Acta synodi discesanae vercellensis primæ quam excellentissimus et reverendissimus d. d. Alexander ex marchionibus d'Angennes Dei et apostolicæ sedis gratia sanctæ vercellensis Ecclesiæ archiepiscopus habuit anno Domini 1842 diebus 7, 8 et 9 iunii po

발행: 1842년

분량: 386페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

. habeatur liber in quo separatim dictae singulae obligationes iterum notentur ex una parte; ex altera vero quilibet Sace dos, ad quem spectarit, testetur se statis diebus eas adimplesse; vel si per alium satis secerit is alius scripto sidem faciat. Item si quis legitimam consecutus veniam Missas Beneficii vel Legati alio celebrandi, tenetur singulis annis adtestationem celebrationis mittere ad Reetorem Ecclesiae, in qua Beneficium vel Legatum fuit constitutum, ut in huius Ecclesiae eodice de oneris satisfactione veritas explorata putescat. Insuper, quum vel temporarii Legati titulo, vel Religionis ergo aliquae eleemosynae manuales, ut aiunt, a Fidelibus propter Missae celebrationem tradantur, alter distinctus erit liber, in quo et munus susceptum et muneris satisfactio describatur. Quae adnotationes a quolibet Sacerdote singulis diebus, priusquam ab Ecclesia discedat , seri debent. XIII. Qui igitur in hisce tesseris Missas a se celebratas minio Iucido non describit, qui Missam adnotat ea die a se celebratam seu applicatam quam reapse non applicarit, qui aliena manu Missam tamquam a se celebratam essinxerit, quam alter Pro eo celebravit, hi omnes Missas repetere tenentur si), ac tu ipsos graviter animadvertemus, ac si ossicio suo defuissent. Si quis quod Caelum avertat in plures quam reapse celebraverit, Missas seienter et fraudulenter inseribere ausus erit, suspensioni a Divitiis ipso facto obnoxius esto. Item si quis eas per trimestre praetermiserit, ad quas vi Beneficii, vel Legati certis diebus adimplendas devincitur, pariter ipse suspensionem subibit. XIV. Qui Missas celebrare tenentur ad ratam proventus

proprii Benescii, Capellaniae vel Legati, iidem librum habeant,

in quo visendos adamussim praebeant fructus pereeptos; ut si a Nobis requisitio instituatur, congruam probationem hauriamus: in morosos vel inobedientes acre siet iudicium.

Const. Clem. XI. 25 Iun. 1708.

62쪽

XV. Quotiescumque Ara ubi celebrare Oportet, vel interdicta esset, vel praescriptis carens supellcctilibus, hisce easibus in Maiori Λra, vel, si impedita suerit, in alia eiusdem Ecclesiao

interim Missae onerentur. I. Nemo etiam perpetuarum eleemosFnas Missarum SOMSacerdotis chirographo contentus persolvat, nisi eidem accedat vel Legatorum Promotoris, vel Ρarochi declaratio in sacrarii libro suisse inscriptas; secus periculo se exponet Mimarum Oneruiterum implendi. . XVII. Libri huiuscemodi sedulo custodiantur a Parochis et sacrarii Praesectis, ut fides de onerum satisfactione eluceat; eosque invisendos et recognoscendos exhibeant, sive Legatorum Promotori, sive Revisoribus a Nobis ad id munus obeundum delectis. XVIII. Qui religioso legata servant, videant ne ab haeredibus. et successoribus negligi possint. Quapropter animarum Curatores, si aliqua suspicio irerepserit an haeres vel successor sit onerum Obliturus, supremis tabulis, vel actu inter xivos caveanι, legatis exempli gratia, vel cessis Ecclesiae bonis, quae

oneribus aequiparentur. - , .

CAPUT XII. , . De Sacramento Poenilentiae.

I. Deus qui dives est in misericordia et miserationibus. eb . qui cognoscit figmentum nostrum, alteram etiam post nausea gium tabulam nobis peccantibus exhibuit, Sacramentum videlicet Poenitentiae instituens quo lapsis post Baptismum recon ciliationis donum consertur. Igitur animarum Moderatores fideles adhortentur, ut, noti Paschali dumtaxat tempore, vero Crebrius etiam per annum, sollemnioribus saltem sestis ad hoc Sacru-

63쪽

58 mentum accedant. Ipsos monitos Felint quoque ut decursu Quadragesimae conscientiam expurgare satagant commodius, nequo omnes in Maiori Hebdomada Ecclesiasticae legis solutionem

praestolentur.

Tum ipsi, tum caeteri Verbi Dei praecones frequenter Fideles

edoceant, quid hoc Sacramentum suseepturi asserre debeant; quomodo se praeparare, qua diligentia Suae quisque conscientiae latebras expIorare; quibus animi cordisque dispositionibus se sistere, quid credere, quid sperare, quid agere, quibus excitati caussis dolere; quid firmiter statuere debeant, ut saluberrimos Sacramenti fructus consequantur. II. Nullus Sacerdos sive saecularis, sive regularis Parochis exceptis, quos pro universa Dioecesi approbatos declaramus dum in ossicio permanserint, praesumat Sacramentales Consessiones excipere, nisi antea a Nobis fuerit legitime approbatus sub poena excommunicationis illico incurrenda, nisi de mortis articulo res sit, quo Sacerdotes omnes quoslibet poenitentes a quibusvis pcecatis et censuris absolvere possunt i). Hisce temporum adiunctis tamen advertant Sacerdotes, ab infirmis in mortis articulo constitutis, censura Nobis aut Sanctae Sedi reservata obstrictis, reposcendam prius esse promissionem tum parti laesae satisfaciendi, tum Superiorem adeundi, ut eius mandata suscipiant, Si con alescant; idque sub poena relucidentiae. VIII. Nemo ad Sacramentale Consessionum excipiendarum munus admittetur, nisi praevis experimento Nos certiores etiam atque etiam secerit, susscienti doctrina, multisque virtutibus

Ρraeterea tum qui hoc ossicium primo suscipere cupiunt, tum qui habitae lacultatis prorogationem velint, proprii Par chi et Regulares sui Superioris testimonium praeserent, quo

ιὶ Conc. Trid. sem. XIV. cap. I. et sess. XXIII. de res cap. 11.

64쪽

Nob;s eniteat de eorum prudentia, scientia, moribusque int minatiS. Nobis insuper liquidum fiat eosdem casuum moralium disputationi ac divinis ossiciis interfuisse, Consessionis Sacramentum frequentasse, et Catechismi explanationi incubuisse. Nobis aurem metipsis pollicemur, Ρar hos, et Regularium Superiores prudentes, et sinceros in huiusmodi testimonii dictionibus sopraestituros, ne ad tantum ministerium exercendum admittamus, aliena fide decepti, non necessariis dotibus apprime praeditos,

et instructos.

Neminem demum facultate exeipiendarum Consessionum d nabimus, quin antea Gregorii XV, et Benedicti XIV Constitutiones contra sollicitantes intentissime perlegerit, quin et professionem Fidei pronuntiaverit ii.

IV. Facultatem hanc ad tempus concedemus; et iunioribus Sacerdotibus, nisi aliqua causa aliter postulaverit, pro maribus lanium impertiemur. Qui autem generatim Consessarii approbati sunt, sciant sos ipsis numquam esse Monialium consessiones excipere, et pro uno Monasterio approbatum pro alio minime

Volumus autem ut quotiescumque agetur de Consessariorum electione, sive in sacrarum Virginum Congregationibus sive

in puellarum hospitiis et gynaeceis vulgo consereatorii in ii

ad quos spectat electio, antequam haec fiat, Nos consulant, Nostrumque iudicium exquiranti V. In hoc sancto munere confirmationem exoptantes, litteras primae approbationis ante mensis Februarii finem in urbe Curiae Nostrae, in Dioecesi Parocho tradant, qui eas simuleollectas , icario Foraneo statim remittet, cuius erit ad Nos ante diem sextam Martii confirmandas reddere. Si quid do Consessariis Nobis aperiendum alteruter, es uter que duxerint, per epistolam Nos edoceant.

65쪽

Quilibet Consessarius, postquam proprias litteras Curiae vel Parocho tempore constituto, commiserit, iurisdictione adhuc polleat, donec eusdem recuperaverit, nisi sibi ablatam potestatem

noverit.

Si quis vero oblivione minime suspiciosa litteras approbationis non remiserit, adhuc ipsi iurisdictio permanebit, et quidem etiam post oblivionem det tam ad viginti dies sequentes, ut praedictas literas iterum a Nobis confirmatas Obtinere queat: quo tempore exacto, si consessiones scienter excipere audebit, minime prorogata licentia, graFibus exercebitur Poenis, quippe qui iurisdictione destitutus. I. Quemadmodum pessime vocationi respondent, qui ordinis potestate perperam, et inoperose insigniti abeunt, ita omni studio a singulis est contendendum, ut sacrarum rerum doctrina. et virtutum omnigeno praesidio instruantur, ut tanto ministerio digni evadant, et postea sibi, et poenitentibus optime consulant: memores salutem aeternam peccatoris, vel ipsius damnationem quammaxime a Consessariis Saepissime pendere. Ideoque diurna nocturnaque manu monita ersent D. Caroli,

D. Francisci Salesii ad Consus, 'os, et praxim Consessariorum S. Alphonsi De Ligorio.

Assiduis etiam precibus se, et poenitentes Deo commendent, et quoties hoe verendum munus aggrediuntur, preces pie et intenso animo sundant tam ante, quam post ministerium absolutum.

VII. Externus Consessarii habitus Osssicii dignitati haud dissentaneum se PraeStet.

Consessiones excepturi extra sedem consessionalem, Sacerdotes veste talari induantur, et stolam violacei coloris; in sede vero ipsa superpelliceum etiam gestent, saltem diebus sestis, praecipue si pluribus sit praestanda poenitentibus auditio. VIII. Sedes consessionalis, quae nunquam in Oratoriis locanda est nisi Episcopo aunuente, Sit decenter constructa, et in conspicuo Ecelesiae loco sita. Fenestellam utrinque in lateribus

66쪽

II habebit, crates, seu lamina per rata asseribus infixa. Has er tes tegat insuper Ostiolum ita statutum, ut eo aperto dum poemnitentem audit, a caeterorum aspectu se subtrahat Consessarius.

Ex parte exteriori ostium adsit sera, et clavi munitum, ne laicis aditus pateat ad sedendum, vel dormitandum: intus super senestellam sit Casuum index Nobis reservatorum: foris ex utraque parte aflixa conspiciatur Crucifixi imago. IX. Mulierum consessiones sub poena suspensionis a Confessionibus excipiendis, nonnisi in sede Consessionali cratibus instructa audiant a latere tantum, non ante; et diurno tempore, scilicet post solis ortum, et ante illius occasum, nisi infrmitas vel alia gravis necessitas aliter postularet, aperto tamen cubi culi ostio, vel aIia adhibIta euutione. .

Sin tempore Exercitiorum Spiritualium, propter frequentiam Populi, rerum adiuncta cogerent, mulierum consessiones etiam nocturnis horis exaudiri veniam concedimus, dummodo in Ecclesia hinc et inde a qualibet sede consessionali geminac ardeant saces: nec viri ulli sinantur ad illud sedilium Iatus accedere, ubi mulieres consistant, et Ecclesia sit satis illuminata. Quoad virorum consessiones optandum ut in loco sacro excipiantur. X. Sedentes pro Poenitentiae tribunali placidum, neque uti

quam mutandum Vultum ostentent: paterna charitate omnes indiscriminatim excipiant; laxas aeque ac nimio rigore scatentes opiniones devitent. Si ignotum, ac praesertim rudem poenitentem audierint, initio quae eius conditio, quod vitae genus, quampridem consessus sit iuvestigent: an alias iniunctam poenitentiam expleverit ran conscientiam excusserit, an Fidei rudimenta calleat, et actus Theologicarum virtutum et Contritionis elicuerIt. Α patribus similias insuper sciscitentur an filios, et simulos Christianae Doctrinae imbui conentur, an et qua de cauin mOrosi debitores sint erga pia loca, et an pias defunctorum O-Iuntates adimpleant.

67쪽

62 Diligenter quoque peccatorum numerum inquirant, speciem, circumstantias, quae peccati speciem mutant, vel notabiliter eius malitiam augent, ut quando, et quibus conserenda, Vel neganda, vel disserenda sit absolutio, penitus dignoscant. Hinc ob men-lem habeant propositiones de consuetudinariis, recidivis, et in proxima peccandi occasione existentibus a S. Sede damnatas, et quae in ordine ad hoc Sacramentum confixae sunt a Bulla Auctorem Fidei: a nimii rigoris, et nimiae laxitatis nota P riter abhorrere studeant, et suis privatis opinionibus in rebus dubiis nimis non adhaereant, sed spectatissimos scriptorra, et Praecipue quorum doctrina ab Ecclesia examinata, et probata

suit consulant.

Quod si e factis interrogationibus hauserit Consessarius m nitentium aliquos de quibusdam gravibus peccatis nunquam

svisse legitime consessos, aut anteactas consessiones, Propter

aliquod vitium, nullas fuisse reperierit, poenitenti praeseribat,

ut generalem vitae praeteritae consessionem faciat.

XI. Ab imprudentibus, inanibus, vel curiosis interrogationibus abstineant Consessarii: poenitentium aetatis, sexus, et ingenii rationem habeant, ne aliquibus temere ignotas peccandi vias commonstrent, et crimina promo eant.

Noxae complices a poenitentibus sub gravibus poenis in Apostolicis Constitutionibus latis in porperam ne inquirant: et eou- sessionis integritati consulere studentes, caveant lamen ne illorum vel poenitentium nomen, habitationem, aliasve qualitates, et adiuncta, quae nihil ad necessariam Consessionis integritudinem reserant percontentur.

XII. Sacramenti Poenitentiae ministri caute procedant nedum in iis absolvendis, quos alii inabsolutos dimisere; sed erga illos praeeipue, qui absolutionis incapaces sint: qui nulla dant doloris signa, nec determinatam praebent a sordibus abstinendi oluntatem: qui praecipua Fidei mysteria ignorant; qui proximam peccandi occasionem deserere; damna et iniurias rebus,

68쪽

personis, famae illata rependere; inimicitiis valedicere, et publica scandala reparare disserunt, vel recusant; mulieres ad scandalum ornatae et nudato pectore ad tribunal accedentes; vel quisitios, servos, sibique obnoxios ad Doctrinam Christianam discendam mittere negligunt; qui peccata et consessionem sine ulla emendatione alternant; hi omnes benigne quidem recipiantur, verum minime a Consessario absolutionc donentur, nisi vera, et germana praestent Contritionis documenta. Si contigerit absolutionem disserri, non aspere dimittantur poenitentes, sed Sua Titer et eomiter edocendi sunt quid agere debeant, ut ad gratiam in Sacramento recuperandam se disponant.

XIII. Si ineunte, vel procedente Consessione audierit Sace dos sibi aperiri peccata, quae aut Summo Pontifici, aut Nobis

reservata sint, quo casu absolutionem impertiri nequeat, non ultra auditionem producat, quam poenitentem moneat de reservatione; multo minus absolvere audeat, caeteroquin excommunicationem incurreret. P .

Seiant propterea Consessarii strictum munus sibi incumbere omnes nosse easus tum Summis Pontificibus, tum Nobis reser-Fatos, quos postremos hic exhibemus, priores vero, qui sacilius occurrere possunt dabimus in appendice.

I. Blasphemia in Deum, aut SS. '' Virginem Deiparam. M. Periurium in quocumque iudicio, etiam siue damno tertii. m. Parentum percussio, aut eis alimentorum denegatio. IV. Homicidium volontarium, eique directa cooperatio, ess

V. Abortus ex industria proeuratio, licet esseelu non secuto. VI. Dctentio insantium in lecto aetatis anno nondum expleto, Omissu cautione cunarum, Tel firmi alterius repaguli. VII. Incestus cum persona spirituali cognationc coniuncta, vel Cum Persona consanguinea in primo, et Secuudo gradu; aut eum assini in primo tantum gradu.

69쪽

VIII. Stuprum cum violentia. IX. Copula inter sponsos et sponsas ante contraetum matri

monium.

X. Lenocinium in uxores, seu stias, seu alias foeminas. XI. Sodomia sive persecta sive imperfecta, etiam incompleta: Bestialitas etiam solummodo incoepta.. XII. Incendium consulto, et data opera excitatum, tum il

lius mandatum.

XIII. Staterarum, vel mensurarum, vel monetarum adulteratio.

XIV. Iniusta usurpatio vel detentio, aut dulosa destructio scripturarum gro is momenti ad Ecclesias, vel loca pia sp Ctantium in earum Ecclesiarum, aut locorum piorum damnum. XV. Rationum administrationis bonorum ad Ecclesias, vel pia loca spectantium dilata redditio ultra biennium et mensem; nisi dilata fuerit ex iusta causa ab eo, qui administrationi prae- ι est, expresse approbata, vel cum licentia Superioris. XVI. Legatorum ad pias causas ultra annum dilata solutio absque ordinarii facultate. Solutis autem legatis reservatio cessat. XVΠ. Clandestina matrimonia non modo contracta, sed etiam nitentata contra formam Concilii Tridentini. XVIII. Carnis comestio, Vel subministratio ad comedendum diubus, quibus eiusdem usus ab Ecclesia interdictus est, sino legitima causa, vel licentia Superioris. . 'XIV. Ut tamen dissicultatibus, et Consessariorum et poenitentium anxietatibus Occurramus, CaSuum Reservatorum explicationem, quam Antecessor Noster s. r. IOSEPII M. Archiep. Gni-M1LDi xui. Kal. Ian. 326 imprimi manda it, quamque neminem taedeat saepius consulere, confrinamus, declarantes quemlibet Consessionis Sacramentalis Ministrum a Nobis probatum polso a culpis omnibus Nobis reser alis absolvere in sequentibus casibus imposita tamen peculiari et salubri poenitentia.

' Λdolescentes utriusque Sexus aute decimum quartum annum completum;

70쪽

2' Capite plectendos, vel tantum carcere inclusos; 5' Laborantes infirmitate, quae eos domo exire prohibet iudicio prudentum, cum Sacramentalem confessionem emittere debent, aut cupiunt; 4' Sponsos, Sponsasque eum paratae sunt nuptiae intra octo

dies celebrandae; Γ' Poenitentes, quibus absque scandali, aut gravis probri periculo nequit prorogari absolutio, quum aliunde dispositi censeantur; quod profecto semper subintelligitur; si' Sacerdotes quoslibet, qui Missae celebrationem, aut Sacramentorum pro nata occasione administrationem praetermittere non possent absque scandalo, vel nominis iactura, vel aliorum damno spirituali; 7' Eos qui generalem peccatorum totius vitae, vel particularem unius, aut plurium annorum consessionem instituunt, cuius necessitas vel certa sit, vel . saltem prudenter dubia; 8' BIos domum, qui reservationem ignoraverint quo tempore in crimen reservatum prolapsi Sunt. Hi tamen de reservatione moniti certiores sant, non esse in posterum absolvendos, si sorte in idem crimen relabantur, nisi ab eo, qui legitima quoad culpas reservatas potestate sit praeditus. Quotiescumque vero circa aliquam reservatam culpam Pru dens oriatur dubitatio, eadem culpa non censebitur reser aba,

sive dubium sit facti, sive etiam sit dubium iuris. XV. Si Consessarius in poenitentes ossenderit, qui restitu-lione rerum vel famae teneantur, illas urgeat, si Possint, ad strictos esse ad restitutionem.

In hisce pertractandis caute se gerat Consessarius, et probalis cordatisque auctoribus adhaerens, a iustitia ne latum quidem unguem discedat. Si cuidam iacienda sit restitutio, id agat potissimum eum P0 nitente, ut illi restituatur, qui damnum pertulerit, non pauperibus, non Ecclesiae, aut ulli piae sundationi. Cum opera et

SEARCH

MENU NAVIGATION