장음표시 사용
61쪽
stabilitam abripiebant assectus: modo ad mulIebris
superstitionis ineptias cogente metu , modo ira sibmulante ad violanda per contumeliam, quae paulo
ante supra modum decorumque coluerat.
XXXIV. Neque melior ipsi deinde rerum eventus, quam pro tanta protervia fuit. Nullo apud Pergamum virili opere edito, Elaeam, quod Attali regis emporium et navale erat, a Pergamo tria distans passuum millia, obsedit. Qua nequaquam tentata nam Sosander, Collactaneus regis, cum praesidio ingressus oppidum fuerat , exercitu cetero terrestri itinere domum reverti iusso, ipse navibus contendit Thyati-ra : ne in reditu quidem ad vioIanda deorum templa segnior; nam ad Hieran Comen Dianae spoliavit se num : Apollinis autem Cynei aedem, quae in Temnosuit, non spoliavit modo , verum etiam incendio consumpsit. Atque huc deinde relatum est, quod et P destres copiae profluvio alvi pleramque partem intinxierunt, et classis partem subita tempestas in Pr Pontide cum ipsis. hominibus mersit, aliam, in loca importuosa compulsam , tabulis armamentisque comisactis, reddidit inutilem. Haec ubi Patres acceperunt , ob absurdum et infestum Prusiae facinus ira accensi, Continuo legatos decem decrevere, qui sintro bellum , et Attalo pro illatis iniuriis satisfacere eum
XXXV. In his L. Anicius, et C. Fannius, et Q. Fabius Maximus fuerunt. Censores hoc anno creati sunt M. Valerius M. F. M. Ν. Messala, C. Cassius C. F. C. N. Longinus, quorum Valerius ipse aliquando censoria nota perstrictus fuerat. Atque ut hic priorem
62쪽
IO. FREINSII EMII SUPPLEM: ignominiam noxis honor bus delevit: ita L. Cotta tribunus plebis magistratus sacrosancti dignitatem vili animo factoque polluit; ne creditoribus suis satisfaceret , tribunatus praescriptione turpiter abusus. Sed non mens eadem reliquo collegio fuit: decreveruntque consensu, ni L. Cotta aes alienum dissolueret, aut Monsores daret , amella tibus se creditori s auxiato iuturos. IIaec Romae gesta. Ceterum in Hispania res parum prosperae fuerunt. Calpurnius Piso praetor a Lusitanis duce punico victus, aliquot millia mili, tuin cum Terentio Varrone quaestore amisit. Victor Punicus ad Oceanum usque promovit signa, Concitatisque in arina Vettonibus, agrum Blastophoonicum
sic appellant progeniem ex Africa per Hannibalem itransductorum omni cIado belli vastavit. quod iisdem Romanis datam constanter tuebantur. 'XXXVI. Successus iste multis et aliis Hispaniae populis animos ad rebellandum iacit. Vnde, quia maiores iam motus timebantur, comitia consularia citius haberi, consulesque designatos Q. Fulvius M. F. M. N. Nobilior, T. Annius T. F. T. N. Luscus erant anto diem Lalendas ianuarias inire magistratum Hacuit; quum eatenus idus martiae soIemnis ei negotio
dies fuissunt. T. Annius Gallos nam et ii in armiserant provinciam habuisse videtur: Nobilior in Celtiberos , qui Belli cognominantur, est prosectus. Illi
tumultuum per Hispaniam auctores Segedam incolebant , urbem magnam et opulentam, quam foederi Su' Ti. Gracchus, quum Hispaniam ordinaret adscri-PSerat. Eam tum, coactis deserere minora oppida incolis, augebant barbari, mitruntque stadiorum qua
63쪽
draginta circum exstruebant; etiam Titthis, vicina gente, in eandem compulsis: neque Parere senatui voluerant, vetanti novari quidquam, tributaque et auxiliares copias imperanti. Quippe foedere graccha
no perscr tum quidem asSerebant, ne urbes nouas con derent: peteres quin instaurarent m irentque, nihil exceρtum; trigiatorum Mero et militMe Macruionem ab φεο sena tu, Post Gracchi foedias datam: neque uberat hoc a vero, sed immunitus ista quum a Senatu Conceditur , addi semper solet, mansuram, dones senatui PUuloque roma no pidevium
XXXVII. Et Segidenses quidem, cognito consulis adventu copiisque, nam ad triginta hominum millia
adduc ni, quia nondum permunita urbs erat, ad Arvaccos cum uxoribus et liberis perfugerunt. Α Vacci, Protinus Consociatis viribus, Caro segedensi summam rerum deserunt, viro bellicis certaminibus ςxercitato: qui proximo statim triduo, quunt iter sacere praeter topn insidiis opportuna Romanos compexisset, Captata occasione, cum peditum viginti mil- Iibus, equitum quinque, impetum fecit. Post acrem et diuturnam pugnam vertuntur in sugam Romanit deletusque foret occidione exorcitus, ni equites, ad custodiam impedimentorum relicti, pugnam redint grassent, postquam inter insequendum Celtiberorum quoque turbatus esse ordines animadverterunt. Nocte demum incumbente proelium diremptum est, haud levi utrinqus damno: quippe Carus imperator hostium , et cum eo sex millia ceciderunt; et par numerus civium romanorum desideratus est. Dies etiam ipsa Vulcanalibus pugnatum fuerat) ex eo tempore inter atras habetur. Arvacci Numantiam ea nocte
64쪽
IO. FREI SHEMII SUPPLEM. digressi, novos imperatores Ambonem et Leuconem
XXXVIII. Consul, resectis suorum animis, tertio post die iterum ad hostem ducit, et ad tria millia passuum ab urbe ponit castra. Quo Pium opportuno auxilia Masinissae regis, Numidae trecenti, cum de cem elephantis advenissent, copiam pugnandi hostibus facit. Qui quum et ipsi serociter procurrissent, subito diductis suorum ordinibus, collocatas ad hoc a tergo belluas ostendit nec opinantibus. Hostes, equi virique, novo spectaculo conterriti, effusa fuga urbem repetunt: instat fugientibus consul, iamquo
sub ipsos muros pertinaciter certabatur; quum unus ex elephantis saxo caput saucius, ingenti barritu, et mox tumultu ac strage complevit omnia: nam et ceteri, voce huius excitati, eodem furore suorum perrumpebant sternebantque manipulos. Numantini, contuita haec ex moenibus , ubi Romanos impetum helluartim solutis ordinibus declinave vident, erum-Ρunt Portis, palatosque assequuti, ad quatuor hominum millia, et elephantos tres interficiunt: multi que armis signisque militaribus potiti, cum tripudio sui moris in oppidum revertuntur; quum ipsorum quoque duo sermo millia periissent. XXXIX. Hac sortuna non insolenter usi hostes, misere legatos ad pacem aequis conditionibus Petemdam : responsum est ex dignitate romani nominis, pacem, nisi dessitis duri non posse, At consul, ut primum confirmare suos ex adverso casu potuit, Axenium urbem petivit, ubi Celtiberi commeatuum vim magnam comportaverant. Ne huius quidem loci selix oppugnatio suit, desideratisque haud paucis, ceteri
65쪽
noctu se in castra receperunt. Ex castris deinde praesectum ecpitium Blesium misit, ut a vicina quadam gente auxiliarios equites adduceret. Excepere Celtiberi redeuntem: insidiisque eorum Conspeetis, sociorum equitatus fugit; Blesius, multique cum eo Romani, sortitor pugnantes occubuere. Tum crebris bellorum offensionibus sollicitati sociorum sunt animi : et Ocilis urbs gentibus illis clura, ubi annona et pecuniae Romanorum servabantur, ad Celtiberos defecit. Consul. etiam ceteris idem animi esse suspicatus , sub pellibus hiemavit: ibi multi militum penuria aut frigore, saeviebat enim acris hiems, exstincti sunt. Hoc initium fuit numantini belli, quod magna cum clade ac ignominia Populi romani, vicesimum ad annum productum est: tanta plerumque violentia, ut non tam de eo, uter populus imporaret , quam uter esset. susceptum videretur.
XL. At in ulteriore Hispania L. Mummius praetor cum Caesare, quem in Occili ducis punici locum su secerant hostes, collatis signis dimicavit. Pulsus cum- clade Hispanus, ubi victorem exercitum temere insequi neglectis ordinibus videt, cohortatur suos, convertit agmen, occisisque de Ilummii exercitu novem millibus, praedam castraque iam amissa non modo recuperat, verum etiam castris romanis potitur. Mummius, cui quinque cirester millia militum supererant, non ausus praeterea copiam pugnandi facere , tutis locis castra ponens, intra Vallum studiose exercebat suos, donec parumper animos territorum confirmaret. Tum in praetervehentes praedae partem barbaros oruptione iacta , disiecit hostem, praedamque et signa, quae amiserat, militaria recuperavit.
66쪽
Iisdem diebus colentes cis Tagum ainnem Lusitan rum civitates, Caucoeno duce, Cuneos invasere socios impuli romani, uinoque ampla ac potenti nisto gin vocabunt expugnata, traiecerunt Oceanum: inde, divisis copiis, pars adversam continentem populabantur ; alii urbem Ocilen absidione cinxerant. Ibi vero L. Mummii par industria et felicitas fuit. Comi actis suis et sociorum viribus in universum equites quingenti, cum novem peditum millibus, erant , lirimo populatores aggressus, quindecim eorum millia interfecit: inde ad Ocilen transduxit exercitum, magnaque et ibi strage Lusitanorum edita, obsidionem soIxit. Postremo agmen adortus, quod praedam ex agris raptam avehebat, Occidione occidit; ut ne nuntius quidem cladis superesset. Ex praeda, quantum serri poterat, militibus datum: cetera omnia
praesidibus belloriam diis incendi praetor exurique
XLI. Interim in Asia rex Attalus , magno per hi mem exercitu coacto, ad hellum Prusiae inserendum se parabat, adiutus etiam auxiliaribus Cappadociae Pontique regum copiis, quas Demetrius Ariarathis F. adduxerat. Cadis tum erat, ita sito oppido, ut inter Phrygas Mysosque ambigui soli habeatur, quum d
CCm , quos Senatus miserat, legati ad eum venere: ii deinde, colloquio cum Pego de communibus Tebus habito, recta perrexerunt ad Prusiam. PrusiaS, a ditis senatus mandatis, cavillando tempus trahere nisus est; alia quidem Se tacturum asserens , alia minime. Vnde olfensi decem legati, renuntiata illi societate, continuo ad Attalum se receperunt: quos
liquantiSI er Prosecutus Prusias, multisque blanditiis
67쪽
placare conatus, postquam frustra se esse videt, anxius iam , et magnitudinem periculi serio reputans ;in regnum rediit. Legati, monito Attalo, ut, sua defendere contentus, bello sponte inserendo abstineret, inter se constituerunt, ut pars ad haec omnia renuntianda senatui Romam reverteretur; ceteri, per Ioniam Hellespontumque et vicinos Byzantio populos discurrentes, abstraherent a Prusia hominum animos, Attaloqile conciliarent. XLII. Ita non multo post tempore frater regis Athenaeus cum classe navium tectarum octoginta navigare in Hellespontum potuit. Ex his quinque triremes Rhodiorum erant, Cyzicenorum viginti; quibus suarum septom et viginti Attalus addiderat: reliquae ab aliis sociis submissae suerant. Cum his Athenaeus, ut quamque urbium Prusiae praetervehebatur, ex-scensione iacta. magnam ubique Vastitatem terroremque faciebat. Vnde summas in angustias redactus Prinstas , gratanter accepit, quod Ap. Claudius, L. O Pius, A. Postumius, legati ab senatu, ad finem bello
imponendum Venerunt. Patres enim, edocti a prioribus , quo Ioco res Asiae essent, confestim hos iusserant proficisci. Horum opera convenit, ut Prusias Attalo regi naues tectas piginti statim; deinde intra proximos annos piginti, milenta quesingenta dinet: veruIriusque iis sinibus esset, quibus ante bellum fuisset rMethymnaeis, Aegiensibus, Cumaeis , Heracleotis, damni, quod a Prusia ραssi essent, nomine , talenta centum Penderentur. Hoc foedere persecto , Attalus cum pedestribus simul equestribusque copiis domum
68쪽
XLIII. At in urbe quum iterum de iis, qui ex Gramcia suerant evocati, verba a legatis Achaeorum in s natu facta essent, senatus nihil mutandum censuit. Quo quidem tempore, quum multi de ea re sermones fierent, M. Gio, perpetuus Carthaginis hostis, dixisse sertur: α Τanquam deesset, quod ageremus, Sed is mus hic, de senibus graeculis deliberantes, a nostrisne , an ipsorum, sandapilariis sint ei serendi. MSolebat enim omnibus sententiis, quas dicebat in senatu , subitiingere: ci Hoc censeo, et Carthaginem de-M Iendam. D Tunc autem recenti metu providentiam viri stimulabat reversa ex Africa legatio, quae nuper, specie disceptandarum cum Masinissa controversia rum , magnam vim navalis materiae Carthagine d prehenderat. Inter haec, durantibus Hispaniae bellis, et a Poenis impendente metu, nec SSarium visum, indulgeri iustis provinciarum querelis, quas de magistratuum romanorum avaritia ad senatum detulerant. Itaque severe exercitae sunt leges, damnatiquo aliquot praetores , qui in extorquenda sapiendaque pecunia egressi modum fuerant.
69쪽
IN LOCUM LIBRI xLvIII LIVIANI.
Lustrum a censoribus conditum est: censa sunt civium eapita trecenta viginti quatuor millia. Semina tertii belli puniet -- feruntur. Quum in finibus Carthaginiensium insens Numidarum exercitus , duce Ariobarzane , Syphacis nepote, diceretur esse, M. Porcius Cato suasit, ut Carthaginiensibus, qui exercitum , specie contra Masinissam regem , sed re vera contra nomanos, aeeitum in finibus haberent, bellum indiceretur. Contradicente P. Cornelio Nasica, plaeuit, legatos mitti Carthaginem , qui specularentur , quid ageretur. Castigato senatu Carthaginiensium, quod, contra foedus, et exercitum et navalea materias haberent, pacem inter eos et Masinissam facere voluerunt, Masinissa agro, de quo lis erat, cedenter sed Gisso, Hamilcaris filius, homo seditiosus, qui tunc in magistratu erat, quum senatus pariturum se iudicio Iegatorum dixisset, ita bellum adversus Romanos suadendo concitavit, ut legatos, quo minus violarentur, laga explicueriti Id nuntiantes , infestum iam senatum Carthaginiensibus, infestiorem secerunt. M. Porcius Cato filii, in praetura mortui, funus tenuissimo, ut valuit naui pauper erat , sumptu seci L Andriscus , qui se Persei filium , regis quondam Macedoniae, ingenti asseverationa mentiretur, Romam missus. M. Aemilius Lepidus, qui princeps senatus ab sextis iam censoribua
70쪽
erat lectus , antequam exspiraret, praecepit filiis , lecto se strato sine linteis, sine purpura esserrent; in reliquum lanusne . plus, quam aeris denos , consumerent: imaginum specie, non .si ptibus, nobilitari magnorum virorum lanera solere. De veneficiis quaesitum. Publicia et Licinia, nobiles seminae, quae viros suos consulares necasse insimulabantur, cognita causa , quum praetori pro se vades dedissent, cognatorum decreto necatae sunt. Gudussa, Masinissae filius, denuntiavit,
Carthagine delectus agi, classem comparari, et haud dubium hellum strui. Quum Cato suaderet, ut iis hellum indiceretur, P. Cornelio Nasica dicente, nihil tεmere faciutidum, plaeuit, deeem mitti legatos exploratum. L. Licinius Lueullus, A. Postumius Albinus consules, quum delectum severe agerent,
nee quemquam gratia dimitterent, ab tribunis plebis , qui
pro amicis suis vacationem impetrare non poterant, in carcerem eoniecti sunt. Quum hispaniense bellum , parum prospere aliquoties gestum, ita confudisset civitatem romanam, ut ne ii quidem invenirentur, qui aut tribunatum exeiperent, aut legati ire vellent, P. Cornelius Aemilianus pro-eessit , et excepturum se militiae genus, quodcumquo impe, rarum esset, professus est. Quo exemplo omnes ad studium . militandi eo itavit. L. Lucullus consul, qui M. Claudio Mamcello successerat, quum lacessere omnes Celtiberiae populi siderentur, Vaccaeos, et Cantabros, et alias adhuc incognitas
nationes in Bispania subegit. Ibi P. Cornelius Asrieanus Seipio Aemilianus, L . Pauli filius . Africani nepos, sed adoptivus, provocatorem barbarum tribunus militum oecidit: et in oppugnatione Intercatiae urbis, maius multo etiam periculum adiit: nam murum primus transcenditi Ser. Sulpicius Galba praetor male adversus Lusitanos pugnavit. Quum legati ex Africa cum oratoribus Carthaginiensium, ut Gulussa Masinissae filiis , redissent, direrentque, et exercitum se et classem Carthagine deprehendisse, perrogari Mutentias placuit. Catone et aliis principibus senatui suadentibus, ut in Afri in confestim transportaretur exercitus, quod P. Cornelius Nasica dieebat, nondum sibi iustam eausam belli videri, placuit. ut bello abstinerent , si Carthaginienses classem exussissent, et exercitum dimisissent: si minus, proximi consules de punico hello referreat. Quum locatum a censoribus theatrum exstrueretur; P. Cornelio Nasica avetoris, tanquam inutile et posituruiu publicis moribus, ex senatuseqnsulto destriictum Mil
