris prope voluminibus, illustratum dicam, an obtenebratum ipsum, siue consulendo, siue orando, siue iudicando, tractantibus, usum seri necessariti esse, nemo nisi eius disciplinae penitus expers, unquam tuerit inficias. Non est enim idem omnium artatum sensus: semper aliquid obrepit noui, quod paulatim, tacito consensu moribus & consuetudine introducitur: semper est aliquid, quod te, non scriptae leges, non glossemata, non consilia squae vocant) non comentarii, sed res ipsae factaque doceat: ut eam artem neque inter εις, neque inter recte conumeres, sed ea utriusq; facultatis particeps, tertium quendam sibi vindicet locum. Extat in eam sere sententiam grauissimum Curiae decretum, quod factum est Prid. Calend. Iun. M. CCCC. XLVM: Lartinium Coscripti munere a Principe donatum, alioqui ut credere est) satis idoneu, non ante in Curiam admittendum quam sero magis assuevisset.

v L p. lib. v i. ad edictum, de caeco differens,an & Magistratus ge-

69쪽

De Curiat Conscriptis, Tit. V. 69

rere posset,deliberationem ita concludit. Melius est inquit ut dicamus, retinere quidem iam acceptum Magistratu posse: aspirare autem ad nouum penitus prohiberi. Quam sentetiam,&Burgundionis studium, ea tum apud nos autoritate praediti, ut Langeacum in Conscripti demortui locum sufficiendu Curiae proderet,ita temperari placuit,ut sufficeretur quide,sed Magistratus iunctione abstine

reddonec visum recepisset. X I I.Cal.Deccb. M. CCCC. XXXV M.

PROFANvM neminem ad initiati Coscripti munus esse admittendum. I x. Cal. Maii anno M. CCCC.Lxxxv I. post Martinalia.

COMPANI v M, tametsi profanum, in Conscripti tamen initiati munus admitti placuit, x v. Cal. Sept. M. CCCC. LXXXIX.

v II.

EXTRA numerum munere donatum, interea dum iustum ac Iegitimum munus obueniret,admitti placuit. v i. Calend. Decembr.

Liris inspectore designato,non ante aliam eidem attributum, nec ante dicastica solutum iri,quam aliam ipse consecisset, x I i.Cal. Decembr. M. CCCC. xxx VII. Nunc autem lites, nec infiequenti sortitione, in tantum cumulum, aliae super alias eodem congeruntur, ut seculum citius sertasse credideris exiturin quam cumulo ad aream redacto, ipsa cumuli strage locus repurgari possit.

co NsCRIPTu M peregre proficiscentem, litium instrumenta quae habet, pro iurisiurandi, quo se obstrinxit, religione, relinquere,& iis omnibus fidem suam liberare teneri. V. Non. Mart. M. C C C C. x L i. quod & lege postea lata a Principe constitutum est.

E I v s temporis quo aegrotauerat, sua Coscripto nihilominus si pendia permissa. x v I. Cal. Iul. M. CCCC. XIX.

BELLO FAY Ο,Conscripto, tametsi munia non obluisset, stipendia numerari placuit. AEquum enim & bonum esse, rationem ha-

70쪽

o Placitorum Curiat Lib. IIII.

beri eius, qui munia obiturus erat, si per morbu, aliudue legitimum impedimentum licuisset. ix. Cal. Octob. M. CCCC. Lxxx m.

CON sc RIPTI Curiae munus,quod in Praetorianum Consilium cooptatus, eum honore iniuisset, in Caduci causam cessisse placuit. Illud enim iugis, ac perpetuae sinctionis esse, nisi sorte bimestribus seriis abesse licuerit: & Praetorianis,suum cuique munus,alternis sex

mensibus etiam obeundum.x IIII. Cal. Aug. M. CCCC. XX.

x III.

c v R i AE Conscriptum decreti Curialis exequiatore, si ab eo prouocetur nihilominus pergere placuit nec ut quemlibet ali inmorari, ut illi rursus decretu exequi iubeatur. x I.Cal. Iul. M. C C C C. X C I x.

De ordine sedendi, Tit. VI.

cIBO O, Curiat Conscripto, serere incipiente, ne, tantisper dum ille pristinae incolumitati redderetur, suo, in muneribus obeundis, Curia numero non constaret, adscripsere Vallinum:qui aliquo post tepore, ex adscriptitio, iustus, ac legitimus effectus est. Cum autem in Calamuli locum ad Primanorum classem, aliquis ex classibus inquisitoriis promouendus et set, inter Palearduum & Vallinum incidit controuersia, uter Vtrum anteuerteret. Dicebat Palearduus se, iusta ac legitima coscriptione Vallino priorem esse,atque adeo p tiorem. Dcsendebat Vallinus,se, utcuque ante munus obluisse, pr que Magistratu gessisse, &rem non ad coscriptionis, sed adscriptionis tempus esse reserendam, v ALLiNvM Palearduo placuit anteferri. Pridie Cal. Aug. M. CCCC. V.

A n Inquisitoria classe, cuius Iacobus Butardustum Ductor erat, Gulielmo Gyo primum,deinde ipso etia Bulardo, ad Maius Tribunal ascito, ambigi coeptum est, quis corum antiquiore loco sederet. Causabatur Gyus non modo se istuc priorem vocatum, sed etiam in Amplissiimum ordinem ante Bulardu,toto decento cooptatum. E diuerso Butardus, ineptissimu ac ridiculii fore, si ductus ductore anteuerteret, quasique duceret. Pro uniuersa Curiae sentetia placuit,

SEARCH

MENU NAVIGATION