장음표시 사용
151쪽
r3a ELEMENTOR. METAPH. f. ro. Deinde demus fuisse pauculos , quantula lipars sunt generis humani , ut contensionem omnium hominum , Ommumque temporum , nec plebis modo , sed eruditisti motum & doctissimorum , in dubium reUocare pollini λ Praelertim quum isti, quod Baconus animadvertit , ex eorum sere sint numero , qui vix primis labiis sublimes disciplinas degustaverunt . Preterquamquod ipsis caetcri omnes credere debemus , ut ab ea persuasione dimoveamur, an eorum rationibus adduciὶ Primum indicium esset magnae stoliditatis , paucorum auctoritatem , auctoritati omnium , aut doctiorum, aut agam liberaliter aequae dCctorum , prae ferre. Rationes Vero, quas effutire solent , omnes ex brevitate mentis humanae proficiscuntur , suntque partim deridiculae, partim paralogismi . f. II. Ac vero huc omnes Atheorum conclusiunculae, quas copiole Cud Orthus retulit, redeunt. Primum quod quaedam de natura divina praedicentur , quae in Cadem re non videntur posse componi , ut esse eum immutabilem & liberum, immensum , nec extensum ac
divisibilem,& quae sunt ejusdem generis. Deinde quod intelligi non possit , unde sint tot mala , si Deus'sit et nam quum sit ille omni scius, omnipotens , optimus , qui sciat, possit , & velit mala auferre, videtur aut itine non esse, ubi haec sunt, aut nullam rerum humanarum habere procurationem. Tandem quum Deus sit immensus , materiam omnem permeet , necesse est . Est autem totus actio, & quidem ut necessario existens, ita necessaria actio; totum ergo mundum necessario pervadit. Ita fit ut mundus tandemisit Deus, ex immenso corpore, immensaque mente conflatus. Huc , in quam , Atheorum omnes argutatiunculae conferri posta sunt, saltem praecipuae . Nam pleraeque aliae, quas Cudworthus protulit, vix sunt dignae anicularum lucubratione .
f. I a. Sed haec talia sunt, ut perspicuum sit, ex defectu adaequatarum Dei , finiumque universi id earum nasci omnia, atque idcirco adversus perspicuas rationes
152쪽
nullum habere pondus. Nam tum demum haec , quae ego negatiUa argumenta vocare soleo, locum habere possent, quum nullae rationes suppeterent, quibus Dei natura adstruitur . Nunc autem quum tot adsint , eaeque clarissimae, ut mox ostendemus , turpe eli ex iis , quae non intelligimus, ea velle oppugnare, quae sunt manifesta. Quamquam ne pugnare quidem illa videntur, quae isti opponunt, si accurata ratione perpendantur . Nam, ut id paucis demonstrem, non video quid repugnet, naturam immutabilem esse,simul tamen & liberam : scilicet non mihi videntur hujusmodi homines iustam libertatis noti nem sbi informasse. Mihi potentia, quae ratione regi tur, tanto videtur liberior, quanto minus errori, haesitationi, ac propterea mutationi obnoxia . Atque in hoc Deum liberrimum esse dico . Non ille externo fato subjicitur : nee aut praeiudicatis opinionibus, aut mersetis brevitate & imbecillitate , aut affectibus transversum agitur, ut Voluntates suas emendare cogatur. Sui juris est: a ratione tantum sua movetur. Eadem illa semper : idem ille semper . Itaque immutabilis simul & li-herrimus. Nam si quidquam prima illa Atheorum conclusio valet, videant quo proreptent: efficitur enim hominum stultiores , quippe qui saepius consilia mutant, magis etiam esse liberos, minus sapientes , quorum hoc proprium constituit Seneca, idem semper velle, idem nolle. Sed in eo sunt perridiculi, quod de natura humana, fortassis etiam sua , caetera metiri student. f. I 8. Eodem modo, non pugnat , omniscium es Deum, omnipotentem, optimum, esse simul & mala, quae dicuntur . Nam haec, quae , ut dixi , dicuntur mala , ex nostri sensu & utilitate talia aestimantur, non ex finium universi ratione ; nec pugnare cum Dei bonitate possunt, nisi si eadem opera dicamus , to
tam rerum universitatem unius hominis ergo, quae nos
sera est arrogantia, adornatam esse . Quid si haec , quae ' vocantur mala, vero hominis fini consentanea sint uidsi divinae sapientiae regulae exigebant, ut haec essent
etiam tum cum Dei bonitate pugnabunt Nam mala,
153쪽
r 4 ELE MENTOR. METAPH. quae moralia appellantur , ut ne essent, Deus aut non poteit, aut non debet, quemadmodum inserius explic turi sumus. Ut vero ne ellent mala physica, quae moralium sunt emendationes , ipsa Dei prohibet bonitas , ac in genus humanum benevolentia. Sed tota haec res paulo post disputabitur . g. i . Jam illud ineptissimum est, incorpoream rem
non posse esse immensam simul & indivisibilem, quum nobiliores Philosophi nos doceant , spatium vacuum &immensum esse , & simplex atque indivisibile. Sed qui, inquiunt, immensus. Deus & inextensus Nempe quia
totus mens, in qua nihil coagmentatum est & duplex. Quod autem pervadit Deus omnia , seu potius continet, qua ratione παντοκρατορα illum appellamus , id emere nequit, ut sit materiae & mundi vis genitalis, R. anima. Primum non est ille extensus corporum instar, ut misceri & penetrari, ac unum cum corporibus emcere sit necesse . Plurima suppetunt subtilium corpo Tum eXempla, quae quum craisiora permeent, imper
mixtam tamen ac constantem naturam suam retinent,
quemadmodum lux , ignis , aether , quibus exemplis passim veteres Theologi utuntur . Ac sunt ista non omni ex parte rei nostrae aptata: sed sunt tamen i lia, ex quibus facile licet conjicere, nihil puῖnare in- Corpoream naturam , quaeque nullam formalem , ut aiunt, extensionem habet, per omnia liberrime penetrare, nec interim unam.cum illis rem ac subitantiam cere. Illud vero, quod postremo addunt, totum esse mentem & actionem Deum , ex quo conficere sibi videntur , esse eum necessariam mundi mentem & actionem , totum est pessime conclusum . Nempe tota est quidem Dei natura mens, tota actio , ac necessarici mens & actior sed se ac natura sua ea mens & actio terminatur. Scilicet non ex se illa emuit, ut quemadmodum necessario mens est & actio, sit etiam necessaria actio & mens mundi . Quum enim sit in se perfectissima , nulla nec extrinseca necessitate , nec intri seca indigentia in externa sertur . Quocirca quod extrin secus
154쪽
: P A n s T E T r A. 13 Iseeus agit, id liberrime agit: voluntatis est & bonitatis, non naturae ipsius necessitatis.
Dei misentia argumentis pbsicis
f. I 3. Λ Ccedamus nunc ad argumenta alterius generis, quae scilicet rerum Natura suppeditat. Manifestum exilientiae Dei argumentum suppe ditant rerum mundanarum ordo, pulchritudo , fines. Adhibent hoc argumentum elegantissime Veteres iuxta& noUelli Philosophi . Cicero Lib. II. de Nat. Deorum Cap. U. Cleantem inducit Stoicum observantem. aequalitatem motus , conversonem Coeli, Solis , Lunae , 5 3derumque omnium distiationem , varietatem , pulchria rudinem , ordinem, quarum rerum aspectus ipse satis indicaret , non ess, ea fortuita. in s quis in domum alia quam , aut in gymnasium, aut forum venerit, quum via Aeat omnium rertim rationem, modum, insiplinam, non possit ea sne causa feri judicare, sed esse aliquem inteia ligat, qui praest, oe cui pareatur : multo magis in tan iis motionibus , tantisque vicissitudinibus tam multarum rerum , atque tantarum ordinibus, in quibus nihil unquam immensa ct infesta vetusas mentita sit, satura necessσl es , ab aliqua Mente, tantos natinae motus gubernari , t Idem etiam argumentum Boetius in tertio de Consola-l tione , prosa Ia. sic consormate Mundus hic ex tam diverss contrariisque partibus in tantam formam minime
conυe Us et, nis unus esset, qui tam diversa conjungeret: l conjunmta vero naturarum ima diserstas inoicem discorsis ociaret , atque divelleret , is esser unus, qui quodi nexuit, contineret.
l 3. 16. B. quoque Thomas in pr. Iib. contra Gentiles ex A verroe, acutissimo Arabum Metaphysico, paul cis, atque pressius idem argumentum concludit : possibile es aliqua conetraria o dissonantia in tinum ordia nem concordare Iemper vel pluries, nis alicujus gubem
155쪽
tione , ex qua omnitus gatis tribuitur, At ad rem tum finem tendant : sed in mundo videmus res na Armrum dis fartim in unum ordinem conccrdare , non ut raro
a tota , sed ut semper , vel ιn majori parte oporteterρο esse aliquod, cujus providentia miandus gubernetur , o hoo di. imus Deum. Addit etiam idem perspicacissi. mus Theologus , nullas res esse , quae cum pluribus modis esse possint, ut hoc modo potius, quam alio existant, suapte natura determinare se posse , sed indigere causa determinante : at distantia globorum coelestium , ut alia taceamus, esse potest infinite varia , ut patet :ergo ut haec potius sit, quam alia , causa indiget determinante, & conservante . Cuius argumenti, simile protulit Isaacus Newtonus in Optica ad quaest. I 3. Pag. 343. Nam dum, inquit, Cometae momentur m orbilus vatile eccentricis undique quoquo modo versum in cmnes partes Coeli , utique nullo modo feri potuit , ut caeco fato tribtiendum si, qvod Planetae in orbitas concentricis motu consimili Ierantur omnes . Trem miram tiniver
statem in Planetarum dissemate, necessario fatendum es, intelligentia ρο conssis suife essectam . Quae doctrina confirmari potest ex altera eiusdem Philosophi a . Planetarum densitates ege reciproce , ut discntias Planeta-xtim a Sole ductas in radices diametrorum apparentium .
Densores igitur Sut Planetae , co teris paribus, qui sunt Soli propriores , Iupiter Saturno Terra Iovi ; diversstitique disantiis a Sole collocandi erant Planetae, ut qui 'Iibet pro gradu d Utaris ratore Solis majori vel minori frueretur . Aqua nostra , si Terra Iocaretur in Orbe Saturni , ri4esceret, b in orbe Myrcurii in vapores statim abiret. Nam lux Solis. rui calor proportionalis est, optuplo densior es in orbe Mercurii , quam apud nos ei
Thermometro expertus sum , quod septuplo Solis aes De calore aqua ebullit . Dubium vero non est , quin materia Mercarii ad calorem accommodetur , oe Propterea Acrisior
fit Neo Montii Lib. III. Princip. prop. 8.coroll. 3. q.
156쪽
ΡAns TERTIA. I 37 fit ne nostra ς quum materia nonnis densior ad operationes
naturales obeundas majorem calorem requirat. Quis non ii.
telligat totum hoc sapientia & ratione factum Neque enim constantissima haec proportio sine ulla ratione directiva , solis mechanicis legibus, obtineri potuit.
f. I7. Sed contemplemur paulo vicinius rerum narituralium fines, qui aperte praedicant Deum omnia gubernantem. In tota Natura tam mira est rerum series, quarum aliae aliis nexae mutuo inter se ossicia reciprocant . ut hoc solum ostendat perspicue , cura supremae alicujus Mentis haec omnia esse architectata , & stare. Si quis attento oculo Plantarum structuram intueatur, atque infinitarum partium, quibus illae constant, non solum mirabilem nexum , verum etiam ossicia & fines, quae illae constantissime retinent, ut Vasa , quibus nutriuntur, quibus succus nutritivus praeparatur , quibus emngitur ac formatur, ut erumpat aut in frondes, aut infructus, quibus idem succus redit ad radices, & quasi, ut in ammante sanguis, circulum absoluit : um vcro fructuram & fines partium animalium , quum Omnium, tum praesertim hominis, ut nulla sit ex tot, tamque diversis particulis , quae fini suo non bene respondeat, is aut truncus si, aut praestantissimam Mentem haec omnia facere . movere , regere intelligat necesse est. Unam si oculi humani architectationem introspiciamus,
tunicas, earumque figuram , humores, reticulum, nervum opticum, musculos multiplices , tum munimenta exteriora , supercilia , palpebe . omnia ad id consormata,
Ut externarum rerum imagines reflexione, & refracti ne luminis in 'oculi fundo depingantur, non possumus actionem Naturae intelligentissimae, quae haec omnia fabricetur . non videre . f. I 8. Idem vero & in ea eteris humani corporis par tibus animadvertere possumus. Corporis nostri finis vita : ea nec sine partium integritate , nec sine motu constare nobis potest . Ac partes quidem motu conti nuo atteruntur & dehibitantur . . Iis reparandis & consolidandis cibus & potus nece ia sunt. Hinc gignun
157쪽
a 38 ELEMENΤ R. METAPH. tur sanguis, lympha , humores , quibus cΘrpus nutritur & viget . Jam quot erant necessaria , ut & cibum primum nobis parare possemus ; deinde concerpere &incidere tum molere, & ita aeglutire, ut simul respiratio non impediretur Ad haec , concoquere atque per totum corpus, disseminare Excernendae hinc erant paraticulae singulis corporis humani membris aut nutriendis, aut movendis. Pars nutritioni inepta sequestranda, ac emittenda extrinsecus . Praeterea nisi extrinsecus quoque ad jumentum motui sanguinis , ciborum conco-chioni, vitae denique arcesseretur, brevi tota haec moles velut solsocata concideret . Itaque in auxilium adscitus aer, qui pulmones pervaderet, quique vi sua elastica non corpus modo substentaret, sed partium singularum ossicium adjuvaret, ac vitam ipsam vitalem essiceret.
Inde oculi circumspectandis singulis, brachia corripiendis alimentis, canini dentes discerpendis, molares contundendis , lingua volvendis, exophagus deglutiendis , Ventriculus concoquendis , apta . Exophagi autem &ventriculi structura quam varia & mirabilis ὶ Quam mirabiles fibrarum ordines , qui velut elateres alii alios sustinent ac iuvant uot his partibus varie commovendis consormati musculiὶ Tum vasa ductando per corpus sanguini , alia lymphatica humectando ; ac inprimis vasorum hujusmodi valvulae, ne pondere deor 1um decidat. Iam cor impellendo: Cordis autem mira prorsus fabrica . Quot enim fibrarum ordinibus instru
ctum, quo contrahi, aut disdidi posset Arteriae dita
seminando, venae revehendo Quis paucis possit comprehendere omnes partes , quibus vita eficitur & con
tinetur uis glandularum usus & utilitates uis pul
monum uis praeterea membranarum , cartilaginum , ossium ὶ Sed una nervorum propagatio ac contextura omnem mentem humanam excedit. Haec magnis voluminibus explicata sunt. vero quisquam qui haec omnia , quorum unus finis , vita , cui illa consor
mata , & ad quam spectant , nullo ullius Mentis Artificio consormata sateri audeat i Mirifice haec illustrae
158쪽
tributis Dei pari. l. I9. Duo opponunt ad versus hoc argumentum profani . Primum aeternum esse Mundum , nunquam Or tum , nunquam interiturum : quod nos argumentum in primo Capite occupavimus, ut necelle non sit quid
quam ei rei hoc in loco addere. Alterum casu quodam haec omnia facta esse, dum atomi aliae aliis occurre rent, sicque implicarentur, quae Epicureorum fuit i sania . Mundus , inquiunt , mechanicis legibus regitur. Haec sunt faedera naturai Democriti , quae repetit Lucretius . Ex iis legibus ita omnia possunt provenire connexa & structa, ut videantur ratione & consilio facta , praesertim , quum insita sit toti materiae natura quaedam activa , natura gubernans, ut idem vocat Lucretius Materiae igitur particulae natura illa geni trice agitante infinitis modis necti & copulari potuere, quibus hic prosecto , quo nunc stat, mundus comprehendebatur . Quid ergo mirum si tandem aliquando . emersit Ut ecce nam hoc exemplo utitur recens
quidam impiae causae patronus a in possibilibus est
Homeri Iliada ex sortuito literarum iactu tandem aliquando prodire e in infinita certe literarum coagmen latione ea inest. Quod autem possibile est, mirum non est , si aliquando ex possibilium numero quasi ena tet. - g. eto. Sed nihil unquam minus considerate dictum fuit. Scilicet haec est profani generis ars , qua tegun tur , paucis ad vulgi captum res maximas non subvertere , sed falso lumine velle opprimere . In eoque ii faciunt astute ac .malitiose . Est enim haec hominis natura, ut subtili & longa rerum maximarum meditatione defatigetur : facili ac breui, ad sensum & imaginationem accommodata oratione capiatur . Hinc quae
acri rationis indagine indigent , primum velut ardua
ca Auctor Libri pense, Philosophiques pag. οώ-
159쪽
14o ELEMENTOR. METAPH. praetereunt, mox contemnunt, tandem esse pernegarit,
parabili , R in medio , ut inquiunt, omnibus posita
scientia contenti. Itaque hoc quale sit videamus. Ato mi , inquiunt, infinitae numero ex infinito tempore possibiles omnes pertentarunt coagmentationes. Demus Daec tantisper: liberaliter enim agere mihi constitutum est. In infinitis, pergunt, atomorum machinationibus praesens mundi ordo inerat. Demus & hoc alterum tantisper,
ut dixi, mox resumpturi. Quid ergo, inquiunt, mirum , si tandem aliquando prodiit i Sed quum ita concludunt, primum illud praetereunt, quod in quaestione est positum. Non id nunc agitur, in possibilibus atomorum unionibus hic ne mundus contineatur , sed hoc alterum , sortuitane haec sit praesens Universi conformatio λ Uno verbo, non quid possibile fuerit, sed id quod factum est.
Utamur recepto exemplo. Quum de Iliadis Auctore disseritur, non id inquiritur, potuerit ne hoc poema fortuito nasci, sed hoc, natum ne sit fortuito. Demus potuisse t id non efficit, ut ita factum M. Lucretii Carmen potuit esse fortuitum d neque tamen id probat, non esse Lucretii . Venus Coa ab alio sculpi potuit an idcirco non a Praxitele fuit Potuit Mundus sortuito nasci : demus. Id non efficit, ut sortuito natus sit. Quo, inquiunt, argumento conficis , non sortuito natum ,
quod fortuito fieri potuit Scilicet eodem , quo isti , etiam si nihil aliunde rescirent , non fortuitam esse Homeri Iliada, nec Virgilii AEneida affirmarent, quamvis inter possibilia fortuita agnoscerent. Nempe artem, rationem, consilium non tantum in prima mundani ope
xis origine intelligo adhibita suisse, sed perpetua ea esse cerno: iisdem progredi legibus quibus coepit: id quod sine praesenti Numine fieri nequit . Ut enim nobis Persuadeamus , ea, quae mirabili ordine, & incredibili sapientia, non raro , sed constantissime fiunt, casu fieri, tota' rationis humanae acconomia subvertenda est-.
uis alioquin intelligat in casu factis non modo perse ctissimae rationis regulas, sed perpetuam constantiam pUt ecce. In possibilibus motionum serie bus est , ut
160쪽
PAns TERTIA. IAI . Psittacus primam Newtonianorum principiorum definio tionem pronunciet. Erit ergo in itidem ut pronunci et& secundam. Quidni, ut omnes P Itaque & in pollibi libus sit, ut totum systema recitet. Quid sit id saepe essiciat i Quid si ita , ut verba quidem immutet , rerum vero eundem seruet ordinem ὶ Quid si saepe turbare videatur , eaque mox perturbatio mirabilem cum toto systemate ordinem essicere deprehendatur Quid tandem si tam confidenter, tantaque dexteritate dissicillimas res& intricatissimas pertractet, dii putet, compendifaciat , diducat Haec esse in possibilibus negabunt i At nihil eii , quod a ratione fit, ut, quemadmodum iiii docent, fieri nequeat a fortuito atomorum concursu . At si id totum fortuito revera fieri Atheorum quisquam dixerit, fortuito eum quoque loqui necesse sit . Quot ego hujusemodi possibilia congerere possum , quae tamen sortuito fieri, pudeat vel impudentissimos Atheos dicere Θ Quid, inquiunt , ita Quia sunt quaedam argumenta , seu potius vestigia, criteria , insgnia, quibus sine ullo ratiocinio intelligat quis, ratione id fieri, etiamsi in pol- sibilibus , & fortuitis combinationibus contineantur . Ea velligia in sensus & rationem incurrunt , ut non sit necesse longius arcessere. Qua ex re fit ut ii facilius ea persentiscant, qui simplicius de rerum natura sentiunt, quique minus a phantasticis systematibus aliorsum distrahuntur. Inde certe fit ut in his rebus idi tae & iudicent tanto verius, quanto simplicius,&con stantius Naturae adhaereant , a qua tantopere Meta- physici longe aberrant. Stultum autem est sibi persuadere parva opera sine arte & ratione non fieri , fieri
f- a I. Deinde nego praesentem Mundum inter sortuitas atomorum consociationes contineri , utcumque
illas infinita ponamus : neque enim in infinities etiam infinitis eiusmodi copulationibus mens & ratio continentur, quae nunc io Mundo sunt . Quemadmodum enim sit nihil ab aeterno fuisset , non spatium , non matcria, non Deus, nihil praeterea aliud, perspicuum est