장음표시 사용
131쪽
videlicet praescriptas recitent, charitatis opera, infirmorum Asilationem, sacras erga defunctos obligationes servent; ipsis enitendum totis viribus est, ut vitia devitent, sestis diebus ab otio, ab ebrietatibus, a ludis abstineant, Sacramenta frequentent, et Catechisticis institutionibus sedulo intersint. III. Nullum Laicorum Sodalitium sive in Regularibus sive in Saecularibus Ecclesiis excitare fas sit Nobis inconsultis: illud vero potissimum, et Vehementer urgemus, ut in singulis Ρaroecii instituantur atque institutae foveantur Sodalitates SS. Sacramenti, Doctrinae Christianae, ac S. Dorotheae; et animarum Curatores has quam maxime promoveant, atque hac de re sollicitam indulgentemque Nostram auctoritatem polliceantur. IV. Sentimus autem Nostrae vigilantiae mulierisque esse, ut in istis Sodalitiis omnia iuxta ordinem sant, ut rescindantur, Penitusque DFaneseant, ubi fortasse exarserint, iurgia et discre- Pansae; ut propriis Ecclesiis prospiciatur, atque hinc ut ipsi Constatres plane dignoscant, quanti eos in Domino faciamus, aliquas sive ab Ecclesiasticis Constitutionibus, sive a D. Caroli actis excerptus et italico idiomate intellectu omnium faciliores indicimus regulas ab omnibus Sodalitatibus religiose observandas si .
CAPUT AXIV. De Sacrosanctis Ecclesiis,
earum*ue Veneralione et cullia. I. Cuique Sacros Codices volutanti statim occurrit quantum Moyses, David, Salomon, Nehemias ad Τabernaculi decus, et
Τempli maiestatem studium contulerint; certis ergo eorum Fe
132쪽
stigiis Inhaerentes omnis cura Nobis est impendenda, ut debitus
Templis Nostris honor et observantia praestetur, et eo magis quod longe illustrior gloria Domus istius novissimae, quam prioris absque ullo dubio sit aestimanda. Ista enim et eo augustior est illa, quo vere in nostra ea omnia adimpIcantur, quae in illa tantum in figura et vaticinio contingebant. Domum Dei igitur quam maxima decet sanctitas; summus a Fidelibus bonos est illi deserendus, maxima ipsa gravitate et modestia est adeunda. II. Sint Τempla munda omnia et nihil sacris Mysteriis in ipsis indignum, si qua ex parte vel vetustate, vel temporum iniuria, vel quacumque alia calamitate, caducitate laborent, illico restaurentur, ac pristino nitori restituantur. Parietes puri sint, tectum satis sarcium, solidumque; pulvisa fornice, a muris, ab Λltaribus identidem excutiatur: pavimentum per singulas saltem hebdomadas, et chorus adiri s litus saepius everratur: sirmissimis repagulis contra imbrem, ventorumque impetum ostia ac senestrae claudantur et firmentur. Ad portas Ecclesiae et obviam introeuntibus adsit vas marmoreum cum aqua lustrali, quod creberrime expurgandum, et
aqua quo is octi luo reno auda. . 'III. Nova Templa et Sacella vel Oratoria construere, Vel constructa diruere, vel ad profanum usum convertere, Fel etiam novas Ianuas aut senestras efformare nemini liceat absque Nostra lacultate. Quando de Ecclesia Ρarochiali excitanda res erit , Nostra refert locum aptiorem ubi aedificetur statuere, et ipsius dimensiones; nec non Nobis reservamus saevitatem primum lapidem per Nos, vel per Delegatum Nostrum henedicendi. . Si vero de publicis Capellis vel Oratoriis agatur, licentiam ista erigendi minime dabimus, absque eo, quod de congrua dola
IV. Primo diluculo Ecclesiae aperiantur, occidente die claudantur, et post mediam noctis horam nunquam reserentur, niSi
ministrandi Vialici necessitas cogat: Regulares Apostolicarum
133쪽
Constitutionum memores hanc legem nunquam infirmandam in- tolligant. Nullus ab aedibus laicorum ad Ecclesiam pateat aditus vel prospectus interior absque Nostra sucultate. Parocbialium
Ecclesiarum claves penes Parochum semper custodiantur. Turris sacra tuto ostio cum Sera et cla i Obseretur, et hoc summopercurgemus etiam Regiis placitis uti par est obtemporantes. V. Ut Templorum reverentiae magis consulatur, vetitum esto diu retinere in Ecclesia spicarum manipulos vel quosvis frugis acer OS, quOS quantociuS remo eri praecipimus; ad exteriores parietes sordes non alterantur, vel aliud vile ministerium prope Ecclesiae ianuas patretur. Nemo privatas schedulas, tu itationes μ tiam sacras, monita, aliave scripta valvis vel parietibus Ecclesiae
ingere audeat, nisi huiusmodi schedulae a Nobis in hac Ci,itale probatae fuerint vel a Parocho extra Urbem; secus demandato Rectoris vel Administratoris Ecclesiae avellantur. Non
sine magno incommodo saepe Saepius a latralibus conciones perturbantur, aliaeque sacrae sunctiones: hinc animarum Mod ratores in noxiam consuetudinem introducendi canes in Ecclesiam, quod ne theatralium quidem aularum vigiles patiuntur, insurgunt, et plurimi intererit si aliquis ad illos expellendos
Matres insuper et nutrices monitas velint, ne insantulos ad Ecclesiam secum gestent, quorum vagitibus interdum sacrae personent parietes: inconditos clamores, strepitus, ludos, choreas, spectacula ad Ecclesiae vicinia, quo maxime tempore Divina peraguntur ossicia ne omnino perserant, malasque ubi O tinuerint id genus consuetudines, e medio tollere conentur. Transitum etiam per Ecclesias aut alias servitutes nullo modo induci sinant. Iuxta muros Ecclesiarum non subolescunt vites vel arbores, quae aut radicibus obesse possent aedificio, vel
VI. Sacras aedes pacis habitacula et mansuetudinis refugia armutus nemo ingrediatur, nisi honoris, ossiciique causa: hum
134쪽
ris, brachiis, cubitis sacro filiari nemo incumbat, iique pileum,
chirothecas, pallium non imponat. Aquae lustralis sontibus nemo insistat, in eonsessionalibus non sedeant, et Supra Templorum laquearia aut fornices nulla insint ad profanos usus cubicula; nullae agantur in templis repraesentationes etsi sacrae sub poena interdicti. In Sacristiam, qui locus Sacerdotum et Clericorum est, ne se inserant laici sine necessitate; ad altaria Sacerdote
Sacra ineunte nunquam, mulieres praesertim, Propius accedant. Λdversus Deminas clamare non desinant Ρastores et Verbi Dei Praecones, quae non Velato capite contra Λpostoli praeceptum Ecclesiam adire non erubuerint. Sanctam consuetudinem a priscis Ecclesiae saeculis invectam, ut foeminae seorsim a maribus in Ecclesia consistant Sacrae Concionis praesertim et Communionis tempore, Parochorum esto constanter retinere ubi viget, obsoletam revocare ubi exciderit, sua iter ac prudenter inducere ubi ignoretur. Moneantur etiam a Ρarochis mulieres praecipue ad Viae Crucis exercitium in angustis Ecclesiis ne nimium se loco moveant dum Sacerdos ab una ad aliam stationem pergit. Mendici per Ecclesiam stipem postulando vagari interdicantur. VII. Λltaria quaelibet, eorum sumptibus ad quos sive Beneficii, sive Patronatus nomine pertinent, aut si nemini obligatio incumbit, Ecclesiae aere instaurentur, et deeenter ornentur, iisque etiam omnibus instruantur, quae ex Ecclesiae ritu sunt ad celebrandum necessaria. Munus suum Patroni fideliter quoad hoc adimpleant; alioquin post dubitas monitiones iure suo privabuntur. Mensa a suppedaneo, seu praedella quatuor et viginti uncias emineat , sit longa saltem unciarum quadraginta, ad sexdecim circiter lata; suppedaneum, quod ex optimo ligno peroptamus sectum, ad minus in latitudine sit vigintiquatuor, in longitudinem mensam altaris praetergrediatur. Lapis sacer ab altaris fronte tribus tantum pollicibus circiter distet: nulla in filiari subtus pateat senestella aut foramen, ubi quidpiam asser ari
135쪽
possit, nisi sorte sint Sanctorum Reliquiae; et mala consuetudo ibi recondendi oleum pro Iampadibus exautoretur. Cancellis quoad fieri potest Altaria sepiantur, ut laici ipsis propius non
VIII. Unaquaeque Ecclesia, praesertim Parochialis Saerarium seu Sacristiam habeat, in qua ea omnia tueantur, quae tum de Sacrificio Missae, tum de Legatis diximus. Silentii nomen exaratum Iegatur litoris grandiusculis, quod nedum perperam
expositum, sed ab Omnibus servari mandamus, omissis Verbis,. quae necessario Proserenda non sunt. In ipsa stent armaria ad sacra indumenta asservanda, et attente excubent animarum Rectores, Sacrariique Praefecti ne in uliginoso Ioeo reponantur,
ne sacra Ornamenta putrescant, et Dorrumpnntur.
In Sacristia praeter sacras supellectiles habeantur Missalia eum appendice Missarum, quae Dioecesi recens concessae sunt; liber insuper Choralis, et Rituale Romanum, et apertum Sem Pin ipsa maneat Calendarium liturgicum. Quod autem ad Ecclesiarum immunitatem attinet, eum Omnia, quae hac de re oriri poterunt dissidia, per Summorum Pontificum Decretalia contemplata sint atque diremta, hinc ipsa addemus in huius Synodi appendice ut omniinis paleant, et ab Omnibus obtemperetur 13. X. AEquum est ut Ecclesiarum bona fideliter administrentur, et recte impendantur; hinc curent Parochi, ut unius vel alterius privatae administrationis arbitrio non relinquantur, ne .permultis dicteriis locus fiat.
136쪽
CAPUT NM. De Funeribus et Sepultur M.
Ι. astoris pro Fidelibus sine charitati commissis sollieitudo, quae a die nativitatis incipit, non modo ad ipsorum obitum
perseverat, sed et ultra sepulcrum est producenda. Divulsa enim ab humano corpore anima, utriusque curam gerendam tam Divinis Litteris, quam vetustissima traditione monemur.
Nam si si etiam, qui insanda calamitate nihil unquam de cor-
Porum resurrectione aut audierant, aut cogitarant, mortuorum
quamdam visi sunt euram Observantiamque habuisse, quanto magis Nos, qui Fidelis animam Caelo inserendam, et corpus ab ea seiunctum rursus ei copulandum, atque cum Christo in Bera rapiendum et iure credimus et speramus 3 Sacras igitur caeremonias et ritus ab Ecclesia in filiorum suorum exequiis Praescriptos summa sedulitate servari satagant Parochi, et illos arcere, qui profanam, si ulliui suerint, superstitionem redolere videantur.
II. Decessus signum et quidem moderatum, prius detur in Ecclesia Parochialὶ, ad quam defunctus pertinebat ante solis casum, deinde in alitis Iocis, ubi quadam de causa suffragia sunt. Septennio maiorum signum lugubre sit, et iunctio cum stola nigri coloris peragatur; septennio minorum signum sestivo more pulsetur, et cum stola albi coloris lanctio absoIxatur. Ubi de lanere Sacerdotis ratio sit, quaedam fiat in campanarum signis distinctio. III. Demortui cadaver donec insepultum remanserit, nunquam sine lumine relinquatur, nec sine eiusdem sexus custodibus. Aute horam ab obitu quartam supra vigesimam ne cadavera tumulentur, sub gravibus poenis. Si mulier ob partum, vel repentino casu quis e vi is excesserit nonnisi horis quadraginta
137쪽
elapsis et etiam serius, si ita peritis videatur, sepultura d
netur. Qui violenta morte Occubuerint eorum corpora non antea
esserantur, quam Parocho constiterit a laicalis Curiae ministris inspecta de more suisse; haec autem inspectio in Ecclesia aut loco sacro neutiquam facienda. IV. Cadavera domo levare in quamcumque demum Ecclesiam inserenda sint, ad Parochum pertinet. Ε domo ipsa, ubi quis naturae concessit, sollemniter esserendi cadavera optimam ducimus consuetudinem. Si vero domus ab oppidi vel pagi ambitu procul distet, et praecipue ubi coeno vel aquae viae corruptae reperiantur, neque pictatis, neque ulla Religionis specie illud a Pastoribus postulari potest, ut cadavera per longum iter comitentur. Itaque Praedecessorum Nostrorum vestigiis inhaerentes decernimus, si certus constitutus est loeus Ecclesiae vicinior unde senebri pompa eorum cadavera esserantur qui procul ab Ecclesia domicilium tenebant, consuetudinem esse servandam: ubi autem locus iste haetonus non est desinitus, Parochus ad domum, quae quingentos Passus non excedat a Ρarocliiali Ecclesia, se conserat; secus cadaver privatim deseratur in aliquod agreste Sacellum, vel in aliquam aediculam, sive alium non incongruum locum prope oppidi aditum, atque inde Parochus cum Clero sacrum inchoet ritum, et funebris processionis initium de more saciat. Non antea cerei accendantur, quam Parochus vel eius vices gerens advenerit, neque nisi absolutis exequiis extinguantur. Ex urbe, vel de una ad aliam extra locum in Dioecesi Paroeclym ne esserantur cadavera sine Nostra expressa licentia.
V. Ad funus ducendum caeteris praeserantur Sacerdotes, qui in Parochiali ministerio adiutorcs sunt, inde qui Consessionibus excipiendis, et Cat hesi popuIo tradenda incumbunt. Ι. Constituta hora a Parocho ad efferendum e domo eaduxer, omnes ad funus vocati sive ex Clero etiam Regulari, sive ex
Sodalitatibus, vestibus sibi eompetentibus induti in Ecclesiam
138쪽
ParacliIesem sedulo conveniant i), et precantes successiFe recto ordine una cum Ρarocho praecedant, et nulli liceat per viam aliis se comitem adiungere, vel prope defuncti domum praestolari; aliter nec taxatam stipem aut ceram accipiet, nec defuncti haeredes aliquid praestare tenentur. Sacerdotes et Clerici talari nigri coloris manicata veste ac superpelliceo induantur,
Confratres autem sacco: pluviarum tempore tantum permittimus,
ut Clerus galerum pro bireto gestet, et superpelliceo decens nigrum pallium imponat; quae, pallium scilicet et galerum extra hunc casum deserre etiam Constatribus prohibemus. Parochi deserent insuper stolam nigri coloris, vel etiam pluviale, quod in Sacerdotum laneribus semper esse adhibendum iniungimus. VII. Parochorum esto horam pro lanere indicere, et viam per quam processio dirigenda est, quae recta quoad seri potest
esse debet: in hora autem decernenda non suo tantum, sed et alieno commodo consulant Parochi; tum ipsa adveniente praesto esse studeant ne unquam aliorum longanimitate abutantur. IIora haec nunquam ante solis ortum, aut post Oecasum sine facultate Nostra decernatur, ne haeredibus quidem rogantibus, sed ita rem omnem disponant, ut saltem vix elapso horae dimidio post solis occasum, omnes iam absolutis exequiis comites su-neris dimittantur. In itinere piae preces ex Rituali Rom. Ecclesiastico cantu concinantur, etiamsi sorte gratis associalio fiat. VIII. Ut nulla unquam exoriatur quaestio, sepulturae su-ciendae locus de iure est Ecclesia illa, in qua Divina audire
ossicia, Ecclesiastica recipere Sacramenta defunctus consuevit: si quis fortassis, et ex accidenti, Vel quacumque alia causa extra territorium Paroeciae, in qua domicilium tenet, obierit, statuimus, ut nihil iuris computat Parocho loci, in quo decessit, si ex ipsius, vel haeredum voluntate cadaver sit ad propriam domum deserendum; di idenda vero aequis partibus emolumenta,
139쪽
si ibidem sepultura donari voluerint. Si hoc evenerit in Paro iis
eiusdem loci, serventur pacta conventa. Declaramus tamen si defunctus fuerit ex aliena Dioecesi id solum praestandum, eum idem omnino observatur in ipsa erga Nostros Dioecesanos; secus illius Par hi erit funus ducere, in euius Paroucia diem extremum clauserit. Ubi aliquod cadaver e sua Paroecia ad scuda, Telobtenta facultate in aliquo alio familiari sepulcro condendum privatim transferri cupiaut haeredes, integrum erit eidem Parocho emolumentum, ac si in Propria Paroecia tumularetur, quamvis nullum ibi ossicium peragendum velint. In privata cadaveris translatione per Aedam saeta, ratione transittas per alias Nostrae Dioecesis Paroecias, nihil solvendum erit; si autem publicusit cadaveris translatio, quarta Parochialis emolumenti pars cuique Parocho persolvetur. IX. Graviter improbamus morem retinendi cadavera in clesiis nocturno tempore, in quibus asservatur SS. Sacramenium. Ubi celebrari debeat postero die Missa praesente cadavere, tum die antecedenti expletis in Ecclesia precibus, nulla interposita mora cadaver in locum extra Ecclesiam, Depositum vocitant, reponatur eorum expensis, qui suneris emolumenta persolvunt, et ne ad Ecclesiam reportetur ante horam qua Missa
erit celebranda; hac autem, et exequiis absolutis illico ab Eeclesia remo eatur.
X. Quum aequitas et recta ratio postulet ministrantem Altaride Altari vivere, hinc emolumenta senerum ab haeredibus accipiant Parochi post peractum senerarium munus iuxta laudabilem cuiusque loci receptum morem, aut legitimas conventi ues, quas observare iubentur. In emesumentis exigendis nec rigidiores, nec plus aequo sollicitos, nec negligentes se exhibeaut. Caveant ne lanus ducere renuant, aut ultra tempus disserant ob dilatam solutionem sub gravibus poenis. Si quis vero pro arbitrio, vel malitiose fraudare debitum praesumeret, Peractos ere, quod iure debetur, repetatur.
140쪽
135XI. Caveant animarum Curatores, ne quid emolumenti pro
ere pauperum lanere expetant; gratis enim associationis et wpulturae ossicium ipsis praestandum est, adhibitis saltem duobus cereis circa ipsum cadaver efferendis, vel alicuius piae Sodalitatis vel Parochi expensis. Imo cum antiquissimi sit Instituti ut quoad seri potest, Missa pro defuncto celebretur antequam Sepulturae tradatur, idque Christiana suadeat pietas, hinc ut huiusmodi beneficio etiam egeni gaudeant, Ρarochi pro defuncto paupere Missam saltem lectam celebrare non omittant, etsi ex eius bonis eleemosynam binae libellae Pedemontanae elici nequeat, neque a pio aliquo benefactore conseratur, desumi illa poterit ex loeulo ad excipiendas pro defunctis eleemos3nas in Parochialibus Ecclesiis destinato; qui loculus seu capsa erigi etiam poterit in unoquoque Di resis Hospitali, ut egenorum
ibi decedentium animarum pari ratione consulatur. Caveant insuper Parochi ne pauperum cadavera esserantur, quin eorum corpus aliquo etiam discisso velo aut indario operculetur: id enim pudori non minus istam charitati repugnat, ne paupertus
qua miseri in hac vita laborarunt post mortem persequi atque adhue illis esse dedecori videatur. XII. Quoties tamen ignoti quam noti hominis cadaver secus
iam vel alibi reperitur, nonnisi praehabita Iudicis disquisitione
et assensu illud humo contegatur; eoque magis, si levis etiam insit snspicio non naturali morte Oecubuisse quod semper pra sumere licet. Ut autem eiusdem momini ac conditioni quo in liori fieri potest modo suppleatur, accurate deserit da statura. apparens aetas, capillorum color, habitus, aliaque ad ignotos designandos adiuncta; nec silentio praetereunda si qua penes
ipsum fuerint Catholicue Beligionis argumenta. In dubio an ignotus Catholicam profiteatur Religionem, in eius Avore iudieandum erit, et Ecclesiastica sepultura donandus. Caute se g rant Parochi in den ganda alicui Ecclesiastica sepultura, etiam cum agitur de publicis peccatoribus, et semper Episcopum con-mulant. ipsi se mandata I raestolentur.