M. Tullii Ciceronis Opera ex recensione Christ. Godofr. Schutzii additis commentariis. Tomus primus decimussextus

발행: 1829년

분량: 721페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

346 DE Fi Nili. BONOR. ET MALOB. ὀρμην , itemque ossicium, ipsam etiam virtutem , 3 esse

volunt earum rerum, quae Secundum naturam Sunt.

Quum autem ad summum bonum volunt pervenire, transiliunt omnia, et duo nobis opera Pro uno relinquunt, ut alia sumamus , alia appetamus , Potiusquam uno sine utrumque concludant. XV. At enim natura dicitis, virtutem non posse constitui, si ea, quae extra virtutem sint, ad beate vivendum pertineant. Quod totum contra est. Intro duci enim virtus nullo modo potest, nisi omnia, quae leget, quaeque reiiciet, unam reserantur ad summam. Nam si omnino ea. negligimus, in Aristonea vitia et peccata incidemus, obliviscemurque, quae virtuti ipsi principia dederimus. Sin ea non negligemus, neque tamen ad sinem summi boni reseremus, 1 non multum ab Herilli levitate aberrabimus. Duarum enim vitarum nobis erunt instituta capienda. Facit enim ille duo seiuncia ultima bonorum: quae, ut essent vera, coniungi debuerunt. Nunc ista Sepurantur, ut disiuncta sint; quo nihil potest esse Perversius. Itaque contra est, ac dicitis; nam constitni victus nullo modo potest, nisi ea, quae sint Prima naturae, ut ad summam pertinentia, tenebit. Quaesita enim virtus est, non quae relinqueret naturam , sed quae tueretur. At illa, ut vobis pIacet, Partem quandam tuetur, reliquam deserit. Atque ipsa institutio hominis si loqueretur, haec diceret:

ria recte edidit merenε. cum cod. Neiumiano unoque Da isti. 3 Vulgo omnino nos negligi a. Davis. malebat s. Mee n. Ernestius o. rina n. Melius Coere . auctora Bremio o ea n. ut est in ed. Oxon. a Sie Een. eum edd. velt. Vulgo negligimus - refrimias. Dahis. quo que e codd. suis dederat referemus.

352쪽

se Conservarct in ea natura, in qua Ortus esset. Nondum autem explanatum satis erat, quid maximo

natura vellet. Explanetur igitur. Quid ergo aliud intelligetur, nisi ut ne qua Pars naturae negligatur ZIn qua si nihil est praeter rationem, sit in una vir

tute finis honorum. Sin est etiam corpus, ista ex Planatio naturae nempe hoc esse erit, ut ea, quae ante explanationem tenebamus, relinquamus i Ergo id est convenienter naturae vivere, a natura disce

de e. η Vt quidam philosophi , quum a sensibus pPO-

secti, maiora quaedam ac diviniora vidissent, sensus reliquerunt: sic isti, quum ex appetitione rerum virtutis pulchritudinem adspexissent, omnia, quae Praeter virtutem ipsam viderant, β abiecerunt, obliti, Naturam omnem uppetendarum rerum ita late patere, Ut a principiis permanaret ad sineὲ:3 neque intelligunt, se rerum illarum pulchrarum atque admirabilium fundamenta subducere. βXVI. Itaque mihi videntur omnes quidem illi errasse , qui finem bonorum csse dixerunt, Honeste vivere. Sed alius alio magis; Pyrrho scilicet maxime, qui, virtute constituta, nihil omnino, quod appeteridum sit, relinquat: si deinde Aristo, qui nihil

nexibit permanaret. Huius . inquit, Cud. a glossam pereeniret, rescit. ΛDie Lamh. permaneret Peccatumesti reetius tamen vel ediit ueteres praehent -. Inteli. principia . sei l. prima naturae , si ea sequeremur . nos addueere deherent ad sne s. se. ad ea in quibus summum honornmpo,ilum sit i hoe est, quod Cie. iamdiu probat, M. finem honorum latere in prima eona titutione ho uis interroganda. S Ernestius eoni. sti uere.

ε) Ernesilo legendum videbatur reti it vel relinquit. Sed quod bene

353쪽

348 DE Pi Mn. BONOR. ET MALO R.

relinquere non est ausus; introduxit autem, quibus commotus sapiens appeteret aliquid, quodcumque in mentem incideret, et quodcumque tamquam occurreret. Is hoc melior, quam Pyrrho, quod vel aliquod genus appetendi dedit; deterior, quam ceteri, quod penitus a natura recessit. Stoici autem , quod finem bonorum in una virtute ponunt, similes sunt illorum; quod autem principium ossicii quaerunt, melius quam Pyrrho; quod ea non occurrentia singunt, vincunt Aristonem; quod autem ea , quae ad naturam aCCommodata et per se assumenda esse dicunt, non adiungunt ad finem bonorum, desciscuntn natura, et quodam modo sunt non dissimiles Aristonis. Ille enim occurrentia nescio quae Commini

scebatur; hi autem ponunt illi quidem prima natu

Tae, sed ea seiungunt a sinibus et a summa bonorum: quae quum praeponunt,4 ut sit aliqua rerum selectio, naturam Fidentur sequi; quum autem negant, ea quidquam ad beatam vitam pertinere, rursus naturam relinquunt.

Atque adhuc ea dixi, causa cur, Zenoni non suis-Set , quamobrem a superiorum auctoritate discederet. Nunc reliqua videamus: nisi aut ad haec, Cato, di-

Coerenatus monuit, in redin , in. tolligendum est si mrail.

Aliquid Εmeuius istaeis ineluis sit , ut insititIum. et Magis, opinor, ad mentem to

alueritis legas mutato verborum oradine, quod ea oceti rentia noti ingωιι, . vinciam friaecinem. Stoiei erant, qui non lingebant ea Oeeurrentia; Aristo, qui lingebat. Sie noxier patito ante. Attalo ira Atiail, qui a commotu aviena iam te. ea an id, γω crispa in mentem ineideres, et quo iam eramquam OQ-rrere . Sie et paulo infra, uti isto Herilia ne eo quae eo inisee Iar. Ilaee igitur, de quihus agimus, quum de Stoleis dieantur, particula negativa non eum voce sciaati rentia , sed cum Iingum de teoniungi. PE am s. 3 Sie Goereng. α eod. Gud. a. et Baa. Vulgo proponting.

4 Sie G r. ex aeripiis et editia

354쪽

LIBER QUARTUS, CAP. I 6349

eere aliquid vis, aut nos iam longiores Sumus. Neutrum vero, inquit ille: nam et a te perfici istam disputationem volo, nec tua mihi oratio longa videri

potest. Optime, inquam. Quid enim mihi potest esse

optatius, quam cum Catone, omnium virtulum au

ctore , de virtutibus disputare ' Sed primum illud

vide, gravissimam illam vestram sententiam, quae miliam ducit, honestum quod sit, id esse solum bonum, honesteque vivere, honorum finem, communem fore vobis cum omnibus, qui in una virtute constituunt sinem bonorum; quodque dicitis, insor-

modo nominavi. Mihi autem aequius videbatur. Zenonem cum Polemone disceptantem, a quo, quae essent principia naturae, acceperat, a communibus initiis progredientem, videre' ubi primum insisteret.

et unde causa controversiae nasceretur; non stantem

cum iis, qui ne dicerent quidem sua summa bona esse a natura prosecta, uti iisdem argumentis, quibus illi uterentur, iisdemque sententiis.

i) Verbum direre melius abfuerit, iudiee Goerengio, cui assent; or. α) Ouid Diam DavIs. e Nas. suis. 13 Lanthinus duabus voculis adleiactis , rescribit miseriar in bonis. Certe deest simile quiddam , nisi forsan id Cicero subaudiendum reli

έ Zenonem etim Polemone dise/plantem . Midere. Id est a horti maententias i' eouslielu ponere. eomparare inter se. a oppugnarat enim huctisque auetor Stoicam sententiam alitinibus Polemoneis. C. -- Loeum intellexise non videtur Goer. Nam isque Midere non ad Cieeronem, sed ad Zenonem. havd aeevia ae tiri quod insea, referri patet. Sensus totius ioci. non patum impediti , videliae esse r a Aequitis ea et si Zeno . Aiaee plana eum Polemone , a quo ea quae essent prima naturae mutuatus erat, et diseedens ab initiis quae eum illo committit ter admiserat, uidissex. i. e. perpendisset et declaravisaei tibi primum haereret et dissideret; et . qtiram non staret eum iis . qisi ne dicerent quidem ea quae summa hena habebat . a natura esse prosecta . non ostis suisset iisdem argumentis, etc. . In xv non non alantem vim cluisplicem esse, ut saepe, admittendum est.

355쪽

X M. Minime vero illud probo, quod, quum docuistis, ut vobis videmini, solum bonum esse, quod honestum sit, tum rursum dicitis, initia proponi necesse esse apta et a commodata naturae, quorum ex

selectione virtus possit exsistere. Non enim in selectione virtus ponenda erat, ut id ipsum, quod erat honorum ultimum, aliud aliquid acquireret. Nam omnia, quae sumenda, quaeque legenda aut optanda sunt, inesse debent in summa bonorum, ut is, qui eam adeptus sit, nihil praeterea desideret. Videsne, tit . quibus summa est in Voluptate, perspicuum sit quid iis iaciendum sit, aut non faciendum 3 ut nemo dubitet, eorum omnia ossicia quo spectare, quid sequi, quid fugere debeant. Sit hoc ultimum honorum, quod nunc a me defenditur; apparet statim,quao sint ossicia, quae actiones. Vobis autem, quibus nihil est aliud propositum, nisi rectum atque honestum, unde ossicii, unde agendi principium nascatur, non repe Pietis. Hoc igitur quaerentes omnes. et hi, qui, quodcumque in mentem veniat, aut quodcumque Occurrat, se sequi dicent, et vos ad naturam revertimini. Quibus natura iure responderit, non esse verum, aliunde si e in heate vivendi, a se principia rei gerendae peti; esse enim unam rationem, qua et Principia rerum agendarum et ultima Bonorum continerentur; atque, ut Aristonis esset explosa sententia, dicentis, nihil differre aliud ab alio, necesse res ullas, praeter virtutes et vitia, inter quas quidquam omnino interesset; sic errare Zenonem, qui nulla in re, nisi in virtute, propensionem , ne

i Sie Coerens veni hus eodd. reele a Da uici, ErnestIo, Coererraro aliquot uestἰgiis. Vulgo quaeritis. uncis inclusum.

α vulgo inepte additur avi Ditio

356쪽

35 i

minimi quidem momenti, ad summum bonum adipiscendum esse diceret; et quum ad beatam vitam nullum momentum ea res haberet, ad appetitionem autem rerum, esse in his momenta diceret: quasi vero haec appetitio non ad summi boni adeptionem pertineret. Quid autem minus consentaneum est, quam, quod aiunt, cognito summo bono, reverti soad naturam, ut ab ea petant agendi principium, id est, ossicii 2 Non enim actionis aut ossicii ratio impellit ad ea, quas secundum naturam Sunt, appetenda ;sed ab his et appetitio et actio Commovetur. XVIII. Nunc venio ad illa tua brevia, quae CODSectaria esse dicebas; et primum illud, quo nihil potest

tem omne, honestum; igitur omne bonum honestum.

O plumbeum pugione mi Quis enim tibi illud primum

concesserit 7 Quo quidem concesso, nihil opus est secundo: si enim omne bonum laudabile est, omne laudabile honestum est. Quis tibi ergo istud dabit, praeter Pyrrhonem, Aristonem , eorumve similes 3 quos tu non probas. Aristoteles, Xenocrates, lota illa familia, non dabit; quippe qui valitudinem, vires, divitias, gloriam, multa alia, hona esse dicant, laudabilia non dicant. Et hi quidem ita non sola virtute

finem honorum contineri putant, ut rebus tamen omnibus virtutem anteponant. Quid censes eos fa cturos, qui omnino virtutem a bonorum sine segregaverunt, Epicurum, Hieronymum , illos etiam, si qui Carneadeum finem tueri volunt 3 Iam aut Calli-

t Goee. delet esse . anos omnes omnibus, quas inspexi, reeentioribus codd. sequntus. Cogitandum est, Milion thos inde ab Eetieatina Halia iv qtiit, ii et primum illud die has . I fi . Nietim. qnod vitium adeo uiso nihil dἱei potest hievitis a. manifestum non senserint ii, qui αὶ Excidit Woeil. Ludabile ia speeimina emendarunt. T.

357쪽

35 a

phon, aut Diodorus, quomodo poterunt tibi istud concedere, qui ad honestatem aliud adiungant, quod ex eodem genere non siti Placet igitur tibi, Cato,

quum res Sumpseris non Concessas, ex illis essicere,

quod velis 3 Iam ille sorites , quo genere nihil putatis esse vitiosius: Quod bonum sit, id esse optabile; quod optabile . id esse expetendum ; quod expetendum, laudabile; deinde reliqui gradus. Sed ego in

hoc resisto. Eodem enim modo tibi nemo dabit, quod Oxpetendum sit, id esse laudabile. Illud vero minime consectarium, sed in primis hebes illorum, gloriatione dignam esse beatam vitam, quod non possit sine honestate contingere, Ut iure quisquam glorietur. Dabit hoc Zenoni Polemon; etiam magister eius, et tota illa gens, et reliqui, qui virtutem omnibus rebus mullo anteponentes, adiungunt ei tamen aliquid summo in hono finiendo. Si enim virtus digna est gloriatione, ut est, tantumque praestat ceteris rebus, ut dici vix possit: et beatus esse poterit virtute una praeditus, carens ceteris, nec tamen illud tibi concedet, praeter virtutem, nihil in honis esse ducendum. Illi autem, quibus summum bonum sine virtute est, non dabunt fortasse, vitam beatam ha

bere, in quo iure possit gloriari: etsi illi quidem

etiam voluptates faciunt interdum gloriosas. XIX. Vides igitur, te aut ea sumere, quae non Concedantur, aut ea, quae etiam concessa te nihil

iuvent. Equidem in omnibus istis conclusioni bos hoc putarem philosophia nobisque dignum, et maxime,

o Davis. e eod. IIed. reeepit I) Sie primus eorrexit Manuliue, nisi putaria esse ni litis. Idem tamen quum in Mas. et edd. legeretur ae llegi etiam posse eenset mo genere in primis heias illorum aestieri no-- nihil mlatia esse Nitiositis; quod re . num gloriatione. eepi eoll. Mad. II. 29.

358쪽

quum summum bonum quaereremus, vitam nostram.

consilia, Voluntates, non Verba corrigi. Quis enim potest is is, quae te, ut ais, delectant, brevibus et acutis, auditis, de sententia decedere 7 Num, quum exspectant, et avent audire, cur dolor malum non sit; dicunt illi, asperum esse dolere, molestum, odiosum, contra naturam, dissicile toleratu; sed, quia nulla sit in dolore nec fraus, nec improbitas. nec malitia, nec culpa, nec turpitudo, non esse illud malum. ΙΙaec qui audierit, ut ridere non curet, discedet tamen nihilo firmior ad dolorem serendum,

quam venerat. Tu autem negas sortem esse quem

quam posse, qui dolorem malum putet. Cur sortior sit, si illud, quod tute concedis, asperum et vix serendum putabit 7 Ex rebus enim timiditas, non ex vocabulis nascitur. Et ais, si una litera commota sit,sore, tota ut labet disciplina. Vtrum igitur tibi lii eram videor, an totas paginas commovere 2 Vι enim sit apud illos, id quod est a te laudatum, ordo rerum conservatus, et omnia inter Se apta et connexa

sic enim aiebas , tamen persequi non debemus . si a salsis principiis prosecta congruent ipsa sibi, et a proposito non aberrabunt. 4 In prima igitur constitutione Zeno tuus a natura receSsit; quumque summum bonum posuisset in ingenii praestantia, quam virtutem vocamus, nee quidquam aliud honum esse dixisset, nisi quod esset honestum, nec virtutem posse constare, si in ceteris rebus esset quidquam ,

quod aliud alio melius esset, aut peius: his proΡosi-

359쪽

354 DE FlΝin. BONOR. ET MALO R. tis tenuit prorsus consequentia. Recte dicis; negare enim non possum. Sed ita salsa sunt ea, quae consequuntur, ut illa, e quibus haec nata sunt, vera esse non possint. Docent enim nos, ut scis. dialectici, si ea, quae rem aliquam sequantur, salsa sint, salsam illam ipsam esse, quam sequantur. Ita sit illa conclusio non solum vera, sed ita perspicua, ut dialectici ne rationem quidem reddi putent oporteret

Si illud, hoc: non autem hoc; igitur ne illud qui

dem. Sic, consequentibus vestris sublatis, prima toIIuntur. Quae sequuntur igitur 4 di omnes, qui non sunt sapientes, neque miseros esse; sapientes omnes summe beatos esse; recte facta omnia aequalia; omnia Peccata paria. ra Quae quum magnifice primo dici viderentur, considerata minus probabuntur. Sensus enim cuiusque et natura rerum atque ipsa veritas clamabit , quodam modo, non posse adduci, ut inter eas res, quas Zeno exaequaret, nihil interesset.

XX. Postea tuus ille Poenulus, scis enim Citti eos, clientes tuos, e Phoenicia profectos homo igitur

acutus, causam non obtinens, Te pugnante natura,

verba versare coepit: et primum rebus his, quas nos

3 Alii sie interpungunt: Quae seq.isituri sine interrogationis nota. T. Vulgo υMesent. - probant r- et malar. Ernestius eorrexit in-den - - Hamar. In cod. Monae. este motiι; unde GoerenEius malebat seribere pro3a πι- - et Mil ; id que , ut aptissimum , recepi. 5 Zeno Cillieus. - Uerla Mersaree pit) Versara est h. l. mulare atii pro Coel. 6. 33. versare suam naturam a. videtur dieendi ratio antimulariis petita. qui Merrare meunias dieuntur, quum eas permutando quaestum laetunt. Cons. Suet. Gath. s. Totiua autem eontexti sententialiaee est r homo aculus , ut erat , quum videret. Praeeeptorum suorum veritatem ae probare non Posse , quippe quae eum natura ipsa pugna rem l . verba verborum potestates mutate coepit, e te . a G.

360쪽

honas ducimus, concessit, ut haberentur apiae, habiles x et ad naturam accommodatae; saterique coepit, sapienti. hoc est, summe beato, commodius tamen esse, si ea quoque habeat, quae bona non audet appellare snatura ipsa accommodata esse con-

eadem esse in causa, qua tyrannum Dionysium. Huic movi optimum esse . Propter desperationem sapientiae; illi, propter spem, vivere. Peccata autem partim esse tolerabilia, partim nullo modo , propterea quod alia peccata plures, alia pauciores quasi numeros ossicii praeterirent. Iam insipientes alios ita esse ,rit nullo modo ad sapientiam possent pervenire: alios, qui possent, si id egissent, sapientiam consequi. Hic loquebatur aliter, atque omnes; sentiebat idem, quod ceteri. Nec vero minoris aestimanda ducebat

ea, quae ipse bona negaret esse, quam illi, qui ea bona esse dicebant. Quid igitur voluit sibi, qui illa mutaverit 2 Saltem aliquid de pondere detraxisset,

et paullo minoris aestimavisset ea, quam Peripatetici. ut sentire quoque aliud, non solum dicere videretur. Quid 2 de ipsa beata vita, ad quam omnia reseruntur, quae dicitis 2 Negatis eam esse, quae expleta sit Omni-hus his rebus, quas natura desideret dotamque eam in una virtute ponitis : quumque omnis controversia aut de re soleat, aut de nomine esse; utraque earum nascitur, si aut res ignoratur, aut erratur in nomine. Quorum neutrum si est, opera danda, . ut verbis

it. eod. Gud. 2. pro optua hiatitiati,heni optabiles. α) ΗMe verba eum Davisio et Ernestio a glossalore inserta esse arishitror. Goere ius reseripsit e quin- me codd. commodata , ut tolum ilia Iud signisseel i. q. natura Ipsa prae hente , in usum commodumque novi atrum .dala eoneedit. 3 Sie Goerent. eum eodd. Spἰr. Erl. Bas. vulgo danda est. - Idem Coerenet. transposuit quoque verba duorum si neutrum est.

SEARCH

MENU NAVIGATION