M. Tullii Ciceronis Opera ex recensione Christ. Godofr. Schutzii additis commentariis. Tomus primus decimussextus

발행: 1829년

분량: 721페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

ACADEMICORvM PRIORvM sublata veri et salsi nota. Illud vero perabsurdum, quod dicitis, probabilia vos sequi, si re nulla impediamini. Primum qui potestis non impediri, quum averis salsa non distent 2 deinde quod iudicium est veri, quum sit commune salsi 2 Ex his illa necessario

melius sibi constitit Arcesilas, si vera sunt, quae de Carneade nonnulli existimant. Si enim percipi nihil potest, quod utrique Visum est; tollendus assensus est. Quid enim est tam futile, quam quidquam approbare non Cognitum 2 Carneadem autem etiam heri audiebamus, solitum esse eo delabi interdum, ut diceret, opinaturum, id est peccaturum esse Sapientem. Mihi porro non tam certum est, esse ali

quid, quod comprehendi possit, de quo iam nimium etiam diu disputo, quam sapientem nihil opinari, id

est, nunquam assentiri rei vel salsae, vel incognitae. Bestat illud, quod dicunt, veri inveniendi causa contra omnia dici oportere, et pro omnibus. Volo igitur videre, quid invenerint. Non solemus, inquit, ostendere. Quae sunt tandem ista mysteria aut cur celatis, quasi turpe aliquid, sententiam vestram8 Vt, qui audient, inquit, ratione potius, quam auctoritate ducantur. Quid si utroquer . num peius est 2 Vnum ta-

, Verba id est assensionia re tantis gine causa idonea P. Manutio et Lambitio de glossa auspeela sue-

a) Lambin. me solutim esse δε- tibi. Daviaio placebat solitrum esse eo labi Non aolemus . inqtiit, ostendere Rugostinus eontra Acad. lib. III. e. xor Clearo ast itiis c Aeademieta

72쪽

LIBER SECUNDUS, CAP. I 8 67men illud non celant, nihil esse, quod percipi possit. An in eo auctoritas nihil obest = Mihi quidem

videtur vel plurimum. Quis enim ista iam aperte perspicueque et perveraa et salsa Sequutus csset, nisi tanta in Arcesila, multo etiam maior in Carneade et copia rerum, et dicendi vis suisset 8 XIX. llaec Antiochus sere et Alexandriae tum, et multis annis post, multo etiam asseverantius, in SV-xia quum esset mecum , Paullo ante quam est mortuus. Sed iam Confirmata causa, te, hominem amicis

simum me autem appellabat ), et aliquot annis

minorem natu, non dubitabo monere. Tune, quum tantis laudibus philosophiam extuleris, Hortensiumque nostrum dissentientem commoveris , eam philosophiam sequere, quae confundit vera cum falsis, spoliat nos iudicio, privat approbatione, omnibus orbat sensibus 7 Et Cimmeriis quidem, quibus adspectum solis sive deus aliquis, sive natura ademerat, sive eius loci, quem incolebunt, situs, ignes tamen aderant, quorum illis uti lumine licebat: isti autem, quos tu probas, tantis ossus is tenebris, ne scintillam quidem ullam nobis ad dispiciendum 3 reliquerunt. Quos si Sequamur, iis vinculis simus

adstriCti, ut nos commovere nequeamus. Sublata enim assensione, Omnem et motum animorum, et a tionem rerum sustulerunt: quod non modo recte sevi, sed

mus, quod in eo haereret. si librum da milosophia quem iugeripserat Hortensιtim. intelligeremus. Ea Cimmortis Est ah Homero Odrss. Λ, ιέ. Iline in proverbio sa-rucitur Cimm ria tenebria; de quihus vide Des. Et asinum in Adag.

α) Mihi Oihil impedire videtur.

quo minus haee de iis, quae de philosophia. dignitate pridie disputata erant, intelligamus; et h. l. Cieeronem λαπσουντμου vitio absolva-

73쪽

ACADEMICORUM PRIOR v M

istam sententiam minime liceat de sendere. An tu,

tuleris, iuratusque dixeris, ea te comperisse , quod mihi quoque licebat . qui ex te illa cognoveram e

negabis esse rem ullam, quae cognOSCi, Compre

hendi, percipi possit 8 Vide, quaeso, etiam atque

etiam, ne illarum quoque rerum pulcherrimarum a te ipso minuatur auctoritas. Quae quum dixisset ille, finem fecit. Hortensius autem vehementer admirans

quod quidem perpetuo, Lucullo loquente, secerat,

ut etiam manus Saepe tolleret: nec mirum; nam nunquam a rhitror contra Academiam dictum esse

subtilius , me quoque, iocans ne, an ita sentiens non enim satis intelligebam coepit hortari, ut sententia desisterem. Tum mihi Catulus, Si te, inquit,

Luculli oratio flexit, quae est habita memoriter, a C. Curate, copiose; taceo, neque te, quo minus, si tibi ita videatur, sententiam mutes, deterrendum Puto. Illud veco non censuerim, ut eius auctoritate move re. Τantum enim te modo Φ monuit, inquit arridens, ut caveres, ne quis improbus tribunus plebis, quorum vides quanta copia Semper sutura sit, arriperet

i Goerenetiἰ eodd. proinde etiam intita ille eoni. Iegendum proinde inda tiam. prohηhiliter sane, et ad sen-llum apte. T ) α G renetius anapte sponta ediis dii vita iti p Sed haee sormula aem per ad praeeedens alietius personaeeolloquentia dictum refertur. Ille antem inualue eiusdem personae sermo. Neque vero similia hute est Ioena nae. I. l . quo Goerenetius utitur: nam ibi Ain ta ρ resertae ad proxima alterius τerha: harae lolam a m immortati alia relinquamus. 3 lv eonitimatione Catilinaria. Te eompetisse eo iuratiouem Catilinariam. Cf. ad Att. I, i 4; vidFam. V, 5. 53 vulgo ea non modo. Et sie in hod. S. viet. duobus Patis. Cantati. aliisque. Da. ia. malehat tantum enim non ra modo. quod Ern. reeepit. Sed isti leo vera est Marenetii ratio. qui particulam non hie prorsus ine-Ρiam eiectu

74쪽

te, et in concione quaereret, qui tibi constares, quum idem negares quidquam certi posse reperiri, idem te comperisse dixisses. HOC, quaeso. Cave ne te terreat.

sentire ; sin cesseris, non magnopere mirabor. Memini enim Antiochum ipsum, quum annos multos talia sensisset, simul ac visum sit, sententia destitisse. Haec quum dixisset Catulus, me omnes intueri. XX. Tum ego non minus Commotus, quam Soleo in causis maioribus, huiusmodi quadam ' orationesum exorsus: Me, Catule, oratio Luculli de ipsa re ita movit, ut docti hominis, et copiosi, et parati, et nihil praetereuntis eorum, quae pro illa causa dici possent, , non tamen ut ei respondere posse dissiderem. Auctoritas autem tanta plane me movebat, nisi tu opposuisses non minorem tua in . Aggredi a P .igitur, si pauca ante quasi de fama mea dixero. Ego enim si aut ostentatione aliqua adductus, aut studio certandi . ad hanc potissimum philosophiam me applicavi; non modo stultitiam meam, sed etiam mores et naturam condemnandam puto. Nam, si in minimis rebus pertinacia reprehenditur, calumnia etiam coercetur; ego β de omni statu, consilioque totius vitae aut certare Cum aliis pugnaciter, aut frustrari cum alios, tum etiam me ipsum velim 2 Itaque, nisi ineptum putarem, in tali disputatione id sacere, quod, quum de re publica disceptatur, si eri interdum so-

i) casea a Davisio a VII eodd. assumptum , ab Emestio temere eie-etum . recte restitii iv Goerenetius . suis quoque codd. adstipulantihus. a Coerenato magis placet equi

dem.

1 Alii possint. 5 In ed. vieior. et eompluribu

Maa. est ergo.

75쪽

ACADEMICORUM PRIORVM

Iet, iurarem per Iovem , deosque penates, me et ardere stitilio veri reperiendi, et ea sentire, quae dicerem. Qui enim possum non cupere Verum invenire,

quum gaudeam, si simile veri quid invenerim 3 Sed, ut hoc pulcherrimum esse iudicem , vera videre ; pro

is sum, qui nihil unquam salsi approbem, qui nunquam assentiar, qui nihil opiner: sed quaerimus de sapiente. Ego vero ipse et magnus quidem sum opinator non enim sum sapiens) et meas cogitationes sic dirigo, non ad illam Parvulam Cynosuram,

Qua statini duee noem a Phoenices in alto ,

ut ait Aratus, eoque directius gubernant, quod eam

tenent, Quae cursu interiore , breri conuertitur orbe:

sed ad Helicen, et clarissimos Septemtriones, id est, rationes has, Iali Ore specie, non ad tenue limatas :) eo sit, ut errem et vager latius. Sed non dome, ut dixi, sed de sapiente quaeritur. Visa enim ista, quum acriter mentem SenSumve pepulerunt, accipio, hisque interdum etiam assentior, nec Percipio tamen: nihil enim arbitror posse percipi. Non sum sapiens; itaque visis cedo, neque possum resi-

i) Respieere videtor ad id ios

stirandum . qno post sententias di- eias tolerdam adigebantur senatoresti orabant en m . E republiea esse quod e suissent. vide Brimonium Form. lib. II, pag. uas. DA . α) vulgo: sie, pro Deris. sed quia in anteeedenti membro til itidaeem idem est ae lisee - itidi m . bene partietilam sie austo lit Goerenetius.

Deead. viis. Volgo elimatris. Ceterum idem legere malit ad rationes hisa. latiore spati non allentiare limitritas: ingeniosa sane conieelura. Nam in .nlgata leetione metaphora a stellia inseete ad artem statuariam transfertur. Mihi toltis loeus. id est Dationes has limatas. grammatici politis explieatio, quam ipsius Cieeronis esse videtur.

76쪽

stere. Sapientis autem hanc censet Arcesilas vim esse maximam, Zenoni assentienS, Cavere ne capiatur . ne

fallatur, videre. Nihil est enim ab ea cogitatione, quam habemus de gravitate sapientis, errore, levitate, temeritate diiunctius. Quid igitur loquar de sirmitate sapientis 3 quem quidem nihil opinari tu quoque, Luculle, concedis. Quod quoniam a te probatur ut praepostere tecum agam, mOX reseram me ad ordinem , haec primum conclusio, quam habeat

vim, considera.

XXI. Si ulli rei sapiens assentietur unquam, Bliquando etiam opinabitur: nunquam autem opinabitur; nulli igitur rei assentietur. Hanc Conclusionem Arcesilas probabat: confirmabat enim et pri

mum, et secundum. Carneades nonnunquam Secun-

Carneadea nonnunquam seeundum

utid Rubor ) Secundus eo elusionis modus, tit vidisti Aeseriptum in Topieis . hie plenua est a Si ulli rei

sapiens assentietiar unquam. aliquando etiam opinabiture nunquam autem

opinabitiar; niati igitur rei assentietur. His verbis porro primum et recundum Striiei solent isti in his eooelusionum modis. quos in eodem libro illo exponit is in aceti rate Cieero, et Chrysippus apud Diogenem in Zenone. et alii multi. Ceaeei voeant ηγου -

νου et πρώτου primam partem connexi. ut nerundam dei, pos ant ληγου, ant ἐπομυου. quae Cieero nune antecedens et consequana , nunc Primiam et secundum . nune primm et

oti emtim . eisdem, sinibus illi. verbis exprimit. Hie tamen voeat primum primam sumptionem, id est totam connexum. ut etiam paulo

post, quum dieit. seu illud primum,

amentem , si assensurus esset, etiam vina rami saerandiam autem til

Graeci, quod erat matremum inconnexo, Nunquam autem opinabitur: quae est etiam ineunda sumptio in hae eonclusione rationis. Iam Areesilae ratio lota est perfacilis. Is pro-hahal eonelusionem. i. e. συμπέο -

μα. ut etiam in lib. III de Fitii hus,

conclusionis rationis postremam paris tam illam sic vocat: Duortim ctilem. inquit, e quibus esseeta ecneliasio est. noe diai qaod saepissime eonelusionem rationis vorat, quam Graeei συλλογνσμευ, aut αποδatetu). Conelusionem igitur hane prohat hoe ipso, quod sumptiones duas, ax uuibus ea est ei tue, confirmat, id est, quasi συυκυροι. sua sententia comprohol. aut adeo confirmat, rationibus altarilis. In hoe autem eonvenit Areesilae eum Zenone . qui primus omnium philosophorum statuit. sapientem nihil opinaturum. De Carneade res est ite in facillima: Nonnunquam prO-

77쪽

ACADEMICOnvM PRIORVM dum illud dabat, assentiri aliquando. Ita sequebatur etiam opinari; quod tu non vis, et recte, ut mihi videris. Sed illud primum, sapientem, si aSSensurus esset, etiam opinaturum, salsum esse et Stoici dicunt, et eorum adstipulator Antiochus. Posse enim eum salsa a veris, et quae non possint percipi, ab his, quae possint, distinguere. Nobis autem primum, etiamsi quid percipi possit, tamen ipsa consuetudo assentiendi, periculosa esse videtur et lubrica . Quamobrem quum tam vitiosum esse constet, assentiri

quidquam aut falsum, aut incognitum; sustinenda est potius omnis assensio , ne praecipitet, si temere processerit. Ita enim finitima sunt salsa veris, eaque quae percipi non possunt his, quae possunt si m do ea sunt quaedam: iam enim videbimus , ut tam praecipitem in Iocum non debeat se sapiens committere. Sin autem, omnino nihil esse, quod percipi possit, a me sumpsero, et, quod tu mihi das, accepero, sapientem nihil opinari; essectum illud erit, sapientem assensus omnes cohibiturum; ut videndum tibi sit, idne malis, an aliquid opinaturum esse sapientem. Neutrum, inquies, illorum. Nitamur igitur, nihiI posse percipi. Etenim de eo omnis est controversia.

Bahal somniam: id erat. Sapiens autem nun iam opinalitur. Nonnianis quam dieit, quia nonnunquam eou- rariam gententiam prohahat. ut suis p ea dixit: carneisdem autem etiam heri audietamus solitum esse eo dolabiimer m. tie ἀearet vinaliarum esse sapientem. Et paulo anta eum Ioetim da assensione, in qua metitia . inquit. alia e stitia Are alias, at Mera summae da Carneada nonniali existimant.

idea igitor Carneades quid hie pro-haret. et quomodo: vel potitia quid imularet se probate. Id enim dieit in a Cieero se putare magis ab illo

disputatum . quam probatum. alqum in eo se Clitomachum auetorem ae qui. Fa Ε . Sin autem. Gmnino nihil esse quoa

Percipi et e. Nam si nihil pereipa

Potest, non potest sapiena assentiri rei ineognitae. qui ci uno tempore opinetur: at sapiens non opinatur tergo rapiens Maenaua Omnea mkihele debet. L M .

78쪽

XXII. Sed prius pauca cum Antiocho; qui haec

ipsa, quae a me defenduntur, et didicit apud Philo nem tam diu, ut constaret, diutius didicisse neminem, et scripsit de his rebus acutissime, et idem haeo non acrius accusavit in senectute, quam antea de- sensitaverat. Quamvis igitur fuerit acutus, ut suit, tamen inconstantia levatur auctoritas. Quis 3 enim iste dies illuxerit . quaero, qui illi ostenderit eam, quam multos annos esse negitavisset, 4 veri et salsi notam 2 re Excogitavit aliquid is Eadem dicit, qua Stoici. e Poenituit eum illa sensisse. M - Cur non se transtulit ad alios, et maxime ad Stoicos 3 eorum enim erat propria ista dissensio. Quid i eum

Mnesarchi poenitebat 7 Quid i Dardani 3 qui erant

Athenis tum principes Stoicorum. Nunquam a Philone discessit, nisi posteaquam ipse coepit, qui se audirent, habere. Vnde autem subito velus Academia revocata est 2 Nominis dignitatem videtur, quum a re ipsa descisceret, retinere voluisse. Quid 2 erant, , qui illum gloriae Causa sacerent sperare, lare, β ut hi, qui se sequerentur, Antiochii

vocarentur. Mihi autem magis videtur non potuisse sustinere concursum omnium philosophorum. Etenim de ceteris sunt inter illos nonnulla communia: haec Academicorum est una sententia, quam reliquorum philosophorum nemo probet. Itaque cessit; et ut hi, qui sub Novis solem non serunt, item ille, quum aestuaret, Veterum, ut Maenianorum, si sic

si Goerenet. dedit a litis. Sed opus non est a vulgata discedere. a) Perperam in edd. nonnullis imetit tum inquam; reete post Lamh. Da. a Gent. a Merenato eleetum. 3 Sie Davis. et Coeraua. e codd. NM. V ulgo negaseiaael.

quod erant.

5 Vulgo etiam fore. Sed etiam

hie inepta ah undare viAit Goerena. ε) Volaras tabernaa Romae reant adeolamnam Maenianam, M a prope Cloaeinas, et hae quidem soli exposilae illae sub timhra qoam tablinis millud, Maenianum dieium, praebebat.

79쪽

ACADEMICOnvM PRIORVM Academicorum umbram sequutus est. Quoque Solebat uti argumento tum, quum ei placebat, nihil posse percipi, quum quaereret, Dionysius ille Heracle les utrum comprehendisset certa illa nota, qua assentiri dicitis oportere, illudne, quod multos annos tenuisset, Zenonique magistro credidisset, honestum quod esset, id bonum solum esse; an, quod postea defensitavisset, honesti inane nomen esse, Volu Ptalem esse summum bonum: qui ex illius commutata sententia docere vellet, nihil ita signari in animis nostris a vero posse, quod non eodem modo possit a salso; is curavit, quod argumentum ex Dionysio ipse sumpsisset, ex eo ceteri sumerent. Sed cum hoc alio loco plura; nunc ad ea, quae a te, Luculle, dicta sunt.

XXIV. Et primum quod initio dixisti, videamus, quale sit: similiter a nobis de antiquis philosophis

commemorari, atque seditiosi solerent claros viros, sed tamen populares aliquos nominare. Illi quum res non honas tractent, similes honorum videri volunt. Nos autem dicimus, ea nobis videri, quae vosmet

ipsi nobilissimis philosophis placuisse conceditis

Anaxagoras nivem nigram dixit esse. Ferres me, si

ego idem dicerem 2 Tu, ne si dubitarem quidem. At quis est hic 7 num sophistes 3 sic enim appellabantur ii, qui ostentationis, aut quaestus causa philo

quod noua Aeademia instituenda illo exortus est . ut antea dixit, qui he- ne eonstitutam philosophiam everteret. Quid ergo aut in nep. aut in philosophia hetia eonstituta. aut ne ditio,ia illis tri nis quos memoravit. aut novis Aeadismieis quos eom illi comparavit, vel aptius . vel gravitas. quum res novae ab antiquis, potuit obiteit F EER. Res non bonas) Lego. rea n Mas . Nihil otiim Rep. hene constituta, suit unqnam invidiosius, qnam non modo traetatio, sed etiam studium nouarnm rern m. Legisti oratione prima io Catilinam: Serinlius Ahala D. Maelium rebtia noυis at entematici mania o M.t; ut mittam exempla infinita. In philosophia vult idemio Widiosum esse Areesilae novaa Αca demiae principi, atque eius aemulis,

80쪽

LIBER SECUNDUS, CAP. 2375 .. . . s.. i. b. u. ; . suit et gravit. i. ' '' ε''j j

gloria. Quid loquar de Democrito 3 quem cum eo conserre possumus non modo ingenii magnitudine, sed etiam animi 2 qui ita sit ausus ordiri: Haec loquor de universis. Nihil excipit, de quo non profiteatur. Quid enim esse potest extra universa 2 Quis hunc philosophum non anteponit Cleanthi, Chrysippo, reliquisque inferioris aetatis 3 qui mihi cum . illo collati, quintae classis videntur. Atque is non hoc dicit, quod nos, qui veri esse aliquid non negamus, percipi posse negamus: ille esse verum plane negat; esse sensus quidem non obscuros dicit, sed

maxime est admiratus. Chius Metrodorus initio libri. qui est de Natura : Nego , inquit, scire nos aliquid; ne id i sum quidem scire, sciamusne aliquid, an nihil Sciamus: nec omnino , sitne aliquid, an nihil sit. βFurere tibi Empedocles videtur: at mihi dignissi

i) Bene merenetina re. avit imispe Mela e eodd. Msa. Vulgo appellantar - philosophiaritur. Ouini a elassis Id est . ultimae. Populus in eomitiis in quinque classes di*idehatur. Infimi quique ex plebe in quintam classem consere bantur. Gu ET

rexit Goerenetiva evi prorsus assentior. Scsura. - Non videmias antem quid ineptum sit in vulgata. nee tenebriam . nee quae ait necessitas eam emendandi. Sensus est: non Demoerilua dieebat, ut Chios Metrodorus, senatia nostros obseur esse aut tenebria Ohattos: namque aiese habentes sensus nostri aliquid talistem percipere potuissent. Im movero Dem ritu a dieit: nil omnino a senis sibus pereipi posse, nee esse aliqDid iquod pOxsimus aetis nos sateri. LEM.

vulgo mala transpositione verborum obseurato m. Sic enim legebatne: Nego. inquit, aetra nos, aetamusna ali M. an nihil aetamus. ne tu ipsum quirim neseire. atii seire. Εmen indationem nostram confirmant Graeea Netrodori verba, quae sunt ap. Euase h. Praep. Esang. xlv. Is: eυδaic ἡ υωυ Ουδου oilliu , Ουδ αυeto Tuυ , ποτιρου et Iutv ἡ Ουχ o timv. Pro xime ad emendationem nostram a

SEARCH

MENU NAVIGATION