Titi Livii Patavini Opera quae exstant omnia ex recensione G. Alex. Ruperti cum supplementis Freinshemii. Tomus primus decimus quartus

발행: 1825년

분량: 468페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

IN LUC. LIII. l. I. v AM

ου avimus, ut eum potiorem iudicemus, qvi ot propioris nobis, et aetate amicitiisque firmior est: Prdesertima ubi Prusiact crudelitato in recogita; ne quo do. tidiana illa nervulgataque loquor, milites; spelusis eSt, quod quo niano suspio mini; nequs, ubiis dixissoni, do alia possetis,. quam do fruath prodere. is Nicomedem Romae intorsici voluit; hoo erhi prep-υ cipua, cur ego mitteror : ad hoo ex naves istas, sin hano militum manum accepi. Quae ot ips4 non ut , n lima Populandi causη est, quanta cum periculo striis mus ad tam immitem dominum rovorsuri py an is nobis parsurus videatur, qui silio non popercurit', Quod si quo casu patris crudelitatem elinigerimus ,

is non minus timend4 erit filii sevovitas, ne tanquat in spretus a nobis poonas oxigat: at demus, eum oblia visci iniuriam, quam vindie re, mallo; lamona notitia, sine gratia vulgus orimus: at nunc heneis scio dando recipiendoquo Iocus est; ot vacuam, adhuc novi principis gratiam oucupamus, suius lι- is beralitatem prae omnibus sensuri sunt qui antora omnos a cesserunt. Velimus, nolimus, Nicomedis, auso , Bithynias votis, Andronici consilio subsori, is bendum erit, milites, nisi potius vi lotur, deterrimo, regi cum corto exitio, quum innocenti cum a luto

is si praemio accedore v. Hac oratione quum porma, tos omnium animos sensisset, Priusquam mutari me, nitentia possent, ad Nicomedem univorsos adduxit. Proficiscentemque in Attali regnum comitatus osti IX. Attalus iuvenem comiter exceptum confdera iussit; debitumque sibi deum hominumquo Dom/itara Bis nise rexnum magno animo capesaere. Nam et Si

hyllae quaedam carmina sexebanxur, per quae Atta

152쪽

ius Atosestinatam Nicomedi Bithyniam interpretatus, cupiditatem hominis siducia inflammabat. Missi

deinde ad Prusiam legatis postulavit, urbes quasdam concedisilio et agros, quorum reductus aleretur: ille, Paulo post totum Attali re tim ei Ahiarum, neque alia mente nuPer in Asiam se irrupisse, respondit. Certos deinde homines Romam misit, de Nicomedispariter Λttalique iniuriis questum, contra quos auxilium fidemque populi romani invocabat. Neque illi segnius in Bithyniam invasere, subinde deficientibus ad eos multis. Vnde Prusias universis dissisus, et Romanorum ope insidias evaSurum Sperans, exercitum

opponere supersedit: tantum a Diegyllide socero petitis acceptisque Thracibus quingentis, eorum pra sidio et arcis Nicaeae munimentis salutem tutabatur. X. Non fuit id consilium felix Prusiae: nocuit praeter alia praetoris urbani sactum, qui per absentiam consulum de legatione bithynica referre quum debuisset, quo gratum Attalo saceret, Per quam multos dies neglexit: deinde quum senatus decrevisset , ut at i so praetore leoli tres nominarsitur ad res Bithyniae componendus, tales delegit, ut causam praeberet M. Catoni dicendi, legationem a populo m-ynario milli, quiae nec Pul, nec pedes, nec cor hab ret: unius enim legatorum caput cicatricibus deforme

erat; alter laborabat ex pedibus ; tertius ad stultitiam usque simplex habebatur. Nec meliorem igitur eventum haec legatio, quam pro hominum opinione, habuit. Quum enim ex compacto Nicomedes Attalusque, se in Potestate senatus fore, respondissent; Bithynorum principes prius edocti negaverunt, se Prodi diascessu eorum debere, quomo Mem sequuti, belltim

153쪽

aduersus P aiam sumpsissent: neque enim Pori Professa odia, delectumque animum suum, sub dusenem crudelissimi regia redituros. 'Ita legati, ut qui ad Bithynorum istas querelas nullum a senatu mandatum attulerant, rebus eodem in statu, quo repererant, relictis,

discesserunt.

XI. Destitutus unica spe Prusias, calis fiducia nihil aliunde praesidii paraverat, Nicomedium Perfugit, munire urbem, et, si Venisset hostis, serro obsidionem Paratus. Tum vero vices suas plane Peregit publicum odium; apertaeque ab oppidanis portae Νicomedem cum exercitu admiserunt. Prusias ab omnibus, etiam servis , deserto perfugium in aedem Iovis suit: ubi religione se tutantem, quum Sa pe violaverat, immissi a filio percussores interemerunt. Ambiguae aestimationis scelus, ut nescias, uter suerit deterior, qui filium interficere voluit, an qui patris parricidium alio parricidio ultus est. Quum enim cuiuslibet hominis sanguinem haurire, nisi iustissime fiat, inhumanum sit; etiam serarum immanitatem superat, eri Ρere Vitam, cui dederis, aut a quo acceperis. Neque mitior deinde in fratres fuit:

quorum unus Cognominis Patri, raro naturae lusu pro superiore dentium Ordine, Os unum continuum

ita habuisse dicitur, ut neque aspectu deformior inde . neque ad usum ineptior fieret. XII. Quum hic bithynicarum rerum status esset, in Syria nihilo mitiora tempora suere, quum regem inertia socordiaque Prusiae simillimum haberet. Alexander is suit, quem pro flio Antiochi se gerentem ad regnum Demetrio extorquendum, Ephesi se pa-

154쪽

ID. PRElNRIIL IIIl SVPPIAEM.ravisse diximus. Quae ab illo tempore sequi ita sunt, donec vita regnoque Demetrius exutus, ab instituto minime alienum est exponere: Demetrium luxus et ebrietas, qua maiore diei parte laborabat, neque minus vitium superbia, invisum suis redc iderant: nam, et conspectum sui populo denegant, vitam

agebat in , hia, quam sibi prope Antiochiam struxerat, turribus quatuor munitam, sine Cura negotiorum regni, suis tantum voluptatibus intentus: unde

non materia magis odii hominibus, quam occasio proditionis suit: qua usus Alexander Ptolemaida , tradentibus, qui in praesidio erant, militibUs, occupavi L Haec audita veternum Demetrio excussere; collectoque ingenti exercitu, ad confligendum cum hoste in operavit. Iudaeorum eo tempore gens ducum

suomui victoriis ex magno contemptu, in famam virtutis et fidei se vindicaverat: ergo Ionathanem is tum Praeerat genti amicis literis Demetrius ad auxilium vocat, Et oblivisci acceptarum a Syris iniuriarum iubeti Praevaluere Alexandri promissa, qui, nulIis exosus maleficiis, proniores ad credendum sibi animos invenerat.

XIII. Tandem quum summis uterque viribus sese armavissent, proelio commisso, anceps Primum victoria , deinde, cadente Demetrio, tota in parte Me-xandri suit. Nam dextrum Demetrii cornu ita splendide vicerat, ut oppositos sibi hostes non modo ave teret, ae diu persequeretur. Sed etiam castra capta spoliaret: at in laeva acie Demetrius superabatur, suorum ignavia; nam ipsi ad extremum virtus et robur

animi superfuit. Diffugientibus enim, qui cum ipso suerant, sortissime pugnans haud paucos interfecit: d0nea

155쪽

alios impetum eius declinantes insequutus, Eqrio in palii Iosi Hii locum adacto, explicare se non Potuit. Tum reversi, qui cesserant, regemque iam peditem circumsistentes, coniectis ii', lite telis non segniter se defendentem obruerunt. Ilia exitus Demetrio suit, undecimum annum Syris imperanti. XIV. Alexander, ducta in uxorem Ptolemaei Phil metoris filia, fortunam faventem ignavo animo tulit. Tanquam enim voluptatum, non virtutis et cloriae lossicina regnum esso deberet, Segnis et excors, inter scortorum greges, in ganeo et lustris, Ammonio cub'dam, crudeli et perfido homini, permissa regni administratione , infamem vitam transigebat. Vnde non per civitates modo atrocia multa gerebantur, venali ad omnium Acinorum auxilium veniamque Ammonio; sed ipsam quoque regiam Omnia saevae absurdaequo dominationis mala circumvenerant: donec Praeter alios innumeros amicis regis omnibus, et regina Lao- dice, et Antigono, Demetrii filio, intersectis, spoliatus consilio, privatus amore Syrorum , Alexander externis simul armis domesticaeque proditioni obii

ceretur.

XV. Haudquaquam pari vita famaquo per idem tempus in Africa Numidias rex Masinissa decessiti

vir non tantum armis, quibus nobilissimus fuit, sed etiam ingenio et artibus regnandi maximus. Ergo moriens quoque rebus siliorum et regni optime providit, donis luculentis inter naturales liberos, quos habebat multos, distributis; legitimisque, quorum ingenia moresque valde diversi erant, P. Scipionis arbitrium exspectare iussis, ut id unusquisque eorum haberet,

156쪽

quod ipse tribuisset. Et hunc quidem vivus adhuc

arcessiverat, avita propriaque amicitia cognitum , ut eo in liei sed itate filiis distribuenda consultore uter tur. Praevenit fatum in 1 tamen rata sanctaque liberis etiam morientis fuit. XVI. Hic non modo a Poenis et Syphace regnum paternum Rrmis Teceperat, sed etiam multiplicaverat;

hi nc ad vicinam Oceano Maurita Diam, inde usque ad cyrenaici agri terminos ditiove prolata. Sed et mores gentis, quod maxime regium Opus est, humaniores , quam invenerat, reddidit; pro vagis et latronibus, civilis atquo militaris disciplinae cupaces, et urbium

agrorumque liOnos cultoros Oiliciendo. Superioribus

enim annis per ignaviam incolarum tellus , suo ingenio serax, histri Iitatis opprobrium immerito tulerat; quum homines, otiandi et praedandi dulcedine agri culturam negligentes , agrum seris relinquerent, ipsi herbis et lacte vescentes, inter sese potius de vili et aspero victu, quam adversum seras de optimi agri possessione, dimicarent. Ilorum desidiam et imperitiam Masinissa ipso opere arguit, ingentes diversis locis agros conserendo, qui omnis generis Rugibus Ductibusque, haud minus, quam ulla felicissimarum toto orbe regionum, abundarent. Unicuique filiorum agros eiusmodi reliquisse dicitur, denum millium

iugerum singulos. U. Vitam ad haec et valetudinem, necessaria rebus magnis instrumenta, supra nonagesimum aetatis annum, temperantia et labore propagaverat; ex quibus sexaginta regnavit. Argumentum haud vulgarium in sene virium fuit, semper plena liberis regia, qtaorum numerus postquam primum superare denarium

157쪽

coepit, nunquam Postea fuit minor; quum in deficientium locum plerumque plures subnascerentur: in quibus annotatus est robusto corporis habitu puer, quadrimus admodum , quum vita pater excederet Sta ha ei nomen suit, quem post communis Paremtis obitum Micipsa frater adoptavit. Sic tradidit P Iybius ; alii Methymnatum appellarunt: de re non dubitatur. Praeter hunc filios reliquit ex iusto matrimonio quatuor, ut idei Polybius scripsit: sed

trium modo nomina et gesta noscuntur. His omnibus, ceterisque , quos ex concubinis susceperat , adeo semper venerabilis eius maiestas fuit, ut domus illa nullo unquam motu, quales in regiis familiis ciere iuvenum cupiditas, aut Suspicio Senum Solet, conCu- teretur : quum et pecuniarum vim maXimam, et egregios haberet exercitus, maiorem interdum novandis, quam continendis rebus, materiam, nisi magna d minorum auctoritate custodiantur. Scipio, dimissus

a Manilio proconsule, post tertium diem, quam ex- sphaverat rex, Cirtam Pervenit. XVIII. Ibi cognito Masinissae testamento, cui et filiorum unanimis consensus acquiescebat, ceterae

quidem liberorum turbae quatuor et quadraginta relictos quidam numerant praeter accepta a parent dona adiecit oppida quaedam vgrosque; Penes legitimos vero thesauros , et Vectigalia, et regium nomen communiter esse voluit: seorsim autem, uti cuiusque

moribus congruum videbatur, Micipsae, Cui annulum pater moriens dederat maximus is natu, et pacis erat amans Cirtam cum regia, vectigaliumque tractationem; Gulussae, viro militari, pacis et holli

158쪽

O. mTlNSII LIIII SVPPl. Eu. arbitrium: Manastabili, ob Graecarum artium et i iis stitias studium , iudicia dedit. XIX. Rsvertentem ad castra Scipionem statim Gu- Iussa cum equi intu numidico sequiitus est: iam enim hi oms remissa, quae neque longissima isti caelo, neque acerrima esse SoIet, rebus gerendis opportunitatem aperuorat. Praesertim adversus Phaniaeae incursiones magnum auxiliui in Gulussa fuit; cuius equites equique, noz audacia, nec patiuntia hostilibus inferiores , non minus apti ad disturbandas insidias, quam ad struendas illi erant. Ita multa , quae in parte CarthaginiΘnsium suerant, oppida expugnata; imilia voluntato incolentium, maxime per Scipionem, re,cepta sunt. Sod aliorum Obscura est memoria; Teκagacturbis expugnationem occisorum captorumque numerus illustrem iacit. Duodecim enim Asrorum interse- eta ibi millia, sex capta reseruntur. Urbs in navatae

operae prasmium diripienda militi data. XX. Maximum deinde Carthagini praesidium, milco Phamaeas, consilio Scipionis ademptum. Susidem tempus, quum forte ingens tempestas oborta esset, hinc Scipio , inde Pharnaeus, suis iniis Irae castris egrossi, ita sibi mutuo occurrerant, iit inviuvallis interiecta conspectum non adimeret, suo illato invicem laedendi minime Permissa i tum Scipio solita providentia, ne quid insidiarum porro absconditum esset, tribus Omnino comItatus speculatum procesSil. Hoc animadverso Phamasas cum fidissimo amicorum contra se tulit obvium t unde Scipio in colloquium venire usile virum suspicatus , et ipse. relictis duo-hus, Cum uno comito adequitavi L Εx intervallo dein

159쪽

de, illa te percipi vox Poterat, α Τe Voro imprudelitem, uit Scipio, qui salute publica desperata, is saltem de tua non cogitas i is tum ille e u Ecquid, inquit, alutis esse reliquum potest, siquidem Camlhaginis haec sortuna salvum me praestare nequit, B vos a me tot affecti detrimentis non voletis 2 n re Atra ego, excipit Scipio, si meum sidem sequeris, non

a modo salutem et veniam, sed etiam gratiam a RG M Inanis spondeo. M Ad haec Phalnaeas: m Te quidem is Romanorum omnium sidei tenacissimum esse prae is dicant. sed tamen Considerabo; et, quum fieri a Posse Putavero, saxo scias. M Sic in praesentia quidem disceSSum.

XXI. At Manilius, ut prioris expeditionis dedecus

novo successu dispungeret, iterum ad Nepherin castraque Hasdrubalis signa movit, quindecim dierum commeatum portare iussis militibus: adveniens deinde, castris cis amnem, uti Scipio nuper SuaSerat, Communitis, quum oppugnando hostium munitiones nihil Promoveret, magnum in metum coniectus est, ne iterum recedentem Hasdrubal, s ut prius, adoriretur. Interim ab auxiliari Numida literae ad Scipionem deseruntur: quas, ut erant obsignatae, quum ad proconsulem pertulissent, in hanc sententiam scriptas invenere. Ilia die, illum locum utroque definito γ sum occvatarus: tu pero, cum quo mira numero tuorum, adesto, Digilibusque yraecipito, ut penientem noctu re fiant. Quam piam nullum erat adscriptum

epistoIae nomen, Scipionem non fallebat, a Pliamaea illam proficisci. Timebat callidum Phamaeae ingenium et Saepe expertas fraudes proconsul: sed fidenti animo Scipionem esse videns , are iussit, Iidemque dare M

160쪽

o. FRElN,lILM1 SVPPI.Eu. deden i, praemia ad senasus poluntatem rαί ere. Neque aliud Phamaeas postulabat; sed, quantum ad salutem relineres, satis sibi pignoris in dextera Sc*ionis esse, celera senatui se Permitiere, satus, recessit. XXII. Postero die quum suorum equitum aciem, tanquam ad pugnam , instruxisset, prius piam ad teli

lacrum Ventum esset, ante agmen suovum constitit,

evocatisque, velut ad subitum consilium , turmarum Praesectis: in Si quidem adhuc aliqua in nobis patriae. Spes eve Potest, ultima experiri paratum videtis, is inquit. Sin vero res ad eum statum, quem noviis stis, adducta est, mihi tempus esse videtur de s M lute Singulorum consuIendi. Et ego quidem fidemis iam accepi, me cum omnibus, quos adduxero, M salvum fore: vos autem quid vobis faciendum esse a Putetis, eXPonendi brevis est occasio. M Haec dicenti quidam praesectorum cum equitibus bis inius ducentis se applicuerunt: reliquos Hanno, Cui cognomen Albus erat, transfugere vetuit. Reducem cum Pliamaea Scipionem obviam prosectus exercitus Iaudibus et laetitia, veluti triumphantem, in castra deduxit. XVI. Proconsul, eo successu gavisus, maxime quod inter perturbationem perculsi hoc casu Ha drubalis , receptum habiturus lutum atque honestum videbatur; nec enim diutius morari commeatuum inopia sinebat; septemdecim diebus in ea expeditione iam transactis, statim Castris motis Prosectionem odisus ost. Sic quoque fatigabat haud mollis cura, quia tridui itinere per exhaustam inopemque regionem repetenda Priora castra erant. At Scipio , assu in

SEARCH

MENU NAVIGATION