Acta synodi discesanae vercellensis primæ quam excellentissimus et reverendissimus d. d. Alexander ex marchionibus d'Angennes Dei et apostolicæ sedis gratia sanctæ vercellensis Ecclesiæ archiepiscopus habuit anno Domini 1842 diebus 7, 8 et 9 iunii po

발행: 1842년

분량: 386페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

i46oxitiosum sit huiusmodi malum, et a Divinis humanisque Legibus improbatum et proscriptum, tamen ita mentes a pecuniae

amore hallucinuntur, ut sere commune excidium evaserit. Etenim quamquam usura in mutuo proprio posita sit, non in sola tamen expreSsaque pecuniarum aliarumque rerum, quas alteri

damus, metiendo, appeudendo, datioue consistit; sed in plures

etiam se contractus irrepit, eosque lineae instar vitiat intus, deformat, atque corrumpit. Quis a iusta indignatione temperet durissimos inspiciendo exactores alienis ditescere, pauperes bonis suis denudare, et ad Supremam egestatem adigere, et propriae animae certam iacturam scientes lacere 3 Certe si iniquis eneratores istiusmodi, ita contractus describerent ut ii se habent, minus conquereremur: Magistratus enim pro iustitia et Sancturum Legum tuitione non solum eos rescinderet, sed et toto poenarum pondere in usurarios invictarum animadverteret, et malam radicem landitus extirparet. Λt saepe in fraudem legum uno modo pactio verbis constatur, et altero tabulae conficiuntur, perinde ac si legitimus initus suisset contractus. II. Urgemus igitur animarum Rectores, ut sive publice sive privatim contra huiusmodi nefarios bonae sidet hostes insurgant, et erecto animo, Sacrorum Canonum et probatorum Theologorum sententiis freti, talium contractuum turpitudinem, et iniquam sallaciam ob omnium Oculos ponant, et nefariam consuetudinem penitus delere sataganti Ad secernendos vero licitos ab usurariis contractibus, tum ipsos Ρastores, tum Consessarios omnes acriter hortamur, ut regulas hauriant sive a Summis Pontificibus, sive a sapientioribus optimisque Auctoribus elucubratas.

III. Quum autem sub iudice adhuc lis sit, et in utramque partem probatissimi viri disputent in desiniendo, quando in mutuo aliquid moderatum ultra sortem exigi fas sit, Consessarios omnes utriusque Cleri monemus, ut in conscientiarum regimine Eneyclicae Bened. XIV Vix pervenit se conforment, et responsis pluries super hoc editis a Sacr. Poenitentiaria, praeci-

152쪽

pue illis, quae a Summo Pontifice adprobantur, et quae ut omnibus pateant ad calcem in appendice subiiciemus i). IV. Verbi Dei Praecones, Pastores et Consessarii, arrepta

Occasione exagitare non praetermittant clandestinas iniquorum conspirationes, qui magno aliorum damno esseiunt, ut quaedam rerum et annonae genera vel pluris non emantur, vel minoris non veneant, Tel alia quavis scelesta ratione monopolia, ut aiunt, exercere absque ullo pudore consuescunt. Clament, uno Ferbo, contra Omnes usurarias pactiones, contra illas in quibus non servatur inter paciscentes aequitas, et utilitatis , et detrimenti paritas; et hisce immanibus societatis hostibus ante oeulos sistant strictam restituendi obligationem, poenas insuper in usurarios tam Civili, quam Canonico iure latas; et nomine usurarii manifesti et notorii, cuius infamia inurentur, et irregulares evadent, confundantur et erubescant. ΗOsee occultos et impunes grassatores ab Altaris communion exturbent, absolutionis beneficium iis non impertiantur, nisi male parta restituerint, vel inimposita cautione se restituturos spoponderint: ac si in peccato suo decesserint, Ecclesiasticae sepulturae iacturam patiantur. Huiusmodi poenae contra publicos usurarum sectatores iamdiu promulgatae fuerunt et vigent: aliae et in aeternum duraturae ab ultoris Dei iudicio contu

maces manent.

L Illud prae caeteris in Foro Nostro maxime exposcit Pastorale officium, ut unicuique quod suum est tribuatur, omni posthabita personarum aceeptione. In iudiciis igitur a Τribunali

153쪽

Nostro Episcopali exercendis, ordo et modus servetur, quem Sacri Canones et Apostolicae praescribunt Constitutiones, et Curiae Nostrae ossiciales illud semper prae oculis habeant Beati Amedei, cuius cinercs hic veneramur, monitum: Facile iudiciunt et iustitiam, et dilistite pauper . ΙΙ. Volumus autem, ut iuxta Tridentini praeceptum, nimia diuturnitate non languescant causae, sed quanta fieri poterit

celeritate dirimantur: praecipue quae summarie tractandae sunt, atque hoc modo tractandas ilibemus causas quae minoris sunt

momenti, aut quae Fatorem quadraginta libellarum minimo excedunt; istae sine scripto, ordinatione excepta, et de Plano, ut aiunt, sola rei Feritate perspecta desiniantur. In reliquis quae formales appellari solent, habilis debitis discussionibus, omnibusque perpensis, illae removeantur ea illationes, artes ingeniosae, seu aucupatoriae dilationes tam in litis contestatione,

quam in alia iudicii parte, quae litibus protrahendis et non iuri

explicando inser iunt. III. Ne pauperes adversariosum potentiam reformident, iis dedimus in Τribunali Nostro Advocatum, ut miserabiles oppor lunam reperiant defensionem. Ne autem pauperi faventes alios damno assiciamus, nisi pauperis causa iustitiae indicia exhibeatrali beneficio non fruatur. IV. Λbsint a loco Audientiae vel Cancellariae, aut in actis

scripto traditis, contumeliae, dicacitates, quae omnia uno modo viros honestos et Tribunalis reverentiam dedecent. Procuratores, qui convicia protulerint, si moniti non resipiscant, a Foro arceantur, neque illis pateat regressus nisi veniam obtinuerint. Quapropter comparitionum memorialia antequam in acta referantur, atque adversario communicontur, ab iis quibys in Τribunali ordo et forma custodienda demandatur, perlegantur, et

si quid inde indecorum deprehenderint, Procuratori statim

emendandae remittantur.

V. Oblatus ab Actore libellus diligenter perpendetur, an cau-

154쪽

sam praeseserat a Τribunali Nostro dignoscendam, ne actor et reus grave inde subeant dispendium. Quare Pontisciam Instructionem Benedicti XIV et eiusdem Pontiscis Λpostolicas Lit ras Ad militantis Ecclesiae frequenter ossiciales lectitent: et quibus in causis admitti nec ne debeat appellatio Suspensiva, colligant ex eadem, et alia eiusdem Pontificis Constitui. ineli'. Dei miseratione i).VΙ. Ferias quod attinet, et taxam pro omnibus Fori Nostri iurisdictionis actibus, serventur quae iam in usu Venerunt, et propatulo ipsarum catalogus in Cancellaria cuivis obiectatus

exponatur.

CAPUT ULTIMUM. De Sinnovalium Constitutionum ODSe Vatione.

I. Quum iuxta temporum adiuncta interdum reserat aliquid

in statutis immutari, hinc in suo robore permanentibus Synodalibus Praedecessorum Nostrorum praeceptis quac hisce Nostris contraria non Sunt, revocatis tamen censuris, hasce in auspicatissimis totius Cleri Comitiis habitas Constitutiones elucubrandas curavimus, ut quiquid Pro morum reformatione, pro disciplinae Ecclesiasticae restauratione, pro recto Dioeceseos regimine optimum duximus, unusquisque uno oculorum conie-elu intueatur. Quae omnia sicut firma et rata haberi volumus et mandamus ab omnibus et singulis, quorum interest, seriari;

ita ipsa declarandi, interpretandi, ipsisque derogandi prout temporum ratio postulabit, Nobis semper erit integra facultas.

155쪽

II. Cum Nobis in animo inductuni sit agendum esse eum ingenuis Viris numerisque omnibus absolutis quos recta ratio et munerum Suorum conscientia potius quam aculeus in ossicio cohibeat, ad singula praecepta certam poenam tu transgressores minime proposuimus, ut boni secum bene agi noverint, mali ero, si qui essent, iure graviorem quam expectent, sibi esse irrogandam vererentur: ubi enim nulla constituta est poena,

patet ipsa ad Episcopi arbitrium.

III. Omnes idcirco Sacerdotes, quocumque donentur nomine,

Beneficiati, Clerici, Sacris Ordinibus praecipue initiati, Ecclesiarum Parocliialium Administratores, et Sodalitates hanc Syn dum sibi comparent habendam duorum mensium spatio eum typis cusa, mandantibus Nobis, suerit evulgata; unius aurei non obsequentibus mulcta proposita, recentis Pauperum Hospitii benescio convertendi. Singulas praeterea harum Constitutionum edicimus intra quatuor pariter menses suo quasque robore pol Icre, ex quo tempore ipsae evolvi atque animo percipi possint, ut nullus exinde ignorantiae praetextus aut species insimuletur. Harum etiam exemplar perpetuo asservandum iubemus in Metropolitanae Archiviis, Collegiatarum, Ecclesiarum omnium Parochialium et Constaternitatum, ut data occasione, Diomes

narum Legum Codex continuo et extempore reperiatur.

IV. Vicarii Foranei et Parochi praesertim, Synodalium Decretorum lectioni sedulo incumbant, illis adhaereant, ipsa tueantur, absque ulla vel minima immutatione aut imminutione; apud Clerum et populum verbis impense et exemplo ipsarum observantiam promoveant, ac Firiliter prout ipsis praecipimus, repetant. Arrepta opportunitate, super Decretis in Srnodo conclusis omnes quorum intererit erudiant, Ecclesiaeque mentem et scita, explicatione depromant. Quos inobsequentes, dicisque minime audientes deprehenderint, humane et salutaribus verbis corripiant; pertinaces, quaeumque posthabita ratione, ad Nos sidoliter et illico deserant, ne illi alienorum peccatorum parti

cipes. Nos tanquam Veterni, segnitiae arceSSamur.

156쪽

V. Pro ea quam Λpostolicae Sedi, veritatis Columnae, Catholicue unitatis Centro, caeterarum Ecclesiarum Matri ac Magistrae, debemus ac profitemur obedientia ac reverentia, cuncta quae in hac prima Nostra Dioecesana Synodo Nobis visa sunt coram Domino decernenda, et quae proposita ac promulgala suerunt, Romani Pontilicis, Beati Petri successoris, ac in terris Christi Vicarii auctoritati sincero humilique cordis in et u subiicimus, supremo Christianitatis Oraculo contiuenter δε-

157쪽

Quod argumento honoris et obsequii Cathedra Episcopali exhibendum est Cathedratici nomine n singulis Parochis Clericisque Beneficium Ecclesiasticum habentibus, Prout Ecclesiasticis Legibus cautum eSt, quamvis iure Nostro illud exigeres POSSemus, tamen eisdem remittimus; et quum clo eo iure agatur, quod praesCrihi non Potest, declaramus nihil omnino detractum esse iuri Nostro otSUCCESSOrum Nostrorum, et neminem ex iis qui ad illud tenentur liberum imposterum PSSe a PraC- statione Cathedratici. Vercellis die T. Iunii 4342.

Gn. P. STORIS Cancellarius.

158쪽

LIabita dis prima Smnodi ab Illa' et Reo. φ Th. IACOBO MARIΛ GΛYS Gn.' Archip.' Metropolitano, Rectore Ven. Seminarii, et Equite M. Mauritia et Laciari. Dum mihi nutui tuo, Excellentissime Archipraeses, Pontifex amplissime, libenti equidem, trepidanti tamen animo, Obsequenti, conspectum tuum, totque gra issimorum Patrum, et ob egregias virtutes, et decora clarissimorum virorum coetum adire hodie datur; Cum tam laetam huiusce templi maiestatem praeclara undique ornamentorum specie fulgentem conspicio; cum tot sidelium huc convenientium frequentiam, ore Fultuque pietatem reserentem, hanc non alias visam solemnitatem conspecturam; dum docti quilibet piique omnes, serventibus undique itineribus, glom rantur, quo tanto hominumque rerumque apparatu gaudeant, miror; et quae tandem et quanta emolumenta, uberesque ad Dei gloriam fructus prodituri sint, auspicor, ineffabili laetitia motus exclamare cogor, Vere nunc etiam hic compleri, quae olim vaticinatus est Aggaeus: magna erit gloria domus istius nocissimae plusqua m Primae. Noximus sane ex Sacrorum Bibliorum oraculo, Religionem caelesti comitante gloria mγsticum MoIsis Tabernaculum olim ingressam sacrificiorum, rituum, ac oblationum apparatibus sulsisse: atque firmiorem postea nobilioremque nactam sedem, extructo inter artium prodigia, omnimodasque magnificentias ab Salomone templo, Di inae originis suae maiestatem ostendisse didicimus.

159쪽

154 . At quam humilia, parvique momenti haec omnia, quam d color illa species, et pulchritudo, quantum dignitate, et sanctitate minora sacra illa apparuere, quum Omuibus gentibus, Desiderato adventante, novum Domino templum ad inessabilia, quae ipse instituerat, mysteria celebranda aedificare licuit: itaque sicuti antedictis verbis Iudaeos e captivitate reduces solabatur Prophlita, quum templum ductu Zorobabelis extructum, tanquam Salomonico magnificentia minus dolebant, ipsum priori splendidius ob maiorem sanctitatem suturum fore praedicans, sic Divino amatus Spiritu nobis suturum itidem fore ut eveniret sanctus Vates praemonebat, felicique omine evenit. Cuique enim Optime patet arcana, ritusque, qui in Iudaico templo consciebantur, omni virtute caruisse, neque ad ullos Ductus gratiae gignendos pares, sed unice ad excitandum fidem, atque ad praeparandos animos, quo digniori corde venturus Mediator reeiperetur, suisse accommodatos. Vetera illa Sacramenta symbola erant; sacrificia imagines; templum cons ratio;

ipsumque Sacerdotium nihil aliud, nisi irpus admirandi illius

sacrificii, cuius virtute omnia, quae praecesserant, piacula EFR-nescere debebant, quodque ab Unigenito Dei Filio tandem et

solummodo peractum, et pro totius generis humani salute oblatum inenarrabili pretio donandum erat. Symbola erant eorum munerum, quae in Catholica Ecclesia, cuius ore et ministerio sublimiora caelestis Religionis oracula non antea humanis auribus audita prosluunt, exercenda serent, quibus immortale R demptionis beneficium humano generi impertiretur.

Ex his arguere licet qualis virtus sit magni illius Sacrisicii tot portentosis modis adumbrati; simulque quanta sit dignitas illorum, quibus ab ipso Dixino Sacerdote, et victima facultas tributa suit illud in templis nostris perpetuo instituendi, ac ea tera persciendi ex Christi Servatoris voluntate ad aeternam P

pulorum redemptorum felicitatem comparandam.

At quum tanta illa dignitate insignitos, illa Divina possen-

160쪽

I5stes auctorItate, Te, Excellentissime Archipraesul, vos Canonici, Parochi, Beneficiarii, Sacerdotes omnes sive ex Saeculari, sive ex regulari Clero omnes vos Unigeniti Filii Dei administros

conspiciam, admiratione praegrandi perculsus Oeaeos ad vos converto, animum mentemque in vobis sisto, supernoque lumine ductus, meque maior factus, iucundissimo vestro adspectu fruor, venerabilisque metus insueta frequentia praemonitus facile statimque edoceor quae tam solemnis huius conventus sit dignitas, qui sinis, et quae utilitates tantam illustrium Vercellensium ingeniorum coegerint multitudinem. Placeat ergo Vobis, Patres praestantissimi, ut haec paulisper expendamus: nam si bene evenerit conatuique meo et voto res cesserit primum hunc comitiorum diem feliciter auguratoquo incoeptum esse confido. . . Vocatus', ut iam innui, non alia ratione, nisi ob duplex, ut Puto, quo langor ossicio et honore, sma in animis mens est, Patres amantissimi, vos pro singulari humanitate vestra molliter excepturos, si non satis digna loco, digna tempore, vobisque proferre mihi contingat.

Absoluta temporum periodo, quam post novi templi decus veterem Salomonici gloriam superare debebat, completaque dierum plenitudine Prophetarum ore praenuntiata, Unigenitus Dei Filius e Patris sinu descendens terram petiit, Verbum earo sa-Ctum; eius nativitatem miracula comitantur; vita prodigiis illustratur; doctrinaeque sanctitatem Evangelii infinita sapientia testatur: 3ocatis deinde viris, quibus verborum suorum thesaurum crederet, quique prodigiorum suorum testes essent, Ε I siae sundamenta ieriti Exiguum electorum gregem alloquens post sui oblationem moriendo peractam ipsis novae vitae arcana aperit, sanctisque legibus, quarum ad normam spirituale regnum administrari iusserat, magna quadraginta dierum spatio addita et revelata sunt

SEARCH

MENU NAVIGATION