Titi Livii Patavini Opera quae exstant omnia ex recensione G. Alex. Ruperti cum supplementis Freinshemii. Tomus primus decimus quartus

발행: 1825년

분량: 468페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

quod eompertum hahuerit , equo atque hoatine suo ritu immolatis, per speciem pacis adoriri exercitum suum in animo habuisse. Andriseus quidam , ultimae sortis homo, Persei rogis se filium serens, et mutato nomine Philippus voeatus , quum ab urbe romana , quo illum Demetrius , Syriae rex , ob hoe ipsum mendacium miserat . clam profugisset, multia

ad salsam eius sabulam , velut ad veram, coeuntibus , contracto exercitu, totam Macedonium aut voluntate ineolentium, aut armis occupavit. Fabulam autem talem tina erat: ex pellice se et Perseo rege ortum , traditum educandum Cretensi cuidam esse, ut in helli casus , quod ille cum Romanis gereret, aliquod velut semen regiae stirpis exstaret: Perseo demortuo , Adramytti se educatum usque ad duodecimum annum aetatis, patrom eum esse credentem, a quo educaretur, ignarum generis suisse sui et assecto deinde eo , quum prope ad vitae finem ultimum esset, detectam tandem sibi originem suam , salsaeque matri libellum datum , signo Persei regis signatum . quem sibi traderet, quum ad puberem aetatem venisset; ohlestationesque ultimas adiectas, ut res tu occulto ad id tempus servaretur: pubescenti libellum traditum; in quo relieti sibi duo thesauri a patre dicerentur: tum scientommulierem subditum se esse, veram stirpem ignoranti edidi singenus atque obtestatam , ut prius , quam manaret ad Eumenem res . Perseo inimicum, excederet iis Ioeis , ne interfi- Ceretur et eo se exterritum , simul sperautem aliquod a Demetrio auxilium, in Syriam se contulisse; atque ibi primum,'

quis esset, Palam expromere ausum.

I. Τerti lim carthaginiense bellum , sicut diuturnitate

temporis . et magnitudine proeliorum prioribus impar, ita longe maximum eventu, nobilissimumque suit. Siquidem hoc quintum intra annum coepto sinitoque, non modo gloria roburque punici imperii, sed ipsa quoque sedes civitatis landitus excisa est. Post malam adversus Nil midas pugnam, haud magis Praesentium taedio, quam exspectatione suturi sol-

102쪽

IOO O FRElNS HEM J SVPPI. ΕΗ.licita , consiliique incerta Carthago, iam tum imminentis exitii sensum desperatione et Iuctu praeSum bat. Rex vicinus et victor ipsis urbis saucibus cum validis copiis instabat: et graviore adhuc metu senatus romani nunquam aequus Plinicae genti animus, et praesentium rerum facie ad vindictam odio spe lite irritaιus, timebatur. Atqui non ulla Romae consilia, quam pro suspicione Poenorum, agitabuntur. Quamprimum enim de rebus africanis auditum fuerat, s natus decreVit, ut Per uniVersam Italiam, quae quisque populus auxilia consuesset mittere, ea in parato haberet; non addito, quem ad usum imperarentur. Itaque Carthaginienses, ne tam publico consilio, quam instinctu paucorum bellasse viderentur, Hasdrubalem ducem , et ex magistratibus Carthalonem,

aliosque nonnullos, perduellionis reos Publico praeconio pronuntiarunt: missisque Romam legatis, in

hos si Masinissam omnem actorum eulpam conserentes , non minus de temeritate suorum, quam de iniuriis Masinissae, querebantur: hunc improhe lacessendo , illas Pra rvere pindicando , res in eum Staliam

duxi e. H. Antiquas referre artes videbantur, ut prospera

publice agnituri, quia fortuna contrη dederat, pri-

.ato ducum consilio coeptum gestumque bellum videri cuperent. Igitur a senatore quodam interrogati: quid ita damnandis ducibus helli mentum ovectassent, num eousque signo eduo, sibi consilia eorum displicere' quum parum expedirent reSI'On3um , uudivere et ρ ρultim carthaginiepsem ob illatum contra foedus soctio amicoque rwi hellum , satis purgatum senatui poPuD-que romano non rideri. His perIurhali oratores rogabant, siquidem peo Oisse respublica sua iudicaretur,

qua ratione corrigi delictum miliae posset ' neque aliud

103쪽

lΝ LOC. LIn. xia X Lnt ΑΝΙ ΟΙ responsum auferre potuerunt, nisi dandum esse operam , uti senatui populoque romano sal satis. Torsit ea res senatum Carthaginis, quid ea formula Romani praecepissent plerisque ambigentibus: alii, pecuniamtidiiciendam Dideri, dicebant se summae. quum P. Cornelius Scipio suo sedere imperasset; alii, Masinissae

relinquendam esse regionem , de cuius iure Pugnatum esset: postremo satius visum denuo mitti cum precibuS exIγloraturos , quemadmodiam senatus satisferi

pellet. Nihil responsum, nisi rem ψsis minime ignotam Carthaginienses frustra qua rere. Quod ubi Carthaginem relatum , maior in urbe consternatio pavorque

esSe coepit: quum perplexis omnium animis, nihiliam, nisi bellum , et hostis , et capturum urbium species, et extrema Omnia Ob emarentur.

III. At eodem tempore, quemadmodum rigide cum Carthaginiensibus, ita cum Achaeis clementius actum: principesque eorum longo exsilio absoluti , post septimum decimum, quam evocati fuerant, rennum , minus trecenti rediere: ceteros supra mille initiosuerunt partim morbus , alios, Pium exudere ex custodia tentavissent, poena absumpserat. Dimissos in Pol)bii maxime gratiam, annitente P. Scipione, constat, cui et antea et postea vir ille ob virtutem et egregias artes fuit gratissimus. Tum quoque Pietatis aedes in circo Flaminio exstructa est, memorabili de Causa. Mulier ingenua ob delictum tradita triumvirohapitali fuerat, ut in carcere necaretur. Eam quum sume constitu sset occidere, mulieris silia puerpera obtinuit a praesecto custodiae, ut ad matrem Visendam admitteretur. ΙΙoc quum factum aliquoties emet,

104쪽

IO. FREINSIIEMII SUPPLEM. morsque mulieris ultra, quam humana natura pati inediam possit, protraheretur, admiratuS rem prae sectus , quamVis puerperam minime suspectam haberet , quam semper diligentissime , ne quid ciborum

inserret, excusserat; tamen attentius observare illam statuit; deprehenditque exserta mamma lactis alimenta reddentem anui, cuius ipsa lac aliquando imvenculae infans suxerat. Dignum erat spectaculum , quod ad triumvirum, et ab hoc ad praetorem resediretur. Praetor ipse quoque re ad consilium iudicum Telata , ut poena mulieri condonaretur, impetravit.

Addidit senatus utrique perpetua de publico alimenta ; locumque carceris mutari iussit in sedem Pietatis, velut ab ipso numine delectam. IV. At in curia per eos dies sententiis de puniet belli fine certabatur, nobili iam inter duos civitatis

Principes controVersia, quum M. Cato, Salaam esse rempublicam Posse, stante urbe Punica, negaret; Ρε. Nasica , ne cartha is excidium romanis quoque rebus emiciem asserret, relinqui illam oponere testaretur. Quod enim videbat, antiquos mores non iam paulatim exolescere, sed amore peregrinae Iuxuriae abiici expellique, verebatur, quod evenit, ne, remoto urbis aemulae timore, veluti vinclis exsoluta improbitas in omnia magnorum imperiorum vitia, et ex his in ca- Iamitates praeceps rueret. Carthaginis autem opes minores esse iudicabat, quam ut Romanis nocere post sent; ampliores, quam ut deberent contemni. Atqui hoc ipsum Cato anceps esse reputabat, si morbis intestinis Iaboranti reipublicae, urbs antiquitus nobilis

105쪽

potensque, et rebus adversis non tam fracta , qtiasi ad prudentiam et severitatem erudita , inlitiineret. Senatui nequaquam facile erat statuere, utrius se tentiae standum esset. Nam et maiorem imperii gloriam maioremque fructum inde redire videbant, si maximarum urbium domini, quam si' eversores essh dicerentur; satisque prospiciebant, Crebriora deinceps pertinacioraque domi sutura certamina; negue socios

magistratuum romanorum avaritiam superbiamque

pari patientia perlaturos. V. Vicit ad extremum propior metiis, adiutus insuper invidia , quod , post duo gravissima bella , noti

modo stabat adhuc Carthago, sed valebat. Irritatos etiam maximopere Catonis artificio Patres ferunt, qui praecocem aliquando ficum in curiam intulit, quumque senatores magnitudinem pomi pulchritidinemque mirarentur, interrogavit eos, quando den Ptum ex actore Putarent' illis, recens Mideri, agirmaritibus, Atqui, inquit, ter tum ante diem ,citote decerptum Carthaginer tam prope at hoste assismus. His m chinis expugnati Patres, quibus moris erat non ni,i iusta bella suscipere , diuque ac multum Considerari, ne quid temere decerneretur, quum in Capitolio coactus senatus esset, hellum Poenis indicendum censuἐ-

, quod contra foedus nares haberent; quodextra es exercuum duxissent; quod socio et amico populi romani arma intulissent; quod flium eius Gulussarii, qι cum D lis romanis fueras, non recepissent. Hae iris fendi belli causae in publicum sunt editae. , I. Ad senatusconsultum faciendum quum olim senatus inclinaret, magnopere quoque impulsum se

106쪽

eunt ab uticensibus legatis, qui, non exspectato adventu consulum L. Marcius C. F. C. N. Censorinus, M'. Manlius P. F. P. N. iam inierant ), se suaque omnia in populi romani sidem potestatemque dediderunt. Peracerbum id Poenis aecidit, urbium libyca-xum post Carthaginem maximam, portu idoneo, passuum sex millibus paulo amplius distantem, odio superbae dominationis in tempore detegendo, rerum punicarum imbecillitatem desperatione sua prodidisse. Romae etiam, tanquam certe et iacilis victoriae omen, accepta deditio est. Neque diutius moram nectere consules iussi, praeparatis omnibus Lilybaeum transiecerunt. L. Marcio classis evenerat: pedestrem exercitum M'. Manilius Sortitus: equitum quatuor erant millia, peditum octoginta, lecta iuventus, Piod ad uberem claramque militiam civium sociorumque maximae copiae concurrerant, plerisque ultro nomina dantibus. Hic exercitus quinqueremibus qui quaginta , hemioliis centum , vehebatur ; aphractis Praeterea, et cercuris, et onerariis permultis. Consulibus secreto mandatum, ne quem bello em , nisi d mm Grthagine, faceoni. VII. Interea domi animis, ut in magnarum rerum exordiis consueverunt, ad religionum curam verSis,

decemviri, iussu senatus libris sibyllinis aditis, ex iis ediderunt, Diti patri ludos faciandos ad Terentum Ioel ad Tiberim, haud procul Vrbe, nomen est ,

quatis ante centesimum annum, sagmnte Arimo bello, Punico celabraui fuerant. Haeo omnia quum Carthaginienses idem nuntius docuisset, qui et senatu

107쪽

IN LOC. LIB. Xox Livli Ni i osse sultum belli indicendi, et classem iam prosectam

attulerat; maximis in angustiis constituti, quomodo praesentibus uterentur, deliberabant: ad bellum erant imparatissimi: aequas conditiones pacis omnes

desperabant; ne iniquas quidem Vticensitim factum reliquerat, a quibus praeventi, etiamsi urbem dederent, parum habituri gratiae ad promerendam mis

ri ordiam videbantur. Post multas secretas consuli

tiones, consilium, quod ipsa necessitas Suggerebat, tenuit; delectique sunt ex primoribus triginta, qui buslibet conditionibus pacem impetraturi: quom ad finem liberam eis agendi, Piae ex usu publico

viderentur, potestatem concedebant. Horrim principes Gisgo, cognomento Strytanus, tum Hamilcar, et Misdes, et cum Magone Gillicas suere. i. VIII. De hac quoque legatione inter se commissi. Sunt, consuetum his certaminibus par, P. Nasica, et M. Cato. Cato, neque re cini decretum de bello, neque a tui legaros, volebat: Nasica obtinente, admissi sunt, et miserabili oratione, inbem Carthaginem , Ur myu , et omnia sua PUtilo romano Permittere dixerunt. Non improbabile est, quod quidam sentiunt, , minime hanc sententiam legatis aut populo carthaginiensi suisse neque enim prioribus bellis, quamquam ad extrema redacti mentionem deditionis aut facere aut accipere sustinuerant : sed Pitu parum referre Putabant, quantum promitterent, resilire a pactis, quamprimum occasio suisset, atque interim praesens periculum quoquo modo avertore, Certi. Bevocatis in curiam Oratoribus, senatus sententiam praetor exposuit: se ad optimum tandem consilium

Plan. - Diodor.

108쪽

io 6 IO. FREINsI EMII SUPPLEM. adiecissent animos Poeni, Patres ipsis lGertatem, leges Suas, a uiam omnem, Sacra, S ulcra, quidquid denique pullice prioat Me possiderent, concedere. Quae quum legati, ut in eiusmodi rebus satis optabilia, laeti audivissent , adiecit praetor, sea compotes horum fore, si, antequam in Africam consules prosciscerentur triginta dierum spatio id tempus definitum est obsides

trecentos ex senatorum aut seniorum liberis Lilybaeum misissent, et consulctus dicto audientes fuissent. Quod postremum quamvis angebat homines, quam habiturum interpretationem esset nescios, tamen, quia potius sperari nihil poterat, consestim ad renuntianda acta in patriam renavigarunt. IX. Senatus, auctore Catone, insistendum Propositon milominus, censuit, misitque ad consules, ut Profectionem maturarent; neque aliter facerent, quam λ rbe Praesentibus senatus Praecepisset. Poenos tamen νceleriores ad redeundum timor, quam Romanos ad solvendum cupiditas, effecerat: itaque, non eXSPectato die praestituto, cum obsidibus assuerunt. Nam Carthaginienses, cognito senatus responso, Cetera quidem haud male per legatos peracta credebant; uno mirifice affligebantur, quod inter multa, quae Romani concessuros dixerant, omissa suisset urbium mentio, quum alia nominatim reserrentur. Ibi quidam inter eos Mago, cui Brutio cognomen erat, Prum denter et animose monuisse sertur: ex duobus temporibus deliberandi, aherum iam cessisse, alienum nondum Denisse; nam et Priusquam se suaque in rus et ditionem Romanorum dederent, quaerendum fuisse, quta imρeraturi consules, quore consilio praetermissa urbium mentia esset: nunc nihil restare, nisi ut Palien-

109쪽

rer fera rit, quidquid γρeratum fuerit, donec alterum

iliud tempus aduenerit, ubi plura sili sentientes iniungi, quam tolerare possint, iterum consultent, habere tale bellum, an facere ἡρerata, malint. X. Ita non dubitatum est diutius, quin mitti obsides oporteret; concpiisitique trecenti ex principibus iuventutis , qui Lilybaeum aveherentur. EOs magna omnium tristitia dimissos reserunt, prosequentibus propinquis necessariisque, miserabili praecipue matrum eiulatu, quae, matronalis decori parum intePhanc calamitatem memores, tanquam lymphatae discurrebant; modo liberos amplexu, modo naves, adhaerendo ancoris, praecidendo suniculos , retinentes: suerunt, quas ipsas in aquas adigeret dolor, ut, quoad possent, natatu insequentes, Velut postremo suorum adspectu potirentur: omnes prosuso fletu, evulsis comis , percussis pectoribus suam Ρariter publicamque vicem miserabantur: nam et inter Promis uas querentium voces non desuere, quae praedicerent , liberorum se suorum iacturam gratis facere,

nullo inde ad pruriam redituro emolumento. Vt Lilybaeum venerunt, acceptos a legatis obsides Q. Fabio Maximo, qui praetor Siciliam regebat, tradidere consules; Poenisque dixerunt, cetera, quae ad Pacem pertinerent, Vticae se i erasuros. Q. Fabius obsides in Urbem misit. Consules navigarunt in Africam, exercituque iis in Iocis constituto. ubi olim P. Scipio castra habuerat, classis portum Uticensium ingressa

est.

XI. Eius rei nuntio Cartha.nem perlato , plena

erant omnia luctus et timoris ob mala, quaeque

Pismi, quaeque passuri erant; nec quidquam Satis

110쪽

expediebatur, nisi quod legandos constabat, qui a

consulibus, quid inberetur, exquirerent; cisPatem pro te facturam imperata, pollicentes. Apud Romanos omnia consulto ad terrorem augendum praeparata erant. Τuba signo dato quum silentium factum esset, voce praeconis legati Carthaginiendum ad consuIum tribunal iussi sunt accedere. Illi media per castra et dispositos utrinque cum erectis somptisque signis ordines , ut titultitudo nosceretur, adducti, consules In suggestu excelso sedentes repererunt, legatis tribunisque circumstantibus. Ibi intervallo, quod in morem atticorum iudiciorum praetensis funiculis es- sectum erat, disclusi, silentium tenuere: donec a

consulibus , si quid pellent dicere , iussi, de antiquis populi utriusque foederibus Coeperunt commemorare, deductaque per Carthaginis ipsius antiquitatem, frequentiam , opes , et amplissimum terra marique imperium oratione, subiecerunt, non iactaritiae causa haec referri neque enim suis te Oribus eam conpensee α sed ut nostris, aiebant, Calamitatibus edocti, is praesenti fortuna sapienter atque moderate utari mini M.

XII. α Nam, ut quisque melior atque temperantioris est, Ita rebus aliorum asstictis celerius movetur adis miser; cordiam; sibique propitiam semper fortunam a fore considIt, sciens , in adversam aliorum nihil se is per inhumanitatem peccavisse. Et hae quidem vor his maxime digna sunt, vestraque religione, quamis uni omnsum hominum sane Issime Vos Colere pron fitemini. Quod si tamen mala quadam soris noStra, in hostes inexorabiles incidimus, sic quoque satiem las aliqua nostrarum miseriarum esse deberet: im-

SEARCH

MENU NAVIGATION