M. Tullii Ciceronis Opera ex recensione Christ. Godofr. Schutzii additis commentariis. Tomus primus decimussextus

발행: 1829년

분량: 721페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

521쪽

TVSCVL. Dis ΡvTATIONUM nutem, quam primum mori. Qua est sententia in Cresphonte usus Euripides:

Nam nos decebat, coetus celebrantes, domum 1 ingere, ubi esset aliquis in lucem editur, Humanae Ditae Maria reputantes mala et . qui labores morte snisses graὐes , Hunc omni amicos laude et laetitia exequi.

Simile quiddam est in Consolatione Crantoris : ait enim, Terina cum quenda in Elisium, quum gravi te Psilii mortem moe veret, venisse in psychom aut iram ,

quaerentem, quae suissot tantae Calamitatis Causa :

Ignaris homines in Dila mentibus errant: Euthynous Potitur, fatorum numine , a leto.

Sie fuit utilius siniri φsique tibique. II is et talibus auctoribus usi, confirmant, Causam

robus a diis immortalibus iudicatam. 4 Λlcidamas quidem, rhetor antiquus, in primis nobilis, scripsit

citam laudationem mortis , quae con Stat ex enumeratione humanorum malorum. Cui rationes eae ,

quae exquisitius a philosophis colliguntur, desuerunt, ubertas Orationis non defuit. Clarao vero

Elimis. l. a. 3. Ball. B.L. et receperunt victor. Lamb. Davis. VolsVulgo munere. 3 I. V. Cleeletis dieit linue Omnem deorum auctorii citem vinci hoe argumento poettiae Sapphus ala Ati-xtot. in Rhet. II . 23 , set illo ramors est malum ; hoe eerte Atieeediderunt qui noluerunt mori s. Sed mors quae mariam esaei diis, qui summa felicitate Domitor . h tium osse potest liomitii lina qui tot et tantis misellia Ohnoxii sunt. Ergo salso simili hoe argumentum nititiar. Ceterum rebus h. l. . alet foetis. ED. P. Ilune rhetorem Plato, in Phae deo , appellat,nt Palamedem , quod, tit ille . tu utramque patieni dissereret. BuMEη. - vialgo Aleidamiasqtiidam. Nomen rhetoris reetitis iam Lamhinus edidit; quidem pro qui-δam commendavit Mutleius.

522쪽

LIBER PRIMO, Cai'. 48 S i 7

mortes pro Patria oppetitae, non solum gloriosae rhetoribus, ε 3d etiam beatae videri solent. Repetunt ab Erechtheo, cuius etiam sitae cupide momtem expetiverunt pro vita civium ; Codrum, qui soin medios immisit hostes, Veste famulari, ne POSSCt agnosci, si esset ornatu regi O ; quod Oraculum erat datum, si rex interfectus esset, victrices Athenas fore. Menoeceus non praetermittitur; qui oraculo edito largitus est patriae suum sanguinem. Iphi

genia Aulide duci se immolandam iubet, ut hostium

sanguis eliciatur Suo.

XLIX. Veniunt inde ad propiora. Harmodius in

ore, et Aristogiton, Lacedaemonius Leonidas, Thebanus Epaminondas vigent. Nostros Don norunt ;quos enumerare magnum est: δ ita sunt multi, quibus videmus optabiles mortes suisse cum gloria. Quae quum ita sint. magna tamen eloquentia ostulendum , atque ita velut Superiore e loco conciOnandurn, ut homines mortem vel optare incipiant, vel certe timere desistant. Nam si supremus ille dies non exstinctionem , sed commutationem asseri loci ,

quid optabilius 2 Sin autem perimit ac delet omnino, quid inelius, quam in mediis vitae laboribus obdormi-

SCere, et ita conniventem somno con Sopiri sempite

res non intra voluiti sielit. et mortem non exstet Dertini solum . sed etiam omeliseeriant. Bεn te itis, n senis

i i et, te Davisio , ultimum lioe vethumilli alteri subsili uehat. Aliter milii videtur. Conspirat aeilicet en idermelitis eum verbo expetiserunt. Neque suit Deeesse vetho proprie id εxprimere . quod ex tota loel serio auiis tui eis igitur, Elee bibet silicis motis

523쪽

TVSCVL. DISPUT TION nnot Quod si fiat, melior Ennii, quum Solonis oratio.

Ilic enim noSter: Nemo me lacrimis decoret, inquit, nec funera sem

At vero sapiens ille:

mors mea ne careat lacrimis: linquamus amicis Moerorem , ut celebrent funera cum gemitu. B

Nos vero, si quid tale acciderit, ut a deo denuntiatum videatur, ut exeamus e vita, laeti et agentes gratias Pareamus, emittique nos e custodia et Ievari vinculis arbitremur, ut aut in aeternam et Plane Nostram domum remigremus , aut omni sensu molestiaque Careamus : sin autem nihil denuntiabitur, eo tamen simus animo, ut horribilem illum diem aliis, nobis suus tum putemus , nihilque in malis ducamus. quod sit vel a diis immortalibus, vel a natura Parente Omnium consti Iutum. Non enim temere , nec fortuito sati Et creati sumus, sed prosecto fuit quaedam vis, quae generi consuleret humano ;nec id gigneret, aut aleret . quod quum exantia vi

sempiternum: portum Potius paratum nobis, et perfugium putemus. Quo utinam velis passis pervehi liceati Sin restantibus ventis reiiciemur , tamen eodem paullo tardius reseramur necesse est. Quod autem omnibus necesso est, idne miserum esse uni potest ' Hubcs cpilogum , ne quid Praetermissum,

e Moisset

524쪽

aut relictum putes. A. Ego vero; et quidem fecit etiam iste me epilogus sirmiorem. M. Optime, inquam. Sed nunc quidem valitudini tribuamus aliquid. Cras autem , et quot dies erimus in Tusculano, agamus haec , et ea potissimum , quae levationem habeant aegritudinum , sormidinum , cupiditatum :qui omni e philosophia est fructus uberrimus.

525쪽

52 Di

M. T. CICERONIS

LIBER SECUNDUS.

Neoptolemus quidem apud Ennium Philo Phari sibi

vit nec Se esse , Sed paucis: nam omnino haud placere. Ego autem, Brute, necesse quidem mihi esse

arbitror philosophari nam quid Possum , Praesertim nihil agens, agere melius Τ) sed non paucis, ut ille. Dissicile est enim , in philosophia pauCa esse

ei nota, cui non Sint aut pleraque, aut omnia. Xam nec pauca, nisi e multis, eligi possunt; nec , qui Pauca Perceperit, non idem reliqua eodem studio persequetur. Sed in vita tamen OCCupata, atque, ut Neoptolemi tum erat, militari, pauca ipsa mu Itum saepe Prosunt, et serunt fructus, si non tantos, quanti ex universa Philosophia percipi possunt, tamen eos, quibus aliqua ex parte interdum aut cupiditate,

i) Ex hoe vectieulo G. l. Voss. i5. eum sie esserit Miloamhandum ad fragm. Tragg. p. 57. hune troebai- est paucis . nam omnino haud praeel . eum essetebat: philosophari est ni hi evi Davisius praeponit mihi, ut essi. necesse at paueis, niam omnino hiaud elatur iambicus senarius. piaret. Sed Λ. Gellius Noct. Ali. v.

526쪽

n ut aegritudine, aut metu liberemur: velut cadisputatione, quae mihi nuper habita est in Τuscu-Lfio, magna videbatur mortis essecta contemptio; quae non minimum valet ad animum metu liberandum. Nam qui id, quod vitari non potest . metuit. is vivere animo quieto nullo modo potest: sed qui, nota modo quia necesse eSt mori, Verum etiam quian hil habet mors, quod sit horrendum , mortem non sinet, magnum is sibi praesidium ad beatam vitam comparat. Quamquam non sumus ignari, multos studiose conuae esse dicturos :* quod vitare nullo modo

hythimus pisi nihil omnino scriberemus. Etenim si orationes, quas nos multitudinis iudicio probari volebamus popularis est enim illa facultas, et effectus a eloquentiae. est audientium approbatio , sed si reperiebantur nonnulli, qui nihil laudar t . nisi quod se imitari posse considerent, quemque sperandi sibi,

Da. isto plaeet liberentur ut esta p. vietori et in compluribus IIsatis. α voees mullos stud. contra esse dicturos speeiant ad eos . qui Ciceronis doetrinas his in libris explicatas impugnabunt e ut patet ex his iusta: stantum abest, ut aeribi

eo tra nos nolimus, ete . . eos enim

comparat eum iis qui stias orationes detrectabant: et dieii non esse si hi

spem eamderm . auorum operum

philosophieorum detreetatores populi approbatione obrue odi, quia de philosophia vulgus non iudicat. ED. P.

Etenim si orationes.... sed si re

periebantur nonntilli Est civΣχου. .ουλυ, quod post nonnulla παρt: interposita seriptori hiis haude,t inusitatum. Sie lib. v. Tuse. eas.

S. An dubitas. quin praestans valetudine, viribus, forma M. siferuis, qui hare habes, initia tis , intemPerans, timidus.. dubitabisne eum miserum dicere 7 Iterum eup. 39: Simili ne putas C. Laelii unu in e usu latum suisse, et eum quidem cum rvulsa... sed tamen ultum malles, te . si potestas esset, semel tit Luelium , eon-

autem . an, ut Cinnam , quatery Sie et Ostie. lib. III. eat . us: Vtile uidebatur vlyssi .... sed insimulant eum

tragoediae. simulatio e insaniae militiam subterfugere Doluisse. DAU.

Adde Ep. ad Quint. I. t. 8. tibi D.

Belli, saeerdos admodum reverendus. eosset eorrigendum: Si crrtis ete. deinde post parenthesin t ea si sic

527쪽

TVSCVL. DISPUTATIONUM eundem bene dicendi sinem proponerent, ' et quum obruerentur copia Sententiarum atque verborum, ieiunitatem et famem se malle, quam ubertatem et copiam dicerent: unde erat exortum genus Atticorum.

iis ipsis, qui id sequi se profitebantur, ignotum ; qui

iam conticuere, paene ab ipso foro irrisi: quid suiu rum Putamus, quum, adiutore Populo, quo utebamur antea, nunc minime nos uti posse videamus 2 Est enim philosophia paucis contenta iudicibus, mul. titudinem consulto ipsa fugiens, eique ipsi et suspecta et invisa: ut vel, si quis universam velit vituperare , secundo id Populo sacere possit; vel, si in

eam, quum nos maxime Sequimur, conetur invadere,

magna habere Possit auxilia a reliquorum philosophorum disciplinis.

II. Nos autem universae philosophiae vituperatoribus ros pondimus in Hortensio: pro Academia autem quae dicenda essent, satis accurate in Academicis quatuor libris explicata arbitramur: sed tamen tantum abest, ut scribi contra nos nolimus, ut id ei iam maxime optemus. In ipsa enim Graecia philosophialanto in honore numquam fuisset, nisi doctissimorum contentionibus dissensionibusque viguisset. Quamobrem hortor omnes, qui sacere id possunt, ut huius quoque generis laudem iam languenti Graeciae eripiant, Et perserant β in hanc urbem, sicut reliquas Omnes, quae quidem erant expetundae, studio atque industria sua maiores nostri transtulerunt. Atque oratorum quidem laus ita, ducta ab ha mili, venit ad summum, ut tum, quod natura sert

i) vulgo edebatur eundem et sa) Ponerene eoni. Davia. Mne. Copulavi reete delevertini Davis. Wolf. eamque non agno,cunt 3 Boeth. in Topie. liti v. p. eoad. Beg. Med El. 3. 839. transferant.

528쪽

in omnibus sere rebus , senescat, brevique tempore ad nihilum ventura videatur. Philosophia nascatu Platinis quidem literis ex his temporibus, ea inque nos adiuvemus; nosque ipsos redargui refelli que paliamur. Quod si hi serunt animo iniquo, qui certis quibusdam destinatisque sententiis quasi addicii ciconsecrati sunt, eaque necessitate Constricti. ut, etiam quae non probare soleant, ea Cogantur Constantia θ,

CauSa defendere : nos , qui sequimur probabilia i

Possumus, et refellere sine pertinacia, et refelli sine iracundia 4 parati sumus. III. Quod si haec studia traducta erunt ad nostros

ne bibliothecis quidem graecis egebimus , in quibus

multitudo infinita librorum propter eorum est diuititudinem, qui scripserunt: eadem eni in dicuntur a multis ; ex quo libris omnia reserserunt. ψ Quod accidet etiam nostris, si ad haec studia plures confluxerint. Sed eos, si possumus, excitemus, qui liberaliter et uditi, adhibita etiam disserendi elegantia. ratione et via philosophantur. Est enim quod da in genus eorum , qui se . philosophos appellari volunt, quorum dicuntur esse latini sane multi libri: quos non Contemno equidem, quippe quos nunquam legerim: sed quia profitentur ipsi illi. qui eos scribunt, se neque distincte, neque distribute, neque elegan-

. ) Sie omnes Msa. item Boeth. l. I dire erat quod P. Manutius eorrigendum censeret , et refelli sine peroriri eta. et refellere sine iraetinuiti. 4 Res ta atine eod. Eliens. 2. Ct,ie edidit Aldus Nepos. Vulgatum praeter eeteros tuetur etiam Priscistius lib. X. P. 2 λέ.

529쪽

TVSCvL. DISPUTATIO Nuriter, neque ornate scribere; lectionem sine ulla delectatione negligo. Quid eni in dicant et quid sentiant ii, qui sunt ab ea disciplina, nemo mediocriter quidem doctus ignorat. Quamobrem, quoniam, quem ud modum dicant, ipsi non laborant ; cur legendi

telligo. Nam, ut Platonem , reliquosque Socraticos , et deinceps eos, qui ab his profecti sunt, legunt

omnes, etiam qui illa aut non approbant, aut non studiosissime consectantur; Epicurum autem, et Metrodorum non sere praeter suos quisquam in manus

dici putant. Nobis autem videtur, quidquid litoris

mandetur, id Aommendari omnium eruditorum Io-ctioni decere. Nec, si id ipsi minus consequi possumus, iccirco minus id ita faciendum esse sentimus. Itaque mihi semper Peripateticorum Academiaeque consuetudo, de omnibus rebus in Contrarias partes disserendi, non ob eam causam solum placuit, aliter non posset, quid in quaque = re veri dini loesset, inveniri; sed etiam quod esset ea maxima dicendi exercitatio: qua princeps usus est Aristoteles, deinde eum qui secuti sunt. Nostra autem memoria Philo, quem nos frequenter audivimus, instituit alio tempore rhetorum Praecepta tradere , alio philosophorum : ad quam nos consuetudinem a sumiliaribus nostris adducti, in Tusculano, quod datum est tem

loeticinem quam firmant codd. B. g. Med. El. a. 3. Ball. Delteus. euux

Daki,io et Molso praetuli.

530쪽

poris nobis , in eo consumpsimus. Itaque quum ante meridiem dictioni operam dedissemus, sicut pridie seceramus; post meridiem in Academiam descendimus. In qua disputationem habitam non quasi naPaeantes exponimus, sed eisdem sere verbis, ut actum disputatumque eSt. IV. Est igitur ambulantibus ad hunc modum serino illo nobis institutus, et a tali quodam ductus exordio. A. Dici non potest, quam sim hesterna disputatione tua delectatus, vel potius adiutus. Etsi enim mihi sum conscius, nunquam me nimis cupidum suisse vitae ; tamen obiiciebatur interdum animo metus quidam et dolor, cogitanti, fore aliquando finem huius lucis, et amissionem omnium vitae Commodorum. Hoc genere molestiae sic, mihi crede, sum liberatus, ut nihil minus curandum Putem. M.

Μinime micum id quidem. Nam essicit hoc philosophia : medetur animis, inanes sollicitudines detrahit. cupiditatibus liberat, pellit timores. Sed haec eius

vis non idem pol est apud omnes; tum valet multum , quum est idoneam complexa naturam. Fortes enim non modo fortuna adiuvat, ut est invetere Proverbio, sed mu Ito magis ratio, quae quibusdam quasi praeceptis confirmat vim sortitudinis. Te natura excelsum quendam videlicet et altum et humana despicientem genuit. Itaque facile in animo sorti contra mortem habita insedit oratio. Sed haec eadem nutu censes apud eos ipsos valere , nisi admodum paucosa quibus inventa, disputata, conscripta sunt 3 Q uotus enim quisque philosophorum invenitur, qui sit ita moratus, ita animo ac vita constitutus, ut ratio

SEARCH

MENU NAVIGATION