Acta synodi discesanae vercellensis primæ quam excellentissimus et reverendissimus d. d. Alexander ex marchionibus d'Angennes Dei et apostolicæ sedis gratia sanctæ vercellensis Ecclesiæ archiepiscopus habuit anno Domini 1842 diebus 7, 8 et 9 iunii po

발행: 1842년

분량: 386페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

XIII. Olim quisque poterat. vel ratione sepulcri gentilitii vel haereditarii, vel factae electionis sive in Par hiati, sive in alia

Ecclesia tumulari: at ipium prudentissima ex Regia nunc Lege cautum sit ut quibusdam tantum exceptis ibi expressis Personis, omnes in Parochiali Coemeterio condantur, quod in omnibus locis extructum esse debet, sicque finis tandem impositus pluribus contestationibus; hinc proprius uniuscuiusque sepulturae locus generatim nunc est censendus Coemeterium Parochialis Ecclesiae, in cuius sines defunctus commoratur. Nullibi ergo

Episcopis tantum exceptis, Canonicis, Parochis, Regularibus, et Feudatariis atque Patronis Ecclesiarum Parochialium, qui in Ecclesiis sepeliri possunt 3 nisi in Par hiati Coemeterio suserit in posterum defuncti corpus componere. Novi igitur tumuli quacumque iii Ecclesia, sub poena immediati interdicti, minime efformentur. Ecclesiae quamvis patronatae pavimenta sub eadem Poena absque speciali Nostra lacultate, ne disrumpantur: milli prominentes tumulorum per Ecclesiam lapides, sed solum coa quent: sepultis ibi ex privilegio cadaveribus nulla inseripta

marmora Ecclesiae parietibus, columnis aut solo aptentur sine Nostra speciali licentia: muris etiam ne suspendantur caelata

stemmata gentilitia, aliaque monumenta, Nobis inconsultis; latina lingua in hisce casibus erit utendum. XIV. Coemeteria quae ubique excitata satisfactione Nostra

Conspeximus, eum loca, vere sacra sint, et Ecclesiastica Ben

dictione donentur, decentiori quo liceat modo religiose servanda. Erunt proinde undiqueversum convenientis altitudinis muro septa ut brutis aditus omnino praeeludatur. Ostium pessulis et clavi a Parocho vel alio probo viro delecto servanda obseretur: supra ostium Crux serrea extollatur; itemque alia saltem lignea

excelsa permanenter in medio emineat: ostium et senestrae cancellis tantum claudantur, ut pio adspectu ad devotionem excitentur Fideles. Iuverit etiam Sacellum cum Altari ibidem aedi- sicari, ubi pro defunctis Missae Sacrificium celebrari possit. Si

142쪽

i 37 quae pariter stemmata vel inscriptiones ibi apponi peroptentur, ne id fiat absque Nostra in scriptis adprobatione. Parochi sun ratoribus et vespillonibus indicant, ut sepulcrales foveas alte effodiant: invigilent ut locus ipse ab omni sorde, Fepre, actu

stoque saepe purgetur; non proscindatur ea terra, non colatur, nec vites nec arbores ponantur; si quae fuerint succidantur omnino, ibique cum herba succrescente marcescant, vel comburantur; nefas enim erit ipsa prosanis usibus destinare, aut herbam bestiis in pastum obiectare, quod sub poena interdicti graviter prohibemus: nihil uno verbo in Coemeteriis fiat, quod eiusdem loci religiosae destinationi adversetur. XV. Mandamus in Coemeteriis peculiare sepulcrum aut distinetum locum designari pro humandis Sacerdotibus, quemadmodum et aream distinctam pro sepeliendis pueris septennio minoribus. Insantes absque Baptismate vita iuncti loco non sacro sed clauso et prope locum sacrum tumulentur, nulloque adhibito sutiere: in dubio de collati valore Baptismi, in loco sacro sepeliantur. Quando vero moritur mater et cum ipsa insans in utero, idem haheant sepulcrum. XVI. Parochi diligenter invigilent et curent, ut quae de Coemeteriis et sepulturis in Nostris literis diei D Iunii 4353 expressa leguntur, continenti robore omnino polleant, et im

pleantur.

I. Sanctorum Reliquiae insignia sunt Fidui et Charitatis monumenta eorum, quos de aeterna salute tutos esse cognoscimus; sunt sanctae spei certissima pignora: sunt bene actae. itae decus

143쪽

338 memorabile; sunt eius Templi partes, in quo Spiritus Sanctus mansionem Olim secit. Hinc Ecclesia perpetuo retento dogmate nos docet Sanctorum Reliquiis magnam venerationem esse impendendam, et imagines tum Christi tum Deiparae et Sanctorum in Τempliis habendas, eisque debitum honorem esse impertiendum, quia honos eisdem praestitus ad Archetypa et ad Deum refertur. Honoramus reliquias Martyrum, ut Eum, cuius sunt Martyres adoremus, inquit Hieronymus. Parochi igitur et Concionatores populum excitent ad Sanctorum Reliquias et Imagines venerandas, atque Ecclesiae doctrinam interdum hac

de re tradant.

II. Fidelium venerationi illae dumtaxat Reliquiae proponantur, quae vel a Nobis vel ab Antecessoribus Nostris probatae fuere. Vetitum sciant Ecclesiarum Rectores, Et iam Regularium aliquas exponere, quae utpote cuiusdam Praesulis sigillo munitae, authenticae aestimentur, nisi prius a Nobis recognitas potestatem dederimus exponendi si). Nil novitatis etiam Nobis insciis aggredi liceat, si quando Reliquias praeter consuetudinem processionaliter deserre ex aliqua causa placuerit. Quae dubiae sidei fuerint, nolumus quidem eas exponi; tamen a caeteris Secretas decenti loco iubemus servari. . III. Sanctorum Reliquiae, nomine Ecclesiae retentae, in Τemplis asservari volumus, non in privata domo. Caveatur tam uno Τabernaculum, in quo Altaris Sacramentum reconditur, sit sedes; sed armarium quoddam sit in uno vel altero Arne Maioris latere vel in alio illustri Ecclesiae loco, etiam in Sacrario, intus aut serico panno, aut quo is alio ornamenti genere vestitum, ibique Reliquiae reponantur, his inscriptis xerbis Reliquiae Sanctorum. Gratulamur autem Capitulo Metropo litanae Nostrae Ecclesiae, quod in Sanctorum Cinerum hono-

εὶ Conc. Trid. Sess. XXV. - S. Congr. 5. I unii 1700. - Bened. XIV de Syuod. Di e. lib. s. cap. 75 N. 5.

144쪽

rem marmoream optimeque ornatam Λram aedificarii in hoe maiori Dioecesis Τemplo, ibique insignes quas possidet Reliquias publicae venerationi sisti mandarit. In lusce armariis quae descripsimus, Reliquiarum thecao concludantur, quae si non ex pretiosa materia saltem ex ligno insculpto consectae sint, quibus sit auri, argentive color inductus, crystalloque pellucido ornatae, sed nunquam ostensorii

formam reserentes.

IV. Si ex huiusmodi armariis extrahi capsulae debeant, ut

super Λlfare solemniter exponantur, Sacerdos hoc sacrum ministerium peragat superpelliceo et stola indutus, nusquam vero laicus; thus adoleat, et duo saltem lumina nedum ante Sacerdotem transferentem deserantur, sed et super Altare continenterordeant. Nunquam autem expositae remaneant in filiari una cum Augustissimo Sacramento, nec in processione sub umbella gerantur, exceptis tantum Sanctae Crucis Ligno, Sanctaque Spina

Domini Nostri Iesu Christi, quemadmodum Ecclesiae legibus

sancitum est i). V. Documenta Beliquiarum, piae authenticitatem audiunt, in Arellivio Ecclesiae sedulo serventur; ipsorum insuper eatalogus vernacula lingua conscriptus habeatur in singulis Ecclesiis ainposito numero qui thecam designet Reliquius quasque contine tem, eiusque exemplar Ecclesiae nectores, ubi petierimus, ad os deserendum satagdnt. I. Ad sacras imagines sive sculptas sive pictas quod attinet, decenti et consueto modo et Ioeo effligi et collocari mandamus. Quae nimia vetustate exesae, aut deformes evaserint, ni facile' possint pristino nitori rex ari, a publica Ecclesiae luce amoveantur. Excipimus eas quae insignis auctoris nota laudantur. Qua de re semper consulendi erimus etiamsi de earum restauratione ageretur. Quae autem habent speciem indecoram, aut

145쪽

t4οprosanam venustatem modestiae legibus minime congruentem, vel risum movent, e conspectu Subducantur, et in secreto sacro loco sepeliantur, vel igni corrumpendae tradantur, cineribus sub Ecclesiae pavimento repositis. VII. Et vero cuilibet erga sacras imagines irreverentiae Occurratur, nusquam sus erit Crucis aut Crucisxi vel Sanctorum

essgiem pingere aut caulare in pavimento, in tumulo, aliove loco qui transeuntium pedibus proteratur, aut in sordidis locis profanationi obnoxiis: ibi si quae sint penitus deleantur, 3 et inde in honestiores locos transferantur. Qua quidem de causa vetitum declaramus imagines Sancto-- rum Pro cauponae Signo collocare.

III. Solas Sanctorum imagines, quos colendos proponit Ecclesia, oportet a Nobis coli, atque ea forma, eoque habitu, quo Sanctos eosdem Ecclesia Catholica vel pingere vel vestire ab antiquo tempore consuevit. Hinc meminerint omnes, minimo exemptis Regularibus, Τridentini Decreto cautum esse, ne DO ae aut insolitae aut ignotae imagines in Ecclesiis exponantur . nisi Episcopi praeterit approbatio si). Nova miracula ad sacras imagines patrata Fulgare, atque uti germana Certaque asserere, nemo audeat, nisi prius a Nobis accuratissima diligentia, tardaque investigatione fuerint rite cons ata. Populi hac de re cou Pntum, occlusis inatum Ecclesiae vel Capellae foribus prohibeant Parochi, donec mundata Nostra susceperint, ut turpe lucrum altissimc arceatur, et Fidei contemptoribus calumnianda : Ecclesiae occasio Subtrahatur.

IX. Antequam aliqua imago publicae senerationi obiectetur, a Nobis in Civitate, et a Parochis in Dioecesi uti dologalis Nostris erit probanda, ac benedictione, iuxta praescriptum ritum donanda: Oblata, aut appensa Sanctorum imaginibus, aut R liquiis cuiusve generis donaria vel eleemosFnae, in Ecclesiae beneficium cedere debent.

146쪽

CAPUT XXVII. .

-De Sanctorum Merum et ieiunii obSer alioris.

I. Neminem praeterire autumamus gravissimo Praecepto quemque teneri ad diem sestum sanctificandum. Ipsamet naturae lex, ut ait Angelicus, aliquod tempus deputare videtur ad vacandum Divinis. Huc accedit divinum positivum mandatum olim Hebraico populo traditum solemnibus verbis: nomento ut diem Sabbati sanctilices: quod praeceptum cum praescriptis Religionis Oiliciis, caeremoniali tantum parte

immutata, ad Evangelicam Legem manasse omnes Satis exploratum habent. Ad huius autem Divini praecepti satisfactionem, duo iubentur, videlicet vacare Deo, et servilibus operibus corporisque laboribus abstinere. II. Ad Parochos itaque attinebit, populo significare dies .-Stos, et ne quis excusationem aliquam praetendat se sestos dies ignorasse, quotannis solemni Epiphaniae die inter Missarum solemnia, mobilia totius anni Festa denuncient, et singulis D minicis diebus iterum populo memorent dies sestos quos in hebdomada sanctificare oportuerit; pridie etiam ipsius diei festi,

vespertinis horis aliquo campanae signo diei/subsequentis m- Ieiunitatem in memoriam revocari iubeant. III. Insuper Parochi, quo gelo flagrant, summam festi sanctificandi rationem proponant: doceant colendum esse Deum non externis tantum, sed et internis actibus; totamque doctrinam hac de re ex aureo Catechismi Rom. libro haurire poterunt. Ostendant non satis consecratum Deo diem, si soli Missa fideles intersint atque a servilibus operibus abstineant, ut Otioco magis indulgeatur, sed quum alia praeterea bona DPera, V. g. Divinis of sciis assistentiam et concionibus, Saeramentorum Participationem et similia praestiterint.

147쪽

IV. Vehementiori etelo carpant Parochi eos qui illis diebus quibus Deum impensius colere deberent, in ludos, in ebrietates,

in saltationes ruunt. Et hoc praecipue agant ubi Patroni Festum nundinis, choreis, Ethnicorum more, deturpare non cessant incolae, et quandoque sub detestabilis pietatis specie, certo scilicet persoluto in Ecclesiae utilitatem aut purgantium Animarum suffragium pretio. I am execrandos abusus Odimus, damnamus, et quod offertur repudiandum mandamus. V. Et quia Ecclesia suos sanctis assignavit dies, peculiaresque statuit ritus, quos immutare non licet, noverint animarum Moderatores, Τitularium, aut Patronorum sesta suis propriis esse celebranda diebus. I. Ne permittant Parochi speciatim Di inorum ossiciorum tempore choreus, IurFas, ludos publicos, histrionum actiones, praestigiatorum et ungentariorum iocoS, clamores, Strepitus ante vel prope Ecclesiam, prout et Begiis sanctionibus velitum est. Saepius e suggestu inclament contra vitium compotationis in tabernis sestivo praesertim tempore, et horis Divinorum ossiciorum: ad id mali extirpandum considimus etiam in Magistratibus Iaicis et Iudicibus per Dioecesim constitutis, qui id ex equi iubentur, quod in Regiis Legibus creberrime sancitum est de tabernariis, de compotationibus et compotatoribus, festo die,

mero se ingurgitantibus. Conductoribus quoque qui Plaustra sabbato data opera onerantes, ut primo diei Dominicae vel Festi alicuius diluculo discedant, vel domum revertantur, aliisque Festorum violatoribus sapientissime consultum est per Magistratuum scita fi), Nobisque pollicemur dubitae executioni, ab illis quos interest, essicaciteriri demandatum.

VII. Conentur Parochi, Fideles dehortari ab iis potissimum

operibus servilibus, quae palam exerceri sine scandalo nequeunt,

148쪽

ili fruges terrae, aut merces publice Fehere, officinas apertas tenere, triticeas spicas in agris colligere, etiam pro Ecclesiis, nisi comperta Ecclesiae alicuius indigentia duxerimus dispensandum. Vocem suam exaltent contra eos, qui quasi nulla esset statuendis pactionibus Dominica die aptior, negotia omnia in hanc diem congerunt, conductis operariis de mercede convenitur, pacta firmantur, supputationes sunt, vicissim debita exiguntur, redimuntur sine ulla necessitate. Dantur corpori hebdomadae, detur unimae dies.

VIII. Etsi autem sestis diebus omne servile opus inhibeatur,

quia mentem nostram a Di ino cultu avertit, consuc it tamen

pia mater Ecclesia luiiusmodi praecepti rigorem temperare, ut legi cederet necessitalis, charitatis aut pietatis. In hac porro causa discernenda nemo sit, qui se ipsum iudicem suciat, sed causae cognitio Ecclesiastico Superiori reservatur. Propterea in hac Urbe Nos aut Vicarium Nostrum Generalem conveniant:

in Pagis autem, utque Oppidis Vicarium Foraneum, ubi est

constitutus, vel Parochum adeant, et ipsius iudicio quisque acquiescat. Pastores vero, quos in hac parte Vicarios postros

constituimus ipsorum conscientiam onerando, cum fuerint a Par hianis rogati, serio recogitent se dispensatores et fideles ministros esse debere, qui nequeunt nulla, aut levi propoSita cauin operum servilium permittendorum auctoritatem sibi arrogare; caveant etiam ne ad arbitrium negent aut annuant, sed rem Optime perpendant. Vicarii Foranei, et Paroelii soli id possint: ac propterea neque Consessarii caeteri erga poenitentes, neque Regulares erga laicos hanc sibi potestatem vindicare audeant. IX. Ex antiquiori usu plura vendi atque emi permittit Ecclesia diebus sestis, licet haec ser ilium operum conditionem

imitentur. Eu sunt, quae ad diurnum Fietum aut usum neceS- Saria censentur, et ab olitoribus veneunt, a pistoribus, sulfumentariis, laniis, aut alio quovis esculentorum venditore. Hu Comnia horis dumtaxat matutinis ante Divina osseia. pomeridia-

149쪽

nis post Vesperas absolutas, facta est venia distribuendi. Opi mus tamen et Fideles singulos rogamus ut die festum praeeunte ea sibi quoad fieri potest, comparent, quae ad sequentis diei

victum necessaria arbitrantur.

X. Λd sestorum celebritatem ieiunia saneta nos Praeparant: de ipsorum igitur dignitate et utilitate aliquo ante Quadragesimam festo die apposite sermonem ad populum habeant Pastores, simulque ipsum doceant quo ciborum delectu, qua parsimonia, qua vitae ratione observandum sit ieiunium: moneant

adolescentes, ubi primum rationis usum adepti sint, a cibis

vetitis ieiuniorum tempore iis esse abstinendum, et maturo tempore ussuescere debere, ut carnis cupiditates moderari sa-cilius valeant.

XI. Dominico die ieiunium aliquod praecedente, hoc Parochi populo praenuneient, parentes ac dominos Commonentes, ut soboli et simulis verbo et exemplo auctores sint servandi ieiunii; et insuper vespere Praecedenti post datum signum Salutationis fingelicae, ulterum quoque campanae signum per aliquod temporis spatium detur ad significandum ieiunium sequenti dio servundum, excepto Quadragesimae tempore. XII. Et quoniam quaestiones haud parvi momenti circa ieiunium resecate sint a Benedicis XIV, ideo animarum Curatores Apostolicas Literas ii hac de re editas probe calleant, clipsarum summa capita Christiano populo explanent, ut omnes qua semita incedendum agnoseant; illosque commonefaciant prue- iudicio probata, aut occasione Indulti carnibus utuntur, teneri, et ieiunii et unicae comestionis lego, iisque interdici etiam Dominicis per Quadragesimam carne et piscibus promiscue mensum instruere. Medicos quoque tanquam Ecclesiae Catholicae

150쪽

silios monitos peroplamus, ieiunium animabus, corporibusquo curandis salubriter institutum esse, ac propterea pro dispen Satione a ieiunio et esu camium obtinenda, veram iustamque Ca am semper requiri, et considimus ipsos non temere et indiscriminatim cum propriae et alienae conscientiae detrimento nimis indulgentes suturOS. XIII. Τandem abusum illum satis dessere nequimus, quo ex Christianis caupones quamplurimos diebus vetitis , aliorum intemperantiae pessimum morem gerentes, viatoribus, hospitibus, cuicumque denique adventanti statim mensam ex carnibus ministrant, et crebro etiam non Petontibus. Ρarochi igitur contra ipsos saepe conquerantur, et e Suggestu contra ipsos clament, nunquam ipsis licere, seclusa necessitate, aut legitima dispensatione diebus vetitis carnes porrigere, quin et aliorum peccatorum participes efficiantur, et Dei et Ecclesiae iudicium sint misere subituri.

CAPUT NAEVIII.

De inuris. I. Inter teterrimas humanae societatis Iabes, inter deformi- inins et Opprobria, quibus Charitas, Religio et humanitas uno

tempore deturpantur, immane usurae xitium est in primis eon- numerandum. Nihil turpius, nihil crudelius hac pestilenti cupidine, quae omnino ad subruenda Christianae fraternitatis fundamenta, ad dissocianda vincula, quibus aliis alii in Christo Domino homines iunguntur, inrefraenabili impetu diu noctuque angitur et defatigatur. Huius mater avaritia est, quam Idolorum servitutem non semel appellat Λpostolus, causam desectionis a Fide, malorum omnium sontem ac adiutricem. Etsi autem lam

SEARCH

MENU NAVIGATION