Titi Livii Patavini Opera quae exstant omnia ex recensione G. Alex. Ruperti cum supplementis Freinshemii. Tomus primus decimus quartus

발행: 1825년

분량: 468페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

IN LOC. l. R. t VII LIVI NIudaeae possidebunt, pectigal regi endere. Cetera non Tecusarunt: praesidium, ne ritus sui conversatione alienigenarum polluerentur, deprestati: Pecuniam et obsides obtulerunt. Ita que trecenta talenta Pecuniae praesentis accepta, ducentis in diem dilatis; obsides quoque traditi, quos inter et frater Ioannis suit. XLVIII. Muro deinde urbis diruto, obsidionem SolVit, quum gentem validam, et quae post eum nullimacedonicorum regum paruit, magna Cum gloria subegisset. Igitur adolescens, hoc sortunae obsequio magnificus, et bellum adversus Parthos animo volvens, quo sibi romanam amicitiam munificentia conservaret, publice privatimque donis eos prosecutus, in Primis Scipionem colere constituit, tum ob eximiam viri gloriam , tum quia neque potentior alius domi, neque in amici tia constantior credebatur; quum lain Romae non apud singulos modo fides atque gravitas rarior in dies fieret, sed ipsa suoque respublica, contcntio ibus odiisque privata commoda publicis anteponentium, horrctndu seditione qMassaretur.

I. 47. Isid. XV. 3. - Diodor. --- lusivi. XXXVI. r.

363쪽

SUPPLEMENTORUM

LIVIANORUM

LIBER XXIII.

Ti. Sempronius Gracchus tribunus plebis, quum legem agrariam surret adversus voluntatem Senatus et equestris ordinis, ne quis ex publico agro plus, quam quingenta iugera, possideret, in eum furorem Exarsit, ut M. Octavio collegae, causam diversae partis defendenti, potestatem lege lata abrogaret; seque, et Gracchum Latrem, et Ap. Claudium soceru m, triumviros ad dividendum agrum crearet. Promulgavit et aliam legem agrariam, qua sibi latius agrum patefaceret, ut iidem. triumviri iudicarent, qua publicus ager, qua privatus esset: deinde, quum minus agri esset, quam quod dividi posset sine offensa etiam plebis quoniam eos ad cupiditatema ivplum modum sperandi incitaverat , legem se promulga turum ostendit, ut iis, qui Sempronia lege agrum accipere deberent, pecunia, quae regis Attali suisset, divideretur. Heredem autem populum romanum reliquerat Attalus, rex Pergami, Eumenis filius. Tot indignitatibus commotus graviter senatus, ante omnes P. Mucius Consul, qui, quum iu senatu in Gracchum perorasset, raptus ab eo ad populum, delatusque plebi, rursus in eum pro rostris conesonatus esti Quum iterum tribunus plebis creari vellet Gracchus, auctore P. Cornelio Nastea, in Capitolio ab optimatibus ocelsus est, ictus primum fragmentis subselliorum, et inter alios, qui in eadem seditione occisi erant, insepultus in numen proiectus. Res praeterea in Sicilia vario eventu adversus iugitivos gesta eoutinet.

364쪽

I. Hactenus egregiam romanae rei formam, ingentium

bellom in Inetos semper exitus, raras interea clades, rara armorum dedecora , sed melioribus statim correcta consiliis satisque, enarravimus: nunc internne

seditio ues, quae a Graccho graves atque plenae discriminis ortae sunt, ad tristiora, sed non minus utilia, vocant; quando hinc maxime veteris reipublicae muta , et quibus initiis collidi inter sese diversae in civitatibus potestates queant, eiusque morbi gemliora post eventum remedia , CognoSCuntur.

II. Igitur Tit,erius Gracchus , TibeDii bis consulis Et censoris filius , postquam sub matre CornBlia, prioris Africani silia, florentem bonis artibus, et pari omnium spe adolescentiam exegisset, in Manciniani temporis adversa, tanquam in Scopulum, impactus est : quippe invidia quorumdam optimatium, quos

adversarios in negotio suo senserat, dolorem suum Diturus, assectasse modis omnibus creditur, ut supra omne priorum exemplum popularis haberetur. Neque sane aut materia TeS novare volenti, aut SpecioSus. obiecitus deerat: palam iniqui in rempubΙisam, in Plebem, ngrorum Possessores erant, qui inter aliorum paupertatem et Jamem, latissimorum praediorum reditus voluptatibus et luxu consumebant. ΠΙ. Nam antiquitus subactis per partes Italorum eivitatibus aliquam agri portionem victor Romanus ademerat: in eam ex Vrbe aut Latio colonos mitti obtinuerat, e t. in singulos certum agri modum distPibui. Veniebant autem in eam sortem culta maxime; sed quae helio , it assolet, Vastata squalebant, qUO

365쪽

niam impensa et cultu longiore, et primis annis parum fructuoso , egebant, sub tolerat ili tributo pubi ice elocabantur: de frugibus decimae, de arboribus quintae pendebantur; eratque etiam in umenta et greges vectigal constitutum. Ι, . Ita putabant fore. ut posscssores, quum ipsi inritum agrorum colere nequirent, per mercenarios generis italici colorent: quod quum laboris militiaeque Patientissimum esset, ea potissimum ratione Contineri simul alique posse ad coytinuorum bellorum auxiliares delectus arbitvabantur'. Sed res alio vertit, avaritia et astu divitum, qui publicos agros, ut longissimo tempore possessos, Pro SutS retinebant, augebantque. Submotis enim Paulati in aut Vi, aut Pretio , Veteribus dominis, non iam agros, sed latifundia Colentes,. ingenuorum Operam aSpernabantur, Serviliisque coemptis rura exercebant: id enim erat mullo quaestuosius, tum quia liberi hoini nos ab agricultura stipendiis militaribus saepe avocabantur, Servis in . eodem tempore manentibus; tury qtita etiam ex partu,

ancillarum aucta familia, ad heros Iucriam ingens redibat. s . Hoc modo fiebat, ut possessorum Pes familiaris, servorumque numerus in immenSum augeretur, paucioribus in dies ingenuis, qui praeter inopiam domesticam, tributis etiam et delectibus atterebantur. Quinet, quoties a bellis vacatio erat, pigrum ipsis in u-Ctuosumque tempus abibat, quum agros proprios non haberent, et, abundante Servorum humero , Conduinctilia istorum opera nemo uteretuρ. Non erat Scurum , quanto reipublicae periculo sociorum quotidio

366쪽

turi hostes, si occasio veniSSet, augesCerent.

VI. Sed adversus ditiorum potentiam diu frustra sunt quaesita remedia: ne sue, licet vehementituisqnorumdam studiis inflaretur , Vim ullam prius obtinuerunt, quam sub annum urbis CCCLXXX rogn- . tione Licinia caveretur, ne quis ultra quingenta agri iugera possideret: neoe Plus quingentia capitibus Pecorum, Centumque maioris αrmenti pasceret: utque census mercenαriorum n nupras ex ingenua Plebe a Possessoriabus Heretur. IIaec non modo tribuum sus tragiis sancita , sed etiam iureiurando confirmata , egregie pauperibus et publicae rei subvenerant, ni apiad homines opum dulcedine captos validior Iugum deorumqtie metu cupiditas imbecilla iuris clausica fraude vique perrupisset. lVII. Nam sub initia multi dolo malo partem agro- . rum in propinquos trunsferebant, sub illorum nominibus sibi possidentes; ex quibus ipse legis auctor C. Licinius Stolo fuit: mox, ut elusae .aliquamdiu leges tandem pro abrogatis contemnuntur, ne COIOPE. quidem quaesito, palam a divitibus agri longe supra

' statutum auctoritate Publica modum retinebantur. Crebrae inter haec tenuiorum quereIae, sed et ipsa boni decorisque publici cura. multos egregios Viros advertebant, ut mederi cuperent: verum cuncta Pe- putantibus tutius visum est, relinquere intacta civitatis ulcera, quam impari remedio sollicitare ad acerbitatem at ocioris muli.

VIII. Ferturque oon alia prudentia C. Laelius Sapientis cognomen quaesivisse, quam quod in tribunatu

367쪽

movere talia connius, ubi maiora spe pericula vidit, destiterat. Maiore delude Ρersevcrantia , Sed Imultis , et ante omnes sibi exitiosa, Carasam eandem agere Ti. Gracchus instituit, quum adolescens nobilis , lacundus et iam tribuni tum Picbi S gerens, auctoritatem, quum genus alIcrebat, eloquentiae praesidiis, et iure magistratus communitum, ad contentionem de tantis rebus attuliSSet.

IX. Accedebant ad haec quotidiani ab amicis, abuit qualibus, a matre stimuli : num et Cornelia saeperopi chendisse filios dicebatur, quod a Populo Scipionis socrus , nondum GraCChorum marer Mocaretur: et

Sp. Posthumius aemulus laudum, et dum militiae Gracchus abest, forensi gloria multum provectus, iuvonilem animum urebat. Praecipui tamen incensores Diophanes Mitylenaeus, et C. Blosius, Cumis Campaniae oriundus, suerunt: ulter disertissimus ea tem- postate Graecorum, et dicendi Tiberio magister; alter viati patri Tarsensis familiaris , et ab eo sapientiae studiis eruditus. X. Movebatur etiam misericordia plebis , maxime luod calamitatem pauperum, dedecusque reipublicae , ipse per rami iam tiansiens viderat, quo tem-iu re ad bellum numantinum erat prosectus: neque lesinebat populus omnibus cum modis impellere; passi in quo in porticibus parieti hiisque et monumentis scripta Proponebantur, quibus Ti. Gracclii tribunalus, unica spes ei optos sibi agros repetentium, in- ocabatur. Vae tam variue et tum efficaces machina o et senilis animi maturitatem expugnare potuissent:

368쪽

tione gestum fuisse; donec adversariorum iniqui lato et Contumacia irritatus , ipse quoque ad duriora deflexit. XI. Tum vero adhuc non suo ipse arbitratu concepit legem. sed de sententia principiim civitatis. qui sapientia et amore publicae rei excellere credeban- ui , quorum P. Licinius Crassus suit pontifex maximus, tum P. Mucius Scaevola, quo nemo iuris publici put-vali ii e portlior habebatur, tum maxime Consul, ct App. Claudius, cuius siliam Τiberius in matrimonio habebat. Quanta igitur in tam gravi iniuria locum habere lenitas poterat, adhibita est: neque modo Poenae legum remissae, sed ultro Praemium oblatum Passessoribus. quo aequiore animo partem alieni agri ad iustiores dominos redire Paterentur. XII. re Quamquam enim haud dubiae aequitatis D ESSet, quae quisque contra mentem legis Liciniae is possedisset, ea Cum fructibus et omni causa restitiai. D tamen .dare se Concordiact civitatis aiebat, ut interis itis populi et consuetudinem possessionis mediara via decidatur, per quam neC adimantur omnia lo- is cupletibus . nec Omnia relinquantur. Itaque se I gem laturum, qua POpulus egenus agroS re Cupe-- raret: possessores. qui filios in potestate haberent, D supra legitimum modum, ducena quinquagena timis gera in singulos retinerent: ad haec administranda. triumviros annuos creari placere , qui praeterea D animadverterent, ne quis portionem alienam, sicutis alitea in fraudem legis factum frequenter fuerat,

369쪽

XIII. IIaec plebi grata, quae facile praeteriti temporis serebat iactu m , dum in posterum sui rati

haberetur, intoleranda locupletibus erant, quamquam iniuste possessa, tamen , quia Iongo tempore possederant, pro suo patrimonio impudenterdeiandentibus: multaque passim adversus Tiberium aspera et salsa iactabantur, tuomem factiosum , et nimiae Hlestiis noldum, nihil aliud, hac largitione, nisi νMm ad regnum quaerere. Facile refellebat ista Tiberius, non

cutisa minus, quam eloquentia, Superior, graviterque inhumanam possessorum iniquitatem accusabat, qui ciues suos, quorum talore illae νω accumulatae essent, et nunc quoque defendinensur , eoa extorres agerent iisdem arris, quorum ius atque ditionem tuorum sanguine revublica Paraoisset.

XI . re Etiam sexae, quibus per Italiam repletae siuis vae sunt, cubilibus et habitaculis non carem quora se recipiant: at hi, quorum laboribus Italias quies,n quorum mortibus ceterorum vita redimitur,nisi quod eandem cum Iocupletibus lucem vident, eundem-.is que aerem trahunt, commodis communibus omnibus is arcentur: non tectum, Sub quo latitent, non Iocum,

,, ubi pedem in suo ponant , obtinent et vagi cum ,, uxoribus et liberis in ipsa patria exsilium agunt. MXV. Conversus deinde ad locupletium agmen, Ἀ- , idiose interrogabat: qua tandem causa iniquuni P ω-rcnt , quod ργuli esset, id populo Loidi' cur servos

moibus, luctus inhabilem miliatiae turbam, Postremo suis alienos Praeferrent' re Vestra denique Opera en,, sectum est, ut mentiantur imperatores nostri, quum γγ acie instructa pro aris et iacis dimicare homines

370쪽

IO. FREIN Sl Euli SUPPLEM. is iubent: quotus enim quis quo arum Paternam , autis Iarem familiarem usquam habet 2 sed pro alienon luxu, pro alienis opibus Spiritum vitamque prodi-- git romanus ille populus, quem orbis terrarum do- is minum magnifico, sed inani, titulo Vocant, omnium is egenum, et ne glebam quidem agri, paucis excera ptis, PoSsidentem. MXVI. Haec ab ingenti animo, et dolore non minori librata fulmina nemo adversariorum sustinere poterat: quare ad M. Octavium conversi collega is in tribunatu, id etiaque familiaris Graccho erat , auxilium implorabant; atque ille vere undia amicitiaque retinentibus CunCtabatur: postremo magna virorum illustrium si quentia orante convulsus, intercedere Iegi, et collegae obnuntiare instituit. Tum vero accensus rea Tiberius , priore illa et leniore lege relicta, aliam serre contendit maioris severitatis , tantoque gratiorem in vulgus, quanto acerbior sutura possessoribus erat: simpliciter excedere iubens agris, quos sontra L ges quisque OCCUMSel. XVII. Sic irritatis utrinque animis , quotidiana

quum in rostris, tum senatu oriri certamina; singuli, multi, ut locus tempusve tulerat, inter se iurgiis conviciisque rem gerere: nihil usquam sanum aut concors , sed velut in adversis castris suspecta omnia et insensa esse. Inter ipsa tamen factionum capita, licet sane studiis et aemulatione acriter contenderent, modestior, Et contumeliarum expers rixa fuit: insigni documento, quantum in animis hominum praeclara indoles cum recta institutione valeat, cui uterque horum a pueritia assueverat.

XVIII. Rogabat Octavium Tiberius, quando et illum

SEARCH

MENU NAVIGATION