M. Tullii Ciceronis Opera ex recensione Christ. Godofr. Schutzii additis commentariis. Tomus primus decimussextus

발행: 1829년

분량: 721페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

631쪽

tratur. Eorum igitur malorum in una virtute posita sanatio est.

XVI. Quid autem est non miserius solum, Sed foedius etiam et deformius, quam aegritudine quis asilictus , debilitatus . iacetis 2 Cui miseriae proximus est is, qui appropinquans aliquod malum metuit, exuuimatusque pendet animi. Quam vim mali signifi- Cantes poetae, impendere apud in seros saxum Tantalo faciunt,

ob scelera animique in stentiam et siverbiloquentiam; a

ea communis poena stultitiae est. Omnibus Eni in quorum mens abhorret a Patione, se in per aliqui talis terror impendet. Atque ut hae tabificae mentis perturbationes sunt, aegritudinem dico et metum; Sichilariores illae, cupiditas, avide se in per aliquid expetens, et inanis alacritas, id est, laetitia gestiens, non multum disserunt ab amentia. Ex quo intelligitur, qualis ille Sit, quem tum moderatum, tum temperantem continentemque dicimus. a Nonnunquam haec eadcin vocabula ad frugalitatis nomen. tamquam ad caput, referre volumus. Quod nisi eo Domine virtutes Continerentur, nunquam ita perviat

satum illud esset, ut iam proverbii locum oblinei et . hominem frugi omniα recte facere. Quod idem quia in Stoici de sapiente dicunt, nimis admirabiliter, nimisque magnifice dicere videntur.

eiectis quae iti vulgattim lectionem irrepserunt glos ematibus. Vialgo Diis mirum ster moderatum , alias mois dearum . et temPerantem . NBaa - alantem eontinentemque dieimtis. ol. sua lamen alias eonstantem servist.

632쪽

Li BKR QUARTUS, CAP. 17

XVII. Ergo is quisquis est, qui moderatione

et constantia quietus animo est, sibique ipse placatiis, ut nec tabescat molestiis, nec frangatur timore, Deo sitienter quid expetens ardeat desiderio, nee alacritate sutili gestiens deliquescat, is est sapiens, quem quaerimus, is est beatus: Cui nihil humanarum Porum aut intolerabile ad demittendum animum.

aut nimis laetabile ad elserendum videri potest. Quid

enim videatur ei magnum in rebus humanis, Cui aeternitas omnis , totiusque mundi nota sit magnitu-

exigua brevitate vitae magnum sapienti videri potest, qui semper animo sie excubat, ut ei nihil improvisum accidere possit, nihil inopinatum, nihil omnino novum 3 Atque idem ita aerem in omnes partes aciem intendit, ut semper vident sedem sibi ac locum sine molestia atque angore vivendi , Ut quemcumque casum fortuna invexerit, hunc apte et quietes erat. Quod qui iaciet, non aegritudine solum vacabit, sed etiam perturbationibus reliquis omnibus. His autem vacuus animus, Perse te atque absolute beatos efficit; δ idemque concitatus et abstractus ab

integra certaque Patione, non Constantiam solum amittit . vorum etiam sanitatem.

Quocirca mollis et onervata putanda est Peripateticorum ratio et Oratio, qui perturbari animos necesse esse dicunt, sed adllibent modum quemdam , quum ultra progredi non oporteat. Modum tu adhibes vitio 3 an vitium nullum est, non parere rutioni3 an ratio paruin praecipit, nec bonum illud esse,

633쪽

TVSCVL. Di Sl 1 TATIONvΜquod aut cupias ardenter. aut adeptus csseras te insolenter g nee porro malum, quo aut oppressias iaceas, Rut . ne opprimare, mente vix Constes 2 Eaque omnia aut nimis tristia. aut nimis lacta errore fieri qui si erro P stultis extenuetur die, ut, quuin res eadem mancat aliter serant inveterata, aliter recentia; sapientes ne attingat quidem omnino. Etenim quis erit tandem modus iste 2 Quaeramus enim modum aegritudinis, in quo operae plurimum ponitur. Aegre tulisse P. Rupilium' si atris repulsam Onsulatus, scriptum apud Fannium est. Sed tamen transisse videtur modum, quippe qui ob eam causam a vita recesse Pit : moderatius igitur servo debuit. Quid si, quum id serrct modice , mors libePorum accessisset y Nata esset aegritudo nova, sed ea modica :ε magna tamen facta esset accessio. Quid si deinde dolores graves corporis, Si bonorum amissio si caecitas, si exsilium, Si pro singulis malis aegoitudines accederent 7 Summa β ea sieret, quae non

sustineretur.

XVIII. Qui modum igitur vitio quaerit, similiter

sacit, ut si posse putet eum, qui Se e Leucata praecipitaverit, sustinere se, quum velit. Vt enim id non potest; sic animus perturbatus et in Citatus noe cohibere Se potest, nec, quo loco vult, insistere; omninoque, quae si crementia perni Ciosa sunt, eadem

1 Errore . opinione. αὶ Davis. e Betille ii eorrectioneutium re oadem maneant. Et maneant

b) Wollitia ita distinxit si Oxat Liam p ai pro singulis malis aegritu

6) sie Wolf. auetore Berit leto. Vulgo insistere omnino: quaeque.

634쪽

sunt vitiosa nascentia. Aegritudo nutem ceteraeque Perturbationes, amplificatae certe pestiferae sunt. Igitur etiam susceptae continuo in magna pestis parte versantur. Etenim ipsae se impellunt, ubi semel aratione discessum est; ipsaque sibi imbecillitas indutiget, in altumque provehitur imprudens, nec reperit locum consistendi. Quamobrem nihil interest, utrum moderatus perturbationes approbent, an moderataminiustitiam, moderatam ignaviam , moderatam intem perantiam. Qur enim vitiis modum apponit, is partem suscipit vitiorum. Quod quum ipsum per se odiosum est, tum eo molestius, quia sunt in lubrico, incitataque semel proclive 3 Iahuntur , sustiuerique nullo modo poSSunt.

XIX. Quid Τ quod iidem Peripatetici perturbatio

nes istus, quas nos exstirpandas putamus, non modo naturales esse dicunt, sed etiam utiliter a natura datas 2 Quorum est talis oratio. Primum multis verbis iracundiam laudant; cotem sortitudinis esse dicunt; multoque et in hostem, et in improbum civem vehernentiores ira virum impetus esse; leves autem ratiunculas eorum , qui ita cogitarent: Proelium

rectum est hoc sevi; convenit dimicare pro legibus , pro libertate, pro patria. Haec nullam habere vim, nisi ira excanduerit ) sortitudo. Nec veco de bellatoribus solum disputaui: imperia severiora nulla esse putant sine utiqua acerbitate iracundiae. Oratorem denique non modo accusantem , sed ne defendentem quidem probant sine aculeis iracundiae : quae ctiam si non adsit, tamen verbis atque motu simu-

635쪽

dat actio. Virum denique videri negant, qui irasci nesciat; eamque, quam Ienitatem nos dicimus, vitioso lentitudinis nomine appellant. Nec vero solum hanc libidinem laudant est enim ira, ut modo de

finivi. ulciscendi libido , sed ipsum illud genus vel

libidinis, vel cupiditatis ad summam utilitatem esse dicunt Λ natura datum: nihil enim quemquam, nisi quod libeat, praeclare facere posse. Noctu ambulabat in publico Themistocles, quod somnum Capere non posset; quaerentibusque respondebat, Miltiadis

tropaeis se e somno suscitari. Cui non sunt auditae

Demosthenis vigiliae 2 qui dolere se aiebat, si quando opificum antelucana victus esset industria. Philosophiae denique ipsius principes nunquam in suis studiis tantos progressus sine flagranti cupiditate sacere potuissent. Vitiinas terras lustrasse Pythagorum, Democritum, Platonem accepimus. Vbi enim quid esset, ' quod disci posset. , eo veniendum iudicaverunt. Num putamus haec sieri siue summo cupiditatis ardore potuisse IXX. Ipsam aegritudinem, qua in uos ut tetram

Qtiam leni istem appellone) Beele patens linguae Latἐnae dixit. viii sum nomen esse lentitudo. Dil verotion utium , sed duplex lentitudinia sentis. Nam interdum de eo dieitur, qui prae alnpore quoAam irasei ne-sei iti est que leniitudo αυ tum sim quaedam. De liae Cicero sentit, et in palle vitii poni ait. Interdum leniar itido, sive natura lenta eum asse-elum ae semis itae designat, qnem Craeei κοτου, quasi dormientem irain appellum. Ea est . quam seneea ait. ue avi mauu , verbis Parciorem: necnon aliam. gravemque, ei Inlrorans vorsam. Haec ita odiosa est. adeoque grande malum, tit ei uacomparatioue simplex ira et qtiae se latim promit . virtutis nomen invadere non e he ea . Inde illod e,t apud M. Tollium . de Legibus: Bo

norum Mirorum esse admodum iratia.

quidquid esset.

636쪽

et immunem belluam, fugiendam esse diximus,

non sine magna utilitate a natura dicunt constitutam, ut homines castigationibus , reprehensionibus,

ignominiis assici se in delicto dolerent. Impunitas enim peccatorum data videtur eis , qui ignominiam et infamiam serunt sine dolore. Morderi est melius conscientia. Ex quo est illud e vita ductum ab Afranio ; nam quum dissolutus filius,

Heu me misertim stum severus Pater, Dummodo doleat aliquid , doleat quidlubet. βBeliquas quoque partes aegritudinis, utiles esse dicunt, misericordiam ad Opem serendum , et Calamitates hominum indignorum sublevandas : ipsum illud aemulari, obtrectare, non esse inutile , flumina ut se non idem videat consecutum , quod alium .ant alium idem, quod se; metum vero si quis sustulisset, o in nem vitae diligentiam sublatam fore, quae summa esset in eis. qui leges, qui magistratus, qui Paupertatem, . qui ignominiam, qui mortem, qui dolorem timerent. Haec tamen ita disputant, ut Pe-

e se, exoriam ex eo, quod multi inesse videatur, atque eorum geue ulumnium, qnae nut ad ii ieritiam perdueant, aut doli rem eruetutumqtiensi erant: in eoque positum sit . qui illa sori una inuigritia vid atur. Stoici homines, filiusqtie lamiliae principes. ita miserieordiam desiti tertint , ut asotilentia Aristotelis non disereputetit. Cie eo iv Toxeul. dixit hominiam indignorum , ut hic Aristotelea. τούάυαζέου. Vi Toll. 33 Era reus malebot ina e rem. Et Me ras. Reg. et Leiu. ,sed inui

637쪽

TVSCVl. . DISPV TATIO Num secanda esse suteantur, evelli penitus dicant nec Posse, nec opus esse; et in omnibus sere rebus mediocritatem esse Optimam existiment. Quae quum

exponunt, nihilne tibi videntur, an aliquid dice et A. Mihi vero dicere aliquid; itaque exspecto, quid ad ista. XXI. M. Reperiam sortasse: sed illud ante. Videsne, quanta fuerit apud Acudemicos verecundia 2 Plane enim dicunt, quod ad rem pertineat. Peripateticis respondetur a Stoicis. Di gladientur illi per me licet: cui nihil sst necesse,' nisi ubi sit illud , quod

quod occurrat in hac quaestione, quo possit , attingiti liquid veri simile . quo longius mens humana Progredi non potest 2 Definitio perturbationis : qua recte Zenonem usum puto. Ita enim definit, ut perturbatio sit aversa a ratione, β contra naturam, animi COmmotio; vel brevius, ut perturbatio sit appetitus vehementior; vehementior autem intelligatur is, qui procul absit a naturae constantia. Quid ad has definitiones possim si dicere 2 Atqui haec pleraque sunt prudenter acuteque disserentium: illa quidem ex rhetorum pompa , ardo S animoram, miraque Mim tutum. An vero vir sortis, nisi stomachari coeperit. 7non potest sortis esse 2 Gladiatorum id quidem. Quamquam in eis ipsis Videmus saepe constantiam. Colloquuntur, congrediuntur, queruntur, aliquid

add. veil. inquirere.

B Vulgo edebatur e qua possit

attingi. Betilleius. a. adverbium acilieet, reponendum censuit. P. Mansistius eorrexerat a quo.

638쪽

MBER QUARTUS , CAP. 2

Postulant, ut magis placati, quam irati esse videan tur. Sed in illo generes sit sane Pacideianus aliquis hoc animo , ut narrat Lucilius :ωeidam illum equidem , et vincam , si id quaeritis, inquit: Verum illud credo fore , in os Prius acc*iam 3 ipse , tiam gladium in stomacho furiae a ae Pulmonibia' sisto, Odi hominem ; iratus Pugno ; nec longis' quidquam Nobis , quam dextrae gladium dum accommodet alter :Vsque adeo studio atque odio illius e reor ira.

XXII. At sine hae gladiatoria iracundia videmus

Progredientem apud Homerum Aiacem multa cum hilaritate , quum depugnaturus esset cum Ilectore. Cuius . ut arma sumpsit, ingressio laetitiam attulit sociis, terrorem autem hostibus : ut ipsum Hectorem, quemadmodum est apud Homerum , toto pectore trementem provocasse ad pugnam poeniteret. Atque hi collocuti inter se, priusquam manum cou Sererent,

Ioniter et quiete, nihil ne in ipsa quidem pugna iracunde rabioseve fecerunt. Ego ne Torquatum quidem illum, qui hoc cognomen invenit, iratum existimo Gallo torquem detraxisse; nec Marcellum apud Clastidium ideo sortem fuisse , quia fuerit iratus. De Africano quidem, quia notior est nobis propter recentem memoriam, vel iurare i possum , non illum iracundia tum inflammatum suisse, quum in acie M. Allienum. Pelignum scuto protexerit, gladiumque hosti in pectus infixerit. De L. Bruto fortasse dubi

3) Vulgo inepte stiro. Daui ius aequor et in MM. Buberii erat furia. legendum putahat Furi, ut intelliga- i) Vulgo putare. tur Fumus Aeserni a se adiator Bo- s) Alii Hulieritim.

639쪽

tarim, an propter infinitum odium tyranni effrenatius in Aruntem invaserit: video enim utrumque Cominus ictu cecidisse contrario. Quid igitur huc adhibetis iram 7 An sortitudo, nisi insanire coeperit, impetus suos non habet 7 Quid ' Herculem, quem in caelum ista ipsa, quam vos iracundiam esse vultis, sustulit sortitudo , iratumne censes conflixisse cum Erynianthio apro, aut Ieone Nemeaeo 2 An ei iam Theseus Marathonii tauri cornua comprehendit iratus XXIII. Vide, ne sortitudo minime sit rabiosa , sitque iracundia tota levitatis. Neque enim est illa sortitudo , quae rationis est expers. Contemnendae res sunt humanae: negligenda mors est; patibiles et dolores, et Iabores putandi. Haee quum Constituta sunt iudicio atque sententia , tum ost robusta illa, et stabilis sortitudo: nisi sorte, quae Vehementer, acriter,

animose fiunt , iracunde fieri suspicamur. Mihi ne Scipio quidem ille, pontifex maximus, qui hoc Stoi-

eorum verum esse declaravit, nunquam privatum esse sapientem, iratus videtur suisse Ti. Graccho tum, quum consulem languentem reliquit , atque

ipse privatus, ut si consul esset qui rem publicam salvam esse vellet, Se sequi iussit. Nescio, ecquid ipsi nos sortiter in re publica secerimus: si quid secimus, certe irati non fecimus. An est quidquam si-

... Te, maxime Theseia. miro a ear Marathon Cretaei sanis auina tutiri.

P uno aliter Di iii rus Sieulus Bibl. lib. IV. et Plutareh. in Thea. Davis. Atin am pri tum rasa sapientem ita loquitur, quod pro Sioteorum

aenietilia solua aapiens eat magistratus. In. i) Perinda ae si eonsul fuisset. Nempe summus erat Ponti sex e nee id miluus inter magi,ita ius liabetia lue. ED. P.

640쪽

MBER QUARTUS, CAP. 23635

milius insaniae, quam ira quam bene Ennius initium dixit insaniae. Color , vox , oculi, Spiritus, impotentia dictorum atque factorum, quam Partem habent sanitatis 2 Quid Achille Homerico foedius 2 quid Agamemnone in iurgio 7 Nam Aiacem quidem ira ad

furorem mortemque perduxit. Non igitur desiderat sortitudo advocatam iracundiam. Satis est instructa, Parata, armata, Per SeSe. Nam isto modo quidem licet dicere, utilem vinolentiam ad sortitudinem, ult- Iem etiam dementiam, quod et insani, et ebrii multa faciunt saepe vehementius. Semper Aiax sortis; sortissimus tamen in surore:

Nam facinus fecit maxumum, quum, Danais inclinantibus, Summam rem perfecit manu , restituit Praelium insaniens. ΣDicamus igitur utilem insaniam. Tracta definitiones a sortitudinis; intelliges, eam Stomacho non egere. XXIV. Fortitudo est igitur , assectio animi legi summae in perpetiendis rebus obtemperans; vel comservatio stabilis iudicii in eis rebus, quae formidolosae videntur, subeundis et repellcndis; vel scientia

rerum formidolosarum Contrariarumque perserendarum 4 aut omnino negligendarum, Conservans earum

rerum stabile iudicium : vel brevius, ut Chrysippus ;- nam superiores definitiones erant Sphaeri, homi-

Aiaee, ex aliqua latina tragoediaudductus locus id innuit: sie intro. duetum Aiacem fuisse, ut insaniens clam hostibus manti in eoim rens, illositi Iugam velleret. Quod ei Philostratiis in Aiace signi sieare videtur. vi εἰ raeeis tragicis laetum esse. CAM. O vulgo armalia . Parata. Meli re in verboruin ordinem praebuetant

Davi sio eodd. Beg. Pith. Med. Bah. Balliol. a) vulgo mantra, praelium restituit insaniena. Betilleius eorrexit summam ram Perseiae manu, rem restituainauniens. Ego Wolfium aequor.

sius.

SEARCH

MENU NAVIGATION