Elementa metaphysicae mathematicum in morem adornatorum ab Antonio Genuensi ..

발행: 1751년

분량: 414페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

APPEN DIXAD CAPUT SUPERIUS

In δε Dei natura uberius disseritur .

f. r. hil est ex quo coniicere non liceat eme Deum. Nam seu Nationum mirificum hac in re consensum animadvertamus , intelligimus vocem quandam naturae esse, quae non fallitur: seu intueamur motiones mundanas, earumque ordinem constantissimum , &statim se nobis offert, aeternus quidam sapientissimae mentis motor et seu perpendamus rerum generationes , vegetationes, sensum , mentem, & perientiscimus, fieri non posse, quin sit prima quaedam causa, quae Vim , animam, mentem Universi partibus largiatur: seu tandem singularum rerum proruis mirabilem structuram , ac infinitarum numero partium ordines finesque contemplemur , deerehendimus aperte suprema cujusdem mentis providentia & consilio esse omnia eonformata . Praeclare ergo Tertullianus, lib. I. contra Marcianem

cap. I. habet , inquit Deus tesimonia totum hoc quod sumus, o in quo sumus. Sed haec arsumenta quae insuperiori capite velut in transitu indigitata sunt, accuratius uberiusque sunt hic pertractanda a . Consensis omnium gentium Deum esse demonstrat. f. a. R C quod spectat ad primum, praeclare il- 1 lud exhibuit Cud orthus cap. IV. Sy-

la foF lib. a. pari. I. cap. 7., Petaesum G Deo , Cud ortum cap. IV, Lasem. Intellest. , Samuelem Clar tum iuvere de exi sentia o attributis Dei , De am in The

142쪽

stematis intellectualis. Hoc autem argumentum estiusmodi. Omnes gentes ab hominum memoria aliquem esse rerum omnium opificem ac patrem, & olim con stantissa me tenuerunt, & nunc tenent. Eius conten liO

nis telles sunt apud Veteres Plato ca) Aristoteles b Cicero sc) Diodotus Siculus d) Seneca e) Sextus Empyricus Dio Chrisostomus g). Quod pertinet ad

praesentes nationes, testatis multa id faciunt ii omnes, Qui de praesenti rerum humanarum flatu lcripterunt , testes maana ex parte oculati & docti. Quoniam igitur omnibus locis , atque omnibus Iemporibus lupremum aliquod in natura numen creditum est, id habeat causa ria universalem necesse est : quae non potest esse ana, nisi aut primi alicujus hominis traditio , aut mamielta

naturae VOX . Nam nemo omnes : omnes nemInem : Im

pidi sinrulos fallunt , inquit eleganter Seneca . liasue, hoc argumentum non est, quemadmodum centent Iarcherus, A Baelius, contemnendum. Nam leu dicamus cx uno communi sonte eam doctrinam derivatam ei. e,

id est a primo quodam generis humani parente αpagatore , ia est argumentum certissimum , coepte ali quando homines, ac proinde originem hunc Munsium habere , quod esse nequit, nisi a potentissima aliquas. intelligentissima causa . Seu dicamus depromptam eam esse ex aspectu Mundi, & argumentum idem ei per 'spicuum, Deum esse: quod enim clare & evidenter Omnibus videtur, non potest id non esse verum: Quoniam ergo tam longe lateque diffusae consentionIS ae quae patens causa sit, necesse est ; nec alia elle pollit a) De let se lib. x. h) De Coelo lib. I. cap. 3.

143쪽

m 124 ELEMENTO n. ΜΕΤΑ ΡΗ. practer eas, quas recensuimus; earum vero altera po- sita, Deum elle necessario conficitur , Deum ergo esse perspicuum est.

3. 3. Duo adversus hoc argumentum post Cicer nem a opponunt recentes quoque Athei, aut potius qui stulte Athei videri volunt. Primum , plurimas fuisse apud veteres, plurimas quoque esse hodie nationes, quae in maxima Dei ignoratione aut vixerunt, aut etiamnum vivunt . Atheos appellat Strabo Geographus AEthim .pes quosdam , Callaicos Hispaniae populos , & antiquos Seres. Confidentius Eusebius Caesariensis in prioribus Praeparationis Evangelicae libris contendit, praeter Solem , Lunam, A stra, homines, aliasque naturae CO reae partes, nullum praeterea aliud numen gentes ad unam omnes ante natum Christum agnovisse , Hebraeis exceptis. Accedit eodem, quod vetustae serme omnes gentes plura numina aequalia coluerint, ut si superius argumentum quidquam valet , conficiantur etiam plures esse Deos. Jam nostris temporibus , Castri Incolae capitis bonae spei, & Hultentotti , populi quidam Borni, Canadensium plerique , atque omnes ad unum serini Americani, Deos ignorant , quod ipse agnoscit eruditus Huetius b): qui praeterea quum in demonstratio. ne Evangelica omnes Deos Deasque quacumque patet Tellus ex Mose & Sephora expressos fuisse demonstrare nititur , eadem opera humanam esse & callidam impo- sturam Deorum opinionem ostendit c). Americus Ues puccius de Americanis quibusdam sic scripsit, exleges sunt, AEb jure extorres, templa nee habent , minusque idola colunt. d) Georgius Hornius de Americanis quibusdam

c Apud Rainaldum in Annalib. Ecclesias. ad am

144쪽

PAns TERTIA 123 horrenda haec habet. Iu, Valle N a, quae Pop anam adsta es , ιapiunt ho itum suorum foeminas , prolis

causa domi alunt, quam Nix editam de rant . Haec jam exempla omnem barbariem exhauserunt. Tametaresant alii juxta Iheos in Brasita, quos tum describam, ubi Iupra immanitatem vox reperta fuerit. D cum A muris bellum gerunt . Praegnantitim Pentres aperiurat, ac

immaturos Ioerus extra lis , satim spei antibus parentibus semicrudos emivivos deglutiunt. Hos Deum vel 1 spicari censebimus P3. q. Alterum , quod eidem argumento reponunt est, quod multi fuerunt Philosophi , non in Graecia modo, & in Latio, sed anter ipsos Christianos , tum& inter Mulaa mmedanos, qui Atheismum professi sunt, quorum historiam collegerunt Samuel Parcherus disput. I. de Deo, Buddeus cap. i. de Athei imo & superitione,& recenti isi me Rei mannus in hisoria Atheismi . Hinc concludunt , verum non esse principium illud, quo i ta superior argumentatio nitebatur , consensione omnium gentium, Deum esse, firmari. Addunt, notitiam Dei proficisci potuisse, aut ab astutis legislatoribus, quo in

obscquio populos continerent; aut ex timore phaenomenorum aeris. Ita Horatius γ) , Parcus Deorum cultor infrequens, Insanientis dum sapientiae

Consultus erro, nunc retrorsum, cla dare, atque iterare cursus I Cogor relictos: namque Diespiter Igne corusco nubila diυidens, ' . Plerumque per purum tonantes Egit equos, volucremque currum.

Et Petronius Arbitrer in Satyrico, Primus in Orbe Deos fecit timor, ardua Coelo

Fulmina quum caderent

Quid, quod Johannes Baptista Uicus in Scientia nova

145쪽

. ris ELEMENTOR. METAPH. primam in gentibus Dei notionem e tonitru natam opinatur λ3. 3. His autem , quae partim severiori philoso. o indigna sunt, partim manifesto falla , binis ferme verbis responderi pote it o sed nos paullo longiores crimus, quo tota ea res luculentius ex pucetur . Ac primum , quod spectat ad nationes Atheas, seu ad Atheos megatiU6s, ut Vocant, nullis certis argumentis dea n-strari potest, eos unquam extitisse, aut nunc existere.

Nam quae reseruntur de Ueteribus , partim incerta Auctoribus ipsis habentur, quippe qui iis Historicorum locutionibus utuntur, quas illi adhibent in rebus dubiis, dicitur, fertur, fama eji sa): partim ex praejudicis ori. ginem habuerunt . Historici nempe Graeci &. Latini dum Africanas aut Asianas quasdam nationes inviserent, nec templa, nec idola, nec immensum externarum ceremoniarum apparatum habere animadverterent,

uippe quae antiquo more sub dio & nude Deo sacri carent, quemadmodum de vetultis Parthis retulit Herodotus, in eam venerunt sulpicionem , nullos ab iis Deos coli. Assueti enim religioni omnimoda superstitione onustae, vix sibi persuadere poterant, gentes illas simpliciores , quaeque fortassis ex naturae Jormula Deum adorabant, quod in Latinis desiderabat Varro

b) , ullos habere Deos . Quid quod iidem Historici

idem fecerunt cum Iudaeis & Christianis Θ Nam Strabo idem rotunde scribit c), Judaeos rerum universitatem Deum agnoscere , qua re nihil inlcitius scribi potuit :Juvenalis Coelum & nubes γ) : Ptimos Christianos Atheos vocabant Ethnici, eandem scilicet ob rationem , id quod discimus ex Juliino, Tertulliano, Minutio Feli-

a) Strabo lib. 3: Geog. E νια δέ τίς Καλλακους ἀθεις c. de Callaicis quidam perhibent esse Atheos. b Apud Aug.de Cisit. c, In Geograph. lib. XVI.

146쪽

P A n s T E R T I A. 127ce, Arnobio in suis Apologeticis adversus Gentes . Quod si tam turpiter hallucinati sunt in earum gentium religione descrilKnda , quibuscum familiariter versabantur, accuratiores esse non potuere in earum enar 'randa, quas vix nomine tenus inaudiverant.

3. o. De recentibus nationibus idem dictum volo . Ac vero nemo hodie dubitat, veteres mercatores, aut ignoratione morum earum gentium, de quibus scribunt, aut ut praetium suis itinerariis captarent , portentosas ,

hujusmodi fabellas evulgasse, quas avide , novitatis amore ut fit , caeteri deinceps Scriptores arripuerea. Enim vero Casti, quos primi Uiatores Atheos fecere, magna ex parte sunt idolatrae , non parva etiam Mitham medani a) . Hut tentotti, qui partem occide a talem capitis honae spei incolunt, & supremum Deum agnoscunt, & minores alios habent, ut testificatur Andreas Loibi in historia ejus nationis , in qua per plures annos familiariter est commoratus . Quinimmo gens nulla ex hominum memoria aliarum gentium commer

cio erudita , binas tenacissime traditiones retinet, Ada mitici peccati, & Diluvii s ut agnoicere possimus ex uno Omnes stipite nationes prosectas , originemque habere hominum genus, nec nisi divinam . Iam idem conifat de Inlulis omnibus, quae per Eoum Oceanum dii se minatae sunt : scilicet idolatrae sunt : falsas habent Religiones: sed habent tamen .'Ac quod potissimum est , inter tantam Deorum turbam , lupremam men'tem mundi opificem agnoscunt, quamquam cultum, qui illi tantum debetur, partiuntur in plures. Nec aliud constat de Americanis i plis esse rasionibus , in quibus nec potentissimae mundi causae notio penitus deleta est,& iuili, ac honesti principia quaenam inesse scimus b .

Moribus quidem haec omnia mirifice se pravata lunt: lea sunt

a Andreas κοlbi in defcripi. capitis bonae spei. b) Vide descriptionem Ludovicianae vostries au Nort

147쪽

, sunt tamen. Quinimo virtutes quasdam exercent tan to inter nos minus notas, quanto cultiores. Id quod quum ex atris multis , tum nuper intellexi ex ea hi.

storia , quae de tentamine Freti Hudioni scripsit Ellis. a Quid quod hi itoriae creationis Mundi, peccati Adamitici, Caini, diluvii, aliarumque, ita ut habemus in libris Hebraicis , meminere, b . f. q. Quod si tanti sper concedamus , ex efferatis

quibusdam parentibus progeniem alicubi natam efferatiorem, religionis & iuris negligentem, id efficere nullo modo pote it, ut nullum habeat pondus prior nostra ratio, nisi adeo stupidi simus , ut paucorum feritatem communi caeterorum hominum leni ui praejudicium facere posse putem ys. Nam quod de moribus quorundam populorum quidam iuxta ac FIornius retulerunt, id partim declamatorio more exornatum eii , 'partim impar est ad rem , de qua agunt, adll ruendam : de opinione. enim hic dilierimus, non de moribus: alioquin in cultissimis quoque Regionibus , in quibus & pietas el& religio , ac de utraque ingentia perpetuo Cu duntur.volumina, similia Ilagitia plurima audiuntur. Quid , quesis, Andropophagi a vetuitis Romanis di ita reputabimus Z Nisi fortasse hoc, quod illi manibus & dentibus holles dilaceraverint , hi ferro , & igne vallaverint, tanto ferociores, quanto non singulos singuli, sed totas nationes ilirpitus subverterunt. Unus Cajus Julius Caesar exemplo sit , qui in bello Gallico plus quam decem miriades interfecit , totidemque venundedit mancipia, quod subiratus animadvertit Plinius c . Mitto autem hoe in loco singularem Eusebii opinionem : in ea enim , nisi plebem spectet, manifeste fallus est . Nam Patrem hominumque Divumque, eumque torum animum , totum ani-mι , ut loquitur Plinius, praeterea incorporeum & im

148쪽

PAns TERTIA. 129 mortalem , Omnes , quacumque Graecorum , & Latiis

norum imperium patuit, gentes agnoverunt, agnoscunt'

que hodie Persae, Indi , Sinentes i Japonenses . Non

repugno admixta cum hac notione , quae nequeunt non eam corrumpere , totamque Dei naturam evertere. At si semel constituamus inter Atheos eos reserre, qui nec plene, nec ut Dei persectissimam naturam decet, de Deo opinantur, aut loquuntur , quum sit sinprema illa natura incomprehensibilis , ignoreturque melius , quam Iciatur , ut Augustinus loquitur , nimium ac stulte Atheorum historiam augebimus . Quamquq mest id causae Atheorum alienum. Non enim hoc in lo-Co quaerimus, quam recte homines de Deo sentiant , sed sentiant quidquam , nec ne. Quum postremum hoc constet inter omnes, idque aut natura, ut diximus , duce, aut primi alicuius institutione ; invictum est argumentum , cur Deum esse credamus.

f. 8. Iam illud perridiculum est & ineptissimum ,

ex astutia Legislatorum , aut aeris phaenomenis, primum , inter homines Dei notionem informatam . Id enim si esset, vetustissimae nationes ad unam omnes sine religione fuissent, eoque magis ,' quo vel ultiores . Quum

nunc contra, nationes Omnes, quo primis mundi cunabulis viciniores , eo magis religiolae fuisse comperiantur ; quod ii ignorare possunt, qui in antiqua hist ria domnino sunt hospites. Prima gentium omnium me-δ Irata historicis aetas Deorum perhibetur, imperio civili, ac Legislatoribus omnibus antiquior. Nulla natio AEgyptiis & Chaldaeis vetustior habetur, nec ulla religiolior, seu potius superstitiosior. Ac in reliquiis veterum gentium historiae nihil religione antiquius occurrit . Livius perspecte : datur haec venia antiquitati , ut miscendo humana diυinis , primordia urbium augustiora faciat: nam nulla gens in societatem sine Deo & religione coaluit, nullaque non ab aliquo Deo don modo sui tutelari , sed parente & fundatore auspicata est. Quamquam quae exempla suspicionis suae proserunt

149쪽

x3o ELEMENTO R. METAPH. tamcn omnibus antiquiores sunt poetae Theologi , Or. phaeus, Linus, Homerus, Hesiodus, qui Theogonias scripse. re. Prudenter igitur, non mendaciter, Legislatores Egerunt , qui religione usi sunt pro fulcro Reipublicae :quandoquidem nullum esse potest majus ut affectuum frenum , ita societatis vinculum, quam religio . Quo autem aiunt de aeris phaenomenis, iisdem argumentis refellitur : nam nullum tempus constituere nobis possunt, quo inter homines ex tonitru Dei notio sit excitata . Quamquam ne fieri quidem potuisset , ut omnes , quacumque patet Tellus, ex tonitru in unam eandem. que notionem venirent, nisi informatam animo quam cumque Dei notitiam haberent. Accedit, quod si commentitia tantum haec notio suisset , vix potuisset esse

diuturna : commenta enim delet dies, ver talem confirmat.

Similis fuisset ranuncularum Deo, quod est in AE sopicis fabellis. Sed demus videant quam liberaliter aga, mus barbaros homines tonitru excitatos suisse , ut Deum imaginarentur quemdam potentissimum naturae Terum praeesse , quid Atheorum causae accedet P Non plus, quam si dicamus, homines.ex mundi aspectu du.ci ad Deum intelligendi m & contemplandum . In quo si omnes consenserunt, argumentum est veri. f. 9. Veniamus ad Atheos secundi generis , id est theoreticos , saltem Scepticos , qui quum in religione nati & educati essent, gigantum in morem , in eo colluctati diu esse videntur, ut ex animo orir rent pietatem, quam in eo impresserat natura ipsa :nam fuisse huiusmodi aliquos, aut nunc etiam esse , saltem, ut dixi, Scepticos , non negamus. Principio pauciores hujusmodi sunt, quam esse seruntur . Nam Graecorum ii Philosophi, qui populares Deos contemse-Tunt, aut Omnes, aut aliquos, Athei habiti sunt , quamquam de supremo Mundi opifice nihil dubitarent, veluti Anaxagoras, Sccrates, Protagoras, Aristoteles , EVehemerus , quemadmodum praeclarρ observat Cle mens Alexandrinus. Tu ne Anaxagoram , qui diserte mundum a perfectissima mente fabricatum docuit , im

150쪽

PAns TERTIA. I 3Iter Atheos reseres , quod Solem ex Deorum Canone abralerit Evehemerum, quod Deorum Graeciae popularium ortum, & sepulchra indicaveriti Sed ne De-INocriticos quidem & Epicureos inter manifestarios Atheos retulerim , et sit minus recte de Deo senserint, cui mundi Procurationem abitulerunt. Nam aliud est , ut dixi , non rectas de Deo habere sententias , aliud funditus auferre . Tota certe vetus hilloria ianitos a Democrito & Epicuro Deos perhibet, ut conjecturae potius il lae sint Ciceronis & Plutarchi , voce illis Deos positos, re iublatos , quod populi judicium vererentur . Quid , quod Epicurei tanta eli naturae visi tantum abeil ut religionem omnem contemnerent, ut potius omata s-gilia veneraremur sa) , quod tradit Cicero in primo de Natura Deorum. It ipli, qui magis impii inter Graecos habiti sunt , quum quid adversi accideret , aut aetas ingravesceret , tum tandem Deum agnosceabant, quod notatum Platoni. Praeclarum eli quod narrat Laertius in Bione . Hic a Theodoro Atheo inititutu er4t. Quum autem in malam valetudinem incidistet non solum palinodiam recinit, sed nullam superstitionem adspernatus est. Idem dictum volo de iis , qui inter Christianos, Multam medanos, Sinentes , Athei recensentur . Scilicet pleritque , qui sortasse eci naturali tantum ratione religionem metieabantur, externatque ceremonias negligebant; a viris minus perspi-l cacibus facilὸ impositum eii . Plerique vero alii aise i diibus subagitati effecere, ut rerum scriptores ex ani' mo magis eorum , idest ex assectibus , quam ex.mente & ratione de eorum religione censerent . Qui supersunt, quos nihil defendat, vereor ut sibi ex animo persuase-3 rint, nullum esse Deum: mihi enim sic videtur, hanci notionem deleri ex animo non posse , nisii tota ex Ur- pata ratione .

gilia venerantes. Uenerantes atitem cum Manutio lago αν non numerantes, ut valgari codices habent.

SEARCH

MENU NAVIGATION