Titi Livii Patavini Opera quae exstant omnia ex recensione G. Alex. Ruperti cum supplementis Freinshemii. Tomus primus decimus quartus

발행: 1825년

분량: 468페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

IN LOC. LIB. XLVIll LIVIANI

responderi tandem in praesentia placuit, M. Marce Ium Proconsulem senasua poluntatem minisque signi casurum esse. Legatis Marcelli Elam mandatum, ut ad bellum ex dignitate populi romani gerendum, proconsulem hortarentur. XIV. Metu enim cunctari illum pleri Pae interpretabantur, dabantque operam , ut quamprimum sucis cessor ei mitteretur. Sed studium senatus, haudquaquam pari ardore iuventutis, aliquandiu vanum et inessicax suit. Quum enim Q. Fulvius , quique cum eo ex Hispania decesserant, celtiberici belli dissicuItatem , Continua eum hoste certamina, numerum occisorum, virtutem hostium, assiduis formonibus semveni ; iamque etiam Marcellum detrectare id bellum formidine appareret: is pavor invasit civitatem, ut neque tribuni militum ad numerum reperirentur, neque legatus ire quisquam vellet; et, quod importunissimum erat, citati iuniores vel ad nomina non I esponderent, vel eas CauSas ComminiSCerentur, Paas neque cognosci pudor sinebat, neque puniri deIim quentium multitudo. Rem, per se taedii ac disseultatis plenissimam, difficiliorem reddebat tribunorum plebis intomperies, qui delectum recusantibus auxilio erant, consulumque Conatum et industrium intempestiva contentione morabantur. Ergo, ad praecidendam omnem non iniquae querelae speciem, instituerunt , munia militaria, non, ut semper inoris fuerat, sui benescii arbitrii ve sacere, sed inter a quales sorte distinguero praesecturarum ac ordinum gradus. Quamquam ne sis quidem petulantia tribunorum composita uSque eo prorupit, ut consules ambos, quoniam gratiae nihil dabant, nec pro ami-

82쪽

IO. FRElΝSHENII SUPPLEM. cis suis deprecantibus militiam tribunis obsequebantur , in carcerem coniicerent. In hac rerum pertum batione , quum neque Senatui, neque magistratibus,

quidquam consilii potestatisve reliquum esset, scirique nequiret, quem ad finem iuniorum abitura esset impudentis nam hoc nomen inauditae antea consternationi senatus secerat , P. Cornelius Scipio Aemilianus peropportunam Orationem habuit, iuvenis adhuc, nec nisi togatis Virtutibus notus. . Is, graviter increpita civium formidine, re Sae- D pe. Minquit,h hoc loco intersui, Patres conscripti, B quum de republica sententiae dicerentur: neque

M -rba sum sacere conatus, quod malebam eorum is auscultare dictis, quibus venerationem aetas, et is longus rerum usus prudentiam conciliasset. Nunc M autem . quia praesens consultatio magis animos et M Exemplum, quam auctoritatem et consilium, desiis derat, nihil aut annis meis alienum, aut proposito is discors facturum arbitror , si praesentem , igna- is viamne dicam, an consternationem nostrae iuvenis tutis , iuvenis ipso Coarguam, aliorumque mentes is ab hoc tanto dedecore ad pristinam virtutem verbis D factisque, quantum quidem in me erit, reVocem.

D Igitur, quod felix faustumque sit, iamprimum Ie-n gationem macedonicam abdico, deponoque: deinderi ad bellum hispaniense operam meam, quacumque is in re consul utendum ea iudicahit, reipublicae M ossem. Constare autem puto, si quidem bellum a defugerem, nemini meorum aequalium honesti

is rem et Speciosiorem Vacationis causam esse, nomi-

Noe natim a Paternis clientibus postulatus; si nobilis

a simae provinciae dissidia, fortassis ad imperii nostri

83쪽

is periculum eruptura, componerem, et obtentum timor, et ambitio cupiditasque occasionem hab is rent. Sed ego, in domibus Aemiliorum atque Sci-M pionum genitus ac educatus, neque metuere peri- cula, neque mirari pecuniam debeo: gloriam autem M veram inde demum sperandam existimo, si ratio-m neS meas omnes ad patriae salutem retulero, idque a potissimum quoquo tempore Peragendum putam, a quod ipsius necessitates aut eommoda praecipuera postulaverint.. XVI. M Neque vero domesticum mihi exemplumis deest: nam et avus meus P. Africanus, quo tem-υ pore in Italia Hannibal erat, in eandem istamis Hispaniam, aliis itidem, ut nunc fit, provinciam

is istam metu detrectantibus, prosectus est, atque

M illa populo romano asserta, sibi etiam in Africam is iter ad belli omnium gravissimi plenam victoriam D patefecit: quamquam profecto longo maioris tum M periculi res fuit; non modo pluribus populis, v

dia busque suis multo florentibus, in odium romanias nominis accensis, sed etiam Carthagine ipsa, aliis D super alios mittendis ducibus exercitibusque, adis retinendam Hispaniam omnes opes emindente. Nuncas vero PauCis neque maximis nationibus tumultuan- Ttibus, quum neque diuturnum aequo bellum, ne- η que clade utiqua magna insigne geramus, iuven- γγ tutis nostrae animi ceciderunt, et pristinus illo bellatoris pol,uli ardor sic emarcuit, ut vix mihin ipsi credam, aut eosdem . nos esse, qui esse Sole- a bamus, aut iis prognatos , quorum Virtutem et a constantiam nulla vis lassare potuit, nullum discri-Ia men frangere. Verum enimvero pro se quisque

84쪽

ri viderit, quid vel sibi, vel maioribus posterisque

is suis, apΡrobet; ego, quod unum POSSum, nequctis oti quam exemplum inertiae ero, et primo quoque is tempore ad exercitum proficiscar. a XVIL ΑdoIescentis orationem admirati Patres, quibus in tanto omnium timore nihil ab his annis speratum praesidii fuerat, certatim in complexum eius ruebant: di umfamilia, et iri qma genitus. et in quam

adoptius esset, praedicantes: Amrgeret bonis auibus Alere GIam fato sortem, et clarissimam maiorumfamam , suis Artialibus gloriaque et felicisale renooaret. Iaiores natu sereban fictum senioris fricarii, qui, quum eandem in Nivaniam ire auderet nemo , patriae mam Operam ultro obtulisset: nunc ab alio P. Scipione idem Prorsuta exemρlum resalum , in quo quum cetera essent Omnia, qutilia et avus habuisset, iam se eandem in illo factorum nominisque a litudinem vi Ebant a gurari. Productus deinde in concionem populi. quum eadem disseruisset, pia dore et aemidatione sic per movit non vulgus modo, sed etiam primarios cives, ut et legatorum tribunorum Π e numeruS, Sponte Sis multis onerentibus, expleretur; et legiones, agminatim iam nomina dantibus, qui antea tergiversati fuerant, citra longiorem moram Comeribi possent.

XVIII. Dum his impedimentis delectus Romae trabitur, M. MarcelIus proconsul, cupidus belli ante

successoris adventum quoquo modo siniendi, ut pacatae Hispaniae Litulum aucuparetur, quantum ipsis immineret periculi, admonere Celtiberos non destitit; ut , ut humanitate quoque ad 1,acis amorem eos illiceret , obsides reddidit petςntibus. Cum principe aμα

85쪽

tem legationis, quae missa Romam fuerat, diu secreto colloquutus, suspicionem propositi eius auxit; ceteris etiam, quae mox evenere, non obscura rei eiusdem indicia praeserentibus: statim enim et Nergobrigas quinque Arva coriim millia occuparunt; et Proconsul , ad Numantium exercitu ducto, ante urbem po- Suit CaStra , egressosque obviam levi certamine intra muros compulit. Ibi Litenno, hostium ductor, pede firmato exclamavit, se colloqui cum proconsule cu pere. Accepta haud gravate petitio est; convenitquo, ut, obsidibus eι Pecunia data, Celtiberi suis legigus Miserenι, sociique et amici populi romani haberentur. Summam pecuniae talenta sexcenta fuisse Posidonius, hispaniarum rerum peritus auctor , tradidit. XIX. Quam hoc inodo pacati omnes Celtiberi alpopuli viderentur, novum subindo bellum L. Luculli Consulis cupiditatρ excitatum est. Is , quum Hispaniam sorte accepisset . idque sibi putaret agendum, ut locupletis provinciae copiis' rei familiaris anhelantem inopiam refocillaret, occasionem manubiarum coepit quaerere. NOVam pacem, quum re acta Supervenisset, turbare Periculosum rebatur: in Τudulos, Cantabros, alias IlIe nationes, romanis adhue armis incognitas, impressionem iacere statuit. Ad hos iter per Vaccaeos erat: huc igitur sigua proti- raris inseri, quum neque mandatum belli cum his gerundi ab senatu, neque causam ab ipsis ullam ue- cepisset. Cauca trans Tagum urbs erat; ad quam, tranSmisso amne, quum cuStra posuisset. mirantibus oppidanis. qua in Ilomanos offensa Ohsidionem minam issent, Carpo innoriam iniurias lilli In se venire, Prosessus est. Caucaei, ad Sua tuenda conversi, pos

86쪽

quam hostem frumentari lignariqrio audacius animadvertunt, eruptione in palantes iacta, mi illos intersiciunt , reliquos ad ipsa usque castra repellunt. I riinis conatibus quum ita successisset. facti anim stores, signis collatis dimicare sunt ausi, et, donec ominus certabatur , levibus assueto proeliis, et ad Velitationem meliore Hispano, consulis exercitus Iahorabat : ubi, missilibus exhaustis, ad manus et gladios ventum, hostis, ut in nulla re puri, continuo terga vertit, urbem haud longes distantem concitato sursu petens. Aderat Lucullus, haud segniter perculsis instans : ita , dum pro se quisque , inter Primos nititur irrumpere, constipati in angustiis portarum impune se oaedendos victori praebuere; tria millia eo casu sunt desiderata Quo quum cecidissent animi. postridie eius

pugnae cum coronis et supplicum Velumentis seni Oxes Lucullum adeunt, qtribus obsequiis Placari patexetur, rogitantes. Ille primum obsides , et argenti talenta contum, postulavit; equitibus etiam eorum inter sua au ilia militare iussis. Hoc ubi prompte a barbaris iactum. adiecit, praesidio in urbem introes ducto sibi opus esse. Annuentibus et hoc Caucaeis. delectorum ex toto exercitu duo millia per banuspoclem introiverunt. Sed foeda consulis avaritia moenibus hi, ut mandatum orat, occupatis, omni reliquo exercitui patefecerunt aditum ; signoque tuba dato , omnes Caucaeorum puberes ad millis hominum vi ginti interficiuntur; imbellis aptas sexusque, Praermiuin persidias, in captivitatem abstrabitur: tantu tuo ex multitudine oppido pauci, per praerupta qu edam, eoque neglecta Cusindibus, loch, luctis in praeceps Corporibus, evaser . Urbe direpta, quum suci novi pira lauid pinnes iuxtii populos xcluciter percurrisset,

87쪽

qui apertis Iocis habitabant, in praealtos monins, aut munita oppida se contulerunt, corruptis, quae avehi non potuerant. rebus Suis, ne quid hosti tam crudeli tamque perfidioso relinqueretur. XXI. Sic aIiquamdiu plus exercitui laboris, per desertam regionem eunti, quam ab hostilibus armis pericuIi suit, donec latercatiam perventum, Vac Caeoruin et ipsam, ubi uispanorum copiae, pedites vigiliti millia, duo equitum consederant. Mi quum a Consule ad conditiones invitarentur, illudentes imterrogarunt, eidemne frit credisuri essent, viri Caucaei credidissenip Erat Omnino eorum hominum Lucullus, qui, quoties aliquid exprobrari sentiunt, aliorum potius libertati, quam suis delictis , irascuntur. It que , velut gravi iniuria laesus, agriim PerVastat; orpidum circumvallare aggreditur, et saepe, instructa acie progressus, potestatem aequis locis pugnandi

hostium ducibus facit. Verum illi, levibus proeliis

vires Experiri contenti, ad periculum de summa Tmrum adduci non patiebantur. Ea quum saepe fierent, Intercatiensis quidam, splendidis armis ornatus, saepe Romanos provocabat, si quis singulari certamine vellet congredi: et, nemine contra eXeunte,

discedebat , irrisu et ludibriis ignaviam hostium exagitans.

XXII. Non tulit indignitatem rei P. Scipio, quitum sub Lucullo tribunus, cum ea magnitudine ani mi , quam haud multo post amplissimis gestis orbi testatissimam reddidit, corporis etiam insigne robur, rara felicitate coniunxerat. Is igitur, pugna cum Pro- ocatore ConSerta , prostravit hostem, pari Romano-

88쪽

IO. FREI ISI EMII SUPPLEM. xum laetitia, et hostium terrore, quod ingentis eo poris virum, modicus ipse staturae deiecisset. Pr xima nox vanam in castris trepidationem movit errore incerti clamoris, qui pariter ex urbe cainpisque a eidebat. Equitatus enim Vaccaeorum . qui, sub adventum Luculli pabulatum egressus, deinde hostilium copiarum obiectu ex lusus urbe fuerat, passim ob quitans altissimis vocibus atrepebat: cui quum ex urbe par clamor redderetur, percellebatur Romanus incerta aestimatione , quidnam sibi periculi tumultu isto, et unde portenderetur. Augebant metum invalidae stationes, quod ad obeunda militia munia, praeter damna proeliorum, elium morbis imminutus exercitus erat. Carnibus enim Cervorum leporum que sine sale vescebantur sal omne Vinumque, cum aceto, et oleo defecerat); et his alimentis coepestat tentari militum valetudo, multique passim profluvio Qui moriebantur. Ergo, postquam tumultus iste cessavit, tanto intentius operibus institit consul, m chinisque admotis muri perfregit I artem.

XXIII. Ibi denuo Scipionis Aemiliani magnifica

virtus enituit; nam irrumpentibus in urbe1 militibus, ipse, primus omnium conscensis moenibus, apm vult v m: neque tamen obtineri urbs potuit, praevalidis numero hostibus, et pro salute Sua suorumque sortissime propugnantibus; repulsi PIe sunt cum aliquo detrimento Romani, quum Super eOS, quos hostile ferrum absumpserat, etiam multi locorum ignorantia in subterranea quaedam aquarum Tecm .ptacula illapsi periissent. Nocte sublapsam muri partem resecit hostis: pluresque deinde per dies,

89쪽

expertis utrin pie cum damno viribus, segnis obsidio fuit. Ea res inopiam simul in castris , et in urbe auxit: quod quia neutris ignotum erat, inde coli quio initium, et mox deditioni suit. Et quando suspecta barbaris Luculli fides erat, Scipio spopondit, nihil contra pacta factum iri: moxque patuit, quanti sit usus etiam in bellis opinio iustitiae, quae probitate Constantiaque morum comparatur. Adolescentis privati dexterae inermi permisere barbari urbem, quam consul 'exercitusque romanus armati, nec ametoritate sua, neque sorte vi extorquere potuissent, Agnovit beneficium Lucullus. iuvenemque pro Concione meritis cumulatum laudibus , murali corona donavit. Intercatienses consuli sex millia sagorum

dedere, cum obsidibus quinquaginta sic enim com. venerat) et certo armentorum pecorum Ime numero.

Hae solae divitiae fuere: auri et argenti, qua maxime gratia Lucullus eas regiones scrutatus saersit, nihil repertum. Dum istae res in Hispania citeriore gerit tur, ulterior, infestist Lusitanorum armis, luctuosa populo romano suit. XXIV. Ser. Sulpicius Galba praetor, quum a M. Atilio provinciam eo in statu accepisset, ut ad exibmendos obsidioni socios festinatione opus videretur. incredibili celeritate supra sexaginta millia passuum una die ac nocte permensus, ex itinere instruxit ad proelium copias, ut hostibus improvisus incumberet: neque sesellerat sortuna consilium . nisi fortunam ipse alio consilio sesellisset. Prima impressione pinpulit imparatum hostem; poteratque velocitatis suae seu tu gaudere, si ad vires reparandas defatigato militi spatium concessisset: dum fugientes languide per-

90쪽

Io. PREI 8HEMII SUPPLEM. sequendo infirmitatis snae admonet, comi pia et prodita victoria est. Quum enim continuatus itineris et pugnandi labor, ad recipiendum spiritum nunc hos, nunc illos, inter Imiescere cogeret, in dissipatos et defessos impetu reversus hostis, ad septem millia militum obtrivit. Praetor, assumptis, quos Circum se habebat, equitibus, sugae benescio evasit Carme- Iim : ubi collectis, qui eodem ex siuga convenerant, quum etiam de sociorum auxiliis hominum millia viginti effecisset, in Cuneorum gentem se recepit, nihilque praeterea tentare ausus, exercitum in hiberna distribuit, donec ex citeriore Hispania L. La1-

eullus adveniret. f,3 XXV. Lucullo enim, sicut sortuna prosperior, ita plus ad reliquos conatus audaciae, suit. Ab late eatia digresso tentare Pallantiam placuit, Tarracinnensis Hispaniae clarissimam civitatem: cuius, ob magnitudinem oppidi, et virtutem civium, insignissima, plurimos accolentium barbarorum, ut ibi

perfugium salutis suae quaererent, attraxerat. Quare neque deerant, qui suaderent in consilio, potius omi tendum firmissimae urbis πρugnationem, quam es .inni te ore cum euidenti periculo cladis et ignominiae susci endum esse. Putant, avaritiam obstitisse consuIis , ne sententiam istam sequeretur; urbem enim opulentissimam esse audiverat. Non igitur prius a, Cessit, quam in magnas redactus angustias, quod obpallantinorum equitum frequentes excursiones tenui re frumentaria utebatur, non modo spem capiendae

urbis, sed etiam quieti reditus, amisisset. Quadrato agmine abeuntem carpsere Pallantini, donec ad D

SEARCH

MENU NAVIGATION