Acta synodi discesanae vercellensis primæ quam excellentissimus et reverendissimus d. d. Alexander ex marchionibus d'Angennes Dei et apostolicæ sedis gratia sanctæ vercellensis Ecclesiæ archiepiscopus habuit anno Domini 1842 diebus 7, 8 et 9 iunii po

발행: 1842년

분량: 386페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

96V. Nihil est quod ecclesiastici viri dignitatem dehonestare, maioremque probri labem illi inurere valeat, quam vitium illud

quod nec nominandum praecipit Apostolus. Neminem ergo pra tereat, corpus suum possidere in sanctiscatione et honore. Caveant maximopere nedum ab ipsis criminibus quae notam

infamiae imprimunt, sed etiam vel a minima mali specie, ut is qui ex adverso est nihil habeat de nobis malum dicere. Quamobrem mulierum familiares consuetudines et colloquia etiam sub pietatis imagine effugiant; eas urbanitatis specie Dein rheda comitentur, non porrecto brachio deambulantes sulciant, etsi fortuito, et sanguinis necessitudine coniunctaS, Prae sertim si florenti et integra aetate adhuc fuerint. Si cui ancilla sit conducenda ea ingenuis et inlaminatis sit moribus, et de

praeclara fama optime audiens, et quadragesimum uetatis a Dum attingat.

Cum caeteris vero mulieribus ne cohabitent nisi secundo sallem consanguinitatis vel assinitatis gradu ad illos attineant ut omnis tollatur vel levissim e culpae suspicio. Si quando gravide causa ab hac regula desseetendum duxerimus, res et causae ad Nos deserantur, ut omnibus intento animo perpensis, quod prudentia iusserit statuatur. Nullam insuper mulieres vel puellas canendi, scribendi aliamve id genus artem edocere praesumant, nisi antea a Nobis sacultatem habuerint. VI. Choreas quascumque sive publicas sive priFat , quae I ere sunt peccatorum seminaria, ut ait S. Carolus, quolibet loco et tempore habeantur, non agant, neque spectent Ecclesiastici. Nemo carum occasione et ad illas fovendas instrumenta ulla musicalia pulset. Nemo saltationes exercere sinat in Ecclesiasticis

nodibus, aut pro beneficiarii domicilio constitutis: qui contra

fecerit, Inultam aureorum quinque, ut in Pios uSus convertuntur, illico luat: eamdem poenam ab eo repetemus qui personatus incosserit: irritis huiuscemodi animadversionibus, ad alias quae satis superque Fideantur, Progrediemur.

102쪽

97 VII. Ad profana spectacula Clericos convenire minime decet. Interdictum iam pridem et toties ab Ecclesia Praenuntiatum renovamus, ne theatris, sabulis scenicis, publicis comoediis, aliisque

profanis spectaculis per mimos, histriones, Schoenobates, ac mercenarios peractis intersint; caeterum severis poenis inobsequentes

persequemur, donec canonum Sanctiones suo robore potiantur.

Idem statuimus de iis qui nocturnis horis Fagare fortasse auderent, vel instrumenta musica percutientes, vel cantilenas occentando, quod Sannionem et scurram plane foetet. Post primam noctis horam nisi ob iustam causam nou est domo exeundum, et tunc quoque summa modestia incedant, et

clericali habitu induli, neminique causam vel suspicionis vel ossensionis ullo modo praebeanti VIII. Τumultuaria colloquia, et clamosa conTivia Omni studio devitare nitantur, a conversationibus et compotationibus in tabernis praecipue, apothecis, aliisque huiuscemodi locis summa diligentia abhorreant; ad cauponas. di ersari non audeant, nisi necessitate compulsi et itineris ratione, et tunc aliis mensae

. . Recumbentibus, ac spectantibus aut adstantibus temperantiae exempla praestent.

Si quis vero, dignitatis suae oblitus, cauponas comedendi, potitandi aut Indendi ergo fuerit ingressus, binos aureos in plum Opus erogandos mulctatus persolvet, aliisque gravioribus poenis plectetur si pervicacia persistet. 'IX. Per sera item otiosi ne vagentur, imo loca publica sugiant in quibus Iaici ad sorbillationes, otiosos congremus, ad vaniloquia convenire amnescunt. Nam etsi potiones ibi quadam necessitate suadente sumi permittatur; officinas tamen illas sir quentius adire productis saepe ad horas consabulationibus, res est Clerico indigna. Insuper nefas esse meminerint ne dum in loco publico aleis, taxillis, aliisque per canones vetitis ludricis indulgere, sed nee eiusmodi ire speciatum: neque etiam liceat

in publico loco globis ligneis, piIa aut solle Iudere. quod a Cle

ricorum gravitate ProrsuS ubSonum eSt. 13

103쪽

X. Atque de Iudis agentes serio animadvertant Ecclesiastici omnes in ludis animi recreationem et levamen, non Iucrum quaeri debere; ac propterea ingentem summam speciatim in aleatoriis ludis a sacris Canonibus et Civilibus Legibus vetitis impendere rem esse turpissimam. Ab eo igitur ludorum generea Regia etiam potestate improbato, quod non probabilis, et innocens industria sed fortuna regit, sive per se, sive per alium aut inita societate etiam intra domesticos parietes omnino abstineant Ecclesiastici; secus Sacerdos in poenam suspensionis ipso sucto incidet, et duorum aureorum multa inuretur, locis piis applicanda: in sacris ordinibus constituto, exercitium ordinis interdicimus, et spes promotionis ad superiores Ordines inte cludetur: aliis autem inferioribus Clericis clericalis habitus erit illico deponendus. Iisdem poenis obnoxium eum censemuS qui eidem ludo spectator adsuerit, si semel monitus iterum in aleatorium locum offendet. Serio igitur animadvertant, Ecclesiastico viro haec abiecta solatia plane esse indigna, et si iudicium Nostrum fortasse quis

effugere potuerit, culpam tamen coram aeterno Quaesitore et certe gravissimam nullomodo declinabit. XI. Quamquam autem Clericorum vita orationes et lacrimacesse debent, ut monet S. Carolus, ad honeste tamen animum re-

Iaxandum, quoad Nos indulgemus quidem, ut non neglectis prius propriis muneribus, laqueis, retibus, et ballista ignea aves venari possint Ecclesiastici, modo caute nihilque contra ossicium, et dignitatem agatur; habita quoque loci et temporis ratione, et dummodo iussis civilis potestatis quae ad hoc spectant Seru

puIose obtemperetur. ν :XII. Nepotiano Hieronymus suasit ut negotiatores Clericos tamquam pestem Titaret. Omnes itaque qui Alluri serviunt et in sortem Domini sunt vocati, turpe noverint et nefas ullam mereaturnm exercere, quae se aer fuit a Summis Pontificibus improbata. .

104쪽

Aliena praedia, etiamsI EccIesiae, non conducant sive per se, sive per interpositam personam, neque socii conductorum sint; ab omni mercimonii genere sub poenis sive a iure statutis, sive Nobis arbitrariis abstineant.

Emporia, sora venalia, nundinas negotiorum causa non adeant, neve ullis saecularibus commerciis se admisecant. Alienorum bonorum, aut litium procurationem non gerant,

nec rem familiarem nec aliud officium Clericali ordine minus dignum in laicorum domibus exerceant. Pupillorum tutelam, minorumque curam non suscipiant nisi ex charitate, et implorata prius scripta a Nobis facultate. Summa tandem diligentia caveant Ecclesiae Ministri a turpibus quibuscumque artibus, vilibusque et inhonestis ministeriis

tam extra, quam intra Proprios Parietes exercendis, ne contemptibiles reddantur. .

XIII. Haud sacile side iubeant Ecclesiastici, nec coram Iudice laico testimonium dicant absque Episcopi licentia. Vocati ad testimonium serendum coram Iaico Iudice, habita prius facultatea Nobis, illuc se sistant, iurent tacto pectore, Sacerdotum more, deinde sedulo instent, ut habita Nostra sacultas iudicialibus

aetis inseratur.

Si autem de criminibus agatur, praecipue ad offensam. decernimus ut non modo Episcopi licentia actis inscribatur. sed protestatio praeterea in eodem actu facienda ad formam Cap. Praelatis de homicidio in si', ut ab irregularitate valeant indemnes se tueri. Confidimus porro, hac de re a Iudicum religione nihil personarum dignitati vel obsequio iri detractum.

XIV. Cum saeculares vestes et capitis comam pro Christo deposuerint Clerici, ut exteriori quoque corporis cultu aliis bonum exemplum praebeant; hinc clericalem habitum et conspicuam

tonsuram ordini suo congruentem ubique et semper serant. Ρileus non sit orbiculatus, sed triangularis atque ad illius sormam, quo graves Ecclesiastici ututitur, compositus.

105쪽

Clericalis vestis nigri sit coloris; vestium autem nomine Omnia intelligimus indumenta, quibus instructo in publicum est prodeundum. Omnes quotiescumque sacram sunctionem obibunt, et diebus saltem sestis habitum talarem induant; caeteris temporibus, etsi possit habita ratione loci et temporis, brevior gestari, infra genua semper protendatur, et laicorum formas ne imitetur, sed clericalem modestiam et simplicitatem praetendat. Super breviorem huiuscemodi vestem superpelliceo non utantur ob viarum asperitatem aut caeli inclementiam, ne occasione quidem sunerum, multoque minus ad S. Viaticum deserendum. Decens etiam collare ad normam in hac Dioecesi receptam omnes omnino praeseserant, D quam Vero eius Ioco sericum sudariolum ad collum gestantes, minusque clericali habitu destituti, vel cubiculari ullo indumento quasi personati in publicum se dare conspectum audeant. Qui erubuerit Clericis ae- censeri per externa indumenta etiam itineris causa, duorum a reorum poena mulctabitur, et alias etiam dabit arbitrio Nostro statuendas. Comam neque incultam habeant, neque studiose cirratam vel culamistro in tam, unguentisque madidam in laic rum modum effingant; iusta mensura detonsam modestia et mundities exornent. Singuli habeant superpelliceum, et clerbeate biretum, ut ecclesiasticum ministerium opportunis temporibus valeant exercere.

XV. Nemini ex Sacerdotibus et Clericis vigilantiae Nostrae traditis libeat ab hac Dioecesi discedere nisi a Nobis venia per

literas impetrata et singulis annis renovanda. XVI. Ecclesiastici demum omnes mansuetudinis et humilitatis erga omnes exempla Promant: a iurgiis, contumeliis, obscoenisque verbis abhorreant: mutuis se ossiciis prosequantur et adiuvent. Curent testimonium habere bonum ab omnibus, ne vituperetur ministerium DOSt m. Quod ut iacilius comparetur, Sacerdotes omnes hortamur et

106쪽

obsecramus ut crebro, et saltem singulo quoquo triennio, P

' lissimum vero si Consessarii sint, ad Spiritualia Exercitia vel in Seminario Nostro, vel in Collegio S. Andreae huius Civitatis,

vel in alia religiosa domo conveniant; quod Praestare ProrsuS non omittent iuvenes Presbyteri statim post completum annum

a suae ordinationis die. Ad quod sanctissimum munus ut Sa- erdotes alliceret Summus Pontifex Clemens XI ne dum In-Aulgentias elargitus est, sed et a residendi Iege, et chori se vitio liberavit qui hoc onere gravantur, ita ut fructus, , dum Exercitiis dant operam, faciant suos ac si per se ipsos residerent. XVII. Ex hactenus sancitis habent Ecclesiastici quae S quantur et quae devitent, habent ut sciant quomodo oporteat eos in domo Domini habitare. Illud porro advertendum iubemus, Maiorum saluberrimas, Sapientissimasque leges quae ad Cleri mores integros tuendos

latae entiquitus fuerunt, minime esse exauctoratas, sed in suo etiam nunc robore permanere; nihil ideo praetermittemus quod praeeipue muneris Nostri est, ut Ecclesiastica disciplina tot Praedecessorum mostrorum vigiliis et laboribus enutrita, temporum fortasse vicissitudinibus aliquantisper relaxata, semper vividior restorescat, et custodiatur, eum ex ea maxime Pendeat aeterna Populorum salus, exempli validitas, sobolis educatio, Christianae fidei incrementum.

Cuiusque ergo Parochi aut Vicarii Foranei partes etiam erunt, prout singillatim ipsis praecipimus, ut in sua quisque Paroecia

et Vicaria Decreta Nostra ad Sacrorum Canonum normam ab omnibus servari curent, refractarios Nobis pro sua conscientia denunciando. . Sciant autem omnes cuiuscumque gradus sint Clerici et Sacerdotes, si parvi quod certo haud siet) aestimantes haec Synodalia praecepta ab expositis improbandis rebus non crint deterriti, debitas pro reatu poenas esse daturos; ratio enim et durissimum de omnibus est reddendum iudicium aeterno Sace doti Clixisto DomiuO..

107쪽

CAPUT NIN. De Capitum Ecclesiae Metropolitanae, et Collestialis.

I. Qui caeteros honore et dignitate anteeunt, morum quoque integritate et sanctimonia est antecundum. Idcirco quae de vita et honestate Clericorum superiore capite ediximus, promptiori et alacriori animo a Canonicis fideliter et constanter tenenda consitim .

. . -

Et hoc Nobis abunde pollicemur ab amplissimis illis viris,

quibus constat nobilissimus et honoratissimus Patrum coetus, quem nomine dignitati opportuno Τ ridentina Synodus Senatum appellat, dilectissimorum nimirum fratrum Metropolitanae Basilicae Canonicorum. Quum enim venerandus iste coetus in eum finem sit. institutus, ut ad Episcopum propius accedens, consilio suo et opera in gravioribus tractandis Ecclesiae negotiis ipsi opituletur, palam elucescit, ab omni ne dicamus vitiorum labe, sed umbra abhorrentem esse debere, morumque integritate, doctrina, prudentia, caeterisque virtutibus praestare eum, a quo aliarum Ecclesiarum Canonici Clericique omnes per clam vivendi rationem haurire tuto FBleant. . . II. Atquo in primis ut Canonicorum ossiciis assidue, Compo- , site atque diligenter vacare singuli possint, ne debitis servitiis fraudetur Ecclesia, necessum omnino est ut leges Capitulis omnibus datae et peculiares Capituli, in quo sunt cooptati, communi studio observentur, et ubi hae adhuc desiderari possint, quamprimum conficiantur, et Nostra approbatio expetatur. III. Eorum.animis perpetuo observaturum confidimus Onus,

quod iuxta Benedicti IV constitutionem i) Capitulis et Coli

108쪽

giatis incumbit, quotidie ne dum canendi, sed applicandi Mis

sam, quam conventualem v at, pro benenetoribus in genere, sine ullo emolumento, prout sacris Canonibus cautum est.

IV. Λ Canonicis omnibus enixe poscimus, ut privatim Missae sacrificium ad aliorum etiam Sacerdotum exemplum, sestis pra cipue diebus, non coacervatim, et eodem sere horae puncto Peragant, nec unquam patiantur Ecclesias hac de re multis horis vacare, aut ipsorum praesentiam in Sacramento Poenitentiae administrando desiderari.

V; Iis horis quas affixa in Sacrario tabella a Nobis approbanda indicabit, debita ossicia persoluturi eonveniant. Persuasum habeant ex Tridentina Synodo si) teneri in Choro ad psallendum

instituto hymnis et canticis Dei laudem concelebrare reverenter atque distincto non perturbate, non OScitanter, non VerSIIS celeritate nimia percurrendo, sed voce concordi et morula interiecta, ubi asteriscus versiculum partitur: ac propterea muneri proprio dcfuturos, si qui vel aliis psallentibus canere supersedeant, Tel ossicium submissa voce obmurmurent, quod pluries a sancta Congregatione suit improbatum. Non rideant, vel Mabulentur; non nugis somnoque indulgeant, nec sedeant stantibus aliis, vel stent, aliis genustectentibus; item e choro in sacrarium otii causa non se subducant, nec Propriis choralibus insignibus ornati vanos a Choro atque a Templo abeundi praetextus quaeritent. Haec retulisse, condemnasse est, et sugienda meminisse.

VI. Ut vehementiori pietatis studio, ad divinum cultum sta-grent Canonici, spiritualia cogantur singulis hebdomadis comitia, et ibi non perfunctorie et ut cuidam consuetudini inserviatur, sed diligenter tractent quae circa Chori disciplinam et sormam in Ecclesiae servitio tuendam versentur, ea lamen charitate, prudentia, et comitate, ut uetani ab alio succenseri contingui.

109쪽

II. In illis Capitulorum comitiis quum de temporariis negotiis agitur, Ecclesiae decus atque utilitas in primis quaeram

tur. Quoad graviora negotia, quod in uno congremu Propo nitur, in altero si res non urgeat deliberetur, ut maturior haberi possit consultolio: sententiam suam quisque modeste et bre iter expromat, serIata unitate spiritus in I inculo pacis: quoties de re proposita quaestio insurgat, atque alii ab aliis in contrarias partes scissi dissenserint, negotio rite et perspicue proposito, adhibeantur statim secreta sus fragia ad Omnem controversiam dirimendam, idque sit ratum quod maiori suffragiorum numero fueriι comprobatum. Interim' ne admonendum quidem arbitramur, quae in hisce Capitularibus conventibus dicta et dispulata sunt, ne seraS Pr dantur sapientissime est cavendum, ut Capituli et Canonicorum reverentia nihil detrimenti patiatur. Acta 3 ero in certum codicem a CancelIario reserantur in Archi io asser andum.

VIII. Si in Capitulo de re ad quempiam ex Canonicis aut

ipsius consanguineis in primo et secundo gradu aliquo modo spectante erit agendum, quando ad xolationes erit procedendum , is a Capitulari con entu recedat, ne eius praesentia Plena d liborandi libertas imminuatur. IX. Quum de conserendo Canonicatu vacante agendum erit, in ocato Spiritus Sancti lumine, novi Canonici electio instituatur, omni privata assectione deposita; illudque menti recurset, eius qui ante Canonici obitum suffragia per se vel per alium fuerit aucupatus, et beneficium ambitiosis precibus petierit, nullum ipso sacto fore electionem, ut in postrema SInodo cautum fuit, et hoc Nostro decreto confirmatur. X. Et quoniam res, iura, et antiqua documenta Ecclesiarum pessundari interdum contingit eo quod minus caute custodita, incuria pereunt, vel substrahuntur; ideo si quae Capitula scripturarum in proprio archivio existentium in enlarium nondum consecerint, praecipimus ut intra semestre a Synodalium aci

110쪽

rum publicatione perseiant, ipsumque diligenter in Λrchivio

Capitulari custodiant. Archivia Capitulorum nemini pateant, nisi coram deputatis ad eorum custodiam, neque ulli etiam ex ossicialibus liceat scripturam aliquam ab iis extrahere, niloque cx- Portare. sine Capituli facultate, qua accedente, in libro ad hoc serrato describetur scriptura, quae fuerit excerpta; eorum autem qui Archivio praesunt erit curare, ut quantocius scri possit,

restituatur. .

XI. Fraterne omnes se diligant, alter alterius curam gerat, praesertim cum quis ex adversa valetudine laboraverit. Metropolitanae Nostrae Canonici postquam sacra consessione fuerit infirmus expiatus, in proeessionis modum Canonicali h bitu induti a Basilica Metropolitana Eucharistiam exportantes, eumdem Viatico muniant, quacumque in Paroecia sita sit Canonici aegrotantis domus, fratrisque animam sibi commendatam piis spiritualibus ossiciis ne destituant. Verum cum de his, d que ossiciis defuncto Canonico praestandis in libello statutorum Capituli plenius dicatur, nihil dubii quin omnimodo observentur. Defuncto autem alicuius Ecclesiae Canonico, pro eo a Capitulo, die sequenti non impedito aut altero proximo, ritu solemni unum Nocturnum et Missa concinantur Praesente ead vere et Canonici singuli ante lapsum mensem pro defuncti anima Missam unam privatim celebrent: idem pariter pium religionis ossicium praestare rogantur cum Archiepiscopus obierit. Die proxima post omnium Fidelium defunuorum commemorationem, Ossicium et Missae Sacrum pro defunctis Episcopis Vercellensibus, die vero mox sequenti pro defunctis Canonicis sollemniter peraganti Reliqua quae Canonicis sanctionibus vel propriis statutis pro- Fidentur, confirmamus, rata habemus et omnia observari man

SEARCH

MENU NAVIGATION