장음표시 사용
41쪽
caelatam vel pictam Christi essigiem, aliudve receptum Sacramenti symbolum; tuta sera optime muniatur, cuius claFis argentea sit, vel saltem deaurata, a qua pendeat aureum vel h losericum seniculum, a Parocho vel Sacrarii Custode, numquam a laico homine, religiosissime custodienda. Nullibi liceat Eucharistiam asserxare sine expressa Nostra facultate exceptis Par hialibus Ecclesiis vel Regularium, vel iis, quibus indubio iure fas sit. III. In Tabernaculo in quo Christi Corpus reconditur, olea
sacra, vel Sauctorum Reliquias etiam S S. V Crucis vetamus Iocari. Pyxides duae sint argenteae auro intus illitae, quarum una amplioris formae semper Telo operta particulaS contineat lotidem quot sidelibus Communionem petentibus sussciant, octavo quoquo die, hiemali autem tempore ad summum duod cimo reno andas, ne e servandas quae iam viginti a consectio dies enumerarent: altera se ac minoris in Ecclesiis Ρarochialibus qua ad infirmos Eucharistia descratur. IV. Ostensorium quo publicae venerationi Sacramentum sistbtur ex auro vel argento vel aurichalco inaurato sit, tantae amplitudinis ut capi facile hostia possit, vitra habeat utrinque pellucida, lunulam auream vel argenteam deauratam, et sub lunula parvum et oblongum scutum argenteum pariter deauratum, in quo si qua decidant fragmenta excipiantur, et iacilius a Sacerdote colligantur: scutum acque ac pyxides saepe puriscentui. Vasa haec si vacua silerint, a tabernaculo thmoveantur; nitidissima semper sint, et si auri interior superficies suerit abrasa, no*um ibi aurum inducatur. V. Curent Parochi ut diu noctuque lampas plintinenter ante tabernaculum exardescat, non ut o oleo quam ex olivis expresso nutriatur, eorum sumptibus ad quos iuxta locorum consuetudi- .nem pertinet: omnem hac de re sestertium impendant ne poenas
arbitrio Nostro infligendas incurrant, si eoruni vel dethstabili negligentia, vel turpi avarilla quandoque splendescere desinat. I. Nefas esto Pyxidem aut Ostensdrium exponere ad fores
42쪽
. . . δῖEcclesiae, aliove deserre ad incendia sedanda, turbines repellendos, suminum exundationes eoercendas: id sub suspensionis poena vetitum edicimus. In his casibus uti et pro infirmo, vel in agone constituto aperire licebit tabemaculi ostiolum et accensis saltem duodecim luminibus Ρyxis suo conopeo velata ita constitui poterit, ut populi conspectui patefiat, et peractis eius rei causa statis precibus, ubi pluviale et incensum adhibeatur, populo benedictionem impertiri licebit. VII. Quando ostensorium, seu radium cum visibili UOstia adhibetur, semper sub umbella, quam Baldacchinum vocant, exponetur, et quatuordecim saltem candelae accendantur. III. Publicam Sacramenti expositionem nisi in casibus ba tenus probatis sine Nostra licentia in Ecclesiis etiam Parochi libus, et Regularium utriusque xus fieri prohibemus. Quolie cumque autem siet publica Eucharistiae expositio per diem, aut triduum, praecipimus ut Sacerdotes duo, vel duo Clerici supe pelliceo induti ad altare semper distributis horis adstent, et si Clerici minime sufficiant, constatres saltem duo, sacco induti,
extra Presbyterii cancellos Sacramentum continue venerentur. Dum autem solemniter manet expositum caveant ecclesiae ubnistri ne quid in Rubricarum Ieges quod irreverentiae redargui
IX. Singulis Dominicis, et omni die festo in qualibet Paro cia post meteras sunctiones Benedictio ad maiorem aram populo impertiri poterit, quemadmodum et in sestivitate, novendio, vel Ellam ob privatam causam aliis diebus. Bis autem vel pIuries eodem die, eademque in Ecclesia, sine Nostra expressa licentia populo benedicere omnino prohibemus, quaecumque sit contraria consuetudo etiam apud Regulares, a quibus obtemperatum iri nobis pollicemur, lato hac de re S. Congregationis derecto: sinimus tamen eas iterari eum Viaticum ad infirmos desertur, aut
43쪽
ad ostiolum tabernaeest ingruente procella, vel pro aegroto exis mos spiritus trahente exponitur sacra Pyxis, Fel cum post minplicationem SS. Sacramenti mane habitam in reditu ad Ecclesiam Benedictio datur, atque iterum post Vesperas nova Benedictione ossicia omnia divina consciuntur. . . . X. Dum expositum est SS Sacramentum, saerae Beliquiae ac Sanctorum estistes nisi sint ad ornatum tantum ) ne in a in pateant, prout et animarum purgantium; etiamsi earum Ergo instituta sit Oraeio, nec nigro colore induatur presbyterium, nec pegma funebre in Ecclesia erigatur. . XI. Nisi Nobis annuentibus, nullae aliae processiones Cum SS. Sacramento quam illae, quae legitima consuetudine invaluerunt, instituantur. Sollemni supplicationi, quae in die Comporis Christi peragitur, omnes de Clem et Saeculari, et B gulari iure, vel usu sistricti) necnon Oratoriorum Sodales, Hospitia etc. accensos cereos manu gestantes intersint, sub poenis arbitrio Nostro infligendis: immo in hoc tanto temporis adiuncto pro decoro viarum Ornatu in Clero, . ac populo sancta insurgat aemulatis prout per Litteras Nostras saepe hortati sumus ; et ubi Sacerdotes liliὶque Ministri clim planetis et dalmatieis incedere consueverunt, albas et caeteras quoque Sacras Vestra Pa .riter. aSSumant. .
' I. Itinucleatis quae ad Eucharistici Sacramenti honestam curam, et cultum stactanda censuimus de Sacramenti eiusdem susceptione, in qua vere Omnipotens se salutis largitorem pra
sertim ostendit, sermocinabimur. ι a .. .. - .
44쪽
Animarum Curatores in primis enixe exhortamur, ut populum edoceant mirabilem huius Sacramenti xirtutem, sanctitatem, sublimitatem; quando, ubi, et quomodo urgeat Pascbale pra ceptum, ingentes fructus ex frequenti communione prodeuutes, animi demum, corporisque dispositiones.
II. Feria V. in Coena Domini, Sacerdotes omnes et Clerici hi superpolliceo, illi stola etiam induti de manu Sacerdotis sollemniinr celebrantis in sua Paroecia ad caeterorum exemplum
Sacramentale Christi Corpus accipere curent. Reliqui Fideles in sua quisque Paroecia a Dominica Ρalmarum ad Dominicam in Albis inclusivo Ρaschalis Communionis praeceptum rite adim- Pleant, nec quis huic praecepto, se satis cisse putet si in alia Ecclesia aut Regularium aut in Cathedrali, aut in Ecclesia Xenodochii Maioris huius Urbis Indulgentiarum specie sanctam
Eucharistiam adsceperit, nisi Nostra. et Parochi licentia accesserit, quo in casu semper crit Parocho Paschalis schedula
III. Paschali tempore animarum Pastores curent vel Per Se, vel per ullum . specialiter delegatum Sacerdotem SS. Eucharistiam impertiri, et per ministrum spectatae probitatis, et sidet schedulas distribuant, easque subinde colligant, animas ostiatim describentes, quarum propterea catalogum hac etiam de causa quotannis ab ipsis faciendum praecipimus. Iis, qui schedulas proprias aliis tradent poenam interdicti minitamur. IV. Ob iustam sive ob ementitam causam tempore Paschalia propria Paroecia discedentes, et ad locum unde digressi paullo post remeantes, nisi annuae Communionis praecepto in propria Paroreia quindecim dierum intervallo satisfaciant, aut iam alibi satisfecisse indubitanter Ρaroelio demonstrariut, inobedientes
V. Paschali Communioni recalcitrantes, privatim, et lenitera Parocho excitentur, poenis in indociles. propositis. Irritis pri- atis admonitionibus generatim in tribus concionibus nomen
45쪽
4 eum adiunctis quibus facile dignoscatur, silentio praetereundum
desidiosos gra iter redarguant: interiin illorum nomina Post s stum SS. Τrinitatis clanculum, et sidentor ad Nos deserant Ρ rochi, ut ipsorum saluti paterna charitate Prospiciatur. VI. Verecundia et moderetia ex caeteris creaturis soli humano generi tamquam privilegium distinctivum datum a Supremo Muneratore suit: brutis animantibus se ergo assimilare Iiduntur a tam praeclaris dotibus abhorrentes. Sanctum non est dandum canibus: ideoque a Sacra Mensa arceantur mulieres aperto ea- Pite, Procaci ore, nudato pectore accedentes, publici concubinarii, helluones pertinaces, Iunones, Publice quae corporis qua
stum iaciunt, blasphemi, in mes, lacinorosi, ebrii, malefici, illi
denique omnes, qui ob recens perpetratas iniquitates pessime apud gentes audiunt, donec manifesta poenitentiae praebeant Rrgumenta: coniuges quoque sine legitima causa Nobis cognita non cohabitantes. VII. Dc pueris ad Eucharistiae Sacramentum suscipiendum vehementer sollicitos optamus animarum Rectores, qui toto quidem anni cursu, sed praecipue integro quadragesimali tempore, ut diximus de Doctrina Christiana pertractantes, Pueros et Puel
las erudient, ut illi qui digni et idonei suerint probati, ad primam Communionem aceedant; ad quam nemo Praeter Parochum ius sibi illos admittendi vindiceti Advertant autem Parochi ut quantocius pueri ad communionem admittantur, ita ut nemo tredecim vel quatuordecim annorum aetatem praetergredi tur, quin ad Communionem Paschalem accedens, Christi nus dignoscatur. VIII. Communionis primum sumendae alia dies pueris, alia puellabus praestituetur. Cum in Ecclesiam convenerint omnes in unum coacti qui primum Christi Corpore roborantur, post ab ipsis factam peccatorum consessionem, Par lius vel alius Sacerdos preces recitet in suscipiendae Communionis praeparati nem et post ipsam alias in gratiarum actionem eorum aetati
46쪽
maxime accomodatas; caveat insuper ut omnia quiete, decore
ac Summa cum re urentia Peragantur.
IX. Interiori cordis munditiei congruat externa dignitas, qua graviter Sacramenta ministrantur. Ideo ante altare ubi SS. Eu- Charistiae opera datur, seamnum vel cancelli extent mappa munda et candida operti. Ibi Fidelibus genuflexis, maribus quoad fieri possit a Deminis distinctis, singniis singulae sacrae particulae tradantur, ac de Ρyxide, non de patena nisi a legitima causa, - et tunc ad evitandum lapsus periculum quinarium numerum ne
X. Animadvertant Sacerdotes ne in nocte Nativitatis Domini, aut die Paraseeves Communionem administrent exceptis morbo laborantibus, prout et in Missis de Requiem cum particulis prae consecratis PFxidem extrahendo. Hoc autem semper Fideant, ne Iaici et praecipue mulieres pro S. Communione ad Altaris gradus accedant, sed tantum ad Arae cancellos consistant. XI. Saepe inter annum Parochi e suggestu verba iacient essic iter et intenso gelo permoti ad populum de huiusce tanti Sacramenti magnitudine et sublimitate: eiusdem praestantiam tendent, summam Dei Servatoris erga homines bonitatem pra dicabunt: quid enim Domino supererat quod donaret 2 Fideles ad eius frequentiam adhortabuntur, et potissimum ad sensus gratissimos erga illum qui divitias divini sui erga homines amoris veluti effudit. Lbi enim, qua alia maiori evidentia cor Suum quam in hoc ineffabili Sacramento nobis patefecitγΕt quippe viri sanctissimi aeque ac omni Sanctorum doctrina eruditi, qui in hoc ministerio nobis praeierunt cunctas Tias re seraverunt quibus in via salutis procederemus, rationes omneSindicarunt quibus Dei semitium prosequamur, et vos ad illam persectionem dirigamus ad quam omni ope nobis enitendum eSt, iure Succenseremur, si de pio suavissimoque cultu Cordis Iesu aliquid repetere Nos oblivio cepisset; nempe de illa devotione eximia et dulcissima, quae delicias efformare debet ani-
47쪽
marum singularum, quae vere erga Redemptorem serventissimo amore excitari cupiunt.
Pientissimam illam commemorationem quam in praecedenti' Synodo Antecessor Noster perhibuit de sanctissima Cordis Iesu devotione, verba illa a sollicitudine salutis animarum inspirata, vobis recurrenda suademus et urgemus; heque id addere Nobis
fas est, quin plura ibi reperiatis. Quid enim a Nobis aliud diei posset, nisi in illo Corde quod est ipsum vivisicum Cor Pe
sonae Verbi, pro humanitatis salute aeterno amore flagrantissimo, perennem illam et inextinguibilem caritatis flammam ardere, qua adeo indigni sumus et quam tamen tam ubere liberalitate largit 7 Quid de Corde illo vobiscum rursus sermocinemur, quod septies, . vel potius millies in die a culpis nostris, a nostris iniquitatibus confossum vulneribus, ea tamen inexhausta maDSu tudine inexplebilique caritate est, ut veteris labis lavacrum a sidue suppeditet, expiationem actualium noxarum praebeat, Pi musque haud dubitandum suturae aeternae salutis qnotiescumque rite eius iucundissimas invitationes amplexari sciamus, quibus eupit, vest, extimulat ut cum illo coniungamur eodem desiderio, eadem anxietate qua nobiscum dissolvi et esse expetit et ardet γStudete ergo, ut quotidie saltem Cordi illi tanta benevolentia, tanta dilectione incensum, quod gaudio ad quodcumque nostrum meritum palpitat, dolore et aegritudine salit et contristatur quotieseumque foede labamur; quod nos tepidos inflammat, segnes et vecordes excitat; quod omnes una amplectitur, omnes petit,
Omnes cogit, cogitationem unam, precem, affectum meremus, unde exemplo nostro omnes intuentes .nos mo eamuS, Ut DOS S quantur, atque ad currendam viam persectionis aemulentur.
48쪽
De Eucharistia act infirmos aeferenda.
I. Infirmis quam maxime consciatur, ipsisque praemissu Sacramentali Consessione. sollicito Eucharistiam per se ipsum si fieri potest, vel per Sacerdotem Consessarium Ρamchus administret, antequam vi morbi mens et sensus profligantur. Si diuturnior fuerit aegritudo, etiam ritu Viatici sas erit identidem Eucharistiam petenti concedere; imo ne renuant Ρarochi hoc salutis pignus saepius aegrotis ipsum eupientibus deserre; et Ecclesiasticos viros omnino docet ipsum frequentius sumere sive ad propriam sanctificationem, sive ad aliorum aedificationem Insirmis qui longa salutis imbecillitate ab Ecclesia prohibentur, sub communi ritu ieiunis deserant. Et laxit Deus ut in Nostra Dis est saluberrima obtineat consuetudo, quod a multis iam seri gaudemus, ut in maximis solemnitatibus infirmi Christi Co pore reficiantur. Pueros etiam in viine discrimen adactos, etsi ad Communionem nondum admissos, si Fidei rudimenta teneant, et caelestem a terreno pane discernere sint idonei, eiusdem participes Volumus. . . . .
II. Quum Viaticum ad aegrotum desertur quod premente morte qualibet etiam noctis hora fieri debet in omnia serventur,
quae a Bit. Rom. praescripta leguntur. Convocabitur populus campanae signo, n turno tempore excepto, accensae serantur laces ad minus duodecim, necnon. duae saltem laternae, ne is bris aut ventorum impetu omnia lumina extinguantur. Sacerdos
in civitatibus, suburbiiis, oppidis et pagis pluviali albo indutus Sub magna umbella procedat; duas vel tres particulas in pγxide
Seeum serat: praeeunte qui tintinnabulum exagitet, qui bulgam Cum corporali, vas aquae Iustralis cum aspergilio, qui meusv-
49쪽
Iam ligneam parvulae umbellas coniunctam panno serico albicoloris adopertam gerat, in qua mensula, quum ad aegroti cubiculum ventum sucrit , pyxis superposito Corporali collocetur. Dum proceditur, canantur Tel alternatim recitentur Psalmi, hymni, et preces ConSuetae. III. Administrato Sacramento, Sacerdos eodem unde abiit' apparatu ad Ecclesiam redeat; ibique commendato adstantinmprecibus aegroto, et edictis Indulgentiis concessis Fidelibus S. iaticum comitantibus, benedictionem cum pyxide impertiatur: Indulgentiae ad calcem Synodi adnotabuntur. IV. Si ad loca campestria et ab Ecclesia valde dissila des
rendum sit , iaticum, tunc una tantum asseratur sacra Parti
eula in parva pyxide serica bulga albi coloris occlusa, sericisque suniculis collo Sacerdotis appensa, ct Sacerdos superpelliceo, stola, et velo humerali tantum indutus incedere poterit; angusta umbella utatur, et quatuor ad minus sacra splendeant, et inde expleta Communione sacra indumenta deponat, yri Mimque
domum sine ulla processionis forma quisque re eriatur.
Curabit autem Ρarochus, ut pauxillum aegrotus pro viribus. et habita loci et adiunctorum considerantia, in gratiarum actione maneat, animo in tanti mysterii meditatione intento, . et ut circumstantes ab intempestivis et ineptis garrulitatibus abstineant, datis super hoc e suggestu salutaribus populo moemonitis.
V. Domum tae Paschali quindena omnes qui valetudinis causa ad Ecclesiam se conferre nequeunt, domi, vel aliquo in Sacello Communionem percipiant. Qua de re monito Dominica praec denti populo de die, qua sacra iunctio peragetur, curet ut ipsa solemni pompa abSol atur.
50쪽
CAPUT K. De Missae Sacrisscio.
I. acrosanetum Encharistiae Sacrificium Saeerdotibus cel braturis ob oculos recurset quam excelsum opus aggrediantur: idcirco ne Iethali ulla culpa foedati accedant, ne iudicium sibi manducent, et bibant; quotidie conscientiae suae rugas et maculas investigent, easque crebro ac semel saltem in hebdomada exomologesi expurgent. Ab intima animi munditie pios ne di iungant affectus, mentalem orationem, Malutini, Laudumque recitationem, intentionis directionem, in sacrario per aliquem temporis lapsum praescriptas preces effundant, et ab inanibus co loquiis abstineant: manus autem non modo antequam domo egrediantur, verum et in sacrario abstergant: ideo praecipimus, ut labrum vel marmoreum vel lapideum ad manus abluendas cum appenso manulergio mundo in omnibus Sacrariis teneatur. II. Nefas esto cuilibet Sacerdoti Missam celebrare sino h bitu quem talarem voeant, et leges confirmamus hac de re a
Praedecessoribus Nostris latas, si in poenamque suspensionis ipso facto robur habituram inobedientibus. Ut autem mentem Nostram apertius patefaciamus, tolerabimus, ut exteri Sacerdotes hoc est ab aliena Dioecesi in Nostram advenae , et subditi per Nostram Di cesim iter facientes, Urbem, Oppidum, aut pagum aliquod petentes ad Octiduum tantum in Missae celebratione utantur non dimidiata Teste lateribus circumamicta, quae semper vetita censebitur, sed veste ab humeris ad talos usque prolixi licet manicis destituta, atque in sacrario superinduta, qua etiam uti poterunt Sacerdotes in Ecclesiis campestribus a Par hiati,