장음표시 사용
81쪽
II. Quod ut ex voto accidat, sollerter eos adolescentes perscrutetur Parochus, qui ex Paroecia sua litteris operam na are incipiunt, et quamdam anteferre Toluntatem Clericalem habitum induendi intellexerint; investiget cur hanc suscipiendi conditionem aggressi propositum sint; indolem periclitatione multimoda experiatur et mores, necnon ingenii alacritatem atque constantiam. Nobiscum de iis interdum longo contextu loquutur, et quandoque ad Nostrum conspectum eos adducat, ut de ipsorum germana vocatione certiores confirmati, in Clerum ipsos tribuere tempestivo tempore Polleamus. Meminerint idcirco Ρaroeciarum Rectores, Nos omnino Clericalem habitum recusaturos iis adoIescentibus, qui eo anno quo Ecclesiasticum statum Suscipere expetunt, in militari do- lectu sint conscribendi. III. Et quia nemo, ex Canonum scitis, Clericali habitu donandus, praeterquamquia de se tantum ab ineunte aetate testimonium praestiterit se religiosam vitam traduxisse, ac alacriter in litteris profecisse; ut bene auguremur minime fiduciam Nostram iri deceptum desideria Petentium obsecundando, suppli-dem libellum Nobis sistat, et Baptismi sui, et Confirmationis susceptae, ac Parochorum, Sub quorum vigilantia sit commoratus, necnon Ludimagistrorum, quorum auditor fuerit, certificationem, quamobrem explorate comperiamuS Sacramentorum frequentiam, probitatem, pietatem, suumque tum in humanis litteris, tum in rerum Divinarum seientia prosectum, ac familiae reiquo domesticae conditionem.
Rerum spiritualium denique contemplationi per Τriduum incumbat. Hisce peractis per Nos, vel per Nostrum Deputatum, iuxta formulam in Synodi appendice exaratam, indumontis Cl ricalibus ornabitur, dummodo tamen eo ipso anno sit Sominarium, v l Convictum Ecclesiasticum Sancti Andreae . vel aliud a Nobis probatum Collegium ingre urus. Si ratio in alterutram institutionis domum ingrediendi ei d
82쪽
suerit, veste ecclesiastica non indulum iri sciat, nisi in Phil sophiae schola iam Versetur. IV. Nemo Clericali veste abiecta ipsam resumere, Nobis inconsultis audeat, sub poenis arbitrio Nostro infligendis. V. Impetrata sacrum indumentum gestandi licentia, sollerterea omnia servet, quae de Clericorum Fila et honestate, ac praecipue circa servitium Ecclesiae praescripta leguntur in Litteris Nostris diei 27 Iunii 1352 ij, de quarum observantia quota nis Nobis fidem perhibeant antequam ad classes evehantur, Et quoties sacrum aliquem ordinem sunt adepturi. De hisce omnibus religiose peractis seriarum etiam tempore Par horum t stimonia Nobis initio cuiuslibet anni scholastici praebeant. Λnbmarum Curatores non confusim et acervatim, sed singulos singulis probationes praestare non praetermittent super iis omnibus quae Clericis praescripta sunt, ut uniuscuiusque diligentiam rite dignoseamuS. Si quid praeterea erit, de quo iure Clericus reprehendatur, ad Nos vel voce, vel scripto reserant sidenter et areane, ac Vacui ab omni dubitatione sint, Nos ipsorum notitia minus caule,
Caveant tamen, ne, posthubito quod apud Deum eos manet, ossicio, humanis ullis saxoribus inservientes, testimonia aliqua perhibeant, quibus Nos in errorem impingere contingat. I. Prima tonsura nemo signabitur quin prius ea praestiterit quao in Pontificia Instructione Benedicti XIV praescribuntur ain, atquc insuper respectivi Superioris testimonio comprobarit se in litoris, ac in pietate secisse progressum; ac demum nunquam generalia infra annum praescripta studiorum pericula declinasse. VII. Si quis Ob domestica adiuncta extra Dioecesim studiis vastare expetierit, commendatitias a Nobis literas imploret ad loci Episcopum quo est perrecturus, quas hac lege concedemu
83쪽
ut in collegia, si fieri poterit se recipiat, et alicui Ecclesiae ab
Ordinario illius Dioecesis designandae serviat, ac quotannis ab Ecclesiae Rectore testimonium consequatur ab Episcopo c-- signatum de peracto servitio, Sacramentorum frequentia, bonis moribus, nec non pericula de studiis subiisse. - VIII. Cum vero vitae sanctitas aeque ac scientia Optimum Ecclesiasticum candidatum honestare debeat, ad minores Ordines minime efferentur qui in scholis I heologia, vel Iure Canonico inferioribus adhuc versantur: Subdiagonus nemo cons
crabitur, qui triennium, Diaconus qui quadriennium, Presbyter demum qui quinquennium iu Τheologiae vel Iuris Canonici studio
minime consecerit. Qui ad aliquem ordinem assumuntur sive Saeculares, sive Regulares diligenti experimento coram Nobis facto stata die, Ostendent se scientia requisita pollere, ut inde ipsorum desideria opportune populo sint denuncianda. Regulares Superiorum suorum Scriptum praestent testimonium, ex quo praeter alia de peractis spieitualibus Exercitationibus, tum etiam de necessitate, vel utilitate Ecclesiae Nobis probetur si ab interstitiorum lege dispensari exoptent. Saeculares in Nostrum Clericorum Seminarium, vel in aliam sacram aedem de Nostra licentia secedant spiritualibus Exercitationibus vacaturi triduum quid m si prima Tonsura, aut Minoribus ordinibus sunt initiandi, decem vero dies si ad mai rem aliquem ordinem erunt promovendi ix Insuper Nos certi res reddunt per Curiae Nostrae testimoniales ordinem proxime antecedentem suscepisse, eius lanctiones exercuisse, et aetatem a Canonibus requisitam attigisse. IX. De promovendis denunciationes populo sent semel si ad habitus Clericalis susceptionem, vel ad primam Tonsuram aut Minores Ordines; ter vero si ad Sacros ordines et quidem inter
iὶ Encycl. S. Cong. Ei,ue. et Reg. s Octob. 1632 et Clemens XI Inter ρωὐissimas, i Feb. 17lo.
84쪽
Missarum sollemnia, festisque diebus de praecepto non continuis, nisi aliqua ex caussa ab hae lege specialiter dispensandum iudicaverimus.
X. Paroelii identidem fideles suos commonefaciant et doceant, quaenam sint canonica impedimenta ab Ordinibus repellentia; quid sibi denunciationes velint, quac ratio, quo praecepto ipsi devinciantur, quae Clericum minus dignum Sacris Ordinibus
constituunt, Episcopo aut ipsi met Parocho candide et secreto aperire. Populum insuper hortentur, ut in quatuor anni temporibus ieiunio hac de caussa instituto preces adiungat, ut S perno lumine illustrati optimos et probatissimos Ecclesiae Ministros seligamus, ut ad Ordines promoTeantur. XI. Ne autem divino ministerio nuncupati, cum ordinis dedecore stipem quaerere, vel sordidum aliquod mercenarium qua
Stum exercere cogantur, nullus ad Τοnsuram iuxta laudatam
Institutionem Benedicti XIV admittetur, nisi beneficio vel C pellania perpetua sit provisus, quae deductis omnibus oneribus etiam Missarum, vel taxam Synodalem libellarum 240 Pedem. respective adaequet, vel ad dimidium dictae summae saltem pediungat cum onere tamen aliud quidpiam ex bonis patrimonialibus subrogandi usque ad taxam praesinitam. II is vero deficientibus, sive necessitate, sive Ecclesiae utilitate adhortante, Patrimonii Ecclesiastici titulum, vel perpetuae Ecclesiasticae pensionis admittemus, qui deducta colonica portione, nec non Sum
ptibus caeterisque oneribus detractis, libellas 240 aequiparet. Animadvertatur tamen quod hoc patrimonium erit statuendum in bonis stabilibus, fructiferis, annuis, certis et sxis proventibus nullo aere alieno gravatis aut hypothoea subactis. XII. Priusquam patrimonium instituatur, exbibita Nobis bonorum assignaudorum schedula, publicabitur in propria Parochiali Ecclesta, aliaque intra cuius limites hona fortasse sita Sini, tribus sestis diebus inter Missarum sollemnia, ut omnis dolusa erruncetur. Hisce persectis, gemini testes periti, side digni,.
85쪽
et minime consanguinei se coram Nobis sistant, qui iureiurando intcrposito palam pretium, censumque patrimonii saleantur, et testentur adhuc constituenti bona susticientia superesse pro poditione legitima aliis siliis debita; constituens autem et ipse haec omnia, et insuper bona in thesum assignanda ncc ulli inscripta vel legati hypotheca obnoxia, nec aere Blieno oppreSM EMe,
XIII. Ρublicum instrumentum stipulatione sirmabitur inde, quo eorumdem bonorum dominium, vel saltem ususructus ordinando quoad vixerit, vel quoad alium sibi titulum comparu- verit, concedatur; et publici ita consecti instrumenti exemplar Curiae Nostrae tradetur, ut in eo descripta bona in Ordinationis titulum admittamus. Τituli adprobatione patrata, Cessionem illius, permutationem, vel alienationem etiam ex parte, Nobis ignaris, interdicimus sub gravibus poenis a iure Can nico, et Τridentina Synodo statutis, et promovendus quisque
iureiurando spondebit titulum non cessurum, nec alienaturum nisi Nostra expressa licentia, et postquam alium erit cons Mutus, qui Nostra auctoritate suerit subrogatus.
XIV. Sub sieti patrimonii specie promoti suspensione ipso
iure, et illico ictos se sciant, a qua non antea erint redimendi, nisi vero et reali patrimonio constituto: Constituens vero ac testes, qui fraudulenter et captiose se gessiment excommunicatione percellentur. Paciscentes vero super annui redditus patrimonii cessione suspensioni subiicientur.
XV. Denique priusquam Clerici in benescio vel Capellania
perpetua, quibus Missarum onus vel Ecclesiae semitium ex laudatione vel decreto incumbat, canonice instituantur, Sacerdotem ad nos adducant, qui possit formaliter se subiectum Obsignare in Curia Nostra ad onerum satisfactionem: neglectis oneribus, poenae ipsum manebunt.
86쪽
I. Venerabiles esse nuptias, altaeque significationis symbola
PraeSeserre, quisque noverit ex eo quod ad ipsas in itatus ipse Salvator suerit, ut iis benediceret, easque sanctificaret: quare Augustinus ait, in Christianorum nuptiis plus valere sanctitatem Sacramenti, quam uteri Aecunditatem. Quapropter a Christi fidelibus matrimonium ineundum est puro corde et pia intentione, non autem cum peccato, non Cum Parentum iniuria, non cum scandeso, neve solo extinguendae libidinis intuitu. Sedulo propterea animarum Moderatores interdum populo de hoc Sacramento verba habeant, praesertim vero Dominica prima Ianuarii et Dominica in albis, summa tamen circumspectione, quia eloquia Domini, quae eloquia casta nu eupantur, Summopere decet ne ab ulla etiam quantumvis longinqua vel obscura allusione foeditatis, avertat Deus, inquinentur. De coniugii sanctitate ipsi graviter pertractent, snem et in tus sese repetant, quot ei obstent impedimenta, quae ma lorum congeries ex nuptiis exoriantur, quibus libido tantum praefuerit, vel suaserit, vel erga parentes inobservantia Praxe impulerit, quin demum adfuerint praeparationes ut rite coniugium celebretur. Omnes quanto studio polleat adhortentur, ne ad hoc Sacramentum antea accedant quam et conscientiam Sacramentali Consessione expiarint, et Sacram Eucharistiam prius susceperint. Demum Omnes doceant poenas statutas contra ineuntes matrimonium dum aliquo impedimento detinentur. II. Et quoniam Matrimonio sponsalia praeeunt, horum vim et naturam populo in catechesibus et sacris concionibus Parochi explanent, ut omnes sacile mente percipiant; et alte in animo corum descendat, nonnisi cogitato et ponderato consilio esse
87쪽
ineunda, non insciis vel inconsultis vel adversis parentibus, aut iis sanguine propinquis qui parentum osscio iunguntur; neque verbis tantum sponsalia esse ineunda, sed scriptis exaranda ut actionem civilem pariant iuxta novissimam legem. Puellas etiam atque etiam commonefactas iubeant, ut cautim magnopere et vigilanter in re tanti momenti excubent, penitusque sibi prospiciant, ne inanibus promissionibus, vel blandis tricis implicari, et decipi se sinant, ut in vitium praecipites agantur, et simam propriam atque parentum, et quod maioris refert cou- scientiam irrevocabili iactura pessumdent. Si contigerit ut in Nostra Curia sponsalium quaestio exagitetur, qui contracta Proponet sponsalia, ipsa comprobare dei, bit vel scripto a contrahentibus aeque obsignato, vel duobus integrae samae testibus qui sponsioni interfuissent, vel saltem certa indicia asserantur, quibus omnis dubitandi ansa eliminetur. Ita dissicillimas et diuturnas quaestioneS anteoccupamuS, quae ex clanculum sancitis promissionibus erumpere solent. III. Animum intendant Pastores, ne ullius sive cognutionis, sive amicitiae specie, vel quia rogati sponsalibus adsint; neque eos, quos sponsalium side devinctos noverint, una cum testibus in conspeetum suum, nisi matrimonii contrahendi tempore v nire sinant, ne pro sponsalibus malitiose matrimonium contrahatur. Nuptialia denique convivia minime frequentent i). IV. Initis sponsalibus, eorumque nuntio ad Parochum lato, iste ante omnia seorsum sponsorum consensum investiget, ut certior evadat si sponte et libere in futurum matrimonium assentiantur; aliis ne fidem alter ex contrahentibus spolionderit; an voto castitatis sint obstricti; an ullum inter eos impedimentum intercedat; orationem ne Dominicam, Salutationem An
gelicam, Apostolorum Srmbolum, Divinae legis, Ecclesiaeque
mandata, et praeeipua, uno verbo. sidet rudimenta culleant.
88쪽
53 Si haee ignorare ipsos reperierit, caveat ne matrimonio adsit donec ista omnia didicerint. Demum ipsos hortetur ad exhomologesim etiam generalem conficiendam et ut citius Cousessariis se sistant. Nihil de hisce omnibus sibi praetereundum Paroelius arbitretur sub cuius moderamine sponsa versetur, etiamsi sponsus ad alienam Paroeciam attineat. V. Si de filiis familias quaestio sit, exploratum habeat Parochus an parentes probent: quos si inscios vel invitos, iure ne sit vel iniuria deprehenderit, adhibita etiam amicorum Opera Studeat, ut suus parentibus honos tribuatur. Quod si operam perdere animadverterit, ad denunciationes minime progrediatur. donec re ad Nos devoluta quid seri expediat intelligat. Hoc statutum iubemus de iis quoque qui inaequalis conditionis mulieribus, aut viceversa nubere vellent, vel qui valida sponsalia cum aliis antea inierint, nolentibus de iure suo recedere. Quamquam autem obsequium erga parentes debeatur, ca eant tamen isti, ne cum liberis saevius se gerant, aut leFibus cau sis vel avaritia impulsi, praecipue si post toleratam cum puellis familiarem filiorum cousuetudinem, ipsorum postea matrimoniis
VI. Sponsalium legitime peractorum fides ne ultra annum Perseveret, nisi fuerint corum duobus exploratae probitatis tostibus renovata.
A sponsalibus ad matrimonium perbreve, quoad seri potest, sit temporis intervallum, ut facilius crimina ante eriantur, quue retardata matrimonii celebratione a sponsis liberius inter se colloquentibus admittuntur; inde infausti saepissime et luctuosi
Patribus quamobrem et matrihus familias praecipimi , et animarum Curatores idcirco sedulo admonitos volumus De Somniculosos se in hoc praestent, ut post contracta sponsalia ad si-
89쪽
liorum custodiam diligentius invigilent; ne patiantur sub eodem lecto sponsos habitare, vel se frequentius quam decentia sinit, invisere cuiuscumque praetextus gratia; neque sinant nimia sa- miliaritate invicem agere, vel simul sermocinari, nisi aut ipsorum parentum, vel propinquiorum adhibita praesentia. Clament propterea e suggestu Par hi, tum ipsimet, tum per Concionatores; neque desinant duriorum aures Obtundere, donec peccaminosa haec consuetudo, Si est, quam novimus esse, suu-ditus tandem extirpetur. Si sponsi tanta fuerint usi familiaritate et moniti monitum detrectaverint , ut inde sit scandalum subsequutum, ad Nos deserantur, ut data poena mulctentur. VII. Sponsalibus denunciationes succedunt, quae iuxta ΤΗ- dentinum Concilium si in dicendae sunt a Parocho tribus diebus sestis de praecepto continuis, non tamen aliis alios excipientibus, intra Missarum solemnia. Si ex oblivione, aliave gra ide causa, aliqua in Parochiali Missa exciderit denunciatio, et res urgeat, tunc vel inter Vesperarum ossicium, vel tempore Instructionis poterit peragi, dummodo frequens sit populi concursus, omnisque Daus absit. A postrema autem denunciatione non ante diem tertiam matrimonium celebrabitur, numerato tamen ipso denunciationis die, nisi aliter a Nobis decernatur; quod si fiat, Ρarochi dum no issimam habent denunciationem, id palam populo praedicent. . Quod si post ultimam denunciationem, matrimonii celebratio ultra duos menses Producatur, unam saltem edicimus iterandam proclamationem; omnes Vero si post quatuor mensium intervallum. VIII. Si aliquod obiiciatur impedimentum, Parochus ultra minime progrediatur, sed rei naturam et adiuncta scripto ad Nos adamussim reserat. Ne autem matrimonia malitiose impediantur aut disserantur
90쪽
praetextu datae ab alterutro sponsorum sdei, curet Parochus quoslibet contendentes componere, et si nihil profecerit, Opponentes coram Nobis aut Vicario Nostro Generali sisti iubeat stata die, et nisi Octo dierum spatio a die ipsis praefixa litteras citatoriales a Curia obtentas executioni demandaverint, Parochus caetera prosequi poterit , ac si nihil fuisset oppositum. IX. Si non ad eamdem Sponsi attineant Paro iam, sed ad Nostram Dioecesim pertinentes, denunciotiones in utriusque Paroeciae Ecclesiis recitentur; si in pluribus huiusce Dioecesis
locis per sex continentes menses moram protraxerint, in iis omnibus trina praemittatur denunciatio, nee antea Parochus sponsae, qui matrimonio ex antiquissima obser ata Consuetudine iungere debet, nuptiis benedicat, nisi aliorum Parochorum acceperit exarata testimonia e quibus eluceat plane praedicatas fuisse denunciationes, nullumque detectum impedimentum. X. Quoniam vero iustis gravibusque de caussis penes Episcopum est denunciationes relaxare, ipsas quidem remittemus,
quandoquidem nihil legum iniuriam vel fraudem a sponsiseommissum fuisse patefiat, et rationi consonae aecedant causae, inter quas minime semper recensendus contrahentium pudor,
verecundia, sestinatio ob longinquam domicilii mutationem, aliena exempla, Adventus vel Quadragesimae tempus impendens, aliaque id genus. XI. Ut autem caute hisce in rebus procedatur, quoties dispensationem ab omnibus, vel duabus publicationibus matrimonialibus sponsi petent, iubemus ipsos Ρarochi attestatione esse muniendos, fidem sacientis, et eos, aut eorum aliquem, si alias matrimonio suerint iuncti, viduos esse, et geminos testes qui in Curia Nostra ad hunc finem erint producendi, bonos, et numeris omnibus absolutos esse, et fide dignos, iisque posse facile innotescere an qui a denunciationibus eximi cupiunt, qu dum sint vinculo obstricti. Ideoque id populo significent Parochi, nullum admissum iri in Curia testem ab ipsis nequaquam