Elementa metaphysicae mathematicum in morem adornatorum ab Antonio Genuensi ..

발행: 1751년

분량: 414페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

est A nihil possibile , & nihil deinceps futurum fuisse

ac sii nihil fuisset, nisii materia immota & iners, nulΠ- . quam possibilem, nec futurum fuisse motum: eodem modo, si non fuere ab aeterno, nisi inane , & atomi , pondere tantum & motu praeditae, infinitis etiam earum combinationibus nego mentem & rationem procreari potuisse, ac inde repente prodire, ubi nec erat ut Ia , nec ulla ejus sufficiens ratio . Sed tollamus paulisper omnem de Mundo mentem & rationem , quam certum est non potuisse a fortuita atomorum conjuninctione progigni, ac videamus , utrum saltem reliqua sortuitus hic, quem praedicant , atomorum concursus emcere potuerit. In definita est mundi extensio, in eaque, quantum intelligimus , infinita systemata planetaxia esse oportet , apte omnia inter se cohaerentia. Non dubito, si ut corpus nostrum, ita totum universum animo complecti liceret, eandem in. eo, atque in cor pore, Observaturos artem, ac praestantissimae rationis machinationem & artificium . Nam & universum ex maximis corporibus coalescens aptissime totum cohaeret , ut humana ratio nihil essingere possit ordinatius ; &maxima haec corpora omnia sunt ex infinitis, ut ita dicam , machinulis, tanta arte conitructa , ut quae inter homines sunt artis proportiones & regulae inde

Omnes natae videantur. Atomi ut fortuitis concursibus hoc totum tam affabre struerent, non modo eas regu

las ac proportiones sectari in primis corpusculis coagmentandis debuere , sed in lingulis deinde majoribus ac majoribus machinis: una in parte si a regula dissiliissent, totum ut perspicuum est , conturbassent, ac quidvis potius, quam tam doctum opus perfecissent . Tu igitur tantam in casu constantiam ac tamdiu reperire potes P Ego ne in efformando quidem plantulae semine esse posse mihi unquam persuaserim . Semen enim hoc totam in se distinctissime delineatam plantam com

plectitur, ac sunt quibus id placet ejus plantae se

mina alia innumera, horumque Ieminum plantas alias, atque sic porro. Ea debuit esse sortuiti atomorum con-

in m

162쪽

PAus TERTIA. Iψ3 cursus constantia, ut nulla in parte infinitarum illarum, quilius haec machinatio absolvitur, vel hilum claudicarent : minimum enim si ab arte vagatae fuissent, tu id caecere potuisse putes , quod est essectum Ualeant itaque, qui hanc in casu regularum constantiam deprehendere poste confidunt. Quocirca quamquam hic mundus in possibilibus fuit, priusquam oriretur, nam factus nunquam fuisset, nisi fuisset possibilis; tamen talia in eo artis, sapientiae , rationis , ac tanta vestigia cerno, ut jure negem, fuisse in possibilibus & fortuitis atomorum concursibus. Quomodo quum horologium considero, in possibilibus illud fuisse agnosco, priusquam esset; neque enim alias unquam extitisset: ted nego in possibilibus fodinarum metallicarum fermentationibus ac computationibus unquam extitisse . Quid ita Scilicet quia haec tum tandem possibilia sunt, si data alia & constituta fuerint: quae qui non ponit, similiter facit, ac si quis pronunciaret generatim. ex qualibuscumque tribus lineis triangulum eonfici posse , quum id tum tan tum obtineat, ubi duae quomodocumque sumtae sint tertia maiores . Eodem modo Mundus hic, qui tam admirabili arte & sapientia conflatus est . ita quidem in entibus possibilibus est, ubi data sint Mens sapientissima& praepotentissima : hoc ubi datum non sit, eadem ramtione nego, Mundum hunc , in quo ars inest o Iapientia , ei te in possibilibus, qua nego, ex tribus lineis, quarum duae sint tertia minores, vel ei aequales, triangulum nasci polle. Eodem modo, quum quis dicat, esse possibile ab homine fieri Farnensem Taurum , is ita profecto intelligit, ubi Artifici insit essiciendi ars tqua sublata, non magis possibile est, quam a prestantissimo artifice sine ulla materia fieri. q. 22. Sed majori jam utamur liberalitate . Mundus ex sortuito atomorum4 Iursu , an vi & ratione divina primum prodierit, id nunc inter nos & Epicureos disceptatur. Fortuito natum docent illi : nos Mentis supremae numine architectatum . Erat, inquiunt illi , in pollibilibus atomorum copulationibus: demus. Quid igitur s

163쪽

iq* ELEMENTO R. Μ ET AD A. tur, pergunt , prohibet dicere , potuisse inde emergeare 8 Et hoc demus, potuit Ie et videant quam liberaliter agamus. Intelligant autem, nos disputare, non ut potuerit, sed ut factus sit. Potuis se , ad damus: factus ne ita fuerit, id disputamus. Nam non statim consequitur, potuit id ita se habere ; id igitur ita est . Nondum igitur constat, ita, nec tie , natus sit Mundus , ut illi contendunt. Nos contra docemus , esse supremam quamdam Mentem , cujus consilio & numine se creatus. Ejus in tam vasto opere clara veitigia intueri putamus. Agant & Epicurei eadem nobiscum libςrali. tate , ac nobis victi sim dent, mundum ita fieri potuisse , ut docemus . Neque enim video quid pugnet, talem Mentem existere, eiusque vi ac numine procreatum esse & stare Universum . Sint ergo haec duo possibilia systemata , quorum altero ponatur, sortuito Mundum nasci potuisse, altero a Mente divina fabricari . Exigit ratio, ut id verum putemus , quod , Omnibu2perpensis, similius vero reperitur , praesertim , quum res sit non parvi momenti, sed eiusmodi, qua tota hominum vita continetur. Itaque in utrumque inquiramus, ac quale sit expendamus , odio & amore , spe& metu, si per profanum genus fieri potest, semotis : amice rem transigamus.

f. 23. Ut Systema quodvis sibi constet, duo requirumtur: primum principia evidentia , quaeque e pugnantibus notionibus minime coalescant: alterum plena rasuapte natura inde fluens phaenomenorum , quorum causae perquiruntur, ratio, ut scilicet natura , non arte, inde nasci videantur. Quocirca perspicuum est , nec stare posse systema ullum, cujus principia aut ita obscura sunt, ut non intelligantur , aut sunt inter se pugnantia t nec etiam si principia clara fuerint & aperta, ubi nullam habet explicandorum enomenorum vim naturalem , & plenam , atque uberrimam emcaciam . In

pugnantibus principiis nullum in aedificari potest systema , nisi quis sibi persuadeat, ejus, quod est, causam es se id , quod esse nequit. In Peripicuis vero in aedificatum si nub

164쪽

P A v s TERTI A. r43s nullam habeat explicandorum phaenomenorum emiscacitatem, & quidem naturalem, quidvis potius est,'

quam eorum, quorum rationes A eausae quaeruntur,.systema. Conveniant haec inter partes necesse est, nisi a tota ratione aberrare velimus . videamus autem,

utrum haec duo, quae procul dubio in Thettarum d ctrina constant, in Epicureorum systemate reperia tur . ' . g. 24. Rerum natura infinita ordinis, artis, sapientiae phaenomena exhibet. Eorum caulam inquiro. Eastatim praesto non sit: in eo enim superius convenimus . Duo mihi deseruntur systemata , casus, & Dei. Ut in c sum inquiram, primum perpendo, quae sit

tuitae plurium rerum coagmentationis natura Nempe, iut eadem facilitate dissilire possint , qua convenere: ut partes sic iunctae minime sint constantes , praesertim per longum tempus: ut dissicillime series ex seriebus ordinatissimas, partihus ac toti consentientes, progignate magis adhuc dissicile, ut nulla in parte unquam mentiatur . Haec systema rasus dissicile & incredibile mihi faciunt. Praesto est alterum, Dei. Nihil in eo harum dissicultatum. Nam Deus si est , .ut est profecto, nequit esse , nisi absolutissimae rationis & potentiae, tum

constantissimae voluntatis. Itaque quum haec omnia in univeis observem , mirum rerum omnium eoncentum , Perennem constantiam, in qua tanta vetustas , quanta est apud homines memoria nihil unquam mentita sit: Constantiam praeterea tot serierum, quae parpetuo gia ' nuntur , quaeque cum toto ipso exactissime consen- itiunt; quae me causa impellere potest, si non affectu, sed veri amore philosophari volo , ut non huic potius doctrinae adhaeream, sed . ut videns ae prudens inextricabilibus illis Epicureorum tricis me ipse implicem Repugnat certe ratio: nam hujus f ematis disini prino cipia in promptu posita & clara riaeilisque explicandorum phaenomenorum ratior illiu Epicurei, obicum minimeque intelligibilia principia, minus quoque clara expediendorum tantorum phaenomenorum ratio & via. ,

165쪽

146 ELEMENTOR. METAPH. f. et . Sed ut his me extricem tricis, praesto iam

sunt aliae ac maiores. Rationem tib mentem. in mundi partibus inesse video. Eu motu atomorum eam natam,

cui unquam persuadeant Epicurei Ut scilicet ex non mente sit mens, quod tantundem est, atque ex nihilo esse aliquid. At nullo negotio eomprehendo, a supreisma illa & potentissima Mente mentes alias procreari potuisse . Porro excipiet me statim alia, atque inextricabilior quoque.quaestio. AE ternae Illae atomi, nec . semina. sunt, quibus conιinentur plantae, nec ova, unde prodeunt animantiae, sed potius seminum , & ovorum elementa, quae quum coeant, & semina, & ova progigaunt. Etiamne vi vegetante & animante praedita efficiunt Etiamne constantissime semper eadem eodemque modo pragignere pergunt Nullane unquam harum copulationum dissociabitur, ut plantae, aut animantis talicuius totumi genus pereat Difficile, credo,

sibimet ipsi persuadebunt;Epie urei. Quid autem Uis

illa vegetatrix &: animalis in omnibusi inerat atomis, an in parteὶ Qui non omnia animantia, si in omnibus Qui tam docte. secretae, ac tot, quot necessariae, sitin parte. Nihil ego horthmi intelligo , quum Epicureos de Casu rationes produnt ri contra cura supremi Numinishinis verbis explico . Sed infinita futura esset oratio, ubi omnia persequi esset animus. f. 26. Accedo nunc ad , totius Universi ordinem e. mire me & in hoc implicant Epicurei : clara omnia sunt i in Theologis Temperatione aequabili virium centripetae . & centrifugae Planetarum: circa Solem t tum stat systema. nostrpi: circa Stellas singulas fortassis alia . Id sertuitus atomorum discursus fecit', ac nunc conservat λ Quid ὶ Unum ne omnes in locum pondere

suo gravitabant atomi antequam tam doctum opus machinarentur, an in diversas plagas Non illud : alioquin

unuin esset earumi omnium centrum, quod ne Epic rei quidem dixerunt. Si alterum, quum omnes aeque aeternae, aeque ab aeterno motu pcrcitae, qui in plagas diversas determinatae P AEterram enim ac nec fartam

nora

166쪽

-PAns T. E. R T I A. t 7 νεοκ potes nisi unum in modum esse determinatum e Nam in aeternis & necessariis nihil esse potest potentia: t tum actu eli, quod peracute vidit Artitoteles . Huius

ergo variationis in atomorum natura aeterna nullas esse causas video. Extrinsecus ergo accessere. Nugatur a uinum Epicurus, qui atombrum .declinationem , & mutuum accessum sine ulla caula fingit: pugnat hoc. cumitota ratione . At enim , vi attractrice praeditae sunt atomi: inde atomorum declinatio. Nam arripiunt hoc iavidissime ex Newtonianorum Philosophia novelli Epicuri patroni, nec intelligunt, Newtono attractionem non causam haberi, sed eficium . Causam ergo ab Ep cureis quaero mutui hujus accessus . In atomorum pondere vim centrifugam reperio. Centripetam unde quae tam ὶ In comprehensibilia ergo mihi praedicant Sed demus hoc illis, utraque ea vi ab aeterno praeditas fuitIe atomos. Quum copularentur, ac magna corpora conficerent, necessarium fuit, ut tot atomi una ungercntur &. in Sole,& in iis Planetis, quae circum Solum aguntur , ut vires projectionis Planetarum omnium aequales essent. attractioni Solis, quo ordo constare Muset. Minimum si hanc proportionem exissent, ut altetera alteri vis praeponderaret, totum funditus mundanum systema conturbatum sinstet. Quaero ergo, quum infinitae numero essent atomi, cur non plures convenerint . ur nudibi variaverintὶ Ego hic exitum non reperio. Nec nui .c ca, quae superius, iterum interrogabo, cur tanta constamia mrseverent. Exempli haec loco protuli, uti intelliganti Epicurei quam non incomprehensi-hUς modo i, tum sit systema casus, sed etiam quam ab Iuroum , quam inscite excogitatum, quam secum Pugnana, ut. pudere debeat, homines ratione praeditos in his dumetis rationes in velligargi vello ad impietatis causam patrocinandam.

167쪽

Refellitur Panthei M.

f. 27.T Llud nunc accuratius demonstrandum est adveh. t sus recentes Atheos, Deum non esse ipsum Universum , sed Univers causim ereatricem , atque gubernatricem . Et quamquam superiora argumenta, prae sertim physica , una Opeta demonstrant, &λ Deum esse, di esse universi caulam , adeoque ab eo distinctum r tamen quum pantheismus eu Spinoaismus , haud dudum plurimi m invaluerit, parilaulatim is refellandus est. Deum esse hoc' Universum error est perantiquus . Erant in ea opianione Eleatentes huidam philosophi; erant Pythagoria ei & Stoici ; quod pluribus ostendit Buddeus a . Shneca in Qq. Naturai. b disertis verbis id docet. Cato apud Lucanum lib. IX. Pharist. ex veterum sem

D CO lum, re virtus P quid quoerimus vltra ' Iuppiter est quodcumque vides, qstocumque mmeris. Quamquam id cum emphasi dictum video,' si pro eo. quod Deus est Q que omnia Dei nomine vocaverit. Jam retulit A lberim Magnus H, Alexandrum Epic reumέ qui Plutarchi tempore vivebat, eamdem tradidisse impietatem: Alexander, inquit, Dicureus Deum esse main remam dixit, vet non esse extra ipsam , ct omnia essentialiarer esse Deum formas esse necidemia imaginnis, σνum habere wrum 'enthmem ,. ρο ideo dixis, omnia Memesse subflaminiis . D. Thomas in I. contra Gentil. II. eiusdem impietatis defensorem saeti quemdam Davidemde divinando. contra quem ex instituto disserit. Vatqueae cvi refert de Petro Abailardo a Deum, inquit, esse omnia,

168쪽

Omnia eg. De reum in omnia eonvirtἰ, omnia in eum transmutari asseruit. Petrus Uallensis in Itinerario testificatur plures Mahumedanos idipsum opinari. sa): Idem narrat Bernerius de Indis, alii de Sinentibus & D

nensibus. Z f. ais. Apis Europaeos hanc impietatem in systema geometricum reserre conatus est Benedictus de Spinoa , quod saepe η nobis adnotatum in prima horum Elem. Parte . Hoc universum ex immensa cogitatione, seu mente, & immensa extensione, seu materia, conflatum

esse vult, idque esse Deum, cuius idcirco duo sint attributa essentialia , cogitatio. & extensio . Haec Pantheistarum secta altas in Anglia radices iecit . Editus est apud Anglos liber sceletiissumus, auctore Tolando, qui Pantheliticon appellatur . Ia eo libro quid sint Pantheistae , his verbis explicatur apud Syches: Pa thesae ut plurimum vorantur propter sententiam de Deo , o Uniuerso sibi propriam : Epicureis vero , σChoalogis e diametro oppositam , quum nullam confusonem prιmaevim, nedum ea um ullum mundi opificem admittant Pantheisae, sed de rerum eaufa, o origine eum Lino vetusissimo statuant i ἐκ παντος δὲ παντα, εκ καὶ παν των κτῶν ἔστιν . Ideli ex uni- ο qiadem sunt omnia, σex omnibus uniυersum . Hujus versiculi, quem semper ha- heis in ore, purior es explicatis , quam nos hic breviter trademus. Universum itaque, cujus exigua portio est hic mundus adspectabilis , affirmant esse infinitum tam extemsone , quum virtute continuatione inro totius o partium contiguitate unum o immobile secundum totum, quum extra

eum nullus si locus aut spatium : mohibile autem fecundum partes , Me per inte villa numero infinita : incorruptibile smul O necessarium utroque modo, exsentia stilicet aeternum , O duratione , nec nisi his similitudine eodem nomine cum nostra intelligendi factiliate appellandum . Cujus denique sunt partes ιntegrantes semper eaedem, --- Κ 3

169쪽

.e partes eonstituentes in motu .' a Hoc qualest, quum alibi a nobis demonstratum eii; tum inferius Me rate perpendetur. f. 29. Aggrediamur nunc vd haec absurda refellenda, quae adeo sunt secum ipta pugnantia , ut verear ne oratione abutar in re minime necemvia' Ac Principio, mundum hunc corporeum non esse aeternum, sed aliquando coepi sse , nec vero sortuito, sed consilio & pr videntia , quum saepe alias, tum praesertim in sup fioribus demonstratum est; nequit ergo esse Deus, Gai

mens aeterna est, cuiusque numine imperio mundos administratur. Deinde non . modo coipora, sed ne --

teria quidem ulla habet aeternitatis atri ibuta , quae Methaphysici esse docent, immutabilitatem , inde pendentiam ab omni causa , persectio'em summam, quod ne Spinoeta quidem negavit: e contrario mutabilis est, in infinitum modificabilis, nec infinite persecta ; non ergo in natura sua hahere potest existentiam neeessariam e contingens isitur est & fam ; nec idcirco aetemna illa , & pexsectissima rerum Caasa, quam esse ali quam supra demonstratum est. Videri potest ut prae- Hare exornet hoc'argumentum Soria in disssert. de Exi- sentia Dei. Praeterea materia non solum omnis cog3tationis est expers, sed ne capax quidem cogitandi , ue- madmodum nos ira secunda horum Hementorum Marte ostendimus; ergo nec Deus esse potest , nee attriti tum Dei. f. 3o. Ad haee, demonstratum est superins propositi,ne. 3. e xistere Ens quoddam aeternum, in quo sit ratio sifficiens eorum omnium, quae fiunt, aut sunt posis bilia , ergo & ratio suffciens eorum omnium , quae

huic enti iunt propria, non potest esse in alio , sed in se ipso ; alioquin non esset illud primum , in quo cun - ctorum est ratio sussiciens . Iam plurima contingunt

170쪽

P Adis TERTIA. III materiae, quorum ratio lassiciens non potest esse in- ipsa materia , veluti moveri, aut quiescere, hac aut illa ratione dividi , disponi , configurari , & trecenta

alia , ad quae materia eis prorsus indifferens ς ergo materia nequit esse ens illud aeternum & primum , in quo sit omnium, quae accidunt, ratio sufficiens. Quodia dicas, materiam quidem non esse hoc ens aeternum& primum , sed attributum entis illius aeterni & primi ; ens illud aeternum & primum ex iis conflatum erit attributis, quae sese mutuo 'destruunt, adeoque ensillud erit impogibile intrinsecum. Enim vero quum essentia cuiusque rei existat ex unione omnium attribuistorum essentialium ; si materia attributum sit entis illius aeterni , erit illud ti necessarium& contigens, quae sunt si quae maxime pugnantia. Distinguere vero inter materiam & corpora , quod facit Spinora, atque illam

ponere immobilem , immutabilem , indivisibilem ; haee vero divisibilia δc mutabilia ; illamque Dei attributum

facere , haec modificationes, est vetus phanta ima prorae obtrudere velle, ineptissimum illud, quodque absurdius est, quam ut refutatione egeat cet). q. 31. Sed illud objiciunt quidam, non posse a nobis intelligi , ubi ita res se habeat , quanam ratione materia ab Ente illo aeterno & incorporeo creari p tuerit. Ex hac ignoratione factum est, ut quum veteres Philosophi, tum novelli Athei aeternam materiam habuerint. Sed nihil minus acute concludi unquam potuit e saepe enim animadvertimus , ea , quae ignora mus, nulla suppeditare posse argumenta ad ea , quae scimus, revellenda. Materiam non esse aeternam hinc intelligo , quod nulla ac ternitatis habet attributa, ted habet potius omnia iis contraria , quae enti aeterno in 'esse debent. Quod vero non intelligam , qua demum ratione creari potuerit, hoc non essicit, ut de origine K 4 . ma

Vide quae fure ea re dieia sunt in fecunda Meta' ph . parte.

SEARCH

MENU NAVIGATION