M. Tullii Ciceronis Opera ex recensione Christ. Godofr. Schutzii additis commentariis. Tomus primus decimussextus

발행: 1829년

분량: 721페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

ao 6 DE vi Νi B. BONOR. ET MALO R. iiis; et sedatio animi, omnium rerum occuItarum ignoratione sublata; et moderatio, natura cupidita-lum y generibusque earum explicatis; et ut modo docui cognitionis regula, et, iudicio ab eadem illa constituto, veri a salso distinctio traditur. XX. Restat Iocus huic disputationi vel maxime --

cessarius, de amicitia, quam, si voluptas summum sit bonum, affirmatis nullam omnino foro: de qua Epicurus quidem ita dicit: a omnium rerum, quas ad beate vivendum sapientia comparaverit, nihil esse maius amicitia, nihil uberius, nihil iucundius. is Neque vero hoc oratione solum, sed multo magis vita et sactis et moribus comprobavit. Quod quam magnum sit, fictae veterum sabulae declarant: in quibus tam multis, tamque variis, ab ultima antiquitate repetitis, tria vix amicorum paria reperiuntur, Ut ad Orestem pervenius, prosectus a Theseo. At vero Epicurus una in domo, et ea quidem angusta, quam

magnos, quantaque amoris Conspiratione consentien-les tenuit amicorum greges 3 Quod fit etiam nunc ab Epicureis. Sed ad rem redeamus; de hominibus dici

non necesse est.

Tribus igitur modis video esse a nostris de amicitia disputatum. Alii, quum eas voluptates, quae ad amicos pertinerent, negarent esse per se ipsas tam expetendas , quam nostras expeteremus quo loco videtur quibusdam stabilitas amicitiae vacillare); tuentur lamen eum locum . seque facile, ut mihi videtur, expediunt. Vt enim virtutes, de quibus ante dictum est, Sic amicitiam negant posse a voluptate discedere. Nam quum solitudo et vita sine amicis insidiarum et

i) Lambitio plaeebat moderatio cupiditatum . natura generibusque earum explicatis.

212쪽

LIBER PRIMVS , CAP. 2D 2DP metus plena sit, ratio ipsa monet, nmicitias comparare; quibus Partis confirmatur animus, Et a spe paviendarum voluptatum seiungi non potest. Atque ut odia, invidiae, despicationes adversantur voluptatibus; sic amicitiae non modo nutrices fidelissimae, sed etiam effectrices sunt voluptatum tam amicis, quam sibi; quibus non solum praesentibus Duuntur, sed etiam spe eriguntur consequentis ac posteri temporis. Quod quia nullo modo sine amicitia firmam et perpetuam iucunditatem vitae tenere POSSumus, neque vero ipsam amicitiam tueri, nisi aeque amicos aenosmet ipsos diligamus: idcirco et hoc ipsum essicitur in amicitia, et amicitia cum voluptate connectitur. Nam et laetamur amicorum laetitia aeque atque nostra, et pariter dolemus angoribus. Quocirca eodem modo sapiens erit assectus erga amicum, quo in se ipsum; quosque labores propter suam voluptatem susceperit,) eosdem suscipiet propter amici voluptatem : quaeque de virtutibus dicta sunt, quemadmodum hae semper voluptatibus inhaererent.' eadem de amicitia dicenda sunt. Praeclarocnim Epicurus his paene verbis: Eadem, inquit, sententia β confrmauis animum , ne quod a ut se itemnum , aut summum timeret malum quae Pervexit, in hoc ψso pilae Vatio, amiciliae Praesidium esse fr- missimum. Sunt autem quidam Epicurei timidiores

Fistricta malebat Scaligerus. Reete volgalam defendit Goetenet. fatiir es pro aditi risibias dieti tur: landa toties stilor atque adiutor eo putantur. C J a) Goeeenet. e codd. ania dedit

amiecta et nosmet imos.

Oxon. et quatuor auia it. edd. vel . Vulgo suseiperet. Reete liave leetionem Ern. eoniectum eruit. qnam eonsrmant eodd. Spir. Erl Vulgo male inhaerent S Ita reela Davis. Bremi, Coerenet. qui hane leelionom Eliam tribus eodd. a se collatia eoustinari testatur. vvlgo sesentia.

213쪽

DE FlNIB. BONOR. ET MAL . Paullo contra vestra convicia, sed tamen satis acuti qui verentur, ne, si amicitiam propter nostram vo-l optatem expetendam putemus, tota amicitia quasi claudicare videatur. Itaque primos Congressus CDPulationesque et consuetudinum instituendarum voluntates fieri propter voluptatem ζ quum autem usus Progrediens familiaritatem effecerit, tu in amorem efflorescere tantum, ut, etiam si nulla sit utilitas ex amicitia, tamen ipsi amici propter se ipsos amentur. Etenim si loca, si sana, si urbes, si gymnasia, si campum, si canes, si equos, si ludicras exercendi aut venandi Consuetudines, adamare solemus: quanto id in ho-

Sunt autem, qui dicant, foedus quoddam esse sapientum, ut ne minus quidem amicos, quam se ipsos

diligant. Quod et posse fieri' intelligimus, et saepe id videmus et perspicuum est, nihil ad iucunde

vivendum reperiri Posse, quod coniunctione tali sit aptius. Quibus ex omnibus iudicari potest, non modo non impediri rationem amicitiae, si summum bonum in voluptate ponatur, sed sine hoc institutionem amicitiae omnino non Posse reperiri. XXI. Quapropteo si ea, quae dixi, sole ipso illustriora et clariora sunt ; si omnia, ut dixi, hau ςta e fonte naturae; si tota oratio nostra omnem si hi fidem sensibus confirmat, id est, incorruptis atque integris testibus; si insantes pueri, mutae etiam bestiae paene loquuntur, magistra ac duce natura, nihil esse prosperum, nisi voluptatem, nihil asperum, nisi dolo

Davia. ex eod. Eliens. et ariva etiam Midemus. Iu plerisque NM. est et aciem enim indemtis. Fortasse legendum et aaepe feri Midemus.

214쪽

LIBER PRIMUS, CAP. 2I

rem; de quibus neque depravate iudicant, neque corrupte: nonne ei maximam gratiam habere debemus, qui hac exaudita quasi voce naturae, sic eam firme graviterque comprehenderit, ut omnes bene sanos in viam placatae, tranquillae, quietae, beatae vitae deduceret' Qui quod tibi parum videtur eruditus, ea causa est, quod nullam eruditionem esse duxit, nisi quae beatae vitae disciplinam iuvaret. An ille tempus aut in poetis evolvendis ut ego et Triarius, te hortatore, facimus) consumeret 8 in quibus nulla solida utilitas, omnisque puerilis est delectatio;

aut se, ut Plato, in musicis, geometria, numeris, astris contereret 8 quae et a salsis initiis prosecta, vera esse non possunt; et, si essent vera, nihil asserrent, quo iucundius, id est, quo melius Viveremus. Eas ergo artes persequeretur, vivendi artem tantam. tamque operosam et perinde fructuosam relinqueret8 Non ergo Epicurus ineruditus, sed hi indocti, qui, quae pueros non didicisse turpe est, ea putant usque ad senectutem esse discenda. Quae quum dixisset, Explicavi, inquit, sententiam meam, et eo quidem consilio, tuum iudicium ut cognoscerem; quae mihi sucultas, ut id meo arbitratus acerem, ante hoc tempus nunquam est data.

i) Beele sie Davis. et Goerenet. eum plerisque 3Isa. At Eru. cum aliis putent.

215쪽

FINIBUS BONORVM

LIBER SECUNDUS.

Hio quum uterque me intueretur, seseque ad audiendum significarent paratos: Primum, inquam, deprecor, ne me, tanquam philosophum, putetis scholam vobis aliquam explicaturum; quod ne in ipsis quidem philosophis magnopere unquam Pro havi. Quando enim Socratas, qui parens philosophiae iuro dici potest, quidquam tale fecit 2 Eorum erat

iste mos, qui tum sophistae nominabantur; quorum enumero primus est ausus Leontinus Gorgias in conventu Poscere quaestionem, id est, iubere dicere, qua de re quis vellet audire. Audax negotium; dice

i) Mutatus malebat intuerentur. Lambinus vero inmeratiar signina in res paraliam. volgatum ita desendit Goeretillius, ut a te intelligatur, quasi seriptum esset iique aeaa-ει- ani carent. SHia m) D Apurationes, quibus . perpetua oratione, una aliqua de raphilosophi in eoetu hominum expli-eabant. sebolae dieehantur. Cieer. ITu seu l. Diertim quinqua scholas, in Grami appellana, in eoeidem lamaeontiat. Idem lib. Illi Sepnratim vitiis lem earte se lae sunt de exsilio eis. Nua T.

216쪽

LIBER SECvNDVS , CAP. Ia I Irem impudens, nisi hoc institutum postea translatum ad philosophos nostros esset. Sed et illum, quem nominavi, et ceteros sophistas, ut e Platone intelligi potest, lusos videmus a Socrate. Is enim percontando atque interrogando elicere solebat eorum opiniones, quibuscum disserebat, ut ad ea, quae ii respondissent, si quid videretur, diceret. Qui mos quum aposterioribus non esset retentus, Arcesilas eum revocavit; instituitque, ut hi, qui se audire vellent, non de se quaererent, sed ipsi dicerent, quid sentirent: quod quum dixissent, ille contra. Sed qui audie-

Apud ceteros autem philosophos, qui quaesivit alia quid , tacet; quod quidem iam sit etiam in Acad mla.' Vbi enim is, qui audire vult, ita dixit: Voluptas

mihi videtur esse summum bonum; perpetua oration oeontra disputatur: ut facito intelligi possit, eos, qui aliquid sibi videri dicant, non ipsos ita ea sententia esse, sed audire velle Contraria. Nos commodius agimus. Non enim solum Torquatus dixit, quid sentiret, Sed etiam cur: ego autem arbitror, quamquam admodum delectatus sum eius oratione Perpetua, in men commodius, quum in rebus singulis insistas, et intelligas, quid quisque concedat, quid abnuat, eκ rebus concessis concludi, quod velis, , et ad exitum perveniri. Quum enim sertur, quasi torrens, oratio, quamvis multa cuiusquemodi rapiat, nihil tamen teneas, nihil opprehendas, nusquam orationem rapi

dam coerceas.

217쪽

ala DB FINIB. BONon. ET MALO R. II. Omnis autem in quaerendo, quae Via quadam et ratione habetur, oratio, praescribere primum debet ut quibusdam in formulis, quae res agatur ut, inter quos disseritur, conveniat, quid sit id , de quo disseratur. Hoc positum in Phaedro a Platone probavit Epicurus, sensitque, in omni disputatione id fieri oportere. Sed quod proximum uit, non vidit; negat enim desiniri rem placere: sine quo fieri interdum non potest, ut inter eos, qui ambigunt, conveniat, quid sit id, de quo agatur; velut in hoc ipso,

de quo nunc disputamus. Quaerimus enim sinem honorum: Possumusne scire, hoc quale sit, nisi contulerimus inter nos, quum sinem bonorum dixerimus,

quid sinis, quid etiam sit ipsum bonum 3 Atqui haec

Patefactio quasi rerum opertarum, quum quid quidque sit, aperitur, definitio est: qua tu etiam imprudens utebare nonnunquam. Nam hune ipsum sive sinem, sive extremum, sive ultimum definiebas, ideSse, quo Omnia, quae recte fierent, referrentur, neque id ipsum usquam referretur. Praeclare hoc

quidem. Bonum ipsum etiam quid esset, fortasse, si opus suisset, definisses : aut, quod esset natura appetendum; aut, quod prodesset; aut, quod iuvaret; aut, quod liberet modo. Nunc idem, nisi molestum est, quoniam tibi non omnino displicet definire, et id sacis, quum vis, velim definias, quid sit voluptas; de quo omnis haec quaestio est.

Quasi quis, inquit, sit,' qui, quid sit voluptas,

tur. GOerenetius edidit ut quibusdam formiatia res agamr. Fortasse tamen verum fuerit quibusnam formulis ea

res agatur.

33Goerentius edidit: quia quNeso. inquit, est. i) verba in quaerendo tineis in-elvait Davisius. α Sie e Nantilii eonieciora edidi. Volgo tia quibusdam in formulis , ea

res agetur. Lam hin. tia etia adam in fornitilia a dare agatur. Crtiter. tir quibusdam in formulis ea res agu-

218쪽

LIBER SECUNDUS , CAP. 2

nesciat; aut qui, quo magis id intelligat, definitionem aliquam desideret. Me ipsum esse dicerem , inquam, nisi mihi viderer

habere bene cognitam voluptat8m, et satis firme conceptam animo atque comprehensam. Nunc autem dico, ipsum Epicurum nescire et in eo nutare ; Eumque, qui crebro dicat, diligenter oportere exprimi, qua vis subiecta sit vocibus, non intelligere inter

III. Tum ille ridens, Hoc vero, inquit, optimum, ut is , qui finem rerum expetendarum , voluptatem esse dicat, id extremum, id ultimum bonorum; idipsum quidem quale Sit, nesciat. Atqui, inqriam, aut Epicurus, quid sit voluptas, aut Omnes mortales, qui ubique sunt, nesciunt. Quonam, inquit, modo2

accipiens movetur, et iucunditate quadam perfunditur. Q nid8 Ergo , istam voluptatem, inquit, Epicurus ignorat 2 Non semper, inquam. Nam interdum nimis etiam novit, quippe qui testificetur, ne intolligere quidem se posse, ubi sit, aut quid sit ullum bonum, praeter illud, quod cibo, aut potione,' et aurium delectatione, et obscoena voluptate capiatur. An haec ab eo non dicunturr Quasi vero me pudeat, inquit, istorum, ac non possim,si quemadmodum ea dicantur,

i) vialgo additur id est quae res huis Moei stibilesattir: quod e glosse mate ortum esse . d. tunt P. Fabee. Guyetos . Daviatus . Ern. Bremi isti atra repagnante Goerenetio. Quo modo enim , quum paullo ante Cieero dixisset. Epicurum dieere diligenter oportere exprimi quas oti auhievia au. . s. his verbia quia sonoa ha Mox υ Dptatis . putidam illam exisplieaiionem, quam nemo desiderahat, potuisset adiicere id est quaa res hiate ei rutilatarer psa Beele pro vulg. quia sit, do derunt e e d. Iasa. quidem Davia. Goereull. 3) Esse vulgo adieetum . quod est eod. Spir. itire delevit Goerena.

5) Iia raele Davis. Bremi, Goeis renet. Vulgo ea potione.

M Assentior Goerenetio , qui pro

219쪽

DR FlNI R. BONOR. ET MALOR. ostendere. Ego vero non dubito, inquam, quin facile Possis: nec est, quod te pudeat sapienti assentiri, qui se unus, quod sciam, sapientem profiteri sit ausus. Nam Metrodorum non puto ipsum prosessum; sed, quum appellaretur ab Epicuro, repudiare tantum beneficium noluisse. Septem autem illi, non suo, sed populorum suffragio omnium nominati sunt. Verum hoc loco sumo, verbis his eandem certo vim voluptatis Epicurum notasse, quam Ceteros. Omnes enim iucundum motum, quo sensus hilaretur, graece Zoο-

ν, latine polutatem vocant. Quid est igitur, inquit, quod requiras Τ Dicam, inquam, et quidem discendi causa magis, quam quo te, aut Epicurum reprehensum velim. Ego quoque, inquit, didicerim libentius, si quid attuleris, quam te reprehenderim. Tenesne igitur, inquam, Hieronymus Rhodius quod dicat esse flammum bonum. quo putet omnia referri oportere2 3

Τoneo, inquit, sinem illi videri, nihil dolere. Quid

idem isto de voluptate quid sentit 7 Negat esse eam, inquit, Propter se ipsam expetendam. Aliud igitur esse conset gaudere, aliud. non dolere. Et quidem, inquit, vehementer errat. Nam, ut Paullo ante docui, augendae voluptatis finis est, doloris omnis amolio. Non dolere, inquam , istud quam vim habeat, Postea videro: aliam vero vim voluptatis esse, aliam nihil dolendi, nisi valde pertinax sueris, concedas neceSSO

est. Atque reperies, inquit, in hoc quidem pertinacem; dici enim nihil potest verius. Estne quaeso,

vulgato aut non postim, lege timeensuit ae non Posiam.

cu) Sie e Daviail eon ieetura Erneia alio probata eum G renato edidi pect

3 sitia eausa idonea Da. εἰ averba quo meast omnia referri opo ἀrero glosaatori tribuit.

220쪽

LIBER SECUNDvS, CAP. 3 2 i Sinquam, sitienti in bibendo voluptas 3 Quis ista,

inquit, possit negare 7 Eademne, inquam, quae Te stincta siti Τ Immo alio genere. Bestincta enim sitis stabilitatem voluptatis habet, inquit: illa autem voluptas ipsius restinctionis in motu est. Cur igitur, inquam, res tam dissimiles eodem nomine appellas pQuid paullo ante, inquit, dixerim, nonne meministi, quum omnis dolor detractus esset, Variari, non augeri voluptatem Τ Memini vero, inquam. Sed tu istud dixti bene latine, parum plane. Varietas enim Iatinum verbum est, idque proprie quidem in disparibus coloribus dicitur; sed transfertur in multa disparia. Varium poema, Daria Oratio, paria mores, paria sortuna. Voluptas etiam paria dici solet, quum percipitur e multis dissimilibus rebus dissimiliter essicientibus voluptates. Eam si varietatem diceres , intelligerem, ut, etini non dicente. te, intelligo. Ista varietas quae sit, non satis Perspicio, quod ais, quum

dolore careamus, tum in summa voluptate nos esse: quum autem vescamur his rebus, quae dulcem motum

asserant sensibus, tum esse in motu voluptatem, qui faciat A varietatem voluptatum; sed non augeri illam non dolendi voluptatem. Quam cur voluptatem appelles , nescio.

IV. An potest, inquit ille,' quidquam esse suavius, quam nihil dolere 7 Immo sit sane nihil melius, inquam nondum enim id quaero , num propterea idem Volui'tas est, quod, ut ita dicam, indolentia 2 Plano idem, inquit, et maxima quidem, qua fieri nulla

SEARCH

MENU NAVIGATION