M. Tullii Ciceronis Opera ex recensione Christ. Godofr. Schutzii additis commentariis. Tomus primus decimussextus

발행: 1829년

분량: 721페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

DE FINl B. BONOR. ET MALOR. pare. EpIcvnvs HERMARcuo S. Quum ageremus, inquit, uitas beatum, et eundem sui Emum diem, scribebamus haec. Tanti autem aderant Sicae et torm

mum malum est. Dici aliter non potest. Sed audiamus ipsum: Compensabatur tamen, inquit, cum his omnibus animi laetitia, quam capiebam , memoria natio-ntim inpentorumque nostrorum. Sed tu, ut dignum est tua erga me, et erga PhilosoPhiam Ooluntate noades centulo suscepta, fac ut Metrodori tueam liberos. Non ego iam Epaminondae , non Leonidae mortem huius morti antepono: quorum alter quum vicisset Lacedaemonios apud Mantineam, atque β ipse gravi vulnere exanimari se videret; ut primum dispe-Ait, quaesivit, salvusne esset clypeus 2 Quum salvum esse nentes sui respondissent: rogavit, essentne fusi hostes 2 Quum si id quoque . ut cupiebat, audivisset, evelli iussit eam , qua erat transfixus, hastam. Ita multo sangui profuso in laetitia et in victoria est

i) Iure hane aeripturam antiquis

272쪽

mortuus. Leonidas autem , rex Lacedaemoniorum ,

se in Theomopylis , trecentosque UOS , quos Edu Xerut Sparta, quum esset Proposita aut suga turpis, aut gloriosa mors, opposuit hostibus. Praeclarae mortes sunt imperatoriae: Philosophi autem in suis lectulis Plerumque moriuntur. Refert tamen, quod sibi vi detur esse morienti magna laus, mPensa tur inquit, cum summis doloribus laetitia. Audio equidem

philosophi vocem, Epicure. Sed quid tibi dicendum

sit, oblitus es. Ρrimum enim, si Vera sunt ea, quo Tum recordatione te gaudere dicis, hoc est, si veru sunt tua se Pipta et inventa ; gaudere non potes : nihil enim iam habes, quod ad corpus reseras. Est autem a te semper dictum . nec gaudere quemquam , Misi propter corpus, nec dolere. Praeterritis, inquit, gaudeo. Quibusnam praeteritis I Si ud coi pus pectinentibus ; rationes tuas te video compensare cum istis doloribus, non memoriam corpore Perceptarum

voluptatum. Sin autem 4 ad animum ; salsum est quod negas animi ullum esse gaudium, quod non reseratur ad corpus. Quum denique i Metrodori liberos commendas , quid ex isto tuo egregio osticio et tanta side sic enim existimo ad corpus refersyXXXI. Huc et illuc, Torquate , vos versetis licet: nihil in hac praeclara epistola scriptum ab Epicuro congruens et Conveniens decretis eius repertulis. Ita

i) Η. l. verba quaedam iniere iis disso videntur, in quibus post degre ionem illam de imperatoribu , oratio ad Epieurum redirei. Fiartasse acriptum erat: Dieiarias aliquid re

sera lamen.

α) Post latia Coerenetius commate distinxit, quum vulgo puuelo uisitu. gueretur: reeie quidem ille. 1ἱ nillil

273쪽

268 DE Pi Ni B. BONOR. ET MALO R. redarguitur ipso a sese, vincunturque scripta eius probitate ipsius ac moribus. Nam ista commendatio Puerorum, mei noria et caritas amicitiae, summorum ossiciorum in extremo spiritu conservatio, indicat, innatam esse homini probitatem gratuitam , non invitatam voluptatibus , nec praemiorum mercedibus evocatam. Quod enim testimonium maius quaerimus, quae honesta et recta sint, ipsa esse optabilia per Sese, quum videamus tanta esser ossicia morientis 3 Sed , ut epistolam laudandam arbitror eam , quam modo totidem sere verbis interpretatus sum quamquam ea Cum Summa eius philosophia nullo modo congruebat : sic eiusdem testamentum non solum a

philosophi gravitate, sed etiam ab ipsius sententia iudico discrepare. Scripsit enim, et multis Saepe ver- his , et hreviter apteque, in eo libro , quem modo nominavi, mortem nihil ad nos Pertinere; quod enim dissolutum sit, id esse sine sensu; quod autem sine sensu sit, id nihil ad nos pertiners omnino. Hoc ipsum elegantius Poni , meliusque potuit. Nam quod ita positum est, Quod dissolutum sit, id esse Sine sensu,

id eiusmodi est, ut non satis plane dicat, quid sit dissolutum. Sed tamen intelligo , quid velit. Quaero autem, quid sit, quod, quum dissolutione, id est

morte, SenSus omni S exstinguatur, et quuin reliqui nihil sit omnino, quod pertineat ad nos, lum a curate, tamque diligenter Caveat et sanciat, ut Amr-nomachus et Timocrates, heredes sui, de Hermiarm

plotibus reduxit GoerenE. Ceutero

omissum.

274쪽

chi sententia dent, quod satis sit ad diem agendum natalem suum quotannis, mense Gamelione; itemque omnibus menSibus, vicesimo die lunae, dent ad eorum epulas, qui una secum Philoso ali sint, ut et sui, et Metrodori memoria colatur. Haec ego non possum dicere non esse hominis quamvis et belli et humani; sapientis vero nullo modo, physici praesem lim, quem se ille esse Vult, putare ullum esse cuiusquam diem natalem. Quid Τ verene potest esse dies saepius, qui semel suit 2 certe non potest. An eius. dem modi ne id quidem, nisi quum multa annorum intercesserint millia, ut omnium siderum eodem, unde prosecta sint, fiat ad unum tempus reversio. Nullus est igitur cuiusquam dies natalis. -Αt habe- turl - Et ego scilicet id nesciebam. J Sed , ut sit , etiamne post mortem coletur idque testamento cavebit is, qui vobis quasi oraculum ediderit, nihil

post mortem ad nos pertinere 7, Haec non erant eius, qui innumerabiles mundos , in sinitasque regiones , quarum nulla esset ora, nulla extremitas, mente peragravisset. Numquid tale Democritus 2 Vt alios omittam, hunc appello, quem ille unum sequutus est. Quod si dies notandus suit, euin ne potius, quo natuS, an eum, quo Sapiens sectus est 2 Non potuit, inquies, seri sapiens, nisi natus csset. Et isto modo ne si avia quidem eius nata non esset. Res tota, . Torquate , non doctorum hominum, velle post mortem

o Quamois recte receperunt a Mss. et edd. vel tis Davis. Bremina, GOer. in multis , aet novisatine etia in ah Ernestici omiamum. a Breor ἀus malebat ad eiusdem modi.

275쪽

epulis celebrari memoriam sui nominis. Quos quidem dies quemadmodum agatis, et in quantam hominum facetorum urbanitatem incurratis , non dico. Nihil opus est litibus. Tantum dico, magis suisse vestrum, agere Epicuri diem natalem, quam illius, testamento

Cavere, Ut ageretur.

XXXII. Sed , ut ad propositum revertamur de

dolore enim quum diceremus , ad istam epistolam delati sumus nunc totum illud concludi sic licet. Qui in summo malo est, is tum quum in eo est, non est beatus. Sapiens autem semper beatus est, et est aliquando in dolore. Non est igitur summum malum dolor. Iam illud quale tandem est Bona Praeterita non effluere svienti, mala meminisse nion OPortere. Primum in nostra ne potestate est, quid meminerimus 3 Themistocles quidem, quum ei Simonides, an quis alius artem memoriae polliceretur, obliuionis, inquit, mallem. Nam memini stliam quae nolo, Obl ὐisci non Possum quae uolo. Magno hic ingenio. Sed res se tamen sic habet, ut nimis imperiosi philosophi sit, vetare meminisse. Vide, ne ista sint Manliana

non possim. Quid , si etiam iucunda memoria est praeteritorum malorum 2 ut proverbia nonnulla veriora sint, quam vestra dogmata. Vulgo enim dicitur, Lucundi acti labor est nec male Euripides i r concludam , si potero, latine; graecum enim hunc versum nostis omnes ):

Suaois laborum est Praesericorum memoria. si) Beelo sie Davis. e Pal. r. viilisgo aut quia alitia. Idem Goerena. in venit in Spir. Erl. α) Qua,i Manli ἱ Torquati, impe . tio,i illitis, imperia.

276쪽

LIBER SE vNDVS , CAP. o 2 27 ISed ad bona praeterita redeamus. Quae si a vobis iapa dicerentur, qualibus C. Marius uti Polerat, ni expulsus, egens, in palude demersus, tropaeorum recordatione levaret dolorem suum: audirem, et Plane probarem. Nec enim absolvi beata vita sapientis, neque ad exitum perduci poterit, si prinia quaeque bene ab eo consulta atque iacta, ipsius oblivione

ob uentu P. Sed vobis voluptatum Perceptarum re Ordatio vitam beatam facit, et quidem corpore perceptarum. Nam si quae sunt aliae, salsum est, omnes animi voluptates esse e corporis societate. Corporis autem voluptas si etiam praeterita delectat, non intelligo, cur Aristoteles Sardanapali epigramma tantopere derideat: in quo illo rex Syriae 3 glorietur, se omnes secum libidinum voluptates abstulisse. Quod enim ne vivus quidem, inquit, diutius sentire poterat, quam dum fruebatur; quo modo id potuit mortuo permanere 7 Fluit igitur voluptas corporis, et prima

Poenitendi, quam recordandi; itaque beatior Asricanus cum patria illo modo loquens,

Desine, Roma , tuos hostes 3

reliquaque praeclare ,

moi tibi munimenta mei ymerere labores. 4Laboribus hic praeteritis gaudet ; tu iubes voluptatibus. Hie se ad ea revocat, e quibus nihil unquum retulerat ad corpus; tu totus haeres in corpore.

, Sie Goerenα ε eodd. xuis et tiliis . it. edd. vett. Vtilg. Assyriae. a Ita eorrexi vula. prima quia utia a lal; pro quo alii codd. et edd. habent prctria quaequa -Ma4. Sed Cisaeo dieere volvit summam quam inquam corporis Mo malam primam aDolare. Simile est illud Virgilianum optima quaeque diea miseris morta

l Ioue Goerenetios. vulgo Namque tibi montimenta m. P. ι.

277쪽

XXXIII. Illud autem ipsum qui obtineri potest, quod dicitis, omnes animi et voluptates et dolores ad corporis voluptates ct dolores pertinero 7 Νihil tene delectat unquam 2 video, qui cum loquar to igitur, Torquate, ipsum per se nihil delectat I Omitto

dignitatem , honestatem , speciem ipsam Virtutum , do quibus ante dictum est; haec leviora ponam: Poema, orationem quum aut Scribis, aut legis ; quum omnium sectorum, quum regionum conquiris historiam ; signum, tabula, locus amoenus, ludi, venatio,

villa Luculli nam si tuam dicerem , latebram haberes; ad corpus diceres pertinere); sed ea, quae dixi, ad corpusne refers 3 an est aliquid, quod te sua sponte delectet 2 Aut pertinacissimus fueris, si in eo perstiteris, ad Corpus ea , quae dixi, reserre; . aut

deserueris totam Epicuri voluptatem, si negaveris. Quod vero a te disputatum est, maiores esse voluptates et dolores animi, quam corporis; quia trium temporum Particeps animus Sit, Corpore autem praesentia solum sentiantur: qui probari potest, ut is,

qui propter me aliquid gaudet, 4 plus, quam ego ipse.

gaudeat 3Τ Sed , dum essicere vultis beatum sapientem, quum maXimas animo Voluptates percipiat, omnibusque partibus maiores, quam corpore : quid occurrat, non videlis. Animi enim quoque dolores percipiet omnibus partibus maiores, quam corΡOris.

qtiem audiendum esse recte negat retinius.

Sie Goete . e eod. Spit. Vulgo abeat gaudet. Vietor. Grtit. Davis. gauderat.

st tit gratulator laetior ait, quiam is i gratulesur, quod optimo iura Guerentius delevit.

278쪽

Ila miser sit aliquando necesse ost is, quem vos bentum semper vultis esse. Nec vero id . dum omnia ad voluptatem doloremque reseretis, essicietis unquam. Quare aliud aliquid, Torquate, hominis summum bonum reperiendum est. Voluptatem bestiis concedamus ; quibus vos de summo hono testibus uti soletis. Quid, si etiam bestiae multa faciunt, duce sua quaeque natura, partim indulgenter vel cum Ia

reat, aliud quiddam his propositum . non voluptatem8 Partim cursu et Peregrinatione laetantur , congregatione aliae coetum quodam modo civi latis imi lantur. Videmus in quodam volucrium genere nonnulla indicia pietatis , cognitionem , memoriam ; in multis etiam disciplinam videmus. Ergo in bestiis erunt Secreta a voluptate humanarum quaedam simulacra virtutum: in ipsis hominibus virtus, nisi voluptatis causa, nulla erit 3 et homini, qui ceteris animantibus Plurimum praestat, praecipui a natura nihil dutum esse dicemus ΤXXXIV. Nos vero, si quidem in voluptate sunto innia, longe multumque superamur a bestiis, quibus ipsa terra landit ex sese pastus varios, atque Bbundantes a nihil laborantibus: nobis autem aut ViX, aut ne vix quidem, suppetunt inulto labore quaerentibus. Nec tarnen ullo modo summum pecudis bonum et hominis idem mihi videri potest. Quid enim lanto opus est instrumento in optimis artibus comparan-

gerit labori in gignendo. in Mueando. tit per tale amareat. idque probat Eenoxtitis. Bremio placebat partim ι ulgentes Mel etim labore gignendo. e. eando ut P. a. a) Codd. nonnulli tit quasvor

u. Et re perutit Maniat. Davis. volgo varieque. Goerenetici veritin videtur malus ouimelara abundantes.

279쪽

dis, quid tanto concursu honestissimorum studiorum, tanto virtutum Comitatu, si ea nullam ad aliam rem, nisi ad voluptatem conquiruntur 2 Vt, si Xerxes . quum tantis classibus, tantisque equestribus et pedestribus copiis, Hellesponto iuncto, Athone Persosso,

tanto impetu in Graeciam venisset, et causam quis ex eo quaereret tantarum copiarum tantique belli mel se auferre ex Hymetto voluisse diceret, certe sine causa videretur tanta conatus: si e nos sapientem plurimis et gravissimis artibus atque virtutibus instructum et ornatum, non ut illum, maria pedibus peragrantem, classibus montes, sed omne caelum, lo- tamque cum universo mari terram mente complexum, voluptatem petere si dicemus, mellis causa dicemus tanta molitum.

Ad altiora quaedam et magnificentiora, mihi crede, Torquate, nati sumus: nec id exanimi solum partibus, in quibus inest memoria rerum innumerabilium , et ea quidem infinita, inest coniectura a consequentium, non multum a divinatione disserens , inest moderator cupiditatis pudor , inest ad humanam societatem iustitiae sida custodia, inest perpetiendis laboribus adeundisque periculis firma et stabilis doloris mortisque contemptio. Ergo haeo in animis; tu autem etiam membra ipsa sensusque considera; qui libi, ut

llam e tia quis.

lium sinu qiadem insanitri ineal eontemptio. Verum hae parenthesi ei particula inda quidam lateor h. l. res non deleelari. Vulgatum νi aequidem insinita . sane eorruptum. lima iam Manti tina eorrexit . ut ea ea qisdem reponeret. eomparato loeo Τ e. Diapp. I. 4. Vulgo in perpetiendis. Praepo. aitionem ieete doleτit Goaren tua ara e toritate eodd. Spiri et Gud. m.

280쪽

tum , sed ministri etiam videbuntur. Quod si in ipso corpore multa voluptati praeponenda sunt, ut vires, valitudo, velocitas, pulchritudo, quid tandem in animis censes 7 in quibus doctissimi illi veteres inesse quiddam caeleste et divinum putaverunt. Quod si esset in voluptate summum bonum, ut dicitis , optabile esset, in voluptate maxima, 4 nullo intem vallo interiecto, dies noctesque versari, quum Omnes sensus dulcedine omni quasi persu si moverentur. Quis est autem dignus nomine hominis, qui unum diem totum velit esse in isto genere voluptatis 3 CPrenaici quidem non recusant. Vestri haec verecundius : illi fortasse constantius. XXXV. Sed lustremus animo non has maximas artes, quibus qui ea rebant, inertes a maioribus nominabantur: sed quaero, num existimes, non dico Homerum, Archilochum, Pindarum, sed Phidiam , Polycletum, Zeuxin, ad voluptatem artes suas direxisse 7 Ergo opifex plus sibi proponet ad sormarum , quam Civis excellens ad iactorum pulchritudinem 2 Quae est autem , alia causa erroris tanti, tam longa lateque dissust, nisi quod is, qui voluptatem summum bonum esse decernit, non cum ea parte animi, in qua inest ratio atque consilium, sed cum cupiditate. id est, cuni animi levissima parte deliberat 2 Quaero enim de te: si sunt dii, ut vos etiam putatis, qui Possunt esse beati, quum voluptates Corpore perci Pere non possint 2 aut si sine eo genere voluptatis heati sunt, cur similem animi usum in sapiente esse

SEARCH

MENU NAVIGATION