장음표시 사용
591쪽
TVSCVL. DISPUTATIONUM esse tempus, quo sapiens non beatus sit. Omnia
philosopho digna, sed cum voluptate pugnantia. vi Non istam dicit voluptatem. is Dicat quamlibet: nempe eam dicit, in qua virtutis nulla pars insit. Age, si voluptatem intelligimus , ne dolorem quidem 2 Nego igitur eius esse , qui dolore summum
XXI. Et queruntur quidem Epicurei viri optimi nam nullum genus est minus malitiosum me studiose dicere contra Epicurum. Ita Credo, de honore, aut de dignitate contendimus. Mihi summum in animo honum videtur, illi autem in corpore; mihi in virtute, illi in voluptate. Et illi pugnant, in et quidem vicinorum fidem implorant: multi autem sunt, qui Stati in convolent. Ego sum is, qui dicam me non laborare; actum habiturum , quod egerint.
Quid enim Τ de bello Punico agitur 7 de quo ipso
quum aliud M. Catoni, aliud L. Lentulo videretur, nulla inter eos concertatio unquam fuit. Hi nimis iracunde agunt, praesertim quum ab his non satieanimosa defendatur sententia , pro qua non in senatu, non ita Concione, non apud exercitum, neque apud censores si dicere audeant. Sed cum istis alias , et eo quidem animo, nullum ut certamen in .slituam, verum dicentibus facile cedam. Tantum admonebo: si maxime verum sit, ad corpus omnia referre sapientem, sive, ut honestius dicam, nihil sacere, nisi quod expediat, si sive omnia reserre ad
b) Ad eonsores recepit Duvia. Eeodd. R. I. Med. Eliens. a. u. 3. valle. et lilii . 6) Reprehendendos non est. qtii nihil saeit, nisi quod expediat. Eae , qtii nihil. nisi quod sibi expelliis . Credibile est igitur seriphisae Ciee
592쪽
utilitatem suam; quoniam haec Plausibilia non sunt, ut in sinu gaudeant, gloriose loqui desinant. XXII. Cyrenaicorum restat Sententia: qui tum aegritudinem censent exsistere, si nec opinato quid evenerit. Est id quidem magnum , ut supra dixi.
Etiam Chrysippo ita videri scio, quod provisum
ante non sit, id seri re vehementius. Sed non sunt in hoc omnia: quamquam hoStium repens adventus magis aliquanto' conturbat, quam exspectatus; et maris subita tempestas, quam ante Provisa, temret navigantes vehementius; et eiusmodi sunt pleraque. Sed quum diligenter nec opinatorum naturam consideres , nihil aliud reperias , nisi omnia videri subita maiora , et quidem ob duas Causas : primum, quod, quanta Sint quae accidunt, considorandi spatium non datur; deinde quum videtur Praecaveri potuisse , Si Provisum esset, quasi culpa contractum malum aegritudinem acriorem facit. Quod ita esse dies declarat: quae procedens ita mitigat. Di, iisdem malis manentibus, non modo leniatur aegritudo. sed in plerisque tollatur. Carthaginienses multi Romae servierunt; Macedones, rege Perse capto. Vidi etiam in Peloponneso, quum essem adolescens, quosdam Corinthios. Hi poterant omnes ea
dem illa de Andromacha deplorare,
Tonemr Nisi quia expediar sibi
P xtrema nque voeem ab iis esse mutatam . qui e margine in contextum intruser utit ineptam paraphraim illam e Omnia resarea ad viui
Ald. Maotit. Lamh. Davis. Ern. Wol vulgo al, an . Eodem ilia da Andromaeha deis plorara Narrat Davi ius oblatum sibi esse veterum manu exaratumeridieem . in qlio legerit deplorasse. qnod hahet quoque antiqua editio. quae penes me est, vera haec, et omnino retineudis est lectio. Clim exeonsequent;hva appareat. Corinthioa
593쪽
Sed iam decantaverant fortasse: eo enim erant vultu, oratione, omni reliquo motu, et statu, ut
eos Argivos, aut Sicyonios diceres; magisque me moverant Corinthi subito adspectae parietinae , quam ipsos Corinthios 4 quorum animis diuturna cogitatio cultum vetustatis obduxerat. Legimus librum Clitomachi, quem ille eversa Carthagine misit consolandi 'causa ad Captivos cives suos. In eo est disputatio scripta Carneadis ; quam se ait in commentarium retulisse. Quum ita positum esset, re viderisore in aegritudine sapientem, patria capta: a quae Carneades contra dixerit, scripta sunt. Tanta igitur calamitatis praesentis adhibetur a philosopho medicina , quanta in inveterata , ne desideratur quidem.
Nec si aliquot annis post idem illo liber captivis
aves illos, iam patrian oblitos. nihil
gilare minus , qua in ut eius calamitatem deplorarent: ait lautummosso Tullius potuisse illos eadem deplorare olim, quae in fabula deplorat Andromlicha; Gelerum longa die iamdodum laetimas exaruisse. D. i) Buberius eoni. reeant erant; male. - In antiqua editione: sed iam etiam deeant erant. In Lugdu.nensi eodiee, itemque in RegioraM etiam, ete. Nemo, quod miror suspicatus est, omnino legendum esse: aed iam recantia rant. Vulgu- tum illud deviantauerant. eum nihiltilita earunMerant dicat. longe est a Ciceronis sententia remotum, qui . tili intelligi, Corinthios ploratores illos . vivere iam securos patriae , et tradueto in alias uthes, quibus irati- scripti fueranti allectu, veterea quodammodo amores ae pristitia deside. ria recantasse. Vidit sane nodum Adrianus Turnebvs. et AH vers. XIX. S. expedire sie tentavit: mean Merant , opinor, aiest. non de niabarie, sed do niare desierant. At enim nimia hoe ambiguum eat. Tum rea ipsa
eehat. xie aptum loco et eongruens, ui eredibile sit. hie a Cieerone usurispatum esse. uti post ipsum ah Horatio. Od. I. xvi. 2 B HE . - Sehulvi hacie Bithetii eoniret. damnat, et merito. Me taMerarit. eantaudi et Meplorandi linem iam secerant. ED. P.
α) Cod. Reg. parte tim ruinae. 3) ve,inus malebat quam Φsi Corinthia, prohante Buherio. 43 sie ed. Itior. Ald. Ma. Ctieis. Et recepit Davis. Ern. Vulgo quan M
594쪽
missus esset, vulneribus mederetur, sed cicatricibus; sensim enim, et pedetentim progrediens extenuatur dolor; non quod ipsa res immutari soleat. aut possit ; sed id, quod ratio debuerat, usus docet, minora esse ea, quae sint visa maiora.
XXIII. Quid ergo opus est, dicet aliquis, Tatio-
uti, quum levare dolorem moerentium volumus 2
Oportere inopinatum videri. Aut qui tolerabiliusseret incommodum, qui cognoverit, necesse ESSE homini tale aliquid accidere 7 Haec enim oratio de ipsa summa mali nihil detrahit: tantummodo anseri, nihil evenisse, quod non opinandum fuisset. Neque tamen genus id orationis in consolando non valet: sed id haud sciam an plurimum. Ergo ista nec opinata non habent tantam vim , ut aegritudo ex his omnis oriatur. Feriunt enim fortasse gravius: non id esticiunt, ut ea, quae accidunt, maiora videantur. Quia recentia sunt, maiora videntur , non quia repentina. β Duplex est igitur ratio veri reperiendi, non in iis solum, quae mala, sed in iis etiam , quae bona videntur. Nam aut ipsius rei natura , 7 quulis et quanta sit, quaerimus, ut de pau-
3 Iia Daviti e Mss. eomplurihus. Volgo haec. h) tia legendum esse viderat Turnebus XIX. s. et ale est in NM. Reg. Pith. Med. Eliena. r. a. aliis Beele igitur receperunt Dasia. Ern. Wolf. Vulgo inqui irile lilitia. S) Eto. mavult et haud sciam. ε) Sie da Buherii sententia edidit
Wolf. vulgo maiora Mideantur, quiareeentia sunt, non quia ν entina. Benti eius eurtigehair Num id Qfeiunt, ut ea quae areidant, maiora Mideantur, quia remntina.
γ) Vulgo aut de ipsius rei natia . Sed praepositio recte ahest Iasa. Leid. Cueis octo Davia lania ete.
595쪽
59o TVSCVL. DISPUTATIONUM Pertate nonnunquam , cuius onus disputando levamus , docentes, quam Parva, et quam PauCa Sint, quae natura desideret; aut a disputandi subtilitate orationem ad exempla traducimus. II ic Socrates Commemoratur, hic Diogenes, hic Caecilianum illud,
Saepe est etiam sub palliolo sordido sapientiam.
Quum enim paupertatis una eademque sit vis , quidnam dici potest, quamobrem C. Fabricio tolerabilis ea suerit, alii negent se serre posse ΤXXIV. Huic igitur alteri generi similis est ea ratio consolandi, quae docet humana esse, quae acciderint. Non enim solum id continet ea disputatio, ut
tolerabilia esse, quae et tulerint, et serant Ceteri. De paupertate agitur : multi patientes pauperes commemorantur. DE Contemnendo honore: mulli inhonorati proseruntur, et quidem propter id ipsu in beatiores ; eorumque, qui privatum otium negotiis publicis ante tulerunt, nominatim vita Iaudatur; nec
siletur illud potentissimi regis λ anapaestum , ' qui
laudat senem , et fortunatum esse dicit . quod inglorius sit, atque ignobilis ad supremum diem perventurus. Similiter Commemorandis exemplis, orbitates quoque liberorum' praedicantur, eorumque, qui gravius serunt, luctus aliorum exemplis leniuntur. Sic perpessio ceterorum iacit, ut ea, quae acciderint, multo minora , quam quanta Sint existimata, videantur. Ita sit sensim cogitantibus, ut, quantum Sit inen-
596쪽
MBER TER TlVS , CAP. a 4 591tita opinio, appareat. Atque hoc idem et Telamo ille
Ego quum genui, tum moriturum scisi,
Futuras mecum commentabar miserias.
et Anaxagoras, Sciebam me genuisse mortalem. Hi enim omnes diu cogitantes de rebus humanis, intelligebant. eas nequaquam pro opinione vulgi esse extimescendas. Et mihi quidem videtur idem sere accidero iis . qui ante meditantur, quod iis, quibus me-
hos ipsa natura, intellecto eo, quod rem Continet, illud malum, quod opinatum sit esse maximum, a nequaquam esse tantum, Ut vitam beatam Possit evertere. Iloc igitur essicitur, ut ex illo nec opinato plaga maior sit, non, ut illi putant, ut, quum duobus Pares Cnsus evenerint, is modo aegritudine assiciatur , cui ille nec opinato casus evenerit. Itaque dicuntur nonnulli in moerore , quum de hac communi hominum conditione audivissent, Ea lege esse noS natos, ut nemo in perpetuum esse posset expers mali, gravius otiam ii disse. XXV. Quocirca Carneades, ut video nostrum sCribere Antiochum, reprehendere Chrysippum solebat, laudantem Euripideum carmen illud,
i) Iia eoδ. R. g. duo Leidd. eum aliquot edd. veti. Volgo omittunturvetha ιum mor turtim seisei. α) lia Betilleius probantibus Bu- herio , Wolfio, et Edit. novis . t aris. Seliuisitis, quaedam . Ortasse iuvitus; uran salso putabat Betillenam emenda a Maadam , ut olim lega-haior; at hoe idem Benileius ineptum ei spurium censebat. T. 3 Sie Wolf. e. Daviaio. vulg. hos ipsa nialiaria. intelleclo eo, quia rem uiam illud eontinet, malum , quo opinati sint esse maa tim.
597쪽
mortalis nemo est, quem non allingat dolor, morbusque; multis a sunt humnndi liberi. Btimum creandi: morsque est finita omnibus. Quae generi humano angorem nequidquam assertime. Reddenda est terrae terra : Itim Oita omnibus Misenda , vi fruges. Sie Abel Necessi s.
Negabat genus hoc orationis quidquam omnino adlevandam aegritudinem pertinere. Id enim ipsum dolendum esse dicebat, quod in tam Crudelem necessitatem incidissemus. Nam illam quidem orationem ex
Commemoratione alienorum malorum ad malivolos Consolandos esse accommodatam. Mihi vero Ionge videtur secus. Nam et necessitas serendae conditionis
humanae, quasi cum deo pugnare prohibet, admonetque esse hominem ; quae cogitatio magnopere Iuctum levat: et enumeratio exemplorum non . Ut animum malivolorurn oblectet, assertur, sed ut ille, qui moeret, serendum sibi id censeat. quod videat multos moderate et tranquille tulisse. Omnibus enim modis sulciendi sunt, qui ruunt, nec Cohaerere POsSunt
propter magnitudinem aegritudinis; ex quo ipsam aegritudinem λυ γ Chrysippus , quasi hύσιν, id est 'solutionem totius hominis , appellatam putat. Quae tota poterit evelli, explicata, ut principio dixi, causa aegritudinis. Est enim nulla alia, nisi opinio et ira dicium magni praesentis atque urgentis mali. Itaque et dolor corporis. Cuius est in OrSus acerrimus , Persertur spe proposita boni ; et acta actas honeste ac splendide , tantam affert consolationem, ut eos, qui ita vixerint, aut non attingat 4 aegritudo, aut perleviter
tangat. - Benit. Atil non attingae Omnino, aut perlo. ete.
598쪽
pungat animi dolor. Sed ad hanc opinionem magni mali quum illa etiam opinio accessit, oportere, Te- e turn esse, ad Osticium pertinere, serre illud aegro quod acciderit; tum denique essicitur illa gravis aegritudinis perturbatio. XXVI. Ex hac opinione sunt illa varia et detestabilia genera lugendi, paedores , muli obres lacerati nes genarum , Pectoris , seminum , capitis percussiones. Ilinc ille Agamemno Homericus , et idem Attianus ,
Mindens dolore identidem intonsam comam.
In quo facetum illud Bionis , perinde stultissimum regem in luctu capillum sibi evellere , quasi calvitio moeror levaretur. Sed haec omnia faciunt, opinantes ita fieri oportere. Itaque et Aeschines in Demosthenem invehitur, quod is septimo die post filiae mortem hostias immolasset. At quam rhetorice i quam copiose i quas sententias colligiti quae verba contorquetitit licere quidvis rhetori intelligas. Quae nemo ΡPobaret , nisi insitum illud in animis haberemus, omnes
honos interitu suorum quam gravissime moerere opor
Ex hoc evenit, ut in animi doloribus alii solitudines captent, ut ait Homerus de Bellerophonte,
Qui miser in eampis moerens errabat Aleis , isse statim cor edens , hominum Mestigia Oilians.
Et Nioba fingitur lapidea, propter aeternum, credo, in luctu silentium. Hecubam autem Putant, propter animi acerbitatem quamdam et rabiem, singi in canem
599쪽
esse conversam. Sunt autem alii, quos in luctu cum ipsa solitudine loqui saepe delectat, ut illa apud nium nutrix: 3
Civido cepit miseram ntinc me, proloqui Caelo adque terrari medent miserias. I
XXVII. Haec omnia recta, vera, debita putantes faciunt in dolore; maximeque declarat, hoc quasi ollicii iudicio fieri. quod si qui sorte,' quum se in
luctu esse vellent, aliquid fecerunt humanius, aut si hilarius locuti sunt, revocant se rursus ad moestitiam, peccatique se insimulant, quod dolere intermiserint; pueros vero matres et magistri castigare etiam solent, nee verbis solum, sed etiam verberibus , si quid in domestico luctu hilarius ab iis iactum est aut dictum, plorare cogunt. Quid Τ ipsa remissio luctus quum est consecuta, intellectumque ' nihil profici moerendo, nonne res declarat, fuisse totum illud voluntarium 2 Quid ille Terentianus ipse se Poeniens, id est ἱαυτὸν τιμωροηαυος 2 si
Decreta lanumer me minus iniuriae, Chremes, meo gnato facere, dum fiam miser. 6
Hic decernit, ut miser sit. Num quis igitur quidquam decernit invitus 2
i in tragoedia Medea. α) Euripides verba haee sunt
600쪽
Malo quidem me quovis dignum deputem. 3
Malo se dignum deputat, nisi miser Ait. Vides ergo
ipsa lugere prohibet 2 ut apud Homerum quotidianae
Neces interitusque multorum sedationem moerendi
Namque nimis multos, atque omni luce, cadentes Cernimus et ut nemo possit moerore Maccirc. ιμο magis est aequum tumialis mandrare peremptos Firmo ianimo , et liactum lac mis inire ditirnis.
Ergo in potestate est abiicere dolorem, quum velis, tempori servientem. Αn est ullum tempus quoniam quidem res in nostra potestate est cui non ponendae curae et aegritudinis causa, serviamus 2 Constabat, βeos , qui concidentem vulneribus Cn. Pompeium vidissent, quum in illo ipso acerbissimo miserrimoque spectaculo sibi timerent, quod se classe hostium circumfusos viderent, nihil tum aliud egisse, nisi ut remiges hortarentur, et ut salutem adipiscerentur fuga; posteaquam Tyrum si venissent, tum asiliciari lamentarique coepisse. Timor igitur ab iis aegritudinem potuit repellere, ratio ab sapienti viro 7 non Poterit 3