M. Tullii Ciceronis Opera ex recensione Christ. Godofr. Schutzii additis commentariis. Tomus primus decimussextus

발행: 1829년

분량: 721페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

i 6 DE FlNIB. BONOR. ET MALO R. Cum multa venustate, et omni sale idem Lucilius : νal ud quem Praeclare Scaevola ,

Graccum te, Albuci, quam Romanum , atque Sabinum , muniemem Ponti, Tritanni, centurionum, Praeclarorum hominum, ac Primorum , signiferumque, malaisti dici. Graece ergo ego a Praefor Athenis, Id quod maluisti , te , quum ad me accedi, saluto: Xαῖρε, inquam , Titer lictores, turma omnP, cohorsque , Xai , Tites hine hostis mi Albucius, hinc inimicus.

Sed iure Mucius. Ego autem mirari satis non queo, unde hoc sit tam insolens domesticarum rerum fastidium. Non est omnino hic docendi locus: sed ita sentio, et saepe disserui, Latinam linguam non modo non inope in , ut vulgo putarent, Sed locupletiorem ctiam esse, quam Graecam. Quando enim, vel nobis dica in , aut oratoribus bonis, aut Poetis, Postea quidem quam suit quem imitarentur, ullus orationis vel Copiosae, vel elegantis ornatus desuit IV. Ego vero, quum forensibus operis, laboribus,

periculis, non deseruisse mihi videor β praesidium

Vulgo inepte quem quidem t. post Seae solae veri, a lietores

m eum mulla Mentis te et ni stile eiusdem, coli Ortemque praetoriam, ιuem LMilitis Vrsiniis ex fide ve- quo magis graeca salutatione Albuelis teria exemplaria eorrexiti quem quia eluderetur, exelamasse simul omnes. ιlem Metim e. m. M. et O. aala ridet praetoris exempla, Misa. Erat au-Luellius. Davisius : quem quidem lu- tem hoc tempore adolescens Albueius. sit - idem Gratius. G tenetio pla- De quo in Bruto eap. 35, et in Gra-eet quem quidem cum m. v. et s. lione de Provinciis cons. cap. 7.

uti riuoe Meilιtis. At L ilius non Scaevola hie est O. Mucius Augur. ipse riael Albucium, sed nee te nar- gener C. Laelii, socer L. Crassi ora. ral loeum Seaevolae. Ergo pro ridet toris, aceti tua postea repetundarum .el intelligendum vel seribendum ab hoe Albuelo, ut legitur in Bristo.

narrat. Cap. 26. Quam aeeusationem spe

Reete, opinor, C tenetius iu- etavit Loeilius poeta in illo versu.

seruit ego . vulgo omissum. Bine hostis Muei Albueius . hine im- Derores Quae proxime anteee- maeus. MANVT.dunt verba ex persona Scaevolae 3 Εeo. de suo dedit oide --aim, sistit: haee anteis, Lictorea ete. ah ut olim quoque Clericus suaserat. ipso Luellio prouutiliantur; quum di- Perperam. Non euim ad mihi atieu-

182쪽

LIBER Pni MVS, CAP. 4

in quo a populo Romano locatus sum: debeo pro secto, quantumcumque possim, in eo quoque elabo Ture, ut Sint opera, studio, labore meo doctiores cives mei, nec cum istis tantopere pugnare, qui grae ea legere malint, modo legant illa ipsa . nec simulent; et iis servire, qui vel utrisque literis uti velint, vel, si suas habent, illas non magnopere desiderent. Qui autem alia malunt scribi a nobis, aequi esse debent, quod et scripta multa sunt, sic ut plura neminio nostris; et scribentur sertasse plura, si vir a suppe

tet; et tamen qui diligenter haec, quae de philosophia literis mandamus, legere assueverit, iudicabit nulla ad legendum his esse potiora. Quid est enim in

vita tantopere quaerendum, quam Cum omnia in

philosophia, tum id, quod his libris quaeritur, quid

sit sinis, quid extremum, quid ultimum, quo sint omnia bene vivendi, recteque faciendi consilia reserenda 8 quid sequatur natura, ut Summum, ex rebus expetendis quid sugiat, ut extremum malorum ZQua de re quum sit inter doctissimos summa dissensio, quis alienum putet 4 eius esse dignitatis, quam mihi quisque tribuit, quod in omni munere vitae optimum et verissimum Sit, exquirere 7 An, Partus ancillae sitne infructu halendus, disseretur inter prin-dernnt: si e eoni unet. havd hena albiaonaesentis foret. Reete autem vidit Blemi, quum b. l. ea relatione poni, tit . ante debeo. liam eogitati tum sit. Sie ordioe etiam inverso orati I. 3o, a 35: a rationem e nauetudinis meae, qua quondam solitus sum uti, quum mihi in isto studio versari adoleseentili bat. s In quoniam, etim latet. G

ci Ilia delevit Goerena. auctoritate eod. Spir. Davisius eorrexit illa ipsi. α) Summia, quod habent MDtem

Dari,il e d. quinque Oxx. Omnesque a Goetenetio collati. reeta hieeum Davisio et Bremici et multis edd. veit. reposuit ipse Goer. pro vulg.

magna.

3) vietorio. Davisio, Ernestiopia hat quid alienum piatem. Vlpianus Dig. lib. v I i. Tit. r.

leg. 68r meus fit quaestio , au Partiis ad fruetustium civa perlineret. Sed BPtiti sententia Oltinuit, fruetiaα-νιum in eo locum non habere. Vide

183쪽

i 78 DE FINIA. BONOR. ET MAI OR. cipes civitatis, P. Scaevolam, M' Manilium; ab hisque

M. Brutus dissentiet, quod et acutum genus est, et ad usus civium non inutile; nosque ea Scripta, reliquaque eiusdem generis et legimus libenter, et Iegemus : haec, quae Vitam continent omnem, negligentur 2 Nam, ut sint illa vendibiliora, haec uberiora certe sunt. Quamquam id quidem licebit iis existimare, qui legerint. Nos autem hanc omnem quaestionem definibus bonorum et malorum, sere a nobis explicatam esse his literis arbitramur, in quibus , quantum PO tuimus, non modo quid nobis probaretur, sed etiam

quid a singulis philosophiae disciplinis diceretur,

persequuti sumus. νV. Vt autem a sacillimis ordiamur, prima veniat in medium Epicuri ratio, quae plerisque notissima est: quam a nobis sic intelliges expositam, ut ab ipsis, qui eam disciplinam probant, non soleat accuratius

explicari. Verum enim invenire volumus, non tanquam adversarium aliquem convincere. ACCurate au

tem quondam a L. Torquato, homine omni doctrina erudito, defensa est Epicuri sententia de voluptate; a meque ei responsum, quum C. Triarius, in primis

L. Torquato Filio L. Mutilii T quati. qui e usui fuit eum L. Αυ-

relio Cotta. altero anno ante Cice inrouem consulum. Ille bis aecusavit P. Sullam; semel amhitus, et eou-

d. tina .it: deinde maiestatis, quod Catilinariae eoniurationis partieeps fuisset; qua In eausa Sullam Ct iodissendit. Mua. Triarias In quo errat Seh. Coris radus in Bruto eap. ε) qui . quod plena senaettitis Risso dieitur illiis,

oratio . senem ex eo signiseaei putat: ideoque non esse eundem . qui hie adolescena voeetur. Quum reverahoe Cieero, tanquam admirabile, proponat. si laxe Triarii in illa aetate. nempe in adolescentia , plenam sene elotis . id est seuilis gravitalia orationem. Ist.

184쪽

LIBER PRIMUS, CAP. 5

gravis et doctus adolescens, ei disputationi interesset. Nam quum ad me in Cumanum salutandi causa uterque venisset, pauca primo inter nos de literis , quarum Summum Erut in utroque studium ; dein do Torquatus, Quoniam nacti te, inquit, sumus aliquando otiosum, certe audiam, quid sit, quod Epi- Curum nostrum, non tu quidem oderis, ut sere sa-ciunt, qui ab eo dissentiunt, sed certe non probes; eum, quem ego arbitror unum vidisse verum, maximisque erroribus animos hominum liberavisse, et omnia tradidisse, quae pertinerent ad bene beateque vivendum: sed existimo, te, sicut nostrum Triarium, minus ab eo delectari, quod ista Platonis, Aristotelis, Theophrasti orationis ornamenta neglexerit.

Nam illuc quidem adduci vix Possum, ut ea, quae senserit ille, tibi non vera videantur. Vide quantum, inquam, saltare, Torquate. Oratio me istius non onsendit philosophi. Nam et complectitur verbis, quod vult, et dicit plane, quod intelligam; et tamen a philosopho, si asserat eloquentiam, non asperner; si non habeat, non admodum flagitem. Re mihi non aeque satisfacit, et quidem locis pluribus. Sed quot homines, tot sentcntiae: salli igitur possumus. Quamobre in tandem, inquit, non satisfacit 3 te enim iudicem aequum puto; modo, quae dicat ille, bene noris. Nisi mihi Phaedrum, inquam, mentitum, aut Zenonem Putas quorum utrumque audivi, quum mihi nihil sano praeter sedulitatem probarent , omnes mihi Epicuri

sententiae satis notae Sunt. Atque eos, quos nomina

vi , cum Attico nostro frequenter audivi; quum mi

185쪽

DE FINIA. BONOR. ET MALO nraretur ille quidem utrumque, Phaedrum autem etiam amaret; quotidieque inter nos ea, quae audiebamus,

conserebamus: neque erat unquam Controversia ,

quid ego intelligerem, sed quid probarem. I. Quid igitur est y inquit: audire enim cupio, quid non probes. Principio, inquam, in Physicis, quibus maxime

gloriatur, primum totuS est alienus. Democrito adiicit perpauca. mutatis, Sed ita, ut ea, quae Corrigere vult,

mihi quidem depravare videatur. Ille ἀπομους , quas appellat, id est, corpora individua, propter soliditatem, censet in infinito inani, in quo nihil nec sum-

Demoerilo aut it, perpauca mutans. - Parii a pariea binae sunt: t. totus alienus est: ita quidem ut, quae eorrigendo addete Demoerito eonetur, depravet; a. in quihus hvue se.

quitur, non sere labitur, S i 8. lolligitur inde hoe r ita h. l. primum poni, ut pro deinde, autem legatur.

Beeta enim v V. DD. passim doetie in Tunt, saepius primum diei. a nua non sequente I si id simul teneas , partieulam hane tom sere alia aliqua compensari. Ita etiam Orat. I. 44,

subsequitur ele. Aurem eodem modo sucredit Osr. I, έ, 7. Ceterum mire in verbo aditeis argutati sunt. Quum enim virgulam ante perpauca ponerent, non poterant, quin sibi erueemsgerent. Inde ad ea pro aevidia, eonsentia, ex scholio parum accurato

hat enim lomentiam adiitatina, per sibi addunt, eontiliant, enarrati )explieandum erat. aut ad eoniecturas confugiendum . quibus h. l. Deile earem a. Ern. Ictitam intelligit, qua durior ellipsis vix cogitabitur: uam

nihil hoe saeitini, quibus Bremi hisierationi subuenire studet. Sed expε-diuntur omnia, virgula post per araea reieeta. uirg. la ante perpaueri dicere fortasse dehiserat) Nam mutans est h. I. Corrigens, eorrige e conatos, ut in illa forma, vi nihil muto. . et alibi saepe. Iam dicere auctor ate poterat . . itam titans. nt . r at graviori vi potiit, vi mulans, sed ita, ut . ἔ i. e. in mutana , sed ita mutans. ete. . Similia altera ex parte eoustroelio est Agriae. Il, ri in Neque me tantummodo consulem , sed ita secistia. eis. ω - Senia

sua est: vi Vt initium a phyaleia saeiam . quibus plurimum tes huit .

natur ; at haee elua naturae sunt, ut eum inde non eorrexisse . sed depravasse videatur. . G. - Democritos

erat, tit alii dorent. Abdera oriundus in Thracia. ut alii , Nileio in Ionia Coaeuua suit Merati Platonique. sy

fitemnque atomorum inuenit Ei, domviveret. statuae positae fuerunt, et

186쪽

mum , nec infimum . nec medium, nec ultimum, nec citimum sit, ita serri, ut concursionibus inter se cohaerescant; ex quo es sciantur.ea, quae sint, quaeque cernantur, omnia; euinque motum ain morum

nullo a principio, sed ex aeterno tempore intelligi convenire. Epicurus autem, in quibus sequitur Democritum , non sere labitur. Quamquam utriusque quum multa non probo, tum illud in primis, quod

quum in rctrum natura duo quae Penda sint, unum, quae materia sit, ex qua quaeque res efficiatur; alle-

via disseruerunt; vim, et causam efficiendi reliquerunt. Sed hoc commune vitium; illae Epicuri pro-Priae ruinae. Censet enim , eadem illa individua , et solida corpora ferri suo deorsum pondere ad lineam: hunc naturalem esse omnium corporum motum. Deinde ibidem homo acutus, quum illud occurreret, Si omnia deorsus. e regione serrentur, et, ut dixi, ad Iineam, nunquam lare, ut atomus altera alteram posset attingere; itaque attulit rem commentitiam: declinare dixit atomum perpaullum, quo nihil posset fieri minus: ita essici complexiones et copulationes et adhaesitationes atomorum inter se: ex quo efficeretur mundus, omnesque partes mundi, quaeque in eo essent. Quae quum res tota ficta sit pueriliter , tum

ne essicit quidem quod vult. Nam et ipsa declinatio ad libidinem singitur ait enim declinare atomum sine causa; quo , nihil turpius physico , quam fieri

α Ηoe Goere vetitia e codd. Et l. et Spit. reposuit. Vulgo quidque. M Ita Davis. a eod. Pal. I. Vulgo

Quo reela defenditur a Coeis

renEio Davis. et Eanest. eorrexerunt quum.

187쪽

sine causa quidquam dicere ; et illum motum natu is Palem omnium ponderum, ut ipse Constituit, e regi ne inferiorem locum petentium , sine causa eripui atomis: nec tamen id, cuius Causa haec finxerat, assequutus est. Nam si omnes atomi declinabunt, nullae unquam cohaerescent: sin aliae declinabunt, aliae suo nutu recte serentur, primum erit hoc quasi provincias atomis dare, quae recte, quae oblique secantur; deinde eadem illa atomorum, in quo etiam De mocritus haeret, turbulenta concursio hunc mundi

ornatum efficere non poterit. Ne illud quidem phvsici, credere aliquid esse minimum. Quod profecto nunquam putavisset, si a Polyaeno. familiari suo, geometriam discere maluisset, quam illam etiam ipsum dedocere. Sol Democrito magnus videtur, quippe homini erudito, in geometriaque persecto. Huic

bipedalis fortasse: tantum enim esse censet, quantus videtur, vel paullo aut maiorem, aut minorem. Ita, quae mutat, ea corrumpit; quae Sequitur, sunt tota Democriti: atomi, inane, imagines quae εἰδωλα nominant, quorum incursione non Solum videamus.

sed etiam cogitemus ), insinitio ipsa, quam αεtρto vocant, tota ab illo est: tum innumerabiles mundi, qui et oriantur et intereant quotidie. Quae etsi mihi nullo modo probantur, tamen Democritum laudatum

a ceteris, ab hoc, qui eum unum sequutus esset, nollem vituperatum.

VII. Iam in altera philosophiae Parte, quae est quaerendi, ac disserendi, quae λογιώi dicitur, isto vester plane, ut mihi quidem videtur, inermis ac

188쪽

LlBER PRIMUS, CAP. 7

mulus est. Tollit definitiones; nihil de dividendo ae

partiendo docet; non, quo modo essiciatur Concludaisturque ratio, tradit; non, qua via captiosa Solvantur,

ambigua distinguantur, ostendit. Iudicia rerum in sensibus ponit: quibus si semel aliquid salsi pro vero Probatum sit, sublatum esse omne iudicium veri et salsi putat. Confirmat autem illud vel maxime, quod ipsa natura, ut ait ille, adsciscat et reprobet, id est, voluptatem et dolorem. Ad haec, et quae sequamur, et quae sugiamus, refert omnia. Quod quamquam Aristippi est, a Cyrenaicisque melius liberiusque defenditur, tamen eiusmodi esse iudico, ut nihil homine videatur indignius. Ad maiora enim quaedam nos natura genuit et conformavit, ut mihi quidem videtur. Ac fieri potest , ut errem: sed ita prorsus eXistimo, neque eum Torquatum, qui hoc Primus Cognomen invenerit, aut torquem illum hosti detraxisse, ut aliquam ex eo Perciperet voluptatem corpore, aut cum Latinis ter

t) Post purat in edd. nonnullis

ititione is, nia generosum avit arisque magni iam quae absunt a MM. Vietorii. Lam hini . Grtiteri, Gr Bovii. Davi,ii eodd. omni hus. item que a codd. nuper a Gereorio tolia latis. Itaque ea iam ah Aldo et victorio omissa eum Davisio et Merenis Σio exelusi. Neque vero ista verbasti intit ad ea plendam hisius Ioel

Etim Torquatum Q. Claudius Quadrigativa. cuius verba, quibos hane historiam retulit in litteras, leguntur apud Cellitim cap. 33 . lib. IX, potavit hoe eontigissa anno ah V. C. CCCLXXVI, N. Furio Camillo quintum dictatore: ut tefitis eat Livitis lih. VI extremo. pse autem lib. VII Livitia deeem haud minus post annos. Idem tamen narrat id saelum C. Sulpicio et C. Lieinio Calvo eo s. dietatore T. ..inito Penuor id est, sex annis posterius. Considera me otium. 34varet.

189쪽

DE FINIB. BONOR. ET MALO R. tio consulatu conflixisse apud Veserim propter voluptatem. Quod vero securi percusserit filium , privavisse se etiam videtur multis voluptatibus, quum ipsi naturae patrioque amori praetulerit ius maiesta

lis atque imperii. Quid' Τ. Torquatus, i s. qui consul

cum Cn. Octavio suit, quam illam severitatem in eo filio adhibuit, quem in adoptionem D. Silano emancipaverat, ut eum , Macedonum Iegatis accusantibus, quod pecunias praetorem in provincia cepisse arguerent, causam apud se dicere iuberet, reque ex utra que parte audita, pronuntiaret, euin non talem videri fuisse in imperio, quales eius maiores suissent, et in conspectum suum venire vetuit: numquid videtur tibi de voluptatibus suis cogitavisse8 Sed ut omittam pericula, labores, dolorem etiam , quem optimus quisque Pro patria et pro suis suscipit, ut non modo nullam captet, sed etiam praetereat omnes voluptates , dolores denique quosvis suscipere malit, quam deserere unam ossicii partem: ad ea, quae hoc non minus declarant, sed videntur leviora , veniamus.

Quid tibi, Torquate 2 quid huic Triario literae, quid

cognitio rerum d quid poetarum evolutio , quid tanta tot versuum memoria voluptatis asseri Nec mihi illud dixeris: ci Haec enim ipsa mihi sunt voluptati; et erant illa Torquatis. is Nunquam hoc ita desondit Epicurus : neque Vero tu aut quisquam eorum . qui aut saperet aliquid, aut ista didicisset. Et, quod quaeritur Saepe, cur tam multi sint Epicurei: sunt aliae

Usa. nonnulli ita edd. veil. rerum. moliae Vestiritim. ) vulgo addehatue Triari, pro a) Sie idem e quinque eodd. quo Beemitis dederat Tomunte. Sed Vulgo filium peretisserit. neutrum hie agno eunt nomen rodd. M ita reeie eorrexit Coerenaius DAl. eomplures it. Erl. Spiri Beela vulgatum quid historiae eognitio a igitur Goerenetius deleuit.

190쪽

LlllER PRIMUS, CAP. 7

quoque causae, sed mulsitudinem hoc maximo allicii, quod ita putat dici ab illo, recta et honesta quae sint, ea sacere ipsa per se laetitiam , id est, voluptatem. Homines Optimi non intelligunt, totam rationem everti, si ita se res habeat. Nam si concederetur, etiamsi ad corpus nihil reseratur, ista sua sponte et

tio rerum, quod minime ille vult, expetenda. Haec igitur Epicuri non probo, inquam. De Cetero vel Iem equidem, aut ipse doctrinis suisset instructior est enim, quod ita tibi videri necesse est, non satis politus iis artibus, quas qui tenent, eruditi appellantur , aut ne deterruisset alios a studiis: quamquam te quidem video minime esse deterritum. VIII. Quae quum dixissem, magis ut illum provocarem, quam ut ipse loquerer: tum Τyiarius leniter

arridens, Tu quidem, inquit, totum Epicurum paene e philosophorum choro sustulisti. Quid ei reliquisti. nisi te, quoquo modo loqueretur, intelligere , quid diceret 2 aliena dixit' in physicis . nec ea ipsa, quaelibi probarentur. Si qua in his corrigere voluit, deteriora secit. Disserendi artem nullam habuit. Volu-Ρtatem quum Summum bonum diceret, Primum in eo ipso parum vidit: deinde hoc quoque alienum. Nam ante Aristippus, et ille melius. Addidisti ad extremum , etiam indoctum suisse.

Fieri, inquam, Triari,' nullo pacto potest, ut non dicas, quid non probes eius, a quo dissentias. Quid enim me prohiberet Epicureum esse, si probarem, quae ille diceret 8 quum praesertim illa perdiscere

amni . Vtrum ex incuria, an Eou

atillo. haud apparet. T. et Sie Grui. Davis. Ern. . usa. Volgo olim uitae. 3 vulgo olim o Triari. Beele

interieetionem delevit Davia. quaa abest Pal. 1.

SEARCH

MENU NAVIGATION