Scipionis Henrici ... Censura theologica et historica aduersus Petri Soaue Polani de Concilio Tridentino pseudohistoriam ..

발행: 1654년

분량: 284페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

rco SECTIO TERTIA

Tandem Constantiense Concilium a Imanne 23. conuocatuita est, in quo perel -ctionem Martini V. ex Columnensi familiata extinctum est Schisma. Verum,quia in actis Pisani, & Constantiensis Conciliorum facta fuerunt Decreta aduersus istos Pontifices , Censuris puniendo, & deponendo illos, i ualuit apud multos error, quod Conciliumst supra Papa. Sed reuera non rei te ratiocinati sunt, quia etiam si Concilium illa peragere potuit ad tollendum Schisma et atta- men non ex hoc sequitur, quod simplicite

sit supra Papam, quando papa est indubitatus, & certus .

Quia ut supra diximus, quando plureri sunt sedentes in Cathedra Pontificia : potest Concilium iudicare de illis, tunc enim C0nciliunx non iudicat de Pontifice, sed de eius electione, & validitate circa eam. Unde Basileense Concilium, quod post Constantie

se celebratum fuit, quia ausum est Decreta ferre aduersus Eugenium quartum,verum &indubitatum Pontificem : ex Concilio, factum est Conciliabulum , atq; haec pro quae- stione dicta, suffcian . , Ex proxime dictis obseruandus est alius ' , eorum error, qui a pontifice ad futurum C5cilium appellare audent: cum potius a COR-cilio ad Pontificem Flauianus Constantinoi polita.

192쪽

politanus Episcopus, antiquitus .appellauerit. Hic enim error inualuit post Constan. tiense Concilium; nam Sessione 22. Conci-tij illius determinatum est, ut absoluto illapsquinquennium aliud celebretur, quo etiam ab Iulo instituatur aliud post septennium, deinde dedecimo in decimum. Quare in Ecclesia fere semper continuatum Concilium esset haberi dum. Vnde,cum ex anteactis aduersus Pontifices in Pisano,de Constantiensi, licet falso, ortus fuerit error , quod Conribum sit supra . Pontificem: alius etiam error successit, de Ap. pellatione a Papa ad Concibum, occasione ob- lata Concilij vel praesentis, vel inter paucos annos futuri. Verum Constantiense Concilium legem . hane non instituit ad finem tam iniustum,& impium, sed ut occasione continuatorum , Conciliorum Schismata dein ps non oriuantur, aut iam orta facile extinguantur; sed inimicus homo super bonum Semen super- seminauit metania. Verum,cum ex Basileemsi paucos post Annos ea de causa celebrato, einualuerit inobedientjs Concilij error ad- ' . uersus Romanum Pontificem, illa Constam tiensis Concilij lex omnino euanuita. . .

193쪽

1M SECTIO TERTIA ARTICVLVS ARTUS.

An Concilium Generale Universalem Ecclesiam repressentet tADuersus ea, quae in praecedenti Articula

probata sunt, nonnulla apud Bellarmianum inueniuntur argumenta, quae cum sint leuia, neque nostri instituti, apponenda non

duximus .

Solum in examine huius propositae qua stionis, an Generale Concilium, Cathobcam pue uersalem Ecclesiam repraesentet ' respondebitur difficultati ex praedibo Concilio Comstantiensi, quam Historicus non semel insinuat. Narrat enim His oricus in Concilio Tridentino. praecipue sub Paulo I II., α Pio IV. nonnullos ex Patribus voluisse,ut in De cretis apponeretur nscriptio significanin, quod T identiηa Synodus repraesentet miser. salem Ecclesiam , qu' inscriptio in Constan-

tiensi, & Basileensi Concilio apposita iam

fuerata. 2

Huic petitioni obstiterunt Legati, ac reli 'qui omnes Patres, maxime ut inquit Histo- ricus) dubitantes ne hoc cyncesse adderem tur alia verba, quae in ipsa Constantiensi in- , scriptione non leguntur, Romani Pontifici authoritati aduertantia. Quonia veso & ipso, Historicus, & alij hanc Constantieri semin- scripti

194쪽

scriptionem opponunt ad insinuandum, quod Concilium sis supra Ponti sicem, illius inscriptionis sensum, & vim necesse est expli-

care ad refellendam aduertari. rum calumniam. Constantiensis inscriptio Sessionia quarta haec fuit: Sacro ncita Constantiensis Synodus in Spiritu Sancto legitime congregata , senerale Concilium faciens, Ecclesiam Catholia viam militante repraesentans, potestatem a Chri siti immediate habens: cui quilibet iusiunque' status, vel ignitatis, etiam Papalis existat,obe.., dire tenetur in his, qua pertinent ad Fidem , extinctionem Schismatis, ct Reformationenia i Ex his ita argumentantur aduersarij et aut

hoe Concilium fuit legitimum , aut non sit prinium, ergo Cohcilium est supra Papamia;

ii secundum, ergo eius acta nulla sunt, de onsequenter depositio pontificum ad exis tinctione Schismatis, atq; electio Martini V. iuod nemo aserit,. Si vere Constantie Synodus Catholicam Ecesesiam reprata selitauit, & iii re talem inscriptionem appo suit : eu hoc non debuit facere Tridentina .

i Res nde , omne Cincilium Venerale, ut in se est, Catholicam seu mi uersalem Ecclesiam re praesentare, si uomodo. . am sicut Ecclesia Catholica constat ex capite, qui est Romanus Pontifex, & ex membris , qui sunt reli-

195쪽

qui Christi fideles: ita Concilium, ut Cath

licam Ecclesiam repraesentet, debet constare ex capite, qui est Romanus Pontifex, & me

bris, qui sunt reliqui Episcopi. Accidit autem, quod quandoque Ecclesia est sine capiate, ut sede vacante, vel sine certo, de indubitato capite, ut tepore Schismatis, quod ma xime fuit sub Concilio Constantiensi. Tune Concilium eo tempore existens potest Ca tholicam Ecclesiam repraesentare , sed sin capite, ut ipsa Ecclesia tum erat, unde Con- stantiense Concilium illo tempore vocatura fuit Aeaephalum. Repraesentauit ergo Constantiense Conaciliussi Ecclesiam Catholicam, sed sine capite , fuit autem pro capite restituendo conuocatum. Quare quoad extinctionem Schis.' malis potuit ex seipso quaecunque facere De creta , quod vero ad res Fidei, vel Reformationis, potuit quidem ferre Decreta, quae t

men vim non haberent, nis siost confirma tionem Romani Pontificis: ut de factW apparet ex ipsius Concilii actis, post electionem Martini quinti, qui confirniauit synodalia . Decreta de Fide. Quare ex tali inscriptione Constitntiens non infertur, quod Concilium smiscuersis supra 'Papam, sed quod Concia lium Constantiense eo tempore, quo fati . . scriptione usum est, fuerit tantum stipra il- n los

196쪽

Ioa pontifices dubios,atque incertos eo tempore. Atque hic potest esse verus,& Germa- ' rius sensus talis inscriptionis ad literam . Ex dictis infertur, quaretegati, dereliqui P; tres in Tridentino concilio noluerint in

Decretis simili inscriptione uti quod scili,

cet Concitium Catbolicam Ecclesiam repraesem ter. Primo , quia hare inseriptio satis reeene erat, do tantum seculo elapse in usu positata. 3Secundo, quia Constantiensissynodus tum ' . primum hac inscriptiohe usa est, quando es

pie iudica e aduersus Ioannem 23. Pontifi- 'cem, de non ante Sessionem quartam. VGautem ostenderet, quodure hoc faceret,cau- lsam apposuit: eo, quod Catholicam Ecclesia repraesentaret. Hoc vero necessis non fuit in Tridentino, Hinc patet, quod tum Contantiense, tum Iasileenie Concilium talem inscripti0nem. apposuerurit: Constantiense quidem legiti- ime de iuste, de incertis dubijs Pontifici-

bus iudicare incipiens: Basileense vero au- dens se extollere supra verum , de indubita-- , tum Pontificem,unde ex Concilio in Conci- liabulum abijt- Tridentinum vero Conci- lium, quia institutum suit aduersus Luthe- rum,de alios illius temporis Haereticos, quo- irum summa intentio, de conatus semper su- .' it, ut Romani pontificis authoritatem infrin. ' .gerent: M

197쪽

gerent : statuit reiecta Constantiensi in sermptione, quae nullius usus eo tempore poterat, apponere singulis Sessionibus hi stolicae sedis authoritate, ut supra diximus Adde, quod sicut Constantiensis inscriptio vera, & legitima fuit, ut patet ex supra dictis, quia tunc Ecclesia erat line vero acgitimo capite, ad quod statuendum Con itantienss Synodus instituta fuerat: ita in . seriptio Basileensis fuit falsa, & illegitim; ., quia tunc Ecclesia erat sub vero, di indubitato capite, unde nec Concilium Tridenti. num poterat hac inscriptione uti, cum vere esset sub certo,de indubitato Pontifice. Qua- . propter & in ipsa Historia narratur, Legatos scripsisse ad Pontificem, Si Patres vocis puta, ut in Decretis poneretur in siriptio, quod Concibum sud Ecclesiam Catholicam repraesentet: apponendum etiam fuisse : repraesentare illan cum Do capite 2 mano Pontifice. ino insidotalis inscriptio poterat esse legitima, dc vera, non tamen necessiaria, ut patet ex supra di-

ARTI CVLVS MINTUS

De Modo Procedendi in Coircisio. AGgressurus Historicus natrationem Sy-

nodalium actiomim in Ciuitate Triden . tina, ut undequaque Romani Pontificis, Triden τ

198쪽

identini Cone iiij imminuat authoritatem, ncipiens ab Apostolorum temporibus con- egat ea, quae in celebrandis Concilijs abnoc Tridentino videntur longe diuersa. Hae eitatem sint vera, vel falsa, ita tamen ab illo . radiantur, ut etiam si bona sint, semper ta-Men tendandin malum. Nos breuiter omnia ab seruabimus, vera distinguemus a falsis, atque illius arma contra suum conuertemuriquidiorem; cuius dii ha colligemus in Capi- . a, atque singulis propriam adhibebimu '

Praimo dubitat Historicus, En Concitam Vierosolymitanum, quod in Apostolorum actis, bet in verum Concitium fuerit ' & rationem . .

lubitandi adiungit; ma Epistola decretalis .

ilia, ro rerum Hierminatione ad fratres afuisse narratur, scripta tantum fuit ab 'sobliso Senioribuι, Ofra trabius, qui eo rem , ore erosolymiserans. Asserit tamen illud verum fuisse Concilium, quia accesserunt Ad ita d etiam Paussus est Barnabad, strum exem- ι lum secuti sunt 'sopi ad Concilium accedem. tesse: non ut fugia iugularum Ecclesiarum T ctores siunt, sed ut is una Ecrisia sunt: quae E - , clesia una est, s θiscvat M unus iuxta sypria- :

ni sententiam . . . . ' ν

199쪽

du, nemo alius prae sum . deinde admixto cum charitate hum- Uectu, Semor inteir Episcopos, nusio habito alis respestu praefidebat ad Patrum actiones irem das. Tertio assiuangit , quod A=manis Princia. pibus ad Fidem conuersis, cum etiam is rutu Ecclesiasticis dilamia iam Ecclesia, cymastionis. Dccesserunt atque aucta GHesiasticor ran ambiatione , ad ipsis Frincipes, eorumque Praesedita totumni egotium Conciliorum transiuit: istis pra- se, tibin , ac praefidentibim tam Veneralia,quam alia minora concilia siue Colloquia celebrari rem

iretum fuerit. ν

Apponit exempla Conqu0inter Catholicos, ari Ephesini, Commtino litari, Chaiacedonensis concilioru, quibus Princi pes, mel eoru

Praefectui prasidisse asserit, ct penet Coifus

tm,omnia in Cocilio regendriiuberi: t hic Apian tur, ille silerit, siue ut hac de re agatur , de alia mero non ct qVo ordine. Im p terea illas L,

buisse, lites ct discordiaου hisponendi in Gue ibi, natas. Hoc idem fecisse Constantinum Ur Iori,

Ensium Imperatores , suos Legatoι mittendo ad Nicanum, ct Constantinopolitarium , ut videre

est apud Scriptores Ecclesiasticos. Dicit praete rea , quod per eadem tempora fuerunt Concilia celebra ta per Epissopos ex se cingregatoi ,

tigniore regente actiones.

Quarto insi'uat, mutatimem, Omodsi m

proco

200쪽

procedemῶ in Conribis antiquu diuersim a r centioribus, quae diuersitaspraesertim apparet mmodentino. Etenim antiquitiu sedentes ιres ad propUita respondebam, Tabellione anno se restonsa : b ista dicebantur acta Cometiij. Neque Sessiones erant perfunctoriae tam rum, ad euulgandum aliq'id, iam anteas eia

enter examinatum: ut in recentioribuου Concibis

.n v est, ct in Tridentinofrmatum sed antiae uim Sessones ipse erant dissutationes, ct Colgoquia. Nunc Decreta Conciliora actis habentur, est haec tantum T is mandantur. Quinto, quilin dissidia,'contentiones in Concitise operiebantur charitate: omnia fine amulatio AG sant,optantibus omnιbus potius obedare,quam leges praeseribere. Sexto, diuis Orient is ab O ridental, Imperio, remansit in Conciti' is uod liquitatis vestigium, tum in balscis cir siem manicissis Carolo Magno, tum etiam in 1 uia sub Principibus Gibicis. Septimo, exclusis Princi ma Concitiis,

mne in eorum celebratione ius, Romanus Pontia

sex ad se rearit. Qibre Ecclesiastici Priiscipum

timore fruti, is particularia commoda abiere, ex quo euenit, ut cresentibus dissidiis inductasini in cincto, Congregationes pri'ata , in quibus agitantur ea quae in his Congregationibus determinata publice in Sessonibus euulgantur. Uuare 'ut Ara dictum est, ea. qua nunc n8-

SEARCH

MENU NAVIGATION