M. Tullii Ciceronis Opera ex recensione Christ. Godofr. Schutzii additis commentariis. Tomus primus decimussextus

발행: 1829년

분량: 721페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

581쪽

TvSCVL. DISPUTATIONUM

Quamobrem omnes , quum secundae res stini maxume, tum maxume

medianri secum oportet, quo pacto Moorsiam aerumnam ierant: Per M. damna , peregre rediens semper secum cogitet, flati peccatum, aut u oris mortem, arat morbum fliae e Communia esse haec , ne quid hortim umquam aecidat ani

Quidquid praeter spem eueniat, omne id depulare esse in

lucro.

XV. Ergo hoc Terentius a philosophia sumptum quum tam commode dixerit, nos, e quorum sontibus id haustum est, non et dicemus hoc melius , et constantius sentiemus y Hic est enim ille vultus semper idem , quem dicitur Xanthippe praedicare solita in viro suo fuisse Socrate, eodem semper se vidisse Oxeuntem illum domo et revertentem. Nec vero ea frons erat, quae M. Crassi illius veteris , quem semel nit in omni vita risisse Lucilius; sed tranquilla et serena: sic enim a CCepimus. Iure autem erat Sempe Pidem vultus, quum inentis, a qua is singitur, nulla fieret inutatio. Oriare accipio equidem a Cyrenaicis haec arma contra casus et eventus, quibus eorum advenientes impetus diuturna praemeditatione frangantur; simulque iudico , malum illud, opinionis esse, non naturae. Si enim in re esset, cur fierent provisa leviora 2 Sed est, iisdem de rebus quod dici possit subtilius, si prius Epicuri sententiam raderimus: qui Censet, necesse esse omnes in aegritudine esse, qui se in inalis esse arbitrentur , sive illa ante provisa et exspectata sint, sive inveteraverint. Nam neque Vetustate minui mala, nec fieri praemeditata leviora; stultam quo

582쪽

etiam esse meditationem suturi mali, aut fortasse ne suturi quidem ; sulis esse odiosum malum omne , quum venisset; qui autem Semper Cogitavisset, accidere posse aliquid adversi, ei sieri illud sempiternum Inulum ; si vero ne suturum quidem sit, frustra suscipi miseriam voluntariam; ita semper angi aut a C cipiendo aut cogitando malo. Levationem autem aegritudinis in duabus rebus ponit, avocatione a cogitanda molestia, et revocatione ad contemplandas voluptates. Parere enim censet animum rationi posse,

molestias; abstrahit ab acerbis cogitationibus; hebetat

cecinit receptui , impellit rursum et incitat ad conspiciendas, totaque mente contrectandas varias voluptates , quibus ille et praeteri larum memoria, et spe Consequentium, sapientis vitam resertam putat. IIaec nostro more nos diximus : Epicurei dicunt suo. Sed,

quae dicant, videamus; quo modo, negligamus. XVI. Principio male reprehendunt praemeditationem rerum suturarum, Nihil est enim, quod tam obtundat elevetque aegritudinem, quam perpetua in omni vita cogitatio, nillil esse, quod accidere non possit; quam meditatio conditionis humanae; quam vitae I ex commentatioque parendi:= quae non hoc

assert, ut semper moereamus, Sed ut numquam. Neque enim qui rerum naturam , qui vitae varietatem,

qui imbecillitatem generis humani cogitat, moeret

2 Sine eausa idonea ratio suspe ctum stili Benileio et Ernestio qui L. v. uneis insti,it.

uiue ieetiovem avetor tale ali ariotMas. praetulerunt vitiosae aha rahia ab arariis cogitationatis hebetem aetem ad miserias contemplandas. 4 Ernestius a Mas. duobus Davi,ianis recepit Iesel. 5) l. e. naturae legibus neeessario parere oportere. T.

583쪽

quum haec cogitat, sed tum vel maxime sapientiae sungitur munere. Virumque enim consequitur , ut et considerandis rebus humanis proprio

triplici consolatione sanetur: primum, quod posse accidere diu cogitavit; quae cogitatio una maxime molestias Omties extenuat et diluit : deinde ,

quod videt malum nullum esse, nisi culpam; culpam autem nullam esse, quum id, quod ab homino non potuerit Praestari, evenerit. XVII. Nam revocatio illa, quam assert, quum αcontuendis nos malis avocat,4 nulla est. Non est enim in nostra potestate, sodicantibus iis rebus, quas malas esse opinemur, dissimulatio vel oblivio. Lacerant, vexant, stimulos admovent, ignes adhibent, respirare non sinunt. Et tu oblivisci iubes, quod contra naturam est: quod a natura datum est, auxilium extorques inveterati doloris. β Est enim tarda illa quidem medicina. sed tamen magna, quam a Tert

humana. Wolf. eiecit humane. Olivet. 1umrina la ultim legi mallet eum Man. et Lamh. T. Videa maeum nulliam asse . nisi lpam Quod Latini eulpam voearunt . id nos hodie malum morata, et κατ' i -οχη v pe altim Aleimus. Iline non possum equidem eausam ex piseari idoneam, cur Betilleios voluerit nisi eulpa. Famil. IX. ep. 1 si nihil esse sapientia praestare, niti otilpam. Vide ibid. V. at. VI. r. XIl. 23. Wopor s.

eontra naturam est, qui a naturadaltim auxilatim extorqueas in elerati

l p Beete sie Wolscis edidit. Vulgo

quod a natura datum est vitiailium. Groletus eum aliis quia a notiaria datum est auxilium. Scuvra. Alii ale interpungunt: Ee tu obtrunci iubes . quod eontra nae. est ' Quod anat. dat. est, auxilium extorqueasino. . l. p Equidem eum Vietorio signtim interrogationis latroqvie i eo sustuli, et hoe modo rectius sentenis, tia milii proeedete videtur. T.

Diuili ed by Cooste

584쪽

longinquitas et dies. Iul es me bona cogitare, oblivisci malorum. Diceres uliquid, et magno quidem philosopho dignum, si ea bona sentires esse, quae essent homine dignissima. Pythagoras mihi si dic

moeres 2 aut cur Succumbis cedisque sortunae 2 quae pervellere te forsitan potuerit et pungere, non PO-luit certe vires frangere. Magna vis est in virtutibus; eas excita, si sorte dormiunt. Iam tibi ad ovit pyinceps sortitudo, quae te animo tanto esse coget, ut omnia , quae possint homini evenire , Contemnas et pro nihilo putes. Aderit temperantia , quae est eadem moderatio a me quidem paullo ante appellata frugalitas , quae te turpiter et nequiter sacere nihil Patiatur. Quid est autem nequius, aut turpi his elle- minato viro 7 Ne iustitia quidem sitiet te ista sacere. cui minimum esse videtur in hac causa Ioel: quae tamen ita dicet, dupliciter esse te iniustum, quum et alienum appetas, qui mortalis natus conditioncm postules immortalium, et graviter seras, te, quod utendum acceperis, reddidisse. Prudentiae vero quid

quomodo ad bene vivendum , sic et ad beate 3 Qtiae si extrinsecus religata pendeat, et non et Oriutura se,. et rursus ad se revertatur, et omnia Sua complexa nihil quaerat aliunde; non intelligo , Cur aut vePbis tam vehementer ornanda, aut re tantopero expetenda videatur. D Ad haec bona me si revocas,

Imri titis.

obtemperantibus Setinis. et Neid. Sie eerte melius ostenditur negationem non solum ad oriattir. sed etium ad seMerlatur et quaerat pertinerer

unde sententia lucidior sit. Eu. P.

585쪽

Epicure, Pareo , sequor, utor te ipso duce, obliviscor etiam malorum, ut iubes. eoque facilius, quod ea ne in malis quidem ponenda censeo. Sed traducis cogitationes meas ad voluptates. Quas 2 Corporis, Credo, aut quae Propter corpus vel recordatione, ve Ispe cogitentur. Numquid est aliud 3 rectene interpretor sententiam luam 3 Solent enim isti negare nos

intelligere , quid dicat Epicurus. Hoc dicit, et hoci

ille acriculus, me audiente. Athenis Senex Zeno, istorum neutissimus, contendere et magna voce dicere solebat: eum esse beatum, qui praesentibus vo Iuptatibus frueretur consideretque se fruiturum aut in omni, aut in magna Parte vitae, dolore non interveniente, aut si interveniret, si summus foret. suturum brevem; sin productior, plus habitiarum iucundi, quam mali: haec cogit nutem fore beatum, praesertim si et ante perceptis bonis Contentus es

Set . nec mortem, nec deos extimesceret.

XVIII. Habes formam Epicuri vitae heaiae, verbis Zenonis expressam , nihil ut possit negari. Quid ergo 2 huiusne vitae propositio et cogit alio aut Thyesten levare poterit, aut Aeetam, de quo paullo ante dixi, aut Telamonem, pulsum Patria, exsul an tem atque egentem 2 in quo haec admiratio fiebat:

reine 3 est Telamo ille, modo quem gιoria ad caelum extulis pQuem aspectabant ῖ cuius ob os Graii ora obὐerIebant sua pQuod si cui, ut ait idem, simul animus Cum re

586쪽

IIRER TERTIVS , CAP. I 8

concidit, a gravibus illis antiquis philosophis petenda

medicina est, non ab his voluptariis. Quam enim isti honorum copiam dicunt 3 Fac sane esse summum bonum, non dolere: quamquam id non VOCntur voluptas; sed non necesse est nunc omnia; idne est, quo traducti luctum levemus 3 Sit sane summum malum, dolere; in eo igitur, qui non est, si malo Ca- Teat, continuone fruitur summo bono 2 Quid tergi versamur, Epicure, nec fatemur eam nos dicere vo-

dicere 3 Sunt haec tua verba, necne 2 In eo quidem libro , qui continet oin nem disciplinam tuam fungar enim lain interpretis munere, ne quis me putet singere dicis haec: ci Nec equidem habeo , quod intelligam bonum illud, detrahens eas voluptates , quae

sapore percipiuntur; detrahens eas, quae auditu et cantibus; detrahens eas etiam, quae ex formis Percipiuntur Oculis, Suaves motiones . sive quae aliae voluptates in toto homine gignuntur quolibet sensu. Ne vero ita dici potest, mentis Iaetitiam solam esse in bonis; Iaetantem enim mentem ita novi ,3 spe eorum omnium, quae supra dixi, fore ut natura iis poliens. doloro careat. D Atque haec quidem his verbis. quivis ut intelligat, quam voluptatem novit Epicurus. Deinde

Da visius malebat sed non ab

tritam malum, Non esse consequetis,

qvod in remotione doloris, vel in Don dolendo , sit summum. houum quoniam qui in dolora non est. etiamsi malo eareat. non ideireo finitiar summo hono. Si quis hae itatio hae phrasi, qui non est in eo. quaerat e quo tentatur prouomeu eo; re pondehit ex Priseiann Flane. Sanelius. Mἱners. Ill. 6: Vim n minis rei se,itis habet Merium in Milum. Tam igitur potest resetri pronomen eo ad vethum dolere , quod anteeedit, quam referretur ad nomen dolor. si hoe usus suisset Cicero. ΑΝΟΝ. et) Quum omnem pudorem abie-eisti. N. 3) Non aliter mens laetatur, nisi quutu ea sperat quae dixi. ED. Ρ

587쪽

paul Io infra, e Saepe quaesivi, inquit, ex iis, qui appellabantur sapientcs. quid haberent, quod ita bonis relinquerent, si illa detraxissent, nisi si vellent voces inanes tandere. Nihil ab his potui cognoscere: qui si virtutes ebullire nolent et sapientias, nihil aliud dicent, nisi eam viam, qua efficiantur eae voluptates, quas Supra dixi. o Quae sequuntur, in eadem sententia 4 sunt; totusque liber, qui est de summo bono, resertus Et verbis et sententiis talibus. Ad hanccine igitur vitam Telamonem illum revoca his, ut leves aegritudinem 2 et, si quem tuorum an sic tum moerore videris, huic acipenserem potius,

quam aliquem Socraticum libellum dabis 2 hydrauli 4

hortabere ut audiat voces potius, quam Platonis expones, quae spectet, florida et varia7 fasciculum ad nares admovebis 2 incendes odores 2 et sertis redimiri iubebis, et rosa 2 Si vero aliquid etiam . . . , tum plane Iu Clum omnem absterseris 3 XIX. Haec Epicuro confitenda sunt, aut ea, quae

xit te eodd. Beg. Dilh. Eliens. u. 3. Petren x. vulg. appetiantur. Qui, si Mirtutes ebullira oodena et sapientia, Ingeniose et vere tu reponis, ebullire nolente aut sie enimii gendi in est, aut . quod eodem redit, i. nisi virtutes ehullire Molent. Caelerum , eum hic interpolis ren-nere sungatur Cieero , et verbum de verbo reddat, voeabulum Graecum.

quod hie vertit ebtili ire. vix aliud esse potuit quam παfalcatur id enim et proprie ebullira significat. et metaphoriee. eum atrepitu et inani iaetatione verba sundere. Noster alibi de Epieuro et eius asseelis estire et balbutire non dispari sensu dicere solet: quae sat prope accedunt ad rereptam Iectionem e Iiarer sed hoe Noail auelori tale stabilit r. BEN-TLaius ad moti. α) Vim dederunt Lambin . et Davis. e Nonio. - Vim quoquupraetulit novis . Editor Par. T.

a lentiam.

i musicom simile huie nostro, quod D statum spiritu sonos edit. Nam

quod in hoe vosteo spiritus, id in illo aqtia esieiebat. Vide Gesneruinin Chrest. Plin. pag. 4oέ En N. 3 verecunda aposiopesis. Glcis

se male corrupta lectio eod. Elietis. I. at Meneretim addideria aliquι uritiam.

588쪽

LIBER TERTIVS , CAP. i 9 583

modo expressa ad verbum dixi, tollenda de libro , vel totus liber potius abiiciundus; est enim consertus voluptatibus. Quaerendum igitur , quemadmodum aegritudine privemus eum , qui ita dicat;

pol mihi fortuna magis nunc dest, quam genus. Namque regnum sumetcbia mihi: ut scias quanto e M , Quantis opibus, quibu' de rebu' lusa fortuna Occidat.

Quid 2 huic calix mulsi impingendus est . ut plorare desinat, aut aliquid eiusmodi I Ecce tibi ex altera parte ab eodem poeta: iEx opibus summis vis egens , Hector, tuae.

Huic subvenire debemus; quaerit enim auxilium.

Quia petam praesidi, aut exsequar ' quoMe nunc a Auxilio exili aut fugae freta sim pArce, et urbe orba sum ἔ quo accidam ' quo anticem 'Cui nee arae patriae domi stant ἰ fractae, et diaicctaq . νω iacent prina numma deflagrata ; tosti alti stant Parietes, Desformati atque abiete crima.

Scitis, quae sequantur; et illud in primis:

O Pater , o patria , o Priami domus , Septum altisono cardine temPlum :Vidi ego te, adstante ve barbarica , Tectis caelatis, laqueatis, Auro , ebore instructam regifice.

o poetam egregium t quamquam ab his cantoribus Euphorionis contemnitur. Sentit, Omnia repentina et nec opitiata esse graviora. Exaggeratis igitur regis opibus , quae videbantur sempiternae fore , quid

adiungit 7

Versieulos qni sequuntur tres cu) Ita Sch. Fortasse voluit a sis. ad metra iusta redi git Deiliteius, sunt quod huhet Davis. aliique ex actientiu Cretici tetrametri. piis. T.

589쪽

Haec omnia vidi innammari, Priamo ol ottam mitari, Iouis aram sanguine tumari.

Praeclarum Carmen; est enim et rebus, et Verbis

et modis lugubre. Eripiamus huic aegritudinem. Quo modo2 Collocemus in culcita plumea; psaltriam adducamus; demus hedychrum; intendamus scutellam dulci culae potionis; aliquid videamus et cibi. Haec tandem bona sunt, quibus aegritudines gravissimae detrahantur Tu enim paullo ante ne intelligere te quidem alia ulla dicebas. Revocari igituo oportere a moerore ad cogitationem honorum , Conveniret mihi cu in Epicuro, si, quid esset bonurn,

conveniret.

XX. Dicet aliquis : Quid ergo Τ tu Epicurum

existimas ista voluisse, aut libidinosas eius suisse sententias Ego vero minime: video enim ab eo dici multa severe, multa Praeclare. Itaque, ut saepe dixi. de acumine agitur eius, non de moribus; quamvis spernat voluptates eas, quas modo laudavit, ego tamen meminero, quod videatur ei summum bonum; Iion enim verbo solum posuit voluptatem, sed explanavit quid diceret. α Saporem, inquit, et Corporum complexum, et ludos, atque Cantus . et sormas En S, quibus oculi iucunde moveantur. H Niim singo 2 nurn

mentior 3 Cupio refelli. Quid enim laboro, nisi ut

veritas in omni quaestione explicetur 3 At idem ait, non crescere voluptatem dolore detracto ; summamque voluptatem, nihil dolere. Paucis verbis tria magna Peccata : unum, quod Se -

590쪽

LIBER TERTIVS , CAP. 2O

cum ipse pugnat: modo enim, ne suspicari quidem se quidquam bonum, nisi sensus quasi titillarentur

voluptate; nunc autem, Summam Voluptatem esse, dolore carere. Potestne magis secum ipse pugnare' Alterum peccatum, quod, quum in natura tria sint: unum, gaudere; alterum, dolere; tertium . nec gaudere, nec dolere: hic primum et tertium putat idem esse, nec distinguit a non dolendo voluptatem. Tertium peccatum commune cum quibusdam, quod, quum virtus maxime expetatur, Eius que adipiscendae causa Philosophia quaesita sit, ille a virtute summum bonum Separavit. At laudat, et saepe, virtutem. Et quidem C. Gracchus, quum

verbis tamen desondebat aerarium. Quid verba audiam, quum lacta videam 3 Piso ille Frugi semper contra legem frumentariam dixerat : is legelata consolaris ad frumentum accipiendum vene

stantem. Quaerit, audiente populo romano , qui sibi constet, quum ea lege frumentum petat, quam dissuaserit. , Nolim, inquit, mea bona, Gracche, tibi viritim dividere libeat; sed si facias, partem petam. Parumne declaravit vir gravis et Sapiens . lege Sempronia patrimonium publicum dissipari yLege orationes Gracchi; patronum aerarii esse dices. Negat Epicurus iucunde posse vivi , nisi cum virtute vivatur: negat ullam in sapientem vim esse sor- lunae; tenuem victum antefert copioso; negat ullum

SEARCH

MENU NAVIGATION