M. Tullii Ciceronis Opera ex recensione Christ. Godofr. Schutzii additis commentariis. Tomus primus decimussextus

발행: 1829년

분량: 721페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

DE FINIB. BONOR. ET MALO R.

ludus esset. Quamobrem dissentientium inter se reprehensiones non sunt vituperandae. Maledicta, contumeliae, tum iracundiae, Contentiones, Concerta

tionesque in disputando pertinaces, indignae mihi philosophia videri solent.

Tunc Torquatus, Prorsus, inquit, assentior. Nequo enim disputari sine reprehensione . nec cum iracundia , aut pertinacia recte disputari potest. Sed ad haec, nisi molestum est, habeo quae velim. An me β inquam, ni Si te audire vellem, censes haec dicturum suisse 2 Vtrum igitur percurri omnem Epicuri disciplinam placet; an de una Voluptate quaeri, de qua omno

Certamen est ΤTu vero id quidem, inquam, arbitratu. Sic ne iam igitur, inquit: unam rem explicabo, eamque maximam. De Physicis alias, et quidem tibi et declinationem istam atomorum, et magnitudinem solis probabo, et Democriti errata, ab Epicuro re. prehensa, et correcta Permulta. Nunc dicam de voluptate; nihil scilicet novi, ea tamen, quae te ipsum Probaturum esse considam. Certe, inquam, pertinax non ero: tibique, si mihi probabis ea, quae dices , libenter assentiar. Probabo, inquit: modo ista sis aequitate, quam ostendis. Sed uti oratione perpetua malo, quam interrogare , aut interrogari. Vt placet, inquam. Tunc dicere exorsus est.

t Goereo. eiecit in dis tando prohania Cierieo; tinei titit is alii eou eludunt , quum ahait a pitiribus codd.

Noa assentior Goerenetio quia,spiatori anstulit post recie. Repeti iur enim Oh vim oppositionis. Sine reprehensione omnino disputari non potest; cum iraeundia aut pertinaeia recta non potest disputari. - Sie Da.is. e duobus codd. Vulgo a a me . quod Coerenetius de sevdii. D.prehensa malebat Bremi.

192쪽

LIBER PRlMUS. CAP. '' i 87 IX. Pi imum igitur, inquit, sic agam, ut ipsi auciori huius disciplinae placet: con tituam, quid, et quale sit id, de quo quaerimus; non quo ignorare

vos arbitrer, sed ut ratione et via procedat ovatio.

Quaerimus igitur, quid sit extremum, quid ultimum honorum: quod, omnium philosophorum sententia, tale debet esse, ut ad id omnia referri oporteat, ipsum autem nusquam. Hoc Epicurus in voluptate ponit .

sie: Omne animal, simulatque natum sit, Voluptatem appetere, eaque gaudere. ut summo bono; dolorem uspernari, ut Summum malum, et, quantum

possit, a se repellere; idque sacere nondum depravatum, ipsa natura incorrupte atque integro iudicante. Itaque negat opus esse ratione, neque disputatione, quam ob rem voluptas expetenda, sugiendus dolor sit. Sentiri hoc putat, ut calero ignem, nivem esse albam, dulce mei: quorum nihil oportere exquisitis rationibus confirmare; tantum satis esse nil- monere. Interesse enim inter argumentum conclusionemque rationis, et inter mediocrem animadversionem atque admonitionem: altera, occulta quaedam

et quasi involuta aperiri; altera, prompta et aperta indicari. Etenim quoniam detractis de homine sensibus, Poli qui nihil est; necesse est, quid aut ad na-

ptate ponit, quoὰ summum ntimessa Mult . summumqua maiam dolorem. verha quod aiammtim honum esse otile in Paris. 2 Praeter primum quod omissa tincta inelusit Davis. ut spuria , deditque paullo post stim-miamque matim in dolore. In quo ei prorsus a sentior, etsi repugnat Coeretillius. Quia ei in sibi persuadeat Cieisonem seripsisse: me ultimum honorum Di res in Moluptate ρonit, quoa atimmtim bontim esse Muti p

nius. Vulgo iudierari. - Sed argumentis et rationatia itidiea tir, non indieatur. Aperta autem iudieantiar. si in plena luee sua iudicio ponuntur. G.

193쪽

DE FlΝIB. BONOR. ET MALO R. turam, aut Contra Sit, a natura ipsa iudicari. Ea quid

percipit, et quid iudicat, quo aut petat, aut sugiat

aliquid, praeter voluptatem, et dolorem 2 Sunt autem quidam e nostris , qui haec subtilius velint tradere, et negent salis esse, quid bonum sit, aut quid malum , sensu iudicari: sed animo etiam ac ratione intelligi posse, et voluptatem ipsam per Se ESSE EXPetendam , et dolorem ipsum per se esse fugiendum. Itaque aiunt, hanc quasi naturalem atque insitam

in animis nostris inesse notionem, ut alterum esse appetendum, alterum aspernandum sentiamus. Alii

autem quibus ego assentior , quum a philosophis

compluribus permulta dicantur, cur nec voluptas in bonis sit numeranda, nec in malis dolor, non existimant oportere nimium nos causae considere, sed et argumentandum, et a Curale disserendum, et rationibus conquisitis de voluptate Et dolore disputandum putant. X. Sed ut perspiciatis, unde omnis iste natus sit error, voluptatem accusantium, doloremque laudantium, totam rem aperiam; eaque ipsa , quae ab illo inventore veritatis, et quasi architecto beatae vitae dicta sunt, explicabo. Nemo enim ipsam voluptatem , quia voluptas sit, aspernatur, aut odit, aut fugit; sed quia consequuntur magni dolores eos, qui ratione voluptatem sequi nesciunt. Neque Porro quisquam est, qui dolorem ipsum, quia dolor sit, amet, Consectetur, adipisci velit; sed quia nonnunquam eius modi tempora incidunt, ut Iabore et dolore magnam aliquam quaerat voluptatem. Vt enim ad minima ve-

turam aptum. aut erantis star nnilia eare aeeundiam naturam . lieet eas ita enim exemplis ad luetis prohant in- interpretentur. PER e. terpretes voces au naturam signi si isti

194쪽

niam, quis nostrum exercitationem ullam corporis

suscipit laboriosam, nisi ut aliquid ex ea commodi consequatur 7 Quis autem vel eum iure reprehenderit, qui in ea voluptate velit esse, quam nihil mo-Iestiae consequatur, vel illum . qui dolorem eum sugiat, quo voluptas nulla pariatur 7 At vero eos et accusamus, et iusto odio dignissimos ducimus, qui

blanditiis praesentium voluptatum deliniti atque eo rupti , quos dolores et quas molestias excepturi sint, obcaecati cupiditate non provident; similique sunt in culpa, qui ossicia deserunt mollitia animi, id est. laborum et dolorum suga. Et harum quidem rerum facilis est et expedita distinctio. Nam libero tempore. quum soluta nobis est eligendi optio, quumque nihil impedit, quo minus id, quod maxime placeat, sacere

Possimus, Omnis voluptas assumenda est, omnis dolor repellendus. Temporibus autem quibusdam, et aut ossiciis debitis, aut rerum necessitatibus saepe

eveniet, ut et voluptates repudiandae sint, et molestiae non recusandae. Itaque earum rerum hic tenetur a sapiente delectus, ut aut reiiciendis voluptatibus maiores alias consequatur, aut perserendis dolo. Tibus asperiores repellat. Hanc ego quum teneam sententiam, quid est, cur Verear, ne ad eam non possim accommodare Torquatos nostros 2 quos tu paullo ante cum memoriter, tum etiam erga nos amice et benivole collegisti. Nec me tamen laudandis maioribus meis corrupisti, nec

segniorem ad respondendum reddidisti. Quorum facta quemadmodum, quaeso, interpretaris 3 Siccine eos

195쪽

DE FINlB. BONOR. ET MALUI'. censes aut in armatum hostem impetum fecisse, aut in liberos, atque in sanguinem suum tam crudeles suisse

nihil ut de utilitatibus, nihil ut de commodis suis cogitarent8 At id ne serae quidem faciunt, ut ita ruant

atque turbentur,' ut, earum motus et impetus quo peditineant, non intelligamus. Tu tam egregios viros censes tantas res gessisse sine causa8-Quae suerit causa , mox videro; interea hoc tenebo: si ob aliquam causam ista, quae sine dubio praeclara sunt, secerint, virtutem his ipsam per se causam non sui Sse. Tor quem detraxit hosti. - Εt quidem se texit, ne interiret. - At magnum periculum adiit. - In oculis quidem exercitus. - Quid ex eo est consecutus 24 Laudem et caritatem: quae sunt vitae sine metu degendae praesidia firmissima. - Filium morte multavit. - Si sinct Causa, nollem me ab eo ortum, tam importuno, tamque crudeli. Sin ut dolore suo san

ciret militaris imperii disciplinam , Exercitumque in

gravissimo bello animadversionis metu contineret;

saluti prospexit civium, qua intelligebat contineri

suam. Atque haec ratio late patet. In quo enim maxime consuevit iactare vestra se oratio, tua praesertim, qui studiose antiqua persequeris, claris et sortibus' viris commemorandis, eorumque iactis non emolumento uliquo, sed ipsius honestatis decore laudandis, id totum evertitur eo delectu rerum, quem modo dixi, constituto, ut aut voluptates omittantur, maiorum voluptatum adipiscendarum causa, aut do-

196쪽

LIBER i'RIMUS, CAP. ι i Ι 9 iIores suscipiantur, maiorum dolorum effugiendorum gratia. XI. Sed de clarorum hominum factis illustribus et gloriosis, satis hoc loco dictum sit. Erit enim iam de omnium virtutum cursu ad voluptatem proprius disserendi Iocus. Nunc autem explicabo, voluptas ipsa, quae qualisque sit, ut tollatur error omnis imperitorum; intelligaturque ea, quae voluptaria, delicatu, mollis habeatur disciplina, quam gravis, quam Continens, quam severa sit. Non enim hanc Solam sequimur, quae Suavitate aliqua naturam ipsam movet, et

cum iucunditate quadam percipitur sensibus; sed maximam illam voluptatem habemus, quae percipitur omni dolore detracto. Nam quoniam, quum privamur dolore, ipsa liberatione et vacuitate omnis molestiae gaudemus; omne autem id, quo gaudemus, Voluptas est, ut omne, quo offendimur, dolor: doloris omnis privatio recte nominata est voluptas. Vt enim, quum cibo et potione fames sitisque depulsa est, ipsa detractio molestiae consecutionem affert vo-Iuptatis : sic in omni re doloris amotio successionem esicit voluptatis. I laque non placuit Epicuro, medium

esse quoddam inter dolorem et voluptatem; illud enim ipsum quod quibusdam medium videtur ,

quum omni dolore careret non modo voluptatem DSSE, Verum etiam summam voluptatem. Quisquis enim sentit, quemadmodum sit assectus, eum necesse

aliquot Nas. auctoritate delevetunt Davia. Coereuae.

3 Hoe GoetanEiva aasu in psit Eeodd. Spit. et Erl. vulgo quiddam. Raeta sie edidit Coerenetius equitique Davisti, quatuor auia aliisque codd. et edd. aliquot veti. vulgo

ear a

b Ila primus edidit Lambinus pro

vitiose Omm. quod autea v. abatur.

197쪽

3 9 2 DE FlNIB. BONUR. ET MALO R. tem privatione doloris putat Epicurus terminari summam voluptatem: ut postea variari voluptas distinguique possit, augeri ampli sicarique non possit. At etiam Athenis, ut e patre audiebam, facete et urbane

sedentis, porrecta manu: quae manus significet, illum in hac esse rogati ungula NelectatumJ: re Num quid-

nunc est, desiderat3 - Nihil sane. - Αt, si voluptas esset bonum, desideraret. - Ιta Credo. - Νon est igitur voluptas bonum .is Hoc ne statuam 4 dicturam Pater aiebat, si loqui posset. Conclusum est enim contra Cyrenaicos satis acute; nihil ad Epicurum. Nam si ea sola voluptas esset, quae quasi titillaret sensus, ut ita dicam, et ad eos cum suavitate assiveret et illaberetur: nec manus esse Contenta posset ulla vacui. tate doloris sine iucundo motu voluptatis. Sin autem summa voluptas est, ut Epicuro placet, nihil dolere: primum tibi recte, Chrysippe, concessum est, nihil desiderare manum, quum ita esSet affecta; secundum non recte, si Voluptas esset bonum, fuisse desideraturam. Idcirco enim non desideraret, quia, quod dolore caret, id in voluptate est. XII. Extremum autem esse bonorum Voluptatem,

ex hoc facillime perspici potest. Constituamus aliquem

Quidem hie additum quod abest

liunctitam. quae contra Epicuri senistentiam sacere videtatur. nrtisieio emetieit in Cyrenai a qui solum, ut dixit, motum illi, a iucundum et suavem nomine oluptatia intellige hant. No EL. θὶ Da is, conieci. adlaberetur

198쪽

magnis, multis, Perpetuis spuentem et animo et corpore voluptatibus, nullo dolore nee impediente, nec impendente: quem tandem hoc statu praestabiliorem, aut magis expetendum possumus dicere3 Inesse enim necesse est in eo, qui ita sit assectus, et firmitatem animi, nec mortem, nec dolorem timentis, quod mors sensu careat, dolor in longinquitate levis, in gravitate brevis soleat esse; ut eius magnitudinem celeritas, diuturnitatem allevatio Consoletur. Ad ea quum accedit, ut neque divinum numen horreat, nec Pra teritas voluptates emuere patiatur, earumque assidua recordation Iaetetur: quid est, quod huic possit, quod melius sit, accidere 7 Statue coni Pa aliquem consectum tantis animi corporisque doloribus, quanti in hominem maximi cadere possunt, nulla Spe proposita, lare levius aliquando, nulla praeterea neque Praesenti, neque exspectata voluptater quid eo mise

rius dici, aut fingi potest 3 Quod si vita doloribus

xeserta maxime fugienda est, Summum profecto malum est' vivere cum dolore. Cui sententiae consentaneum est, ultimum esse bonorum Cum voluptato vivere. Nee enim habet nostra mens quidquam, ubi consistat, tanquam in extremo; omnesque et metus et aegritudines ad dolorem reseruntur; nec praeterea est res ulla, quae sua natura aut Sollicitare possit, aut angere. Praeterea et appetendi, et refugiendi, Et omnino rerum gerendarum initia proficiscunturn ut a voluptate, aut a dolore. Quod quum ita sit, PerSpicuum eSt, Omnes rectas res atque laudabiles Eo referri, ut eum Voluptate viVatur. Quoniam autem

199쪽

a 94 DE FINIB. BONO n. ET MALO R. id est vel summum bonorum vel ultimum, v I extremum, quod Graeci τίλος nominant, quod ipsum

nullam ad aliam rem, ad id autem res reseruntur omnes: satendum est, summum esse bonum iucunde

vivere.

XIII. Id qui in una virtute ponunt, et, splendore nominis capti, quid natura postulet, non intell*unt;

errore maximo, si Epicurum audire voluerint, lih rabuntur. Istae enim vestrae eximiae pulchraeque virtutes nisi voluptatem essicerent, quis Eas aut Iaudabiles, aut expetendas arbitraretur 7 Vt enim medicorum scientiam non ipsius artis, sed honae valitudi- Dis Causa Probamus; et gubernatoris ars, quia bene mavigandi rationem habet, utilitate, non arte Iaudatur : sic sapientia, quae ara vivendi putanda est, non expeteretur, si nihil essiceret; nunc expetitur. quod est tanquam artifex conquirendae et comparandae voluptatis. Quam autem dicam voluptatem, iam videtis, ne invidia verbi Iabefactetur oratio mea. Nam quum ignoratione rerum bonarum, Et malarum, maxime hominum vita vexetur; ob eumque errorem et voluptatibus maximis saepe priventur, et gravissimis animi doloribus torqueantur: sapientia est adhibenda, quae et terroribus cupiditatibusque detractis, et Omnium salsarum opinionum temeritate dempta, δcertissimam se nobis ducem praebeat ad voluptatem. Sapientia enim est una, quae moestitiam pellat ex

e auia eod. quem eum Coerenetio sequor. Ernestius revoensit bonum.

vel piarissimis. Inde saeium .el gra- ωias is , vel durissimis. Tetti maliquod . abulum in corruptis libra. riorum latere arbitratur Coerenet. Equidem quid hoe esse PO ait nisi sorte asperrimis . havd assequor. Inis erim verum puto graMissimia. 3) Sie Davis. Et Ern. e tribuae d. Parisa. Lambin. H G erenE. derepta . item Ex Mas aliis.

Di ilia tata le

200쪽

animis, quae nos exhorrescere metu non sinat: qua

Praeceptrice, in tranquillitate vivi potest, omnium cupiditatum ardore restincto. Cupiditates enim sunt insatiabiles; quae non modo singulos homines, sed universas familias evertunt; lolam etiam labefactant saepe rem publicam. Ex cupiditatibus odia, dissidia, discordiae, seditiones, bella nascuntur. Nec hae sese foris soIum iactant, nec tantum in alios caeco impetu incurrunt; sed intus etiam in animis inclusae inter se dissident atque discordant. Ex quo vitam amaris

simam necesse est essici; ut sapiens solum, amputata circumcisaque inanitate omni et errore, naturae sini-hus contentus, sine aegritudine possit, et sine metu vivere. Quae est enim aut utilior, aut ad bene viven

dum aptior partitio , quam illa , qua est usus Epicu-xus3 qui unum genus posuit earum cupiditatum, quae

ci) Εenest. aestis. - Beeta revoca vit h. I. Ernestium Bremi ab ista in. temperantia, qtia ille ubique adverti. aoliam in adleelivom sua sponte mutat , quoties idem ad unitatem personae resertur. Sed hie si id ipΑtim ex philosophiea notione vetuis iudiis at, ale ut tum solo loquendi usu adverbium de odatur; primum miramur huDe tyrannum , qui omne . quas novimus, linguas pati vitio contaminarat: nam utrumque sic, et dv. et adieet. in plerisque omnibus inguia poni Iieet. Deinde eadem quoque ratio in unise et tinus oblinete debet; ut alia laeeam. Immo potius,

tit hoe, aie illud linguae philosophia

probat: ita tamen, ut sensus paulum modi sieetur. Adv. solum, Pro solum-mnao, ad modum et rationem resertur, quae in personam aliquam ea.dit . quum adiectivum ad personam ipsam spectet. Neque hoe de personia tantum volet, sed de rebus etiam. quae ad personas reseruntur. Vid.

nuntiationem solum haberetiar eon stiles- etiam speetionem. ti Adver-hio notatur, modo nuntiationis rationem in augures eadere r at si solam auctor se ipsssset. tum sensua aim

plieiter soret, vi nihil praeter nuntia . . AiL V, e p. a , αid quod Seae. volae contigit, qui solos novem menses Asiae praesult. . i. e. non Plureaquam. At si solum seriptum esset, proprie ad annuum provinetae regendae apalium respiceretur. Quod

si eat, saeile intelligitor, nihil h. l.

necesse esse , Ni contra omnem aeri

ptortim fidem, a sapiens solus i. e. nemo praeter sapientem . ae ihatur : nam sapiens aestim indieat. nulla alia ratione, quam sapientia, animo naturae sinibus contento, vivi posse. G.

SEARCH

MENU NAVIGATION