장음표시 사용
191쪽
itista duplicem historia de eius origine. Sunt enim qui dicant notiti Hurteum ιb.no simpliciter esse, sed ex insula quadam antiquis incognita,ubi ne de G- ω.quentissimus est, in hanc quam nos incolimus habitabilis terrae portionem per Hispanos qui illuc nauigarunt importatum, principio apparuisse. Alij sunt,& haec est antiquior sententia,& maioribus tui ta testrinoni js, qui coepisse hunc morbum per id tempus dicunt, quo Carolus Francorum rex expeditionem Italicam parabat coepisse autem in Valetia Hispaniae Taraconensis insignicillitate a nobili quo Calliri mo, bidam scorto, cuius noctem elephantiosus quidam ex equestri ordine onim. io miles, quinquaginta aureis emit:& cum ad mulieris cocubitum fretaquens iuuentus accurreret, intra paucos dies supra quadringentos infectos: e quorum numero nonnulli Carolum Italiam petentem sequuti, praeter alia quae adhuc uigent importata mala,& hoc addide runt, inter minima non deputandum. Quae historia si uera sit,ut ego non inuitus credo, nouus simul erit,& ter contagium ortus, non alterius hominis eodem affecti, sed elephantiasi quae in hunc quasi , degenerauerit,&de suo gradu in proximum deciderit.Minus autede hoc mirabitur quicunq; apud recentiores Iegerit,eos qui mulieri coierint qitae antea cum leproso sic enim clephanticii m uocant rem habuerit, semine quidem adhuc in utero manente, elephantia- sim quandoque incurrerc, quandoq; non, sed alias oblaesiones maiores, minoresue, prout & ipsi assediti sunt, & elephantiosus ille qui mulierem infecit. Haec igitur sunt quae de morbo Gallico hactenus Quare uis feri potui in selligere.Curam eius in aliud tempus & locum distulinuis, Derit Galbia
neque enim n sic morborti curam, sed nomina latum inquisiuimus: morbi euratio
in quibus enumerandis si forte defecimus,boni consulant qtiicun- u . quelegerint,& quae desunt, suppleat,& errores si quos offenderint, qui certe in tam ampla & cofusa aded materia uix euitari poterant, amicὸ corrigant. Tantum enim abest ut id moleste laturus sim, ut in 3o gentis beneficij loco sim habiturus. Tu uero Michael haec diu de 1iderata laetiore facie suscipe: solent enim quae longo tempore desi
derauimus, esse gratiora: tarditatisq; culpam non in uoluntate alioqui tibi propenisissimam, sed in meam ualetudinem uarias occu- pationes rei; ce.Ferrariae. M. D. XXV.
EPIST. III. de morbis interioribus, ad Am
tonium Mariam Cananum. V v M lesisscs non semel epistolam meam ad Michaelem Sanctannam,in qua exteriorum morborum nomina tam Latina quam Graeca cum barbaris, nostio q:lcmpore per Ora medicorum recurrentibus,ad concordiam redigere conatos sum laudasti tu quidem Iaes,metina: muissum tamen & ueluti mancum esse iudi, casti,nisi interiorum quoque morborum nomina pariter elucidare. Ego uero, licet prioris laboris onere adhuc defatigatus nescio enim si inuita magis minerua aliquid unquam tentaui negare tametibi non potui id quod uel taceudo,quae tua est modesti postulare' - E 3 uidebo
192쪽
iso Io. MA NARDI EPIST. MEDICIN.
uidebaris. Distuli autem hactenus, cum ob diuersam ualetudinem tu occupatus in recognolcedis alijs medicinalibus epistolis, expositioneq; in Galeni artem. A quo onere aliquantii per subleliatus, ut tibi 'moreni getam, quem Ob morum integritatem,bonarumque literarum eruditionem, raras hoc tempore dotes, mirifice diligo, rem ipsam, utina feliciter, aggredior, tit alia quoquc epistola orsus a capite,atque inter capitis intraneos morbos, a dolore qui interdum non interiores modo partes, sed exteriores quoque occupat. Huc itaque Cepiatilin, generali nomine Graeci cephalalgian, Soda Serapion, Mesue, Avicena dicunt.Est autem, Galeno teste, cephalalgiae nomen sumptum a ioparticula &symetomate, quod certe symptoma, ut inquit Paulus, unum est ex dissici limis,& plures habet causas, quas Galenus, Alexander,Paulus apud Graecos, Avicena apud Arabes,latius prosequutur, Sodam definiens dolorem in membris capitis, licet in uulgatis codicibus, pro dolore, bis legatur laesio.Praeter hoc generale nonae, Cretalia. cephaleae quoque & hemicraniae meminerunt Graeci. Cephaleam' definit Galenus diuturnam cephalalgiam, quam & hemicraniam in hoc conuenire ait Paulus, Galenum ipsum secutus,quod utraque est capitis dolor diuturnus, qui uehementior fit a iis nitit,clamore, splendore,meri potit,atque odoribus caput opplen tibus. Nec aliter differunt, nisi quod his qui cephaleam patiuntur,totum caput,his qui hemicranigna, altera pars tantum percuti uidetur. . Avicenna cephaleam ouum, sicuti & Galeni antiqua interpretatio,libro de locis affectis appellauit,&caucatin, id est, galleam: hemicraniam, uoce parum mutata,emigraneam. Sunt & ex Graecis qui heterocraniam uocent.Hallabas cephaleae nomine utitur pro cephalalgia, sicuti&Raetes, Constantinus & Cari pontus. Celsus quum tria genera doloris in capite agnoscat, unu qui acutus & pestifera est: secundum qui imbecillitas eotius est quam dolor:altu in grauiore,sed
breuem, minimeq; mortiferum, uino,uel cruditate, uel frigore, uel igne,aut sole contractum:primum tantum cephaleam a Graecis uocari dicit, per tertium eum significans quem communi uoce a Graecis diximus uocari cephalalgiam. Et haec quidem sunt dolorum capitis
Capiti quoque omnia tumorum genera accidere possunt,apostemata uocant Arabes, quum tamen apostematis nomen, ut alibi ostEdimus,aliquid tumori luperaddit, partiis uidelicet abicessum, a quo nome apud Latinos, sicuti & apud Graecos,inuenit. Inter hos tumOThrenitis. res acutissimus & periculosissimus, ut inquit Alexander est phrenitis a Graecis dicta, Arabes carabitu in uel sirsen appellant, Latini deliri u licet Celsus inter insaniae genera ea reposuerit. Est autem,Paulo teste, inflamatio aut membranularii quas meningas uocat, aut
cu illis cerebri ipsius sitbstatiae: sitq; uela pallida bile,&est minor: uel a flava,& est uehemetior: uel hac superassata,& est ferina ac pessima, ut docet Gale. lib.3.de locis affectis. Nec negandu quin quandoque ex solo sanguine gignatur, ut Paulus attestatur,ita ut sub phrenitide omnes calidos tumores comproendamus.Fit praeterea affe
193쪽
ctio phrenitidi similis, ibi septo transuerso, uel uentriculo celebrii compatitur, uel imonsistenui uigore urentium febrium fumos succipit.Vocatur autem paraphrenitis . Ingens tamen inflammatio qua . doque aded ex putrescente sanguine ipsam cerebri substatiam occupat, ut totum tumescat caput & facies suturae' caluae dehiscant& separentur.Hanc multoties uidisse Paulus & Aetius testantur. Mihi autem hactenus, hoc est, ad annum usque uitae sq.quem nunc ago,nu
quam est uisa: sed nec medicum uel alium quepiam hominem audiui qui uiderit. De hac scribit Avicenna proprium caput, post id in quo agit de phrenitide, licet in hoc ipso capite,hoc est, catabito seuphronitide, eius quoque mentione habuerit uocaueritq; saraculos. Iacuti Haliabas maceran. Sunt qui putent esse id quod septimo aphorismorti, aphorismo so. in barbara editione dicitur spachilon. dsi uerum est,erit sphaceios. Est autem spacclos, ut in epistola de nominibus exteriorum morborum ostendimus, maxima inflammatio,
in hoc gangraenam superans,qubd membrum penitus reddit in sensibile. Scribit idem Avicenna aliud post praedictum caput,cui titulufacit de erisypolate & impetigine, in cuius parte secunda agit de crisypelate in cerebro puerorum eueniente, cuius etiam meminerat libro primo inter aegritudines quae infantibus accidunt, & capite de epilepsia. Dicitur a Graecis siriasis, quoniam , ut inquit Aetius,in ea bregma capit:s concauum fit instar siri, id est, uasis concaui quo se mina adseruantur. Addit praeterea Avicenna caput de sibare, quod
nihil aliud est quam ferina phrenitis, quae uidelicet fit, ut superius est dictum, a flava bile superassata.Hi igitur sunt sere tumores calidicerebro contingentes.
Frigidus, a Graecis lethargus dictus, si uerum est quod Alexander ait, locum eundem habet phrenitidi, hoc est, cerebrum: materiam uero contrariam:&propterea, inquit Galenus,est quodammodo ei contrarius, quod& asserit Celsus, ex abundantia enim pituitae fit, nomen ab obliuione sortitur, licet cum memoria etiam, Galeno teste, ratio tollatur . Avicenna uoce parum immutata lethargiam appellat.Celsus eadem qua Graeci lethargum. Fuerunt ex Latinis qui ueternum dixerint. Plinius res diuersas putauit in Vetermis. rhaphani medicinis. Celsus torporem uidetur nominare, in eos, Torpor. marcorem, & inexpugnabilem pene dormiendi necessitatem esse dicit. Exposcere uidetur ratio, ut sicuti ex pituita, bile & sanguine fit in cerebro tumor,pariter fiat ab atra bile. Quod si conti tali, mirii est certe quare nome proprium non inuenerit,&de ipso,αti de phrenitide& lethargo, seorsum medici non scripserint. Avicenna quoiadam ait sub letbargi nomine hunc comprehendisse.Mihi aute uidetur atra bilis,quae uere atra bilis est, id est, quae per adustionem est venita, si quem tumorem facit, eum ad phreni idem pertinere.
Humorem uero uel succum melancholicum uocatum,no posse in corpore diu manere, tuin in atra exacte bilem conuertatur,sicuti Galenus Α.Aphoriunoru libro testatur,in illius aphorismi expositisier
194쪽
rsi IO. MANARDI EPIST. MEDICIN
Deiectisi es nigrae, qualis est sanguis &c. Quare fit,iit qiuisquis a qua uis atra bile tumor in cerebro gignatur, ad pHenitiden spectet, omnes'; cerebri tumores a simplici & unico humore factos uel sub phrenitide,uel sub lethargo copraehendi. A simplici dico humore iactos, quonia tertium quodda genus est ex utroq; cosistens, qud G
Catoebos. ci recentioreS, ut inquit Galentis,catochon nominauerunt, sequentes agrypnon coma, quasi uigilantem dixeris soporem. Alexasser Iothargum no uerum, Avicenna ibet actiari, Haliabas modo stupefactionem peruigilem modo cum in. Et hi quidem sunt cerebri tumores,ab aliquo quatuor humorum Iofacti.Praeter hos autem fit alius, non a uero humore, sed ab aquoso, uel a tenui sanguine, qui uel inter cutem & pcricraneu, uel inter hoc & os caluae,ua inter hoc & duram membranam,uel inter hanc & cerebrum aggregatur, atq; ex his tumoribus primi quidem duo ad exteriores morbos, reliqui ad interiores referuntur. Communi uoce H d, Oeobali Omnes hos tumores hydrocephalon Graeci uocant. Nihilquqq; ue- tat quin eisdem in locis possit fatuosus spiritus adeo copiosus gregari, ut tumorem excitet, nec solum in his qui dicti sunt locis, sed in ipsis quoq; cerebri uentribus,reliquisq: cauitatibus: de quo tame' . nullam specialem mentionem medici fecere, quonia a generali em- Σοphysematis ratione comprehensum, particularem tractationem non exposcebat. Et de cerebri tumoribus haec dicta sint. Nunc nomina - inuestiganda earum oblaesionum sunt, quae cerebri operationes impediunt, quae necessarid multae erunt, quum nullum sit corporis me Cerebrum. bruma quo tot, quot ab ipso cerebro, prodeunt operationes. Est enim cerebrum sensus & motus principium, S praeter hoc uniuersi quoq; corporis regimen habet. Triplices igitur habet operationes, sensiles scilicet, motrices,& principales. qtiorum noc icta percurrenda a nobis sunt,& unicuis; sua nomina reddenda. Incipiemus autem a sensilibus. Haru quaeda propria habent instrum eta, ut uisus,au 3 oditus, gustus, olfactus, tactus, de quibus inferius suis locis uidebim'. Vnica est quam sibi cerebrum reseruauit, quae sensus comunis appellatum quoniam quinque illi sensus exteriores uocati,ad eum seu ad iudicem sua deferunt sensata. Ad hunc cum spectet somnus, spectabunt&somni impedimeta, quae duo poti sis imum sunt, grauis uidelicet somnus,& uigiliarillum caron Graeci, Avicena subetum,Latini soporem: uigiliam Avicenna uocat saliaram. Legitur & apud Gr Coma 4vlix, cos comatis nomen, quod multi eandem rem putant significare, quam caro soporem uidelicet, quum tamen apud Hippocratem latius pateat comatis nonae, sicuti probat Galenus in comentariolo de comate inscripto, duplex secundum Hippoc. coma esse dicens, unucum somno, aliud cu uigilia: sicuti & duplicem cataphoram: comatis tamen nomen absoluse prolatum, de eo quod cum somno sit intelligi In tertio quoq; Epidemiae Hippocrates comatis grauis meminit,
per quod Galenus id intelligendu censet, a quo ditante quis expersi scitur: δ in prima Epidemia comatodes symptoma fieri ait, dum deorsum serutur,non ualetes uigilantium opera exercere. Antiqua
195쪽
Galeni interpretatio lib. . de interioribui ita enim nominant lib. cui Galenus ipse titulit fecit de locis palsis)caro uocat stupore,& se-
cundo lib. Apliorismorum,aphor.I.& 3. coma eodem stuporis nomine interpretatur, Haliabas obstupefactionem simplicem. Et haec quidem sunt sensilium operaticinum laniones ad cerebrum pertinetes. Principalibus quoq; uocatis operationibus multa possunt impedimenta contingere,quae tot generibus continentur, quot & ipiς principales potentiae,imaginatiua scilicet,intellectus & memoria. Imaginatiua, sicuti & aliae uires,trifariam igitur, uel quia scilicet in to- Io tum eius operatio aufertur, uel quia male fit,& hoc dupliciter, quia
scilicet aut corrumpitur aut minuitur.Barbara Galeni interpretatio primam issionem stuporem, secundam alienationem, tertiam uocat congelationem. Moyses uero ex eiusdem Galeni sententia primam uexationem seu congelationem, secundainscientiς amissionem,tertiain uocat mentis permixtionem. Galenus uero ipse primam uocat
catalepsin. nos occupationem dicere possumus. Secundam hieron, id est, delirium. Tertie nomen proprium non ponit,icd in lethargo soporeq; dicit contingerC. Ratiocinatius csdem contingunt oblaesiones. Aut enim ueluti re io solutio est,& an Cea, id est, dementiam uocat Galenu : aut berrat, heiationes ινι- paraphrosynen, id est, desipientiam: aut minuitur,& moriam uel morosin, id est,stultitiam, Avicenna stoliditatem,& amentiam, siue tota interierit, siue pars tantum. appellata Nec mirum cuiquam uideri debet, si delirium tam imaginatiuae quam rationi commune facimus:
siquidem ob utriusq; potestatis uitium delirare contingit, aut quia uidelicet imaginatio fallitur, ut in his qui quae non adsunt adesse putant aut quia ea salua,deest iudicium, ut in his qui patrem quidem αconsanguineos astantes & auxiliari uolentes agnoscunt, & suo quenq; nomine proprio tiocare sciunt, ueluti tamen inimicos ab-
3o horrent atq; effugiunt. Fit aliquando ob utriusq; errorem deliriu, atq; cum his quandoq; etiam memoria perit,quae tamen saepe quidesola,qtiandoq; tamen simul cum intellectu labitur. Dum enim affectio a qua memoria oblaeditur, ualde intenditur, inquit Galenus, si mul cu memoria ratio deperditur. Sed &in lethargo soporiferis
ali)s affectibus utraeq; depereunt. Nocumenta autem quae memoriae ipsi per se adueniunt, magna ex parte sunt, quia uel in totum abolc-tur, ut in pestilentia, cuius meminit Thucydides, uel ualde minuitur. Vt uero corrumpatur,sicuti frequenter accidit, ita de eius corruptione mentionem apud medicos uix reperias. Et haec sunt quidem Ao earum affectionum nomina quae a uirtutibus oblaesis accepta sunt.
Adduntur his quaeda quae ex materia potius a qua gignuntur, quam ex potentiis quibus obsunt distinguuntur,quae duobus fere generiabus compraehenduntur, melancholiae scilicet S maniae. Melancholiae nomen,inquit Galenus,a causa sumptum est.Est autem, Paulo teste, desipientia absq; febre a melancholico humore facta, cerebrum atq; intelligentiam occupante, cuius tria sunt genera. Primum, quando cerebrum per se patitur a melacholico humore in
196쪽
is IO. MANARDI EPIST. MEDICIN.
eo contento, malam temperaturam suscipiens. Secundum, quando in toto melancholicus humor redundans, cerebrum malis uapori
bus replet. Tertium hypochondriacam uocant & inflatiuam, 'abes miracniam .Fit autem ex languine melancholico circa hypochodria, hoc est praecordia, a Celso uocata, uel inflainmationem iaciente uel alias quomodolibet congregato, livores cp,& quandoq; etiam hi morem ad cerebrum mittente. Addunt Graeci affectionibus hisce amelancholia prouenientibus diuinam quandam passionem, aqua detenti maioribus quibusdam efferri potestatibus uidentur,adeo ut Ent beaΠici. futura quoq; praenuncient,&propterea entheastici uocantur, quasi zodeo pleni. Ab hac uexati politae,furore poetico se agitari dicunt, IN lud exclamant,Est deus in nobis,agitante calescimus ipso lanc tetigiste uidetur Avicenna cum ait,quio uicia medicis ullum esse quod Erontes. melancholia a daemonio contingat. Addimi & quos erontas uocant, hoc est, a cupidine immodico amore ita agitatos, ut ad insaniam
deuem nt. Avicenna ilis in uocat, nonnulli heroicam patrionem, erontiacam forte dicere uolentes.
Addiderant Arabes quam cutabulum appellat, derivato nomine a bestiola quae irrequieto quodam motu super aquas modo huc, modo illuc absq; ordine uagatur, Latini, ut quidam uolunt, tipulam id vinscctum uocant,in palustribus locis fremaens. Hactenus putaui huc
morbum ab Arabibus,praecipue autem a Raχe, inuentum esse, necesse eius mentionem apud Graecos. Dum uero haec scriberem, docete me suprema ueritate, clare cognoui esse quem Graeci lycaonem,
lycanthropiam,& cynanthropiam uocant, nomine a lupis uel can bus derivato.De his enim scribit Paulas,nocte exeunt, ad diem usq; Cano a dieit sepulchra plerunq; uagantur,lupos, canes, per omnia imitan Paulm,sed Ae tes, pallent, oculis concauis & si cis sunt crasse imbecilliter uidet, ι . '. linguam siccissimam habent, ualde sitiunt,os saliua caret, cruram habent ob assiduas offensiones insanabiliter ulcerata. Actius fere ea- sodem, unum addens,quod mense Februario incipit. Quae si conterantur his quae de curabuto scribit Avicenna, nemo ambiget eum morbii ab eo descriptum,quem Graeci ut diximus lycanthropiam uocant,id est. io minis in lupti conuersionem, praesertim cum & cur lio fere uerbum ex uerbo a Paulo sit assumpta. Haec igitur sunt melacholis proprie di' genera, quatenus uidelicet a mania etia proprie dicta differt. Quandoq; enim mania pro melancholia ab autoribus accipitur,ut in illo aphorismo . lib. Insanientibus si uarices aut haemorrhoides stiperueniant, inaniae solutio fit. Diam uero sub proprio capitur significato,in hoc a melancholia differt, quod sictui melan- ocholia ex atra bile fit,ita inania ex tenuium & biliosorum humorum malignitate,ut Galenus testatur 3.aphor.libro in fine expositionis illius aphorisini,cuius initium, Autumno uero,& plurimi &c. Aeli
serὸ in haec uerba definit Intinia absq; febre, a sanguine non putri do in Sut irruente,cui quandoq; bilis miscetur: ubi uero bilis ad est & asiatur, fit, in quit,feralis mania, qua quidam propries carnes
I niandunt,& domesticos uulnerant. Avicenna prinum caninam,s cundam
197쪽
Isseundam lupinam uidetur nominasse, in rebus quidem ipsis Aetium secutus, in nominibus minime. siquidem, ut superius ostendimus, caninam lupinainq; desipientiam Graeci ad melancholiam potius, quam ad maniam referunt. Scribit praeterea Avicenna caput, cui titulum facit, de sensus permixtione & alienatione, in quo cum illius aphorismi c. libri sententiam afferat, Desipientiae quaecum risu fiunt&c. uidetur id intelligere quod paraphrosynen uocant Graeci. Sed quum & alterius aphorismi sententiam referant, qui libro secundo scribitur in hunc modum: Quicunq; parte aliqua corporis dolentes to magna ex parte dolores non lentiunt, bis gno me, id est, mrias aegrotat: uidetur intellexisse mentis seu intellectus morbum. Celsus, ut superius quoq; tactum est, cum praeter phrenitin duo genera insaniae iaciat, sub eorum primo melancholiam, sub altero imaginationis &mentis labem de quibus antea dictum est, intellexit. Et de nominibus morborum, qui principales cerebri uirei laedunt, tot sint dicta: nunc de his qui motus impediunt dicendum. Motiua uis aut in ipsis ut ita dixerim fonte radiceq; , hoc est,cere Notiuae ulatu bro impeditur,aut in particularibus membris. In cerebro quin imo tis impedim-dis, maioris minorisq; ratione inuicem differre uidentnr. Quorum , to primus S inter omnes leuior est,quem Arabes Aluen Qu palpitationem appellat.Est autem motus quidam inuoli intarius palpebrarum is .& manuum, cum halycibus & oscitatione. Sunt qui uertiginem quadam leuem his astactent, eam uidelicet cui casus non coniungitur. ONon enim temper cadunt qui uertiginem incurrunt, sicuti ex Galeno colligitur libro tertio de locis auectis. Quae enim fortis est, eo dem Galeno teste, libro tertio Aphor.commento aphorismi I7.epi lepsiae apoplexiaeq; est proxima: fere tamen eisdem nominibus in omnibus hi liusmodi affectibus , siue leuiores siue grauiores sint, Hippocrates & Galenus utuntur,ilingi scilicet, scotomatis, scolossi-3 a niae &diniae fere dixi, quonia Galenus libro quarto de uictu morbo ruacutorum inter dinon & scolossinon hanc agnoscit differentiam, quod di nos est quum caput circunferri uidetur, scotodinos quandoumul cum hoc tenebrosa uisio apparuerit. Quaree ridendi recen- scotosmos tiores,uel potius seculi uitio excusandi,qui miris quibusdam inte pretationibus inter scotomiam, ut ipsi nominant,& uertiginem differentiam statuere conantur, quum significato nullo pacto euariet. Sed quod Gr ci scotoma a tenebris, Latini itertigine a uorticibus aquaru uocent, iitroq; his qui hoc affectu uexantur cotingente,ut scilicet in tenebris uersari uideatur,& ta proprium caput,quam ea quet o extrinsecus occurrunt per gyrum circunuerti. Arabes stidren, alg haran & fantain dixere.Est & alius sequentium comparatione leuis affectus,quem incubum passim nunc medici uocant, Graeci ephiaru Ino. .
ten, vel a uiro quodam hunc perpessis, uel a uerbo , quod inuadere significat, quod qui eo affliguntur , invadi se putant, &tollunt clamorem quasi iugulentur, ut ait Lucretius. Themison quoniam ius cari uidentur. Fit ferὸ noctu ,&a somni
initio: de quaecunque epilepsian patientes interdiu α uigilantes, haec
198쪽
1ss IO. MANARDI EPIST. MEDICIN.
haec per noctem&somnum ephialticipatiuntur.Plinius modo se -- preisiones,modo noctis itidribria, modo Fatinorum in quiete, ludibria n8 nauit. Arabes,inquit Avicenna,albedilon, & a cutum, Averro es elgabum, Azarauius alcaibii. Nostri uulgo grauedinem uocant: nec ab re,quoniam qui eo uexantur, plerunq; irruere supra souel animal, uel rem quampiam graue imaginantur, qua loquelamotusq; prolubeatur & stupidi eorum lenius redduntur, non secus ac si leui quadarn apoplexia,cuius nuncius hic morbus est, corriperen ilip . tur In epilepsia enim cum totius corporis conmilitoneprincipes cerebri operationes auferuntur,toto uidelicet cerebro, uel duobus 2Iub praecipuis uentribus, patiente,hoc est, medio & postremo: primi enim, qui & prorae dictatur,inter nobiles, ut multis locis testatur Galenus, non sunt copulandi.Patitur autem haec cerebrum,uel quia in seipiis caulain habct, uel quia a uetriculi utero, aliatae corporis particula cum recipit. Quν igitur cerebrum in hoc morbo sempor patitur, ideo nonnulli ex Graecis , αννοι ol,lacru uidelicet morbiis uocauere: quia cerebrum, ut inquit Alexander,sacru & prccioliam est ueluti sacellum,in quo sacerrima nostri portio, id est mens residet. Ea N , Ibis, ' maior dicitur a Celio, uel quia hieron quandoq; ma--,, bis . significat,& ut quidam uolunt,Herculeuo: licet sint qui nomen
Hercule natum Scant, qui cu morbum sit palias Dicitur & comi tiali quonia si quis in comitiis eo corriperetur, dis luebantur comitia. Epilepsiae aute nomen a uerbo Graeco deductu. quod in eo capiantur & um cantur lenius, adeo ut a mortuis nihil absint, inquit idem Alexander.Serapion altaria & faedion, corrupta tamen uoce a paedion , quod scilicet pueros praecipue infestet. Sunt Ionatisuri qui lunaticum,maior pars caducum uel brutis. Vniuer Cudoei. nomina uphcinentiam morbi indicant,qui certe magnus est.
non adeo tamen,quin eodem in membro,hoc est,cerebro, maior
tus aufert,qui in epilepsia,licet uitiatus,remanetaest aliud inter apoplexia epilepitanas dii crimen , quod illa certis interuallis per accessiones qualua hominem arripit, quae ubi cessauerint,integra, sicuti antea,redit ualetudo .Apoplexia uel in mortem,uel in paralysin d
Pisu ι. βιλις p3 δlyiis, ut iam ad effectus qui in particularibus membris motum impediunt conuertamur,quae alio nonaine hemiplegia, paresis, de hemiplexia a Graecis dicitur,& Latine resblutio. Hali as Cneruationem, Zoar cadar,si in una tantu particula: fillegii si medie 'tatem occupat corporis,Raaes laxationem, Atticenna quadoq; mollificationem Ter hanc senius & motus qua loq; simul aufertur, uel alterum sine altero,non a toto corpore,sed uela dimidia tantii pa . te, uel ab utraq; sine capite, uel a particulari quopiam membro, nervis qui motui tentuiue ieruiunt laxatis & uelliti madefactis remolli- eis s. Si enim crassior sit materia quam ut eam neruus imbibat, non
199쪽
paralysis, sed spasmus fiet, de quo paulo posterius loquemur. Illud enim antea addendiun,qudd si proprie loquedum est,no est paralysis, nisi motiis auferatur,iit 3. libro de locis affectis, Galenus testa tur. Ut autem melius intelligatur haec, & uniuersi neruoru morbi cognoscantur,ad memoria reuocadum, duplice esse neruorii opera d tione, sensum uidelicet & motu: cuinq; senius quinq; sin unu tatu, op uino. hoc est tactu ad praesente disputatione pertiriere, reliquis quatuor suo queque loco reseruatis. Tactus uel aufertur. uel male fit. Si aufertur in totu,ntillii affectui propriti nomen inditu, se ut ait Galenus,
xo sensiis resolutio dici potest. Si male fit, aut fit imbecilliter,& stupor
uel torpor Latine, Gr ce νη- uel di me rari uulgὀ c5gelatio uel ob- Narcosiis. dormitatio dicitur,praesertim si lecti difficultas aliqua motus coiugatur: tu exacto enimtorpore utraq; difficultas,ta sicilicet sensus quam motus inuenitur, quonia torpor ipse ilia quaedam est in paralysin, Tot pori
imὁ parua quaedam paralysis. hut perperam fit,& tristis illa sensatio dolor dicitur, de quo alio loco dice dum. Hi igitur affectus sunt qui
sensualein neruorii operationem impediunt. At alia operatio, scili Niotus bifalia,cet motus.bifaria & ipsa impediri potest: aut enim tollitur, aut per- impeditur. uertitur. Si prima uel penitus,& paralysis,uel uix fit,& torpor dici-χQ tur, quantum uidelicet ad motum pertinet. Si motus quidem fit, sed peruerse,aut a solo morbo, aut ab ipso non sisto, sed cum potentia naturaue ueluti luctante gignitur.Si primu ,similiq; motu membra
uiolenter uersus suam originem extenta molleantur,quoa uoli intate solet, membrumq; deflectitur, spasmus Grςce, couulsio Latine di Spa uncitur,& a Celsis neruorii distentio, Arabice luet eau.Et si ad anterio- Empi Lybsto, ra particulae tendantur,emprosilioton Os: si ad posteriora, opisthoto nos. nos: si in utraq; aequaliter,tetanus uocatur a Grscis, Latine rieor. Si opisthoronos. uero non ad originem sua particula deflectitur,sed praeter natiiram Tetauus. per uices modo attollitur, modo deprimitur, saltus Latine, Graxe Saltus.
ealmos dicitur,& in barbaris quibusdam transsationibus lectigatio: Palmos.ntq; quadoq; in sola cute, quando in subiectis ei musculis aduenit: qui si magni fuerint,membrii quoque uniuersum secum per magna satis spatia saliendo trahiit. Et ni quidem motus a solo morbo fiunt.
A morbo autem simul & potentia tremor fit potetia quidem moue cmor. re membrui conate, morbo uero resistente. Ex hoc enim ueluti praelio fit, ut quadoque membrii, ueluti potetiae parens imperio, in eam qua ipsa iusserit parte moueri colendat:quadoq; superatu, ceu graue naturali grauium motu deorsum vergat. Accidit autem hoc praecipue in eo motu qui quies uidetur, que GalenuS ται eo nuncu-
o pat, quali tensiuit diceres,quado uidelicet membru aliquod extremum ut exempli gratia,brachiu nulli rei innixi extentu & immobile cupimus c6seruare,tuc enim mulculi uniuersi, earumq; chordae itant antur, ut absq; ullo etiam morbo ex solius potentiae laxitudine quadoq; tremor adueniat,prael ertim in senibus iam defecta uirtute sed& in ualetissimis iuuenibus, si nimio onere pressi obabulet,uel ferae, vel latronibus occurrat, uel terribilem alique tyranu adierint.
Et de neruoru affectionibus cerebriq; hactenus dictum sit, iam ad inseriora
200쪽
inseriora descendamus ab oculis inchoantes nobilissimi sensus si di bus, eoo; praealijs, utinouit Aristoteles,dilecti, quὀd plurimum
rerum differentias nobis ostendunt. Oeuhrum du- Oculi duplicem habent operationem, sensum uidelicet& motu.pis operatio. L ditur oculorusensus, sicuti&aliae operationes,aut quia no fit,aut quia male fit. Hoc aute accidit aut primo iii sus instrumento, crystalloide uidelicet humore patiete,aut ut ipsa, spiritibus uidelicet deficientibus: uel uisiuis neruis impeditis,aut aliarti oculi partium quopiam primo instrumento subministrantium. Omnes autem hae quas enumerauimus partes, id est, quatenus quidem similares, ex quavis Io octo temperaturarum possunt ob laedi: quatenus instrumentales ab obstructione,compressione,tumore praeternatura,atque ab eo effectu qui tam similaribus quam instrumentariis est communis, tantia
Cr, Dissu nuitatis solutione. Potest & ipse crystalloides humor a propria sede
humorvasse diuelli. v Id si ad maiorem minoremue canthii accedat, decori qui desua diuul- dem multu,uisiti paru obest: si ad superiora inferioraue,causa est, ut sitne οὐ. ebriorii more quicquid inspicitur,auplicatum uideatur. Sed & uueavuea tunica. uocata tunica,u crescat, minuatur,distrahatur uel disrupatur eius foramen,potest uisui obesse.augmentum quidem semper, siue ab ortu siue pὁst cotingat, imminutio, n6 nisi post ortu adueniens,quia potius quum naturalis est iuuat: uiuam enim,inquit Galenus, maxime exacuit. Quia uero ex tepore minor fit,no paruitatis ratione uisum
impedit,ina quia eius paruitas malum quepiam affectum ab humore quem imbivit sequitur, ipsius uidelicet tunicae relaxationem, uel tentionem,uel quia humor tenuis, qui eam & crystalloidem interiacet, oui albo similis, aliquam ob causam exaruit,& minor est factus: quare uia ea concidens contrahitur, & minor apparet, spatiums: id quod inter eam & crystalloidem erat,decrescit.ad quod etiam facit, quia ipsa crystalloides,humore quo madebat deficiente siccior essicitur,& propterea quum per minus spatium luci occurrat, non secus 3 ouisus laeditur, atq; his qui per loca nivosa diutius detectis oculis ambulant. Altumarem hunc affectum uocat Avicenna. Necnon&his qui non connivendo solem inspiciunx. quoruno nullos obcaecatos scribit Galenus, egoq; hominem noui qui spectandae eclipsis solis nimio desiderio uisum ita hebetem reddidit, ut nullo unquam tempore in pristinam uim referri potuerit. Non propria igitur ratione uia eae pa uitas uisui obest,sed quia alios morbos sequitur. Magnitudo autem quum nunquam bona esse possit, etiam si naturalis sit,ple, runque tamen & ipsa alios affectus comitatur.Vbi enim subiecti humores praeter modum augeantur, ipsam quo' extendi & crescere Aonecesse est,instar utris uelicaeq; repleri. Sed erit quidem hic affectus uueae accidentalis,& humoris ipsius proprius sicliti & hi affectus inquib. quantitate seruata, uel substantia uel color eius permutatur. Nam si crassior factus fuerit,& totam pupillam occupauerit, uisum
penitus auferet. si in centro tantu modo crassus,res ueluti fenestratae uidebuntur. Si diuulsae crassae partes sint,nec in uice coeant, ueluti obuolautes musciones in aere apparebunt. Si coeant, nec ualde