M. Tullii Ciceronis Opera ex recensione Christ. Godofr. Schutzii additis commentariis. Tomus primus decimussextus

발행: 1829년

분량: 721페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

Σ2 6 DE FlΝin. BOΝ. ΕΤ MAl. On. Is haec loquitur, qui in voluptate nihil ponens , negat eum bene coenare, qui omnia Ponat in Voluptate: et tamen non negat libenter unquam coenasse Gallonium; mentiretur enim; sed bene. Ita graviter et severe voluptatem secernit a bono. Ex quo illud esticitur, qui bene coenent, omnes libenter coenare; qui libenter, non continuo bene. Semper Laelius bene.

Quid bene 2 Dicet Lucilius,

Condito

Sed cedo caput coena .

Sermone bono.

Quid ex eo '

Si qtiarei', libenter. 1

Veniebat enim ad coenam, ut unimo quieto satiaret desideria naturae. Recte ergo is negat, unquam bene coenasse Gallonium ; recte, miserum : quum Praesertim in eo omne studium consumeret. Quem libenter CoenaSse nemo negat. Cur igitur non bene' quia quod bene, id recte, frugaliter, honeste: illo Porro male, Prave, nequiter, turpiter coenabui. Non igitur neglapathi suavitatem acipenseri Gallonii Laelius anteponebat, sed suavitatem ipsam negligebat. Quod non faceret, si in voluptate summum bonum poneret. IX. Semovenda est igitur voluptas, non solum ritrecta sequamini, sed etiam ut loqui deceat frugaliter. Possumusne igitur in vita summum bonum dicere, quum id ne in coena quidem posse videamur

232쪽

LiDER SECUNDUS, CAi'. 9 227 Quo modo autem philosophus loquitur7 Tria genera

cupiditatum: naturales, et necessarins: naturales, non neceMarias; nec naturales, nec necessarias. Pri

mum divisit ineleganter. Duo enim genera quae erant iacit tria. Hoc est non dividere, sed frangere rem. Qui si diceret, cupiditatum esse duo genera, natura les et inanes: naturalium quoque item duo, necessarias et non necessarias: consecta res esset. Qui hae didicerunt, quae ille contemnit, sic solent: vitiosum est enim in dividendo, partem in genere nia merare. Sed hoc sane concedamus. Contemnit enim disserendi eIegantiam; confuse loqDitur. Gerendus est mos, modo recte sentiat. Equidem illud ipsum non nimium probo, et tantum patior, philosophum loqui de cupiditatibus finiendis. An potest cupiditas finiri 3Tollenda est, atque extrahenda radicitus. Quis est enim , in quo sit cupiditas , quin recte cupidus dici possit 8 Ergo et avarus erit, sed sinite; et adulter. verum habebit modum ; et luxuriosus eodem modo. Qualis ista philosophia est, quae non interitiam asse-

rum 8 Quamquam in hac divisione rem ipsam prorsus Probo, elegantiam desidero. Appellet haec desideria

naturae: Cupiditatis nomen Servet alio, ut eam, dquum de avaritia, quum de intemperantia, quum de maximis vitiis loquetur, tanquam capitis accuset. Sed haec quidem liberius ab eo dicuntur . et saepius. Quod equidem non reprehendo; est enim tantiphilosophi, tamque nobilis, audacter sua decreta defendere. Sed tamen ex eo, quod eam voluptatem

233쪽

228 DE FINIB. BONOR. ET MALO R. quam omnes gentes hoc nomine appellant videtur amplexari saepe vehementius, in magnis interdum

ersatur angustiis, ut, hominum conscientia remota,

nihil iam turpe sit, quod voluptatis causa non videatur esse iacturus. Deinde, ubi erubuit vis enim est Permagna naturae , confugit illuc, ut neget accedere quidquam posse ad voluptatem nihil dolentis. At iste non dolendi status non vocatur voluptas. ει Non laboro, inquit, de nomine. D Quid, quod res alia tota est 2 GReperiam multos, vel innumerabiles

Potius, non tam Curiosos, nec tam molestos, quam

vos estis: quibus, quidquid velim, sacile persuadeam. is Quid ergo dubitamus, quin, si non dolere, voluptas

sit summa, non esse in voluptate, dolor sit maximus eur id non ita sit .re Quia dolori non voluptas contraria est, sed doloris privatio. DX. Hoc vero non videre, maximo argumento esse,

voluptatem illam, qua subIata, neget se intelligere omnino, quid sit bonum eam autem ita persequitur, quae palato Percipiatur, quae auribus; cetera addit, quae si appelles, honos praefandus sit ; hoc igitur, quod solum bonum severus et gravis philosophus novit, idem non videt ne expetendum quidem esse , quod eam voluptatem hoc eodem auctore non desideremus. quum dolore careamus. Quam haec sunt

contrariat Hic si definire, si dividere didicisset, si loquendi vim, si denique consuetudinem verborum

Argumento esse a Sie Groteruar alii aliter. Arguments easa -ltimatem tiliam. vicet. Est argumento. Molia petit m itiis easa nullam. LAMB. Loeus est eorruptus. Forsitan haud male reseripseris, me Miro Milieet Epi-ento non Mideri . maximo argument est essa Molvtalem illam, qua stib- lata ete. Nam si dolori sola priWatio doloria eontraria videretur; non e se posset voluptas; qua sublata. honum tolleretur. De voluptate quam dieit. vide supra eap. 3. Emendatio Lam-hitii nullam reddit Cieeronis arguamentationem. Da v.

234쪽

LIBER SECUNDUS, CAP. IOI 2 3leneret, nunquam in tantas salebras incidisset. Nunc

vides , quid faciat. Quam nemo unquam voluptatem appellavit, appellat, atque quae duo sunt, unum sa-cit. Hanc in motu voluptatem sic enim has suaves, quasi dulces voluptates appellat interdum ita extenuat, ut M' Curium putes loqui: interdum ita laudat, ut, quid praeterea sit bonum, neget se posse ne suspicari quidem. Quae iam oratio non a philosopho aliquo, Sed a censore opprimenda est. Non est enim vitium in Oratione solum, sed etiam in movibus. Luxuriam non reprehendit, modo sit vacua infinita

cupiditate et timore. ΙΙoc Ioco discipulos quaerere videtur, ut, qui asoti esse velint, philosophi ante

fiant.

A primo, ut opinor, animantium ortu petitur origo summi boni. Simul atque natum animal est, gaudet voluptate, et eam appetit, ut bonum; aspernatur dolorem , ut malum. De malis autem et bonis, ab iis animalibus, quae nondum depravata sint, ait optime iudicari. Haec et tu ita posuisti, et verba Vestra sunt. Quam multa vitiosa i Summum enim bonum, et malum, vagiens puer utra voltiptate diiudicabit 2 stante. an movente 2 quoniam, si diis placet, ab Epicuro loqui discimus. Si stante, hoc natura videlicet vult. salvan esse se ; quod Concedimus: si movente, quod tamen dicitis, nulla turpis voluptas erit, quae Praetermittenda sit. Et simul non proficiscetur animal aliud modo natum, a summa voluptate : quae est

M. Curium P M'. Cui ius De utatus vir insignis frugalitatis nitet misdestiae; qui aliquando legatis Samni

tum auri pondus offerentibus, quum ipse rapam tu iaeo torreret: Molo. inqnii, hane in fetuitus meis edere. et aurum habentibus imperare. Non L.

235쪽

a te posita in non dolendo. Nec tamen argumentum hoc Epicurus a parvis Petivit, aut etiam a bestiis, quae Putat esse specula naturae, ut diceret, ab his, duce natura, hanc voluptatem expeti nihil dolendi. Neque enim haec movere potest appetitum animi; nec ullum habet ictum . quo pellat animum status hie non dolendi. Itaque in hoc eodem peccat Hieron vinus. At ille Pellit, qui pe ulcet sensum voluptate. Itaque Epicurus semper hoc utitur, ut pro-het, voluptutem natura expeti; quod ea voluptas, quae in motu sit, et parvos ad se alliniat Et hostias non illa stabilis, in qua tantum inest nihil dolere. Qui igitur convenit, ab alia voluptate dicere naturam proficisci, in alia summum bonum ponere XI. Bestiarum vero nullum iudicium puto. Quamvis enim depravatae non sint, Pravae tamen eSSE POS- sunt. Vt hac illum aliud est inuexum et incurvatum de industria, aliud ita natum: sic ferariam natura . non est illa quidem depravata mala disciplina , sed

natura sua. Nec vero, ut voluptatem expetat, na

tura movet insantem ; sed tantum ut se ipse diligat, ut integrum se salvumque velit. Omne enim animal, simul ut ortum est, et se ipsum, et omnes partes Sua S diligit; duasque , quae maximae sunt, in Primis amplectitur, animum et corpus; deinde utriusque partes. Nam sunt et in animo praecipua quaedam, et in corpore: quae quum leviter agnovit, tum . discertiore incipit. ut ea . quae prima , Sunt natura, a P Pe tat , a Sperneturque contrari u . In his primis naturali.

236쪽

llIER SECUNDUS, CAP. II 23 itius voluptas insit, necne, magna quacstio est. Nihil

vero putare esse, praeter Voluptatem, non membra, non sensus, non ingenii motum, non integritatem Corporis, non valitudinem, summae mihi videtur inscitiae. Atque ab isto capite sivere necesse est omnem Pa tionem bonorum et malorum. Polemoni, et iam ante Aristoteli, ea prima visa sunt, quae paulo ante dixi. Ergo nata est sententia veterum Academicorum et Peripateticorum, ut finem honorum dicerent, secundum naturam vivere, id est, virtute adhibita, frui Primis a natura datis. Callipho ad virtutem nihil adiunxit, nisi voluptatem; Diodorus in vacuitatem doloris. His omnibus, quos dixi, consequentes sunt sines bonorum. Aristippo simplex voluptas; Stoicis, consentire naturae; quod esse volunt e virtute , id est, honeste vivere; , quod ita interpretantur, vivere

cum intelligentia earum rerum , quae natura E enirent, eligentem ea, quae essent Secundum naturam, reiicientemque contraria. Ita tres sunt fines expertes

honestatis, unus Aristippi, v cI Epicuri; alter Hieronymi ; Carneadis tertius: tres, in quibus honestas Cum aliqua accessione, Polemonis, Calliphontis, Diodori. Vna simplex, cuius Zeno auctor, posita indecore tota, id est, honestate. β Nam Pyrrho, Aristo, Herillus, iam diu abiecti. Reliqui sibi constiterunt. ut extrema cum initiis convenirent, ut Aristippo,

i) Hare superioribus e linuantur in aliis editionibus . minori di-

ii nexione post raraeuiae posita. T. ab Lamhin. correxit rene eras. Bremius ea quo. Eruealitia mutetat

237쪽

232 DE FιNIB. BONOR. ET MALO R. voluptas; Hieronymo, doloris vacuitas; Carneadi, frui principiis naturalibus, esset extremum. XII. Epicurus autem quum in prima Commendalione voluptatem dixisset: si eam, quam Aristippus, idem tenere debuit ultimum bonorum, quod ille: sin eam, quam Hieronymus, secisset idem, ut volu-

Nam, quod ait, sensibus ipsis iudicari, voluptatem bonum esse, dolorem malum : plus tribuit sensibus , quam nobis leges permittunt. Privatarum litium iudices sumus. Nihil enim possumus iudicare, nisi quod est nostri iudicii. In quo laustra iudices solent, quum Sententiam pronuntiant, addere, si quid in ei iudicii est: si enim non fuit eorum iudicii, nihilo magis, hoc non addito, illud est iudicatum.

asperum; prope, longe; stare, mo Vere; quadratum rotundum. Quam igitur pronuntiabit sententiam ratio 7 4 Adhibita primum divinarum humanarumque rerum Scientia, quae potest appellari vite sapientia; deinde adiunctis virtutibus, quas ratio rerum Omnium dominas , tu voluptatum satellites et ministras esse voluisti; quarum β adeo omnium sententia PrO

atis absurde. Id in Vesini eod. et in ed. Marsi recte omissum; Davis. Bre inius, Goerenatus ediderunt non Artis stimi ut est in eod. Eliensi.

itidicae senatis. Daria. Quid Minoia raenai a Z Lamhinua. auetore Fabro, id itidi a sensus p Equidem itidi- erant eum Ernestio, Bremio, Gerenetio praetuli.

probat Guere u .

Ille alii .irgula distinguunt.

et ivterrogandi signum post Doliasti ponunti T. 5 Lambio. Davia. malebant Aa rum . probautibus Εru. et Bremio. Leve eit anaeoliathon, in quo haerere uv. DD. non debet,ant. Talia utit taeeroni ita stequentia. ut, si eius lectioni aeeuratius adsueveris , iis his nihil insolentius deprehenderis. Adeo adiicitur. ut plene eonsentietia horum iudietim sententia notaretur. quoi alias iudiees saepe diaerepara

238쪽

LIBER SECUNDUS, CAP. I 2

nuntiabit; primum do voluptate, nihil esse ei loci,

non modo ut sola Ponatur in summi boni sede, quam quaerimus, sed ne illo quidem modo, ut ad honestatem applicetur. De vacuitate doloris eadem sententia erit). Reiicietur etiam Carneades; nec ulla de summo bono ratio aut voluptatis, non dolendive particeps, aut honestatis expers, probabitur. Ita relinquet duas, de quibus etiam atque etiam consideret. Aut eni in statuet, nihil esse bonum, nisi honestum; nihil malum, nisi turpe; Cetera aut Omnino nihil habere momenti, aut tantum, ut nec EXPetenda, nec fugienda, sed eligenda modo, aut reiicienda sint; aut anteponet eam, quam quum hone-slate ornatissimam, tum etiam ipsis initiis naturae , et totius persectione vitae locupletatam videbit. Quod eo liquidius iaciet, si perspexerit, rerum intereas , Verborumne sit controversi a. XIII. Huius ego nunc auctoritatem sequens, idem iaciam. Quantum enim Potero, minuam contentiones; omnesque simplices sententias eorum, in quibus nulla inest virtutis adiunctio. omnino a philosophia semovendas putabo: primum Aristippi, Cyrenaicorumque omnium; quos non est veritum, in ea voluptate, quae maxima 4 dulcedine sensum moveret, summum bonum ponere, contemnentes istam vacuitatem doloris. Hi non viderunt, ut ad cursum equum, ad arandum bovem, ad indagandum Canem, si C hominem ad duas res, ut ait Aristoteles, ad intelligen-

inter aε solerent, sie ut sere ex plarium numero sententiae pronuntiatio Penderet. G. - Nobis adeo videtve eum vi assirmantia esse . quae via epiti, hute voci iubaeret, v. g. ia De formula, ades Merum est. ete. si verba tineis inelusa Goerenatus

Cic. OP. Tona. XII.

instillia esse eenset, eui assentior. α) in ed. Maesi legiitir atit an a ponet eram quum honestate- locupletem vivetit.

3 Ernestiua e coniectura dedit

239쪽

dum et ad agendum esse natum, quasi mortalem deum: contraque. ut tardam aliquam et languidam pecudem ad pastum et ad procreandi voluptatem hoc divinum animal ortum esse voluerunt. Quo nihil mihi videtur absurdius. Atque haec contra Aristippum . qui eam Voluptatem non modo summam,

mus voluptatem. Aliter autem vobis placet. Sed ille, ut dixi, vitiose: nec enim si gura corporis, nec ratio excellens ingenii humani significat, ad hanc unam xem natum hominem, ut frueretur voluptatibus. Nec vero audiendus Hieronymus: cui summum honum est idem, quod vos interdum, vel potius nimium saepe dicitis , nihil dolere. Non enim , si millum dolor est, carere eo malo satis est ad bene vivendum.

Hoc dixerit potius Ennius ,

Nimium boni est, cui nihil est mali.

Nos beatam vitam non depulsione mali, sed adeptione boni iudicemus; nec eam Cessando, Sive gaudentem, ut Aristippus ; sive non dolentem , β ut hic :

Cod. Gud. x infestigondi et agendi, unde Coerenetius auspicatur vel aeriptum esse, intelιgendo et agendo vel inaeIligendi ea agendi

a) vulgo, Ste hoe ais. an. Coer. delet ate, nota qtier Davis. Ex Eliens. α, qui sie hi hoe praebet. hi Me, et Ern ex hoe et Urainiano aie hoe ediderisui. Sed hi viri non videriani. haee ut misera contextorum solera addita a scribia esse. Neque tale quidquam in ullo nostrorum legitor. Beete igitur Bremi ad priva vulgatam rediit. Ideo vero auetor posteriore sia non repetisse videtur, ne nimis ad amussim eomposita orati videretur. Quam putidioris diligentiae sugam ad paene innumera eiti Ioea obseruata licet. Nexus plenus se ipse defendit, a Ili noti intellexerunt imo contra Potius. . . . v luerunt. a Neque alia de causa pro is nomen a stoute positum est, quointii ad totum buue oratio uis ambitiam pertineret.

versieulus.

5) Bremitia edidit gaudendo dolendo. Beete vulgatam desecidit

240쪽

sed agendo aliquid considerandove quaeramus. Quae possunt eadem contra Carneadeum illud summum bonum dici: quod is non tam , ut probaret, protulit, quam ut Stoicis, quibuscum bellum gerebat, opponeret. Id autem eiusmodi est, ut, additum ad virtutem , auctoritatem videatur habiturum, et expleturum cumulate vitam beatam; de quo omnis haeo quaestio est. Nam qui ad virtutem adiungunt vel voluptatem, quam unam virtus minimi iacit; vel vacuitatem doloris, quae etiam si malo Caret, tamen

non est summum bonum: accessione tituntur nouita probabili; nec tamen, cur id tam parce tamquarestricte faciant, intelligo. Quasi enim emendum eis sit, quod addant ad virtutem, primum vilissimas res addunt; deinde singulas potius, quam Omnia, quae Prima nutura approbavisset. Quae quum Aristoni et Pyrrhoni omnino visa sunt pro nihilo, ut inter optime Valere et gravissime aegrotare nillil prorsus dicerem

interesse, recte iam pridem Contra eos desitum est disputari. Dum enim in una virtute sic omnia esse Voluerunt, ut eam rerum selectione Exspoliarent, nec ei quidquam, aut unde oriretur, darent, aut ubi niteretur; virtutem ipsam, quam amplexabantur, sustulerunt. Herillus autem ad scientiam omnia revOCans, unum quoddam bonum vidit; sed nec optimum nec quo vita gubernari possit. Itaque hic ipse tum Pridem est reiectus. Post enim Chrysippum non sane est disputatum. XIV. Restatis igitur vos. Nam cum Academicis incerta luctatio est: qui nihil assirmant, et, quasi de

t) Volgo addebatur ea . iam Oolia- tineia inclusa , eum Goee. eiecimus. plate eonitingerent, quae iam a Lam- u Dauis et Ern inserendum essehitio abiecta, a Blemio et Eruestio censebant eontra eum, vel in eum.

SEARCH

MENU NAVIGATION