장음표시 사용
162쪽
In libris de Finibus bonorum et malorum explicantur veterum Philosophorum Epicuri, Stoicorum et Peripateticorum περὶ Tm . seu de eo quod in honis et malis summum sit, sententiae. Ac primo quidem libro praemittitur praefatio ad M. Brutum, in qua studium auum ea quae Graeci philosophi tractavissent Latinis literis mandandi, in varias multorum reprehensiones incurrere dicit, quum aliis totum hoc displieeat philosophari, vel saltem remissius agendum, alii Graecis literis eruditi, Latinas contemnant, alii denique genus hoc seribendi alienum a Ciceronis persona et dignitate esse dicant. His igitur omnibus breviter respondet c. I 4. Iam primo libro explicatur sermo, qui habitus esse fingitur A. V. 7o3. extremo in Ciceronis Cumano, quo eius statutandi causa venerant L. Manlius L. F. L. N. Torquatus, eo ipso anno Praetor designatus gessit enim praeturam A. V. C. 7o. et C. Valerius Triarius qui A. V. 7oa. tribunus plebis suerat. Ae Torquatus
163쪽
qnidem hoe libro Epicuri sententiam de finibus honorum et malorum explicat ae defendit, cui deinde secundo libro Cicem
uberius respondet. Hoc vero libro quum Torquatus ah eo quaesisset, qui. esset quod Epicurum non probet, quem ipse arbitretur maximis erroribus animos hominum liberasse et omnia tradidisse , quae pertinerent ad bene beateque vivendum, Cicem breviter doeet, Epicurum in physicis totum alienum esse, et s ubi a Democrito discedat, turpiter lubi c. S. 6. in altera parte philosophiae quae λογιο dicatur, plane inermem ae nudum esse ἔin tertia autem parte, quae sit de moribus, Eum summum bonum cum Aristippo in voluptate, summum malum in dolore ponere, qua sententia nihil sit homine ad maiora genito et eon- formato indignius. Postremo in Epicuro desiderat, quod parum fuerit doctrinis liberalibus instructus, alios etiam a studiis d terruerit , c. 7. Die quum Triarius leviter arridens miraretur Epieurum paene totum e philosophorum choro esse Rublatum. et Cicero respondisset, fieri non posse, ut aliquis non dicat, quid non probet, eius, a quo dissentiat, nee dissentientium inter se reprehensiones vituperandas esse, modo sine cocitumeliis et iracundia agantur, idque Torquatus ipse approbasset; hie sibi cum de Moluptate ex Epicuri seu tentia tracta adum sumit; reliquis , quae in eo reprehendantur, in aliud tempus dilatis, o. 8.Itaque primum concedit Epicurum summum bonum in voluptate, summum malum in dolore ponere, in quo ipse negat opus esse ratione neque disputatione, quam ob rem voluptas expetenda
fugiendusve dolor sit, quod hoc ipsum sensu percipiatur; alii
tamen idem non sensu solum, sed animo etiam ac ratione iα-
telligi dicant; alii denique quum a philosopbis multa dimotur ,
cor nec voluptas in bonis sit numeranda, nec in malis dolor, existimeat de ea re accurate disserendum et rationibus conquisitis disputandum esse, o. s. Iam qui accusent voluptatem, Mi remque laudent, non ipsam voluptatem , sed eos potius accusare,
qui hianditiis praesentium voluptatum deliniti, quos dolores et
quas molestias excepturi sint, occaecati cupiditate non provideant; Epicurum vero delectum voluptatum constituere, et praeci Pere, ut et voluptates quaedam maiorum voluptatum adipiscendarum causa omittantur, et dolores quidam , maiorum d lorum essugiendorum gratia, suscipiantur, c. Io. Neque vero Epicureos hanc solam voluptatem sequi, quae suavitate aliqua turam ipsam moveat, et cum iucu aditate quadam percipiatur
suusibus, sed maxiviam illam voluptatem habere, quae perci-
164쪽
piatur omni dolore detracto, e. ii. Extremum autem esse hon rum voluptatem, ex eo intelligi, quod nihil beatius esse possit eo, qui Perpetuis fruatur animo et corpore voluptatibus, nullo dolore nee impediente , nec impendente ἔ nil contra miserius eo, qui maximis conficiatur animi corporisque doloribus, nulla spe Proposita, fore melius aliquando , nulla neque praesente, neque Expectata voluptate, c. I a. Qui autem summum bonum in una virtute ponant, splendore nominis deceptos, quid natura postulet non intelligere; ipsae enim virtutes nisi voluptatem essicerent, neminem sore qui eas aut laudabiles aut expetendas esse
arbitretur; neque enim sapientiam , c. I 3. nee temperantiam, . t . nec sortitudinem, e. 15. nec iustitiam, o. ita propter se
expetendas esse, sed quod voluptatem hominibus asserant, et vitia his contraria, quod dolorem pariant, reiicienda. Nullum autem esse errorem in ipsis finibus honorum et malorum, i. o. io voluptate aut ici dolore, sed in his rebus peccare homines, quum e quibus haee essiciacitur, ignorent. Animi enim voluptates et dolores nasci quidem e corporis voluptatibus et doloribus, his tamen illa maiora esse, quod eorpore nihil nisi praesens sentire possimus, animo autem et praeterita et sutura. Itaque Epicurum hoc dicere: non posse iucunde vivi, nisi sapienter, honeste, iusteque vivatur, nec sapienter, honeste, iuste, nisi iucunde ἔNeque stultorum quemquam beatum, neque sapientum non , tum esse posse; exiguam vero fortunam intervenire sapienti. Icidialectica vero Epicurum nullam vim existimare esse, nec ad vi Itua vivendum, nec ad commodius disserendum; in pbysicis autetuPlurimum ponere; rerum enim natura cognita homines levari superstitione, et mortis metu liberari; existere autem sedationem an iami, omnium rerum occultarum ignorationa sublata; et moderationem, natura cupiditatum generibusque earum explicatis; denique cognitionis regula eonstituta, veri a salso distinctionem tradi, c.
Et quoniam Epicuri ad.ersarii dicant, amicitiam . si voluptas
sum m sim sit bonum, nullam omnino fore, hanc ipsam calumniam facito resutari, quod Epicurus statuat, omulum rerum, qua ad suaviter vivendum sapientia eomparaverit, nihil maius amicitia , nihil iucundius esse , c. ao. Quapropter Epicuro maximam esse gratiam habendam; qui quod parum reprehensoribus eruditus suisse videatur, eam causam esse, quod nullam eruditionem esse duxerit, nisi quae beatae vitae disciplinam iuvaret,
165쪽
Cieero istam Torquati disputationem resutat, et postquam deprecatus est. ne scholam utiquam, Sophistarum more, se explicaturum Puteut, c. I. exorditur sermociam a desinitione v
luptatis, quam negat ab Epicuro recte definiri, quod ei vocabulo non modo eam subiiciat, quae in motu sit, sed etiam quae instabilitate ait, i. e. vacuitatem a dolore a. indole tiam; itaque duas res inter se diversas eodem vocabulo compreheudi; indeque hanc exoriri Epicuri inconstantiam, quod interdum ad meram Aristippi voluptatem delabatur, asotosque possct sapientes esse dicat, qui tamen Etiamsi omnibus voluptatibus redundent, Propterea non posseut bene beateque vivere dici, c. a-8Quod autem Epicurus tria faciat genera cupiditatum t. naturales et necessarias, a. nuturales non necessarias, 3. nec naturales nec necessarias, primum eum divisisse ineleganter: debuisse enim dicere cupiditatum esso duo genera, naturales et inanes; naturalium item duo, necessarias et non necessarias; deindo
non esse probandum , pbilosophum loqui de cupiditatibus μα--
dis ; nota euim finiendam esse cupiditatem, sed tollendam, atquo radicitus extrahendam ; denique etiam hoc peccare, quod voluptatem, quae sit in motu, non discernat ab indolentia, s. statu non dolendi, quam nemo voluptatem appellet; ex quo eum in hasce salebras incidere, ut modo voluptatem extenuet, modo dicat se, quid praeter eam bonum sit, ne suspicari quidem. Quod autem Epicurus a primo animantium ortu originem summi honi repetat, quum dicat animal simul atque natum sit voluptatem appetere, dolorem aspernari, de malis autem ethonis ab iis animalibus , quae nondum depravata sint, optime iudicari, in eo multa vitiosa esse. Nam nec distingui, qua de
voluptate haec dicantur, stante, an movente ἔ nee de bestiis a sui acutum valere . quae pravae sint suapte natum ; nec insantem tam voluptate, quam amore sui moveri. Omnino Epicurum hieiaimium sensibus tribuere; rationem potius esse adhibendam; quae doceat, aut Stoicorum sententiam amplectendam esse, qui tithil esse bonum nisi honestum statuant, aut Peripateti eorum, qui summum bonum ita honestato cum primis naturalibus couiuucta ponant, c. 9'ia. Breviter igitur reprehensis reliquorum sententiis, id se acturum ostendit, ut Epicureorum, doctrinae Stoicorum rationem Chrysippum potissimum sequens, opponat
c. 33. Descripta igitur c. ιέ. bouestatis forma redarguit, quod Diqil ipso by Corale
166쪽
Epicurus dieat virtutem expeti propter voluptatem C. I S. 16. improbos autem tum animi conscientia tum poenae timore cruciari. Eos ea im occultis facinoribus gaudere, deprehensos autem Poenam contemnere, quod instructi sint ad exsilium, ad dolorem, ad mortem ipsam contem uendam. Si vero ii qui improbe aliquid faciant, etiam praepotentes sint, eos impune iniquos esse posse. Multa etiam iniuste fieri posse, quae nemo possit deprehendere. Itaque nisi iustitia, temperantia, sortitudo anatura proficiscantur in iisque Oinnia ad utilitatem reserantur, virum bonum non possct reperiri, c. 17-i9. Et quod Torquatus ex altera parte posuerit cumulatum aliquem plurimis et maximis voluptatibus, nullo nee praesenti nec futuro dolore,
eumque cum alio quodam comparaverit cruciatibus maximis afflicto , nulla nec adiuncta nec sperata voluptate, exinde recte eoticludi noti posse, summum malum esse dolorem, summum
bonum voluptatem, quod exemplis Beguli, Lucretiae, L. Virginii illustratur, c. ao. ai. Quod autem Epicurus neget, quem quam qui honeste non vivat, iucunde posse vivere, in eo ipsum sibi parum consentire. Neque vero dignitatem esse ullam in voluptate, quod nemo audeat tu concione dicere, se quae iaciatici magistratu voluptatis causa facere, c. aa. 23. Amicitiae vero Iocum esse non. posse, nisi amicus propter se ipsum ametur, et omnia ad utilitatem reserantur, c. x4-26. Praeterea si modo sit aliquid esse beatum, id oportere totum poni in potestate sapientis. Qui vero summum bonum ita voluptate ponant, eos beatam vitam ex fortunae temeritate suspendere, quamvis Epicurus dicat sortunam exiguam intervenire sapienti c. a7. Deinde qui dicat sapientem locupletare ipsam naturam eiusque divitias parabiles esse; nec minorem percipi voluptatem ex vilissimis rebus, quam Ex pretiosissimis, id conciliari non posse cum eiusdem sententia, qua voluptatem summum bonum esse contendat;
neque vero, si quis beatam vitam appellet eius, cui corpus bene constitutum sit, et sit exploratum ita futurum, ullum esse hominem , cui beata vita concedi possit, propterea quod nemini exploratum sit se corpus illud vel ad vesperam habiturum. Nihil etiam agere Epicurum , quum tradat rationem negligendi doloris, salsumque esse, quod dicat dolorem, si gravis sit, brevem , si longus, levem esse. Atque ex ipsa Epicuri epistola quam moriens ad Hermarchum seripserit, eiusque testamento intelligi, tacta eius cum dictis discrepare, c. 28 3 i. Vanum etiam illud esse, quod Epicurus dicat: hona praeterita non emuere sapienti,
167쪽
mala meminisse non oportem. Non enim in nostra potestate esse. quid meminerimus, saepe etiam iucundam memoriam esse praeteritorum malorum; corporis autem voluptates 1aepius relinquere causam poenitendi, quam recordandi; salsum autem esse cimnes animi et voluptates et dolores ad voluptates et doloreseorporis pertinere; denique si maiores esse dicantur voluptates et dolores animi, quam eorporis, hoc ipso sapientem, quem Ep eurus essicere beatum velit, animi dolores percepturum esse omnibus partibus maiores quam corporis, c. 32. 33. Aliud igitur hominis summum bonum reperiendum esse. ει. voluptatem bestiis concedendam, quamquam ne hae quidem omnia voluptatis causa faciant. Humanam vero naturam ad altiora quaedam et magnificentiora natam esse, quod exemplis artificum illustratur. Erroris autem quod gummum bonum in voluptate ponatur hanc potissimum causam esse, quod non ratio sed eupiditas in consilium adhibeatur. Neminem autem a voluptate sed a virtuto laudari; denique maximas virtutes iacere voluptate dominante, bene autem laudatam virtutem voluptatis aditus omam inter ludere, e. 34 sq.
in quo post praefationem ad M. Brutum, Cicero singit se post Luculli mortem, venisse in pueri Luculli villam Tusculanam, ut ex eius bibliotheca libros aliquot promeret. Ibi se vidisse M.
Catonem sedentem et multis Stoicorum libris circumfusum. Et postquam pauca de institutione pueri Luculli inter se collocuti essent, quaesivissetque Cato, quosnam Cicero libros hie requireret , hunc respondisse Aristotelios quosdam, Catonem vero Stoicos commendasse; unde quum Cicero negasset Stoicos ab Academicis diversos esse, totumque eorum discrimen in verbis ponendum, Cato ab eo se dissentire prosessus accedit ad universam Stoicorum de summo bono doctrinam Explicandam; pauca praelatus de Stoicarum rationum dissicultate et obscuritate, praesertim, si eas quis Latino sermone explicare velit, E. I-4. Itaque inprimis ait Stoicis placere, simulatque natum sit animal, ipsum sibi conciliari et commendari ad se conservandum, ob interitu autem iisque robus, quae interitum asterre videantur, alienari. Ad hanc primam appetitionem naturain si conso-cuta sit id quod quaesiverit, accedere voluptatem, quae tame u
168쪽
non sit in principiis naturalibus ponenda. Notiones vero communes καταλ o, artes etiam propter se ipsas appetendas et assu
Sequitur prima divisio, aliud esse adsumabile, quod secundum naturam sit, aut efficiat nilquid per se selectione dignum; aliud inaestimabile, quod sit illi contrarium. Hoc igitur constituto , ut quae secundum Naturam sint, ipsa propter se sumenda sint, primum esse osscium, ut homo se conservet in naturaestatu , et ut ea teneat, quae secundum naturam sint, pellatque eontraria. Simulatque autem ceperit intelligentiam vel notionem potius coxo v , videritque rerum agendarum ordinem , plus eum diligere, quam ipsa illa initia, atque colligere in eo esse summum bonum , quod in convenientia ομολογία versetur, quod per se expetatur, quum nihil ex initiis naturae propter se expetatur, sed tantum seligatur, C. 6. Quum autem omnia ossicia a principiis naturae proficiscantur, ab iisdem necesse esse proficisci ipsam sapientiam. Hanc vero et animi magnitudinem compleeti et iustitiam, quas tamen virtutes neminem tenere pos-go, nisi qui statuerit, nihil esse quod disserat aliud ab alio praeter honesta et turpia. Et quum extremum s. τελος honorum sit, Congruenter naturae vivere, necessario sequi omnes sapientes
semper seliciter vivere; et quod honestum sit id solum honum iudicare, c. 7. 8. Varias quidem sententias suisa etiam eorum philosophorum , qui summum bonum in BDimo ponerent, non audiendos tamen eos, qui id vel in scientia, vel in αδιαφορία ponant; nihil itaque aliud relinqui, quam ut summum bonum sit
convenienter naturae vivere, et quae profi iscantur a virtute, ea iam susceptione prima non persectione, recta esse iudicanda. c. 9. Bonum vero esse, quod sit natura absolutum; utile autem, motum quendam aut sistum e natura absoluta. Atque id bonum, Don accessione, neque Crescendo aut cum ceteris comparando,
sed propria vi sua sentiri, eiusque aestimationem genere vulere, non magnitudine. Perturbationes autem animi non vi aliqua naturali moveri, sed esse opiniones ac iudicia levitatis: hisquo sapientem semper vacare, c. Io. Omne autem quod honestum sit propter se expetendum esse, tum a multis praeter Stoicos Philosophis concedi, tum etiam facile delaudi, quod omnes ma-tiat sine scelere, quae velint, consequi, et ad res dignas cognitione cognoscendas etiam siue voluptate aut utilitate aliqua ferri, gaudeant praeterea commemoratione praeclare iactorum, et ipsa
turpitudine, etiam si ipsos laesura nou sit, offendi, c. ii. Quod Dissiligoo by Gorale
169쪽
autem Carneades dieat in quaestione de bonis et malis non esse verum Stoicis cum Peripateticis controversiam, sed nominum, id perspicue salsum esse. Maiorem enim multo inter eos rerum
discrepantiam esse quam verborum ἔ quippe quum Peripatetici omnia, quae ipsi bona appellent, pertinero dieant ad beato vivendum, Stoici vero, quod aestimatione aliqua dignum sit, eo compleri vitam beatam non putent. Illos dolorem in malis p
nere, et multitudine commodorum augeri beatitatem putare, quod secus sit apud Stoicos, qui etiam negent crescere bonorum sinem , quum illis placeat eum erescere posse, esse alium alio sapientiorem, itemque alium magis alio vel peccare vel recte sacere, c. Ia-l4. Quamquam nutem Stoici negent nec virtutes nec vitia crescere, attamen concedere utrumque eorum
fundi quodam modo et quasi dilatari, simulque inter ea quae nihil valeant ad beate misereve vivendum disserentiam quandam
statuere, ut alia eorum sint aestimabilia, alia contra, alia neu trum. Quae autem aestimanda sint, eorum tu aliis satis esse Causae, qua inobrem quibusdam anteponantur, ut tu valituditio et integritate sensuum, ut in doloris vacuitate, alia aut cm non eiusmodi. Itemque eorum, quae nulla aestimatione digna sint, partim satis habere causae, quamobrem reiiciantur, ut dolorem, morbum, paupertatem etc. partim non. Hi no orta Zenonis προηγιλλα, q-Cicero vel Vroducta vel Prae Osua , vel Pracci- Ptia, vel Promota appellat, et αποπροηγμέν , s. reiecια vel remota, C. a S. ig. Λliam vero esse divisiouem, ut bonorum alia sicit ad illud ultimum pertinentia a. τελικα, alia autem efficientia R. -n-τικά, alia utrumque. ossicium autem h. e. quod ita factum sit,
ut eius facti probabilis ratio reddi possit, medium quoddam esse,
quod nec in bonis ponatur nec in contrariis, C. 17. In his ossiciis iudicando versari sapientem, et quoniam nunquam saltatur in iudicando, esse in mediis rebus osticium. Itaque etiam esecessus e vita an in vita mansio praeserenda sit, a sapiente iudi-Cari, c. I 8. Postremo docetur natura homines duci, ut liberi a parentibus amentur, ut communis hominum inter homines sit commendatio, ut communis utilitas unius alicuius aut suaci anteponatur, ut rem publicam gerere et administrare et amicitiam iustitiamque colere velint, c. I9-ar. His denique virtutibus Stoicos adiicere dialecticam et physicam, c. aa. In epilogo Cato laudat admirabilem Stoicorum disciplinae compositionem, sapientisque personam ait vere Diuuis ea uomina possidere, quae ab
170쪽
imperitis irrideri soleant; regem esse, divitem, pulchrum, sesum liberum et invictum.
Cicero Catonis oratione laudata primum responsionem aut omittetidam aut spatium ad cogitandum sibi sumendum esse dicit. Excitatus autem a Catone ut statim dicat, disputationem adversus Stoi eos ita aggreditur,' ut hanc philosophiam, in primisque, eius auctorem Zenonem reprehendat, quod quum in vetere Socraticorum et Aristotelis disciplina nihil habuerit, quod reprehenderet, aut mutaret, ausus sit eam deserere, novamque disciplinam condere, quae a superiore neque partitione, neque ulla re paullo maiore, nisi verbis quibusdam novis ac disserendi ratione discreparet, c. I S. In primis de summo bono nihil novi a Zenone allatum esse. Quum enim superiores, in his planissime Polemo, seoundum naturam vivere summum esse bonum dixissent, Stoicos dicere tria his verbis significari, unum: viveruadhibentem scientiam earum rerum , quae natura evenirent; ni terum: ossicia omnia media servantem vivere; tertium: omnibus aut maximis rebus iis, quao secundum naturam sint, fruentem vivere. Ex tribus his tertium in sapientem solum cadere, eum que finem honorum iam a Xenocrate atque Aristotele esse Cou stitutum: qua constitutione exposita, Cicero negat causam suisse
ab hae disciplina descistendi; nam quae Stoici nova invenisse
sibi videantur, ut valitudinem corporis, integritatem sensuum, nota esse bona, sed Praeposita; quae in corpore excellunt, non se Per se expetenda, sed sumenda; omnia vitia esse paria ς qui virtutem non plene consecuti sint, summe esse miseros sneque inter eorum vitam et improbissimorum quidquam omnino interesse, haec omnia partim in novis rerum nominibus consistere, partim aditum habere nullum posse in urbem, ita forum, in curiam, c. 6 9. Sequitur deinde pressior disputatio de his, quae a Catone dicta erant, eaque conteruntur cum his, quae Cicero anteponit Catonianis. Ab iisdem initiis naturae, animo et co pore et utriusque conservandi studio proficiscuntur Stoici et Peripatetici. Male ergo Stoici paullo post corporis plane obliviscuntur, et in exquireudo summo bono et malo unius animi rationem habent. Nam etsi corporis hona, cum virtute comparata, exigua sunt, et ab ea obscurantur et obruuntur; fiunt tamen parses vitae beatae, c. Io-ia. Deinde quum omnium naturarum simile sit id , ad quod omnia reseruntur et quod ulti-