Titi Livii Patavini Opera quae exstant omnia ex recensione G. Alex. Ruperti cum supplementis Freinshemii. Tomus primus decimus quartus

발행: 1825년

분량: 468페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

ubi sue se obiecit, sortissime pro moenibus Propugnans, inopinata re perterriti retrocesserunt: renovata deinde impressione , cum nihilo magis profecissent, Carthaginienses quidem confirmati sunt animis. Consules autem metu Hasdrubalis , qui a tergo ipsorum supra paludem. haud longe a Romanis, Cum exercitu consederat , bina et ipsi castra munire sunt aggressi ; L. Marcio supra paludem Oub moenibus urbis, Manilio in ipsa cervice ducentis ad continentem viae, Vallum iacientibus. XLII. Per eos dies L. Marcius , machinis opus esso videns, materiae cedendae causa paludem traiecit. Sed immissus ab Hasdrubale praesectus equitum Himilco, cui Phamaeas cognomen, acer iuVenis, ad quingentos eorum, qui in OΡere erant, occidit, armaque

inulta cuius rei penuria maxima tum laborabant Poeni

cepit. Asportata tamen materiae Vis eSt. quanta Parandis, quae desiderabantur, machinis sufficiebat: quibuscum iterum adorti sunt urbem ambo consules, iterumque re insecta discesserunt; quippe Manilius, quia terra oppugnabat, quum magno labore vix Ioricae oppositae partem deiecisset, nihil ultra tentare ausus, abscessiti L. Marcius, aggerato margine paludis iuxta linguam, quo plus ad machinas admovendas esset spatii, duos adhibuit vastae molis arietos, quorum alter a sex millibus peditum impellebatur, alter a navalibus sociis: his praesecti triremium, militibus tribuni praeerant. Sic inter diversa genera oppugnantium, aemulatione Virtutem stimulante, pars aliqua muri cessit, ut iam interiora urbis conspicerentur.

Sed plus auxilii Carthaginiensibus in animorum s minitudine, quam in moenibus suit.

132쪽

XLm. Repulsis ergo, qui conati fuerant irrumpere ,

collapsam muri partem noctu instaurare coeperunt: deinde considerato, neque noctem operi Sussicere , neque recentes et udos adhuc muros Romanorum machinis resistere posse , ad has corrumpendas eruptionem per ruinas secerunt, aliis arma, aliis nihil praeter saces accensas serentibus t et incendi quidem machinas non potuere, accurrentibus ad arcendum hostem Romanis: inutiles tamen sunt redditae; et militiun aliquis numerus desideratus. Orta luce, Romanos impetus cepit in urbem perrumpendi, qua nondum commissa murorum latera ostentabant iter: nam aream quandam intus videbant, in qua explicari acies posset: ibi Carthaginienses instructi stabant, armatis in fronte, post hos inermibus collocatis, qui sustes et saxa portabant: circum aedes quoque vicinas magnum disposuerunt numerum, qui a lateribus irrumpentos incesserent. At Romani magis otiam hoc spectaculo animabantur , pudore quoque incitante , ne ab inermibus contemni paterentur. Itaque duo tribuni militum cum cohortibus alacriter intulerunt signa. Sed P. Scipio Aemilianus, quam in quarta I gione tribunum consul IIanilius adduxerat, altiores consilio rei difficultatem mensus, introire suos vetuit, et plures in partes divisos circa murum constituit equumque pellerentur, ut praeViderat, Romani, recipiebat eos; hostemque cupide incumbentem, obiecta

recenti armatorum manu, a persegusndo deterrebat.

Ista res Scipioni prima earum, quas ad Carthagin mgessit, patefecit ad gloriam iter, quod eventura cortius acutiusque, quam ipse consui, providisset.

133쪽

XLIV. At Romanos angebat tum irriti incepti pudor , tum alia non Pauca incommoda: neque enim longius a castris ad varios usus Hasdrubalis et Phamaeae metus sinebat digredi; nec auxiliis Masinissae sublevabantur: et Marciana castra, stantibus et graveolentibus aquis imposita, morbo tentabantua: neque liberum ex mari cursum imminentia urbis moenia permittebant. Haec L. Marcium ex loco, quem Castris ceperat, in mare transferre classem coegerunt. Carthaginienses , observato, qui mare versus serebat, vehementi vento, Scaphas, sarmentis StupΡiSque P pietas, sub muris, donec videri ab hostibus non potuerant , redentibus potrahobant: deinde ubi flexere sinus, et iam in conspectu Romanorum erant, Sulsuro ac pice persusas, igne iniecto ventis permiserunt. Atque illae velorum et flammae impetu in classem Romanam momento delatae, non ita muItis effugientibus navibus, ceteras exusserunt. Iamque Comitiorum tempus instabat: quorum Causa profecturus domum consul Μarcius, qinum obiter maritima Ioca vastare vellet, nullum memoria dignum eventum

habuit; nisi quod Aegimurum inter Siciliam et Asri

cam insula est praetervectus, deinde subito reversus , in potestatem redegit. XLV. Sed Carthaginienses, discessu alterius consulis dimidiato timore, Manilium acrius audaciusque infestabant. Semel noctu iacta eruptione, fossam udversus se ductam, per tabulas, quas eum ad usum PortaVerant, Superarunt, vallumque aggressi sunt

convellere. Iamque in magna consternatione res Exercitus erant, nocte tumultum augente, et morante

134쪽

consilia ac imperia; quum Ρ. Scipio, eum equitibus

per avorsam ab hoste Portam egrefisus, terrorem iniecit Poenis: quorum quum haud pauci, maxime ex inermibus, cecidissent, reliqui recessissenΩntra muros, P. Scipio servatorum eo tempore Eastrorum

praecipuam gloriam tulit. Ab hoc proelio timidior

saetus consul maiori diligentia castra communiit, loco valli muro circumducto, et ad mare castello excitato, quod appellentibus cum annona onerariis praesidium

esset.

XLVI. Inde in mediterranea loca suscepit expeditionem , Iectis ad hoc decem peditum , duobus equitum millibus, ibatque per agros hostium populabundus t hoc instituto, ut quoties lignatum, aut pabulatum, Dumentatumve pura copiarum emitteretur, tribuni misitum, sua Piisque vice praeessent. Id quoque Scipionis famam comparatione ceterorum illustravit. Cum Phamaea negotium erat, viro perstrenuo, qui aetate et audacia promptus, cum equis parvis et celeribus, ad samem sitimquo serendam assuefactis, si modico intorim gramine reficerentur, omnia quotidio intuta insestaque Romanis essiciebat. Saepe longissimo abesse creditus, in propinquis arbustis, valliumve confractibus latitabat: unde simul alicubi remissum aliquid neglectumve senserat, in morem aquilae provolabat; damnoque, quanto Polerat, dato, priusquam circumveniri posset, iterum dilabebatur. Sed idem, quoties Scipionis esw Vices senserat, nusquam comparebat. Is enim nunquam aliter, nisi instructa velut ad proelium acie, iter iaciebat: dein de quum ad campum, quem demeSsurus Venerat, accessisset; ante omnia equitum et gravis armaturae

135쪽

I 33

sirinis stationibus cingebat locum: cum reIiquo equitatu ipse continuo obibat messores, et si quis secretus ab aliis, aut extra praesidia vagatus deprehenderetur,

eum severe castigabat.

VH. Horum quum Pharmaeas nesciret nihil, hunc solum ex omnibus timebat aggredi: quod ubi in morem, et eX more in famam vertit, invidia correpti ceteri tribunorum, Phamaram, ob -lum h vitium , quod ei cum Sciyionibus esset, a lacessendo Aemiliano abstinere, comminiscebantur. Sed nimirum frustra premit virtutem invidia; quod illa semper sui similis, et in quasvis occasiones prompta, saepe invenit gloriae locum, ubi haec nussum invenit calumniae. Igitur nequidquam oppugnata Scipionis fama apud militem, apud hostem quotidie fiebat cIarior, quum non modo suis laudibus , sed etiam vitiis inimicorum commendaretur. Afris enim in castella turresque , quarum ea in regione magnus erat numerus,

confugientibus, reliqui tribuni fidem dabant se dedentibus, sallebantque: at Scipio magna salutis eorum eura domum illaesos deducebat; unde postea nemo se Romano cuiquam, nisi praesente Scipione, dedero voluit: tantum brevi tempore tam apud cives, quam apud hostes, virtus eius fidesque incrementum gloriae habuit. XLVIII. Post hanc expeditionem, quum Carthaginem ad castra revertisset Consul, castellum Romanorum , quod ad tuteIam navium exaedificatum erat, , noctu a Poenis oppugnatum est cum maximo Clamore,

quem non Pugnantes modo, sed etiam qui relicti in urbe suerant, ad distrahendum hostem tollebant;

136쪽

processeratque ipsis inventum suum. ni Scipio in exemeitu suisset: cylippo consul ancipiti tumultu, quod periculum et ubi esset dubitans, ne hostilibus insidiis daret Iocum, suos in castris continebat. Scipio autem, assumptis equitum haud amplius duabus alis , cum accensis iacilius accurrit, edicto suis, ne quis per tenebras cum hoste Concurreret, Sed tantummodo cum iacibus obequitantes, multitudinis speciem Poenis, et tanquam aggressuri metum sacerent: hoc commento perturbatis hostibus, et in oppidum res gientibus , castellum periculo liberatum est. XLIX. Consul, csaurci hinc frequentibus Poenorum eruptionibus, inde incursu Hasdrubalis nocte dioque fatigaretur, in hunc convertere impetum statuit; eo devicto, cetera sibi ad victoriam proclivia lare arbitratus. Νepheris erat Castellum, situ et opere permunitum , ad quod castra habebat Hasdrubal: dissuadebat expeditionem Scipio, quod per iniquum saltum, superioribus ab hoste locis occupatis, eundum esset; erum victus diversa Per invidiam suadentium consiliis , ipso quoquo iter est ingressus. Minus iam Passibus quadringentis ab hoste uberant, quunt amnisso obiecit, qui castra Hasdrubalis petensibus trans-

L. Ibi quum agmen necessario constitisset, iterum institit Scipio, ut reverterentur , alia occasione adsisque artibus aduersus Hasdrubalem Uus esse, dictitans: Peli litis nutem tribunis magno studio repugnantibus,

timidiamiquct rem similiorem quam consilio , muturam dicentibus, si conspecto hoste retrocederent, idque nec impune facturos, illo term mnquram iugientium Con-

137쪽

N L C. LIB. XLIX LIVIA I

I 35

temptim invasuro : iterum petiit, ut satiem castra citra amnem Ponerent, quo si Pellerentuir, quod omnino suturum affirmabat, rec tus tamen esset, sic idemnes fugae locum halis A. At illi hanc quoque sententiam irridebant; fuitque, PIi minaretur, abiectur in se gladium , si quidem non confusi Manilio, sed dii ino Sc*ioni, parendum esses. Manilius igitur, vir nec alias multae in bolo experientiae, confirmatus pi

rium sententiis, transcendit flumen. Cui quum occurrisset Hasdrubal, magna utrinque caedes facta est, donec Hasdrubal omissa pugna in castellum se recepit, ubi ex tuto tempus Observabat turbandi regredienteS.

LI. Romani, quos iam consilii sui pigebat, donec

impedimentum itineri nullum occurrit, servatis ordinibus discessere: ubi ad amnem ventum, isque paucis locis vadari et dissiculter poterat, necessario distractum turbatumque agmen est: quod simul intentus hostis vidit, tum primum totis viribus incubuit, Paucosque pugnantes, Nures fuga palatos intem eii : sed et tribuni tres cecidere, ii ipsi, qui malae pugnae 1hraecipui auctores fuerant. At Scipio cum trecentis, quos secum habebat, equitibus, aliis pie, cp1ot suot colligi celeriter potuerant, cursu duxit in hostem, duas in turmas divisos, praemonitosque, ut

acternatim castesserent pugnam, emissisque iaculis se reciperent: sic enim fiebat, ut, uno recedente globo, alter extemplo succederet; neque hosti quies ulla daretur; multimae Afrorum continuo telorum iactu convulnerarentur. Ita, dum in se plurimos hostium abstrahunt Scipionis equites , exercitus minore Cum impedimento cis fluvium se recepit: tum demum

138쪽

concitatis equis vadum petiit Scipio, et quamquam

densus in eum telorum imber mitteretur, incolumis in citeriorem ripam penetravit. LII. Acciderat autem, ut in primo ingruentium hostiam tumultu, cohortes quatuor, a ceteris divulsae , in quendam tumulum confugerent: eae ab Hasdrubale circumsidebantur ignaris adhuc Romanis, donec in stativa perventum est. DUI, consilio advocato , plerisque rectius visum; urgeri coeρί- iter,

neque Cauaa Paucorum cunctos in perniciem coniicit

donec Scipio dixit, hunc sibi semper inimum fuisse,

si mressuram discrimen subiretur, etiam atque etiam cogis dum existimuret, non magis quem modum laedi hostis Posse quam sui qmomodo minimum Q hosis Dederensuri Sed rebus eo deductis, ut tot cohortes fiagnaque Periclitentur, νιλ m consaliam putare, non Consulare, sed, quae res alque te us Postulet, celeriter strenue Peragere. Ergo , si me paucas equitum alias legere sinais, aut hos, inquit, mecum incolumes aiducam , 'aut ego cum illis laetus lubensque mortem ompetam. Accepto deinde bidui commeatu, statim se commisit itineri, maximo cum metu universi exercitus , ne et ipse amitteretur. LVI. Vt vero ad obsessum ab hoste collem ventum est, oppositum illi tumulum cursu cepit, ut inter utrosque tantum vallis interesset. Tum vero Asri omni conatu expugnare collem sunt aggres .i, priusquam,

resumptis ex itinere viribus , succurrere Scipionis equites possent. At ille, qui per radices tumulorum circumiri posse vallem interiectam animadverterat, nillil cunctatus, qua patere viam videbat, strenue in

139쪽

IN LDC. LlB. XLIX MVIANI hostes incurrit: illi, no inter duo Romana agmina incilii clauderentur, veriti, non solum Cevere loco, sed effusa fuga dilupsi sunt. Scipio, serVasse SuOS COntentus , neque Afros, numero longe Superiores, pedisequi curae habuit, et cum liberatis obsidione cohortibus ad exercitum reversus est: ubi quum Praeter

spem omnium non modo salvuS ipse, verum etiam iservator aliorum conspiceretur, maximus Ρrae gaudio sublatus est clamor, virtutem eius fortunamque Cunctis adintrantibus, tanquam exemplo superioris

Africani de quo creditum idem suerat divino quodam instinctu sutura praesentisceret. omnibusque in conatibus suis praesentem numinis LVorem experiretur. Obsidionali corona donatum ob servatas cohortes Scipionem, Varro tradidit; statuaeque Scipi nis in foro suo postea adscripsit Augustus. - LIV. Vni inter haec tam laeta querelae Causam praebebant insepulta militum interfectorum corpora, praesertim tribunorum , qui Occubuerant, vicem miserantibus ; et hinc quoque Scipioni Iaudis materies suit: qui permissu consulis per captivum vinculis S lutum Hasdrubali scripsit, ut tribunos sepeliret. Atque ille requisitos inter cadavera, et agnitos ex annulis aureis nam vulgus militum ferreos gestabat tumuli honore affecit, lectaque eorum ossa remisit ad consulem ; sive humanitate quadam, sive, quod moribus ihominis proximius est, surgentem Scipionis magnitudinem iam tum incipiens adulari. Itagnam haud dubie res haec existimationem Scipioni circumdedit,

quem unum prae omnibus Romanis etiam apud hostes in honore esse videbant.

140쪽

LIL Consul ad castra, quae sub Carthagine habebat , reduxit exercitum, Inulta passus ob errorem, quo consilia Scipionis neglexerat: nam super priora incommoda, recedentibus ab Hasdrubale Phamaeas molestus fuit; et Carthaginienses in postremum castra intrantium agmen eruperunt 3 impedimentorumque pars ante ipsa munimenta amissa est. Dum ista maxime aguntur, ab senatu legati ad inspiciendas res Africae venerunt; citoque cognitis omnibus, in v bem reverterunt laudibus Scipionis onusti. Nam et consul, et concilium, et tribunorum superstites, e dente iam meritae felicitati invidia, et universus d nique exercitus testimonium ei verum praeclarumque dabant, et rerum ipsarum praesens fides id honoris dignissimo haberi ostendebat. Laetus favensque accepit ista senatus, et ipse Cato, vir promptioris ad vituperandum linguae, graeci poetae verbis, reliquos Delus umbras oberrare, dixit; Sc senem solum suere, ac pigere; unde tantum ei nomen tantusque savor apud populum romanum esse coepit, ut comitiis multae tribus consulem eum sacerent, quum ab aetate consulari, quam leges postulabant, Plurimum abesset.

LVI. Ne legum quidem auctoritas plus , quam in unius anni moram , valuit: in quem SP. Postumius Albinus Magnus, L. Calpurnius C. F. C. N. Piso Caesonius , sunt designati. Clarum hoc tempore iudicium in urbe Ser. Sulpicii Galbae suit, qui nuper in Ili Pania pro praetore Lusitanos diripuerat: ei L. Scribonius Libo tribunus plebis diem dixit; idemque ro-

SEARCH

MENU NAVIGATION