Theologiae moralis compendium ab ... Josepho Segna breviter concinnatum ad usum Seminarii suae Dioecesis

발행: 1833년

분량: 610페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

sessione, ae Communione; vel debeat implere Praeceptum Missam audiendi , et similia ; si Minister ille sit toleratuε , praesertim si sit Parochus, . aut alius, qui se offerat ; qui is eo susc*ie Sacramentum . non communicae peccato eius, ut

inquit S. Thomas 3. Par. q. 64. a. 6. ad a. ): quia ille indignus Minister potest se Poenitere de Peccato, et ιicite ministrare. Vide B. Ligorion. 89.

De Sacramentalibus. 3o. Q. Quid sunt Sacramentalia 2. . Sunt actus externi Religionis , ad colendum Deum accommodati , ut sunt Orationes Ecclesiae, Benedictiones , eGrmatio Crucis , quae comprehenduntur in hoc versieulo: orans, Tinctus, Edens, Confessus , Dans , Benedicens. , Et dicuntur Sα- cramentalia , eo quod soleant adhiberi ad Sacramenta conficienda, ministranda , ac suscipienda pet quia aliqualem sequantur , et imitentur virtutem Sacramentorum. Verbum orans significat

orationes , et preces, quae fiunt a Fidelibus . et praesertim oratio Dominicalis . ut legitur in Cap. De quotidianis de Poenit. dist. S. Et ad hane

orationem reducitur percussio pectoris , efformatio Crucis, genuflexiones , adorationes, Conjurationes, Prostrationes, et similia. Tinctus significat aspersionem aquae benedictae ; sacras unctiones , quae adhibentur in quibusdam Sacramentis , Consecra tionibus , functionibus , impositionem Cineris benenedicti etc., ut eruitur ex cap. Aquam de Consecrat. dist. 4.di. Q. Quid indicant alia verba versieuli 2

192쪽

Edens indicat devotam mandus atIonem Panis , Agni , Ovorum ; et aliorum ciborum , qui fuerunt benedicti : quae manducatio in antiqua Ecclesia vocabatur Eulogia. Verbum Confessus designat Consessionem generalem, seu Confiteor,

quod dici solet in Missa , in ossicio divino , ante

Sacram Communionem, et alias sacras functiones. Et huc aliqui reducunt pectoris tunsionem , qua uis peccatorem se confitetur. Per verbum Dans enotatur elargitio eleemosinae , quae comprehendit etiam ulla opera misericordiae , tam Corporalia , quam spiritualia. Denique verbum Benedicens exprimit benedictionem solemnem , quae ab Eniscopis , vel Abbatibus consecratis signo Crucis datur ; ut explicat Glossa in Proem. 6. Decret. V. Benedictionem.

3 a. Q. Ad quid prosunt ista Sacramentalia Ps. Multae sunt utilitates , quae ex his hauriuntur. Excitatur Populus ad pietatem , 'et devoti nem ; excitatur ad reverenter conficienda , ministranda , et suscipienda Sacramenta. Adjurationibus , exorcismis, aqua benedicta , signo Crucis etc. , lagantur daemones, et expelluntur a corporibus obsessis. Horum usu toties obtinetur morborum depulsio, procellarum sedatio , agrorum fertilitas; et alia hujus generis. Et quod magis interest , obtinetur cum his remissio peccatorum venialium. Constat ex citatis Testibus ; constat ex

Tobiae Cap. 4. v. II. ubi legitur: Eleemos αab omni peccato liberam. Constat ex S. Thoma 3. Par. q. 87. a. 3. , , qui ait: Benedictio E- iscvalis , Asye Nio Aquin benedictae , quinliber sacramentadis unctio , Oratio in Ecclesia dedicata , et si alia aliqua sunt hujusmodi , operantur ad remissionem Menialium peccatorum.

193쪽

33. Q. Quomodo usu Sacramentalium remissio

Causatur Peccatorum veniatum 2

opinantur ex opere operato hujusmodi Sacramentalia remissionem causare peccatorum venialium. Sed cum Dei promissio, cujus solius est remittere peccata , nulli bi reperiatur ; eorumque effectus non sit insallibilis, ut omnes fatentur . cumque non a Christo, sed ab Ecclesia sint instituta; hinc verius, et communius sentiunt alii, non jam ex opere operato, sed ex opere operantis Suum effectum Sacramentalia Producere et quia Scilicet per ca pius' motus doloris, aut charitatis in nobis excitatur, quo peccata Deus nobis remittit. Hoc expresse docuit idem Doctor Angelicus, qui ibid. ad i. sic ait: Omnia ista idest Sacramentalia causant remi sionem peccatorum Menialium , in quantum 'inclinant animam ad motum Poenitentiae, qui est detestatio Peccatorum vel in licite, vel e licite, et ad 3. addit: Per praedicta tolluntur Peccata Menialia Mirtute charitatis, cujus motus ρerproedicta excitatur. Sacramentalia igitur divina nobis conciliant auxilia, quibus praefati motus in uobis excitantur; et sic peccata Venialia nobis remittuntur.

34. Q. Est ne aliud praeterea addundum Maxime. Sub nomine Sacramentalium vo-niunt etiam illae Cerae albae a Papa benedictae , quae a figura Agni , quae in ipsis impressa Videtur , v cantur Agnus Dei. Haec circa hujusmodi Ceras benedictas sunt a nobis notanda. Primo , ut subpama Excommunicationis a Gregorio XIII. insticia uide Croix Lib. 6. n. 223. non pingantur , aut inaurentur ; dummodo ante benedicit /nem non fuerint jam pictae , Vel deauratae. Secuniado , quod, utiamsi secundum materiam suam hujus-

194쪽

modi Cerae possint vendi ; non possunt autem e rius vendi , quia sunt benedictae. Et quisque nota scit . magna in hanc esse irreverentium , et Simoniam. Tertio , quod quamvis aliqui Doctores ob Oleum Sanctum , et Chrisma , quo sunt benedi iactae , sentiant , non posse tangi a Iaicis et usus tauineti jam obtinuit, ut etiam a laicis , et foemiianis ipsis possint tangi; dummodo reverenter Me

De Sacramentis in specie.

35. Oeptem esse Sacramenta novae Legῖs, nec Pauciora, nec plura, idest Baptismum, Confirmationem , Eucharistiam , Poenitentiam , Extrema unctionem , ordinem , et Matrimonium ἔ certum est apud Catholicos , et jam definitum a Tridentino Sess. q. Can. i. . Cum ergo in praecedenti Tractatu de Sacramentis in genere simus locuti ;in hoc secundo de Sacramentis tin specie , seu do eorum singulis in septem Articulis singillatim disseremus, dicendo , quae sit eorum Materia , et Forma ; quando a Christo instiluta ; quis eorum Minister ; et alia magis utilia. Sit igitur

ARTICULUS I.

De Baptismo.'36. Q. Quid significat vox Baρtismus ; let quo-tuplex est 2 Baptismus derivat a Voce graeca , quae Significat abdutionem, seu immersionem in aquam ἔet triplex est, Fluminis , Flaminis, et Mnguinis.

195쪽

Baptismus Fluminis est ille, qui recipitur per aquam. Baptismus bHIamnias est ardens desiderium , quod habet homo nondum baptizatuS, et Vere .coia

tritus recipiendi Baptismum Fluminis. Baptismus autem Sanguinis est Sanguinis effusio, seu mors tolerata pro fide ; aut , ut docet S. Thonias I. I. q. 124. a. 5. tolerata pro alia virtute ab homine nondum baptietato ; ut suerunt SS. MarU- res Innocentes , S. Emerentiana , et tot alii. S Ius Baptismus Fluminis , de quo loquemur . est Sacramentum. Sed sicut per Baptismum Flaminis , et Sanguinis remissio obtinetur peccatorum , et homo salvatur , sicut per Baptismum Flumi-ms, .ut constat ex Cap. Mostolicam de Presbyt. non baptiz. ex Trident. Sess. 6. Cap. 4. , et Cap. Baptiania de consecr. dist. 4. , liti C cum haec suppleant vices Baptismi Fluminis, non immerito vocantur Baptismus. Nos igitur de solo Baptismo Fluminis tu sequentibus Capitibus tractabimus. C A p u T I. De notione , Institutisne , et Necessitate Baptismi.

37. Q. Quid est Baptismus

u. Baptismus ut aesinitur a S. Τhoma 3. Par. 66. a. r. , est ablutio Corporis exterior facta sub forma pro cripta verborum. Haec

autem ablutio , juxta Rituale Romanum de Sa- eram. Baptis. tribus modis fieri potest: per infusionem aquod , Per immo i nem , ac per avem sionem. Pnimus tamen , Meι Fecundus modus, qui magis sunt in usu pro Ecclesiarum consuetudine retineasur. ImO Pro decentia , . et honestute

196쪽

mulierum , quae in adulta aetato baptizantur ; decet , ut primus modus adhibeatur , ter infundetulo in caput baptizandi aquam benedictam. Et hic nO-ia , quod cupa ex definitione fieri dobeat ablutio corporis; unusquisque videt, etiani in casu necessitatis non sussicere paucas aquM guttulas , e quibus ablutio , et fusio aquae non verisi colur. Et 1,roinde , si in necessitate cum una , aut altera guttula seret quis baptizatus sub conditione ; denuo baptizetur. Communis cum Suarea , et aliis , quos citat , et sequitur B. Ligorio Lib. 6. n. IOI. . l. 6. Et insulaer , ut verisicetur ablutio Corporis,

Bituale Argent. ap. Collet Cap. a. Art. a.

monet Parochum, quod, si baptizandus sit mullum. capillatus ; digitis sinistrae manus capillos discriminet , ut aqua capitis pellem tangat. 38. Q. Quae corporis pars est abluenda etC. 8 3ου. Iam dictum est, aquam ter infundendum esse in caput baptizandi. Et Etiam in casu necus sitatis , si ab obstetrico ex. gr. Baptismus ministretur , semper in capite baptizetur ; ct in honcasu , dummodo aliud non obstet, non est rcpcteu dus baptismus. Sed, si periculum mortis immineat, nec caput appareae; tunc quodcumque membruula quod vitalem indieci motum , mater emisorit, ii .

ipso insans baptizetur, seu abluatur. Ita praescribit Bittiale Romanum ibid. . Hoc autem v b eo leti Bituale subjungitur , quod si insans totaliter na' tus , vixerit ; erit sub conditione denuo bai, tigandus , idost : Si non es baptizatus, ego is ba 'tizo etc. Et, si periculum mortis continuet ; ali ipsa Obstetrice etc. rebaptizetur: aliter cum portatur ad Ecclesiam , ob couremonias supplendas. Et

hic nota , quod , si insans iu aliquo membro ba. /TH. ma. T. II. Ia ,

197쪽

ptizatus , ex utero matris mortuus e1ierit, ex e

dem Bituali debet in loco sacro sepeliri. 39. Q. Quando, et quare Christus instituit Sa Eramentum Baptismi p. . Etiamsi tempus praeciSum certo non sciatur ;certo tamen creditur , fuisse institutum ante suam passionem , et mortem. Legatur Ferraris. V. Bα-ptismus Art. I. n. 5. Post resurrectionem vero

Chri sing Apostolis injunxit , ut hoc Sacramentum administrarent , dicendo Matth. a8. I9. Docete omnes gentes , baρtizantes eos in nomine Patris , et Filii, et Syirtus Sancti. Finis autem, ob quem hoc Sacramentum Christus instituit, fuit nostra aeterna Salus. Nisi enim quis renatus fuerie ex aqua, et Spiritu Sanoto, inquit aeterna Veritas Jo. 3. 5. non potest introire in Regnum Dei. Et , si quis adultus non posset accipere ba- tismum aquae; saltem Ille Sanguinis , vel Flaminis esset necessarius, ut supra n. 36. dictum est; et etiam definitum a Tridentivo Sess. o.

8 . . u. Quid ex dietis inserendum 8

. ω Cum hoc Sacramentum sit tantopere nece

sarium, secue intelligitur, quam gravi cu*a , ot monet Catechismus Romanus Par. I. Uap. I. n. 34. obstringant, qui infantes

recenter natos Sacramenti gratia diutius , quam necessitas postulet , Carere Patianιμr ; Cum Proesertim propter intiatis imbecillitatem , irrisimia ρθ-no mitte pericula illis impendeant ; eo magis quod in necessitatis casu non possunt sicut adulti, Baptismo Flaminis , Vel Sanguinis SibI consulere. Oualis autem dilutio sit peccatum g ave : nuiuim ulla dicunt. Sed communius, et probabilius di

198쪽

. Iationem , nisi excedat tempus decem , vel und cim dierum ; dummodo ob mortis periculum Baptismus Don sit statim conserendus. Insertur a. quod , etiamsi non liceat incidere ventrem matris Proxime moritia rae , ut ejus insans baptizetur: mortua autem, haec operet tio sit statim facienda ; ut scelus , si vivus reperi tur , possit statim baptizari , et aeternam consequi salutem.

. . . ' C A P U T II. .

4r. Q. Quaenam est Imteria Baptismi 7 c. Duplex est Maceria Baptismi , sicut ci ceterorum Sacramentorum: remota, et proxima. Nateria remota est aqua naturalis ; Proxima est

ablutio quae eum hac aqua fit in corpore baptizaudi , ut explicatum est n. 37. Sic ex verbis Christi tium . . 39. relatis desinivit Tridentinum Sess. 7.. Can. a. . Materia autem alia est ce te Malida ; et liaec . est quaecumque aqua Mementaris , naturalis , sive sit sontis , putui , maris , lacus , puluilis pluvialis utc. ; sive sit calida . Digida , colorata etc. ;. etiamsi alia rearin minori luantitate, sit permixta. Et haec naturalis aqua extra Casum necessitatis est semper adhibenda sub gravi. Communis o Peccaret autem graoiter, dicit cuniliati s Tr. 14. C. i. S. l. ) , Contim νUM rentiam Sacramento debitam qui potens habereoquam mundam, uteret ιν timosa etc. Materia Certo inoalida est vinum , sanguis , lac , Olcum , et quaecli in luc alia res, quae non Sit aqua naturalis, . ut dictum cst. Et hi liquorus absque gravi

199쪽

sacrilegio mim quam possunt adhiberi. Communis. a. Q. Datur ne alia divisio I , i . Adest etiam materia dubia , -ut esset aqua , quae ex floribus, aut lierbis per distillationem oblinetur ; liguores naturaliter ex- vitibus , et arboribus emanantes ; cerevisi a valde tenuis; atramentum factum ex aqua; lixivium, non nimis crassum jusculum ; sicut et aqua ex sale marino resoluta. Haec autem juxta aliquos reputatur certo Valida. Vide Ferrar. V. Baytismus u. n. 9. HiS autem dubiis materiis non est utendum , nisi in periculo - mortis, quando materia certa haheri non potest ; et sub conditione : Si materia est via , ego te baptizo etc. ut communiter dicunt Doctores ap. B. Ligori n. Ioa. . At , si hujusmodi baptizatus supervixerit , et materia certa possit haberi; erit iterum, baptizandus cum conditione: Si non es butietatus , ego te baptizo etc. In solemni autem Baptismo sub gravi erit semper adhibenda aqua est anno benedicta in pervigilio Paschatis , vel Pentecosten ; ut Palaus P et alii a

qua aliquo casu deiiciat , vide idem Rituale. 43. Q. Circa Materiam est ne aliud holandum ut . Cum ex dictis n. 37. materia , seu aqua debeat tangere corpus baptizandi ; Sequitur, Iuod , ,

'si insantis in utero materno inclusi nulla pars appareat, quae possit aqua pertingi : certum est , naptismum sorte collatum esse nullum. Communis. Si ante in aliqua pars appareat , quae per fistulam , aut alio modo possit ab obstetrice aqua persuti di eodem tempore , quo ab ipsa profertur forma ,

controvertitur. Sed Benedictus XIV: Syn. Dicec. Lib. 7. Cap. 5. n. 6. θ dicit, quod , si hujusmodi casus evenerit; et prudenter timeatur , infan-

200쪽

lem decdssii una; possit sub conditione si capax bapti viri ; . et pariter sub conditione si non es baptizatus iterum baptizandus , si periculum evadat , et soris prodeat. . 44. Q. aliud praeterea addendum

Sub iisdem conditionibus erit baptizandus, et rebaptizandus insatis , si aqua non possit pertingere , nisi ad ejus capillos , aut ad . secundinas et liue sunt illae pelliculae , in quibus involutus est insans . Licet enim capilli non sint animati, ut dicit Lugo eum aliis , . quos citat, et sequitur B. Ligorio n. Io7. q. 3. , sunt tamen hominis partes ; quemadmodum Benedictus XIV. reserens ibid. n. 3. auctoritatem Sylvestri, et Vasqueet, sentit de secundinis , quae censentur quodammodo pars corporis infantilis. Et proinde, cum hujusmodi baptismata sint saltem dubia ; in casu necessitatis possunt, imo debent cum dictis conditionibus ministrari ; ut meliori modo , quo potest, animae illi succurratur. Denique notandum, quod quamvis in Baptismo solemni ιεντ applicari debeat materia, seu trina requiratur ablutio, ut sic Trinitatis Mysterium exprimatur; let hoc sub gravi, ut sentit S. Thomas q. 66. ia. 8. 9 : nihilominus quoad validitatem, nulli dubium est, validum esse Baptismum etiam peri unam ablutionem coI

Ialum. . l

. 45. Q. Quaenam est Forma Baptismi u. In Ecclesia Latina sunt haec verba : Ego te . Baρtizo in nomine Patris , et Filii, et Spiritus

Sancti. Et hac Forma Presbyter Latinus semper uti debet. Forma autem in Ecclesia Graeca a Presbytero Graeco semper adhibenda sunt verba sequentia et Baptizetur c seu ut dicit Areudius: haptizatur etc. Semus Christi in nomine Pia-

SEARCH

MENU NAVIGATION