장음표시 사용
321쪽
quarum in se tu et in educatione Iaborem quum cerinni mus , naturae ipsius vocem videmur audire. Qua Pout perspicuum est, natura nos a dolore abhorrere ;sic apparet, a natura i PSa , ut eos, quos genuerimus, amemus, impelli. Ex hoc nascitur, ut etiam communis hominum inter homines naturalis sit commendatio , ut oporteat hominem ab homine ob id ipsum, quod homo sit, non alienum videri. Vt enim in membris alia sunt tanquam sibi nata, ut oculi, ut
aures; aliqua etiam ceterorum membrorum usum adiuvant, ut crura, ut manus: sie immanes quaedam
bestiae si hi solum natae sunt: at illa , quae in concha patula pinna dicitur, isque, qui enat e concha , qui,
quod eam custodit, pinnoteres vocatur, in eamque quum se recipit, includitur, ut videatur monuisse, ut cave Pet; itemque formicae, apes, ciconiae, aliorum etiam causa quaedam faciunt. Multo magis haec coniunctio est hominis. Itaque natura sumus apli ad coetus, concilia, civitates. Mundum autem censent regi numine deorum , eumque esse qua Si Communem Urbem et civitatem hominum et deorum ; et unum quem que nostrum eius mundi esse partem. Ex quo illud natura consequi, 4 Ut communem utilitatem nostrae
xum. inquit, seueria et pinna est. Nasei ve in limosis subrecta ae in Pe r. Bee unquam sine eomile, quem
pinnoteram vorant, alii ninnophyla cere et is est squilla pareta . alibi eanis et dapis asaeetator. pandit ae pinna. Iuminibva oebore eorpus inius minuita pixeibus praebens. Assvltant illi protinus. et tibi lieentia ae auis daeis erevii, implent eam. Hoe tem pus speculatus index morsu levi ai sat scat. Illa ore compresso, quidquid inelusit exanimat, partemqueaoeio tribuit. MORLL. i) Ita Davia. item Coerena. Eeodd. suis Oinnibus. Vulgo etialoutat.
α) Hie de pinna loeus vitii aliquid a libratiis traxisse videtur: est enim perplexus et obscurus. Rea ipsa certe mullo et citius narratur de Natura deor. II. 48. et apud Plin. his . nai. IX. seel. 66. 3) Εdd. ante Gruler. eum eodd.
322쪽
anteponamus. Vt enim leges omnium salutem sIn. gulorum saluti anteponunt; sic vir honus et sapiens et legibus parens et civilis ossicii non ignarus, uti Ii
tati omnium plus, quam Unius alicuius nut Suae
triae, quam communis utilitatis, aut salutis deseditor, propter suam utIlitatem aut salutem. Ex quo sit, ut laudandus sit is, qui mortem oppetat pro re Publica , quod deceat, cariorem esse patriam nobis , quam nosmet ipsos. Quoniamque illa vox inhumana et scelerata ducitur, eorum, qui negant Se recusare,
sequatur ; quod vulgari quodam Versu graeco Pro nuntiari solet: certe verum est, etiam iis, qui aliquando suturi sint, esse propter ipsos consulendum. XX. Ex hac animorum assectione testamenta, Com mendationesque morientium natae sunt. Quodque nemo in summa solitudine 4 vitam agere velit , ne cum infinita quidem voluptatum abunduptia: saci Ieintelligitur, nos ad coniunctionem congregationemque hominum, et ad civilem, communitatem esse natos. Impellimur autem natura, ut prodesse velimus
quam plurimis, in primisque docendo, rationibusque prudentiae tradendis. Itaque non facile est invenire , qui quod sciat ipse, non tradat alteri: ita non solum
. ea. Mara. probante etiam Coerenetis. ι) Reela ale navia. et Goetenet. . ille e sex. hie ex quinque eodd. Erinnestius summa detexit . quod ei sitis gere videbatur. Sed iniuria Milicet. 5 Sie pro vlg. naturalem legeniadum esse reete intellexerunt Damia. ei Goeren2.
323쪽
318 DE FINIB. BONOR. ET MALDB.
ad discendum propensi sumus, verum etiam ad do cendum. Atque ut tauris natura datum est, ut pro vitulis contra leones summa vi impetuque contendant; sic ii, qui valent opibus, atque id facere possunt, ut de Hercule et de Libero accepimus , adservandum genus hominum natura incitantur. Atque etiam , Iovem quum Optimum et Maximum dicimus , quumque eum dein Salutarem, Hospitalem, Statorem , hoc intelligi volumus, salutem hominum in eius esse tutela. Minime autem convenit, quum ipsi inter nos abiecti neglectique simus, postulare, ut diis immortalibus cari simus, et ab iis diligamur. Quemadmodum igitur membris utimur prius , quam didicimus,
cuius ea utilitatis causa habeamus; sic inter nos na tura ad civilem communitatem coniuncti et consociati sumus. Quod ni ita se haberet , nec iustitiae ullus esset, nec bonitati locus. Et quo modo hominum inter homines iuris esse vincula putant , sic homini nihil iuris osse cum bestiis. Praeclaro enim Chrysippus, cetera nata esse hominum causa; Eos autem, communitatis et societatis suae; ut bestiis homines uti ad utilitatem suam possint sine iniuria: quoniamque ea natura esset hominis, ut ei cum genere humano quasi civile ius intercederet; qui id Conservaret, eum iustum ; qui migraret, iniustum fore. Sed, quemadmodum, theatrum ut Commune sit, recte lamen dici potest, eius esse eum lOCum , quem quisque occuparit; sic in urbe mundove Communi non adversatur ius, quo minus suum quod que 4 cuiusque sit.
abeat eod. Paria. Idque reete Dauis. rum G renato a codd. Spir. et Erl. tineis inelusit. Nam id h. l. alienum reposui pro vulg. iam mmmune u.
est a proposito scriptoria. o bie melius Guer. Vulso quidque.
324쪽
L Quum autem ad tuendos conservandosques
homines hominem natum esse Videamus, Con Senta neum est huic naturae, ut sapiens velit gerere et administrare rem publicam ; atque, ut o natura vivat,
quidem sanctos a sapiente alienos eSSe arbitrantur. Cynicorum autem rationem atque vita in alii cadere
in supientem dicunt, si quis eiusmodi sorto casus inciderit, ut id faciendum sit ; alii nullo modo. Vt
vero conservetu P omnis homini erga hominem societas, Coniunctio, Caritas; et emolumenta et detrimenta, quae ωγ λη'ματα et βλ 1ματα appellant, communia esse voluerunt: quorum altera ProSunt, nocent altera. Neque Solum ea Communia, Verum etiam Paria esse dixe eunt. In commoda autem et commoda ila ει α πη-ματα et θυπρηστι απτα appello communia esse voluc-Tunt, paria noluerunt. Illa enim quae Prosunt, aut quae nocent, alat hona sunt, aut mala: quae sint paria necesse est. Commoda autem, aut incommoda in eo genere sunt. quae Praeposita et reiecta dicimus. Ea
pro vulg. et velle eae en lueros pro- emine. Nam inlia velle ineptum est, et moereare in plerisque Mss. abest.
a) Seil. puerorum. Eleganter mihi
videtur Panaetius respondisse adole- seentulo cuidam quaerenti, an sapiens amaturus esset. De sapiente
inquit, oidebim tiar mihi et libi. qtii
adhue a sapiente rum longe absumus. non est committendum ut ineidamus in rem commo am , impotentem , alis
reri emane alam , vilem sibi. Seneea, epist. CXVI. OLiv. Genteorum Κυνιειυσο os, pro stoicorum sententia, tralantur Diogenea LaeriIus via. 32 . et Stobaeus Eelog.Εlhie. p. 84. Et sane, praeter Aris antim , Cynieam vitam summopere laudat Masimus Tyrius Di,sert. XX. A Stoicis nulla sere re disserebant, nisi quod sordibus et impudentia gauderent, in propatulo res Veneris caercerent, in sermone deeoti rali nem non haberent, et dialectieam, physicam, diseiplinasque liberales spernerent. Vide Laertium vi. 4 03. 04. Laelantium Div. Inst. tra. 45, ae Epitomea cap. 39. denique Cieeronem Osie. r. 35. 43. In vesitis quoque nonnulla suit diserepantia, de qua consule Iuvenalem Mu. 42 D II
325쪽
3ao DE FINIB. BONOR. ET MALOs. ponunt palla non esse. Sed emolumenta communia
esse dicuntur; recto autem facta et peccata non habentur communia. Amicitiam autem adhibendam
Quamquam autem in amicitia alii dicant, aeque ca- Tam esse sapienti rationem amici ac suam ; alii autem sibi cuique cariorem sua in: tamen hi quoque posteriores satentur, alienum esse ab iustitia, ad quam nati esse videamur, detrahere quid de aliquo, quod sibi assumat. Minime vero prohatur huic disciplinae, de qua loquor, aut amicitiam, aut iusti tiam propter utilitates adscisci, aut probari. Eaedem enim utilitates poterunt eas labefactare atque Pervertero. Etenim nec iustitiae nec amicitiae esse omnino poterunt, nisi ipsae Per se expetantur. Ius au
tem, quod ita dici appellarique possit, id esse na
tura; 4 alienumque esse a sapiente non modo iniuriam cui sacere, verum etiam nocere. Nec vero rectum est cum amicis, aut bene meritis consociare . nutconiungere. iniuriam; gravissimeque et verissime
defenditur, nunquam aequitatem tib utili lata posse seiungi ; et, quidquid acquum iustumque esset, id etiam honestum; vicissimque, quidquid esset honestum, id iustum etiam atque ne quum sore.
XXII. Ad easque virtutes, de quibus disputatum
33. a ius quod dieam. naturam esse .. Chrysippus Deum summum χανονα tit πιωv νοα ἀδικωου appellabat; cs. Digest. l. iit. 3. l. v. Naturam autem
ei de uvi Stoici idem alatuebaut. Di ille
326쪽
est, dialecticam etiam nil iungunt et physicam; eas quo
ambas virtutum nomine appellant: ulteram, quod habeat rationem, ne cui salso assentiamur, neve Un- quam captiosa probabilitato sellamur , eaque, quae de bonis ot malis didicerimus, ut tenere tuerique possimus. Nam sine hac arte quemvis arbitrantur a vero abduci fallique posse. Recte igitur, si omnibus in rebus temeritas ignoratioque vitiosa est, ab his ea, quae tollit haec, virtus nominata est. Physicae quoque non sine causa tributus idem est honos: Pro Pterea quod, qui conveniente P naturae icturus sit, ei et proficiscendum est ab omni fundo, et ab eius procuratione. Nec vero potest quisquam de bonis et de malis vero iudicare, nisi omni cognita
ratione naturae, et vitae etiam deorum, et utrum conveniat necne natura hominis cum universa; quaeque
sunt Vetera praecepta sapientium , qui iubent tem P0Vi Pan ne, et sequi deum , et se noscone , et nihil nimis. Haec sino physicis quam vim habeant et habent maximam videre nemo potest. Atque etiam ad iustu iam colendam, nil luendas ninicitias ct reliquas caritates quid natura valeat, haec una cognitio potesv tradere. Nec vero pietas adversus duos , nec
reles aures sunt. inihlligeu,qiae iudicium, is non dubito quin i, te magis probet, accedente libri veteris a Deio. si tale, quam illud vulgo re plumia his ea quiae toltie Mee. NANO. Nultis autem parasangis eleganti Pesl leelio. quam praestant Se aligerie es et Eliens. quamque Mamilius
in Mas. repertam probavit. Davis. α) Coer. delei primum et . ei proni leto seri hit titque. Ptior, inquilieopulo iure offendit, abieela iani a Lain b. et Davi sio. Neque ea iii Ba . legitur , quum et iis loeo io Paris. Spir. Erl. et Gud. ei desidete tor . ven. 3494 , et Crai. etiam Osserant. Biem. quidem duplex et defendit, iam quam ait paelitionis: sed haee est nulla parillio. Immo atquR. quam
hini illi nostri reserunt, toties pio et maxime postia, hue proprie pertinet.
327쪽
3aa DE FINIB. BONOR. ET MALO R. quanta his gratia debeatur, sine explicatione naturae
Sed iam sentio me esse longius provectum, quam proposita ratio postularet. Verum admirabilis comis positio disciplinae , incredibilisque rerum traxit ordo. Quae, per dcos immortales t nonne miraris i quid enim aut in natura, qua nihil est aptius, nihil descriptius, uui in operibus manu iactis tam compositum, tamque compactum et Coagmentatum inveniri potest 2
quid posterius priori non convenit 2 quid sequitur, quod non respondeat superiori 3 quid non sic aliudex alio nectitur, ut non, si unam literam moveris , Iahent omnia 7 Nec tamen quidquam est, quod moveri possit. Quam gravis vero, quam magnifica , quam constans conficitur persona sapientist Qui, quum ratio docuerit, quod honestum esset, id esse solum bonum , semper sit necesse est beatus, Vereque omnia ista nomina possideat, quae irrideri ab imperitis solent. Rectius enim appellabitur rex , quam Tarquinius , qui nec se, nec suos regere potuit; rectius magister populi is enim est dictator , quam Sulia, qui
trium pestiferorum itiorum, luxuriae, uvaritiae, crudelitatis magister suit; rectius dives, quam Cras-Sus, qui, ni Si eguisset, nunquam Euphratem nulla helli causa transire voluisset. Recte eius omnia dicentur , qui scit uti solus omnibus. Recte etiam pulcher appellabitur: animi enim lineamenta sunt pulchri Ora , quam corporis. Recte solus liber, nec dominationi cuiusquam parens, neque obediens cupiditati. Recte invictus, cuius etiamsi corpus Constringatur,
animo tamen vincula iniici nulla possint. Neque
i Sie Ern. pro vult. ullums eoll. IV. H. In vas. abeat ullam. - Pearati tu legebat, M. M uitam.
328쪽
exspectet ultimum tempus aetatis , ut tum denique iudicetur, beatusne suerit, quum extremum vitae diem morte consecerit: quod ille unus e septem sapientibus non sapienter Croesum monuit. Nam si beatus unquam suisset, beatam vitam usque ad illum a Cyro exstructum rogum pertulisset. R Quod si ita est, ut neque quisquam, nisi bonus vir, et Omnes boni beati sint; quid philosophia magis colendum, aut quid est victu te divinius 8
329쪽
Quae quum dixisset. snem ille. Ego antem, Naetu, inquam , Cato , ista exposuisti tam multa memoriter, tam obscura dilucide. Itaque aut omittamus contra omnino velle aliquid , aut spatium sumamus ad cogitandum: lam enim diligenter, etsi minus vere nam nondum id quidem audeo dicere , sed tamen nccurate non modo landalam, Verum etiam exstructam disciplinam non est iacile perdiscere. Tum ille , Ain' tandem , inquit, quum ego te hac nova lege a videam codem die accusatori respondere, et tribus horis perorare, in hac me causa tempus dilaturum putas 3 quae tamen a te agetur non melior, quam illae sunt, quas interdum obtines. Quare istam quoque oggrodere, tractatam Praese tim et ab aliis et a te ipso saepe, ut tibi deesse non
330쪽
possit oratio. Tum ego, Non mehercule, inquam, soleo temere contra Stoicos; non quo illis admodum assentiar, sed pudore impedior: ita multa dicunt, quae vix intelligam. Obscura, inquit, quaedam eSse confiteor; nec lamen ab illis ita dicuntur do indu stria ; sed inest in rebus ipsis obscuritas. Cur igitur easdem res , inquam , Peripateticis dicentibus, verbum nullum est, quod non intelligatur 2 Easdem nores, inquit 3 an parum disserui, tion verbis Stoicosa Ρeripateticis , sed universa re et tota sententia dissidere Atqui, inquam, Cato, si istud obtinueris , traducas me ad te totum licebit. Putabam equidem satis, inquit, me dixisse. Quare ad ea primum , si videtur; sin aliud quid voles , postea. Immo istud quidem, inquatn, loco; nisi iniquum postulo, respondere. arbitratu meo. Vt placet, inquit; etsi enim illud erat aptius, hoc tamen aequum cuique Concedere. 4II. Existimo igitur, inquam, Cato, veteres illos Platonis auditores, Speusippum, Aristotelem, Xenocratem; deinde eorum , Polemonem, Theophrastum, satis et copiose et eleganter habuisse constitutam di. sciplinam, ut non esset causa Zenoni, quum Polo -
Paris. 4. 3. aeeedunt tres optimi a Goerentio collatἰ. Olim vulgabatur dissentire. α II. e. ut vidit Goereng. Ioeo
stici, api . eonveniente. ut saepe.
Idem recie pro vulg. isto quidem reposuit istis Midem.
3 Vulgo respondes quod hie aptum
non est. Nam non Cato respondet,
sed CIeeronis erat ad Calotii, dieraro ridere. Erc 1 reposui in siniιixum,
qui iam Davisio placu;t. Respondere hie nihil aliud notat , ni,i eonsulationem Stoi eae disciplinae, qua Ci. cero Catoni respondebit. . Inserui hoe tomen vulgo ram;
sum. Sensum qui requiritur, beneare os posuit Da istua: Licet enim sententiam, quam de Stoicorum et Peripateticorum dissensione tuli, primo loeo eonfutare sit eongruentius, aequum lamen est, cuique con-eedere ut, quo velit ordine, respondeat.
