Elementa metaphysicae mathematicum in morem adornatorum ab Antonio Genuensi ..

발행: 1751년

분량: 414페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

ira ELT MENTOR. METRPH. materiae dubitare possim, sed tantum ut imbecillitatem mentis meae aῖnoscam. Quo modo si quis horologium intueatur, minime ille quidem factum dubitabit, quantumvis ignoret, a quo sit Artifice factum, qua ratione, qua arte, & vi. Ac sane plurima sunt in Universio , quae generari nemo sanus in dubium vocaverit, quamquam omnes ignorant, qua ratione genererentur. H

minem ex homine, brutum ex bruto generari, ex si mine semen, nemo ignorat. At quum ventum est ad vim & rationem, qua haec generantur, quot capita ,

tot sunt ferme hominum , & quidem doctissimorum .sententiae, fatenturque omnes se in re perdifficili &perobscura opinari. 32. Scio acutissimos Philosophos ope rationis naturalis explicare modum creationis materiae : sed adeo infeliciter, ut me poeniteat ingenii humani. Exe . pr. Iohannes Lockius rem ita expedire studet. Detue spatium incorporeum aeternum , quod iamdudum gravissimis Philosophis placuit e potuit ei a Deo addi soliditas. Ita emersisset materia, quae nihil est aliud , nisi extensum holidum . Plura habet naec doctrina incommoda , quae Lockio ipsi negotium sacelsere potuissent, si rem accuratius expendisset . Primum quis intelligat existere posse rem quamdam incorpoream aeternam distinctam a Deo , nisi qui omnia religionis naturalis principia perturbaverit i Deinde , ut haec demus, quis sibi persua-lerit, spatium immobile & indivisibile addita soliditate evadere divisibile & mobileὶ Sed dictum hac de re

alias . Christianus autem Wolfius aliam viam ingressus est . Potentia Dei primum omnium creata elementa uaedam simplicia, inextensa, activa : hinc vero conata corpora, arbitratur. Sed tantum abest ut nos levet difficultate, de qua disserimus, ut potius augeat. Principio eadem difficultas in intelligendo modo, quo hujusmodi elementa creata sunt. Tum accedit altera, qui ex inegiensis elementis corpora prodire possint. Non haec fieri posse negamus: quo fiant modo, id nos ignorare profitemur. Itaque praestat ingenue fateri, intel

172쪽

ΡAns TERTIA. . IIῖ inter infinita alia, quae mortales ignorant , elle &hoc , qua tandem ratione sit creata materia . Id nobis sufficit , materiam non esse aeternam: neque necesse

est ut illud quoque sciamus, qua ratione sit creata. f. 33. Nunc quo plenius Pantheismus refellatur ,describam hoc in loco integram Johannis Lockii orati nem, qua ille demonstrat, nec totam materiam, nec singulas ejus partes cogitatione praeditas etle polle sa) . Videamus , inquit, qua tandem ratione profani homines per suadere Iibi potuerint, mentem aeternam neque enim de eius existentia dubitari potest corpore conisare . Primum

tota ne materia mundana , omnique ejus partes cogistant ὶ Non eo dementiae e furos puto hujus aevi pro- fauos, ut id dicant, nisi una opera dicere velint, tor esse gratia aeterna cogitantia , quot materiae partes , ides in nita atque idcirco infinitos esse Deos, quorum quilibetis initos etiam alios sinu suo complectatur, quod es t tam Mentem Mundi Architectricem radicitus extirpare . Gui enim ut monogrammi Dii in tam viso tamque docto opore usciendo con mire omnes potuere Non ergo materia suapte natura necestate tota es cogitans. Ωιι id ergo Quaedam tantum partes hujus corporei Entis cogitantes erunt, caeterae supidae ὶ At tam es perabsumdum, ens cogitans ex partitas non cogitantibus componi , quam exiculum ex non Extensis . Deinde quum tota materia esse cogitans nequeat, pars ne una materiae hoc eritens aetri nam ct cogitans Non minora inde, nex pa cisa consequunttir absurda - Enim vero aut haec tantiam materiae pars aeterna es, aut nou. Si primum , reliquumateria tota inde creata erit , nec nis ab ente intelligeniissimo , CT potentismo, quo tota moles Panthediica concidet . Si fecundum, quibus tandem illi arptiment x, non totam quoque materiam, sed partem tantum unam cogitain

re ad ruent ' Neque enim natura o essentia pars ullama:eriae ab Hia defert. Quod s contendtint, ut iis serrati

, Da Intellectu humano Lib. O . CV. IO.

173쪽

34 . ELEMENTO t. META 'pΗ. ratione etiam credatuae, non impii tantum , sed perridieuli quoque sunt . , Postremo nec tua , nec uma pars m teriae. up ens illud aeternum eogitans dicetur , mi congeries quaedam plurium particularum ρ At qui illud nee Mnam aetemae materiae partem, nec omnes esse intelligit, is nis nullam esse congeriem particularum quoque, intellia

gat , lapide stice sultior si necesse es . Ens ergo illud

cogitans aeternum nec tota est materia, nec una materiae pars, nec ulla materiae congeries .

g. 34. Ostendam nunc , quam contrariis assertionibus narratio illa Pantheistarum , quae in 3. 28. posita est, consarcinata sit . I. Vires ., quas in iis Universi partibus , quae cognitioni nostrae subsunt, observamus, omnes Intensitate finitae sunt varie modificabiles, usu quoque consumuntur. Virtute ergo infinitum non est universum pineque enim, si infinita esset intensitate universi 'visae potentia, finiti esse possent effectus, praesertim quum haec vis velut necessaria tota semper ageret. Sed nec exi infinitis numero, sed finitis intensione viribus, &per infinitas mundi partes dispersis , vis ulla infinita Intensione existere potest , quemadmodum est per se perspicuum: plures enim vires tum majorem procreant, quum uni indivisibili puncto applicantur omnes , id quod Mechanicae tirones norunt . Qua ex re conficitur, ut aeterna non possit esse vis universi , quae & finita

est liuensitate, & varie modificabilis . II. Unum illud est aggregatistae , non subsantia ;Quum nulla sit corporea universi pars , quae ab alia parte intrinsecus pendeat, cujuscue propterea essentia flesub entia sine alia parte rntelligi nequeat . Itaque tot universi sunt substantiae, tot una, quot in partes est illud secabile. Nisi ergo urium quum dicunt ordine & structura intelligant , quid sibi velint , omnes

ignorent necesse est.'

III. Qui dicere possunt sine contradictione , unam lesse universi substantiam immobilem secundum totum , lsed mobilem secundum partes , sis per intervalla numem l

174쪽

re infinita Nempe hae una substantia, quae Deus luctis est pertintervalla infinitaidiscerpitur , sed una interim est, incorruptibilis ac necessaria. Quid est aliud

ludere par impar IU. Intelligens, aiunt , eminenti quadam ratione . Scilicet infinite intelligens e D nequit , nisi tota sitat tu ejus intelligentia . . Quum autem sit intelligentia unius substantiae immensae,'ubique est intelligentia infinita & tota astu ; ergo haec in nobis infinita & tota astu, qui ejus iubstantiae sumus partes, seu potius eadem illa una substantia. At haec & per se ipsa sunt falsa , & destruunt sequentia , nec nisi levi smilitudine

cum nostra inrclligendi facultate appellandum . Nostra ergo intelligendi facultas nec illa est aeterna eminens universi intelligentia , nec ab illa quidem necessitate na rurae manans, quippe alterius, generis , ut isti profiteri tur. Unde ergoὶ Meras igitur nugas agunt, ac imperitis naturalium rerum veritatis, si Diis placet, hujusmodi Doctores turpissime imponere student. U. Tandem enigma illud, nisi Oedipus expediat , intelliget profecto nemo, eujus partes integrantes fem per eaed id est, ut patet ex sequentibus, immobiles& immutabiles , tit partes consituentes in motu . Anne aliae eonstituentes, aliae integrantes Universi partes 'Quae demum utraeque Sed rem est agere supervacaneam eos itudiose refellere, qui nec se intelligere unquam potuerunt , & cum impietate homines ludificare voluisse videntur . Nam pluribus id refellere , quod manifesto falsum est, scribenti iuxta & legenti taedium molestum affert. Illud addam , maximum esse argumentum falsi systematis, quum illud nec contexi potest nisi per enigmata , nec desendi sine absurdis. V ritas enim per se iplam lucet : falsitas. nemini propinari potest, nisi tecta , ut ne suboleat quidam excipientibus . Mirum, igitur esset, potuisse hoc systema ulli placere, praesertim philosopho, nisi exploratum esset, homines

aut et nimi perturbationibus commotos , aut melancholico temperamento praeditos , ea magis interdum venerari sole

175쪽

rs6 ELEMENTOR. METAPH. solere pqtiae minus intelligunt. Est enim hoc agitati& turbati iudicii proprium, ut quidvis urripiat. , qu sibi satisfacere posse putat l

m illis Dei amribuitis, quae ei ut enti . .

PRoprietates, & attributa Dei solent ad tres classes

reserri. ut aliae sint quae sunt Dei tanquam entis: aliae quae ei tribuuntur ut enti independenti aliae tandem,

quae Dei sunt ut spiritus. Prioris generis lunt simplicitas , bonitas physica &c secundi vero immutabilitas, aeternitas , infinitas &c. tertii generis aliae iunt physicae, ut intellictus, voluntas , potentia activa , di be tas &c., aliae morales . ut iustitia, misericordia . amor, beneficentia . Nos in hoc capite praecipuas Dei proprietates primi, & secundi generis attingimus , de aliis, quae tertii lunt generis, inferius disputaturi. Prop. VII. Deus est immutabilis. D. Deus est substantia aeterna independens ἱ ergo per Prop. II. I. pari. Deus est immutabilis: nam ut habet in se totam rationem sussicientem tuae existentiae, i& quidem aeternam & necestariam , ita habet in se rationem sufficientem luae contervationis, ac aeternam litem, & necessariam . Praeterea Deus est infinite perin

sectus ex prop. ii P. ) ; Ergo est quicquid esse potest.

Est autem infinite perfectus ab aeterno, adeoque necessarios ergo ab aeterno. adeoque necellario est quidquid esse potest. Iam quod ab aeterno & necellario est quidquid esse potest , ab aeterno & necessario est immut bile; ergo Deus est immutabilis. Sciat. Et quidem Deus immutabilis sit secundum essentiam, ac proinde secundum omnes ejus proprietates, necesIe est . Nam quoniam essentia Dei nullas habet extrinsecas existentiae suae caussas , ne ullas quidemi bere potest extrinsecas caussas mutationis . Iam nec ullas

176쪽

ullas habere potest intrinsecas , quum unumquodlibet ens, potissimum aeternum & si mp lici isimum , ita natutura tua comparatum sit, ut natura sua destrui, & mutari nequeat: quidquid enim est , suapte natura & es se, & conteruari amat . Sed & singula Dci attribu ta immutabilia sunt, ut intellectus, voluntas, bonitas, iuilitia , &c. quia sunt attributa Entis ablolute infiniati . Itaque nec modificationes ullae , nec qualitates in Deo elle queunt . Modificationes voco varios existendi modos: qualitates vero limitationes essentiae , & attributorum . Deus autem cum necelsitate naturae suae

existat, & sit infinite perfectus , nec modos existendi varios subire potest, nec limitationes essentiae , & attributorum habere. Duo adversus Dei immutabilitatem opposuere idiotae Philosophi, quae more tuo paucis complexus est S. Tho mas a). Primum, quum tanta sit rerum novitas , &mutatio, eaque supremum Deum principium & auctorem habeat; non videtur is eadem semper velle , ea dem nolle, nec proinde immutabilis est. Alterum quum Deus non ex necessitate velit quod vult ; fit ut polsit 'Velle, & non velle idem : quodcumque autem.habet Potentiam ad opposita est mutabile; est ergo Deus mutabilis . Quibus pudet nos longiori oratione rei pondere. Principio quid pugnat Deum velle mutabilia immutabiliarer ρ ut eleganter loquitur Augustinus . Neque enim

quidquam vetat eadem aeterna ratione ac voluntate ,

Cc rerum velle origines, & velle series, & successiones. Deinde quum Deus sit in se persectissimus , & beatis

simus, quod saepε alias diximus, nulla naturae neces state externas res vult: id autem nihil vetat, quin Ve' lit immutabiliter . Nam quoniam volendi eadem aeter na ratio semper est, fit ut eadem. sit semper voluntas.

Est haec Thomae ipsius responsio . Licet, inquit, Dcum velle aliquid non sit necessarium absolute , tamen es nc cessarium ex sippositione. ν

177쪽

E MENTOR. ΜΕΥ APH. Prop. VIII. Deus est simplicissimus. D. Deuς est incorporeus. 'exi prop. tri γ', & im mutabilis ex propo vr r: e noni esset vero nec incoriaporeus , nec immutabilis, si esset compositus. Deus ergo limplicissimus est. Schol. Itaque nulla est i in natura Dei eompositio,. Non physda quoniam i partibus separabilibus non con stat Deus. Nec metaphysica: , quasi Dei attributa formaliter ex natura. rei diuinguantur . ut opinantur Sco

thlae ; qui, quodcumque Dei attrγbutum natura sua est una eademque simplicissima est entia: non enim aliud

est Deo sapere, aliud esset, inquit B. Augustinus. Quod spe bat ad compositionem logicam , si ea ita

accipiatur, ut intelligatur posita in astributorum rati ne tantum dis imitorum reali unitate, ea convenit Deo:

quippe quum hujusmodi disti,nctio in mente tantum nostra sit , non vero in retii a , nihil ossicit divinae simplicitati, & immutabilieati. Quod si compostio I

gica accipiatur pro composivione generis , & differentiae, . ea admodum controversa est in Philosophorum seliolis. Sunt enim qui Deum sub categoria , seu genere substantiae, ponunt, quai notio sub:lantiae Deo , & creaturis sit communis: alii negant ; quod scilicet ratio substantiae non eadem sit in Deo , & creaturisi. Ego omnem hanc controversam ad vocabula pertinere Puto: nam genera, & species iunt complexus idearum, abstractarum genericis vocabulis copulatarum. Itaque quum quaeritur,'ntrum Deus tuis genero substantiae sit, quae stio redit ad extensonem notionis vccabuli subilari tiae. Ceterum ad res ipsas, quod pertinet , idem di scrimen eil inter Dei subitantiam realem & substantiat creatas, quod est inter infimum, & finitum. Prop. IX. Deusrest immenursi. D. Deus est ande pendens', ens necessarium existentiae ; ergo existentiae modificationem non habet : haberet autem , nisi esset immensus, id est ubique; ergo Dess est immensus, omni praetens, ubique .

SAEois Quemadmodum ex eo , quod Deus necessitato

178쪽

PA s TERTIA. 1 stii naturae suae existit, conficitur, Dei essentiam esse infii nitam, scilicet nullas habere qualitates, idest mod sica

i tiones essentiae ; ita ex eo. , quod necessitate naturaei suae existit, consequitur, nullos habere posse existen lixe suae modos, idest esse immensum : nam ut qualii tas est limitatio essentiae, & attributorum , ita modi- sicatio existendi : & propterea situs ac locus sunt limis latio existentiae : in ente autem necessario existentiae,

& essentiae nulla omnino esse limitatio potest. Sunt qui immensiitatem Dei ex existentia. spatii vacui immensi & aeterni demonstrant . Totus in hoc est Henricus Morus in Enchiridio Metaphysicae. Scilicet postquam demonstrasse credidit , existere spatium reale aeternum, incorporeum, immensum; idipsum esse Dei immensiitatem censuit. Sed ut demus spatium istud immensum existere; quum spatium hoc non t

tum sibi coexistat in singulis suis punctis , sed habeat

formalem extensionem, idest partes reales extra partes, 'sitque maius totum, quam ejus pars quaelibet; si spatium hoc ipsa Dei est immensi las, Deus non totus sibi coexistet, habebit partes reales extra partes, erit major Qtus, quam quaelibet ejus pars , quae consectaria totam i Dei naturam subvertunt. Immensitas ergo Dei non potest esse extensio realis, & formalis , quum Deus sitens simplicissimum , totumque sibi coexistens . Deus non mole , sed virtute magnas effi, inquit Aug. ad Volusianum Ep. olim q.

. Qua ergo ratione est immensus P Nempe Deum esse immensum, idest ubique locorum praesentem , indes scio, quod si in uno loco potius, quam in alio ponam,

modificationem & limitationem eius existentiae pono, quod cum natura entis independentis pugnat . Scio quoque , hanc immensitatem. non esse extensionem fori malem ., idest quae habeat partes reales extra partes quia haec formalis extensio simplicissimae Dei naturae., quae tota mens est , adversatur . Sed ingenue profitebor , me immensitatis hujus rationem minime compre-j bendere i neque id mirum est quum mens humang.

179쪽

iso ELEMENT IC METAPH. non solum finita sit , verum etiam brevissima . Hue spectat praeclarum illud Augustini in Tractatu a3. in Iohannem . Si non potes comprehendere , quid D Deus, hoe fallem comprehende , quid non si a . Ceterum hoc

madmodum docebum theologi . Vide juminum Institurionum Theologiae p. pari. iusseri. 4. qu. o. art. I. Sed ea de re curiosius , quam par erat, in solebant , Scholae Theologi disputarunt, per quid Deus constituatur is aliter ubique Ea in re duae fuerunt extremae Theologorem sententiae , Nam aliis placuit , Deum ubiqtie substantialiter, confimi per suam operationem . Drus est totus a tio , ae .ubique allio adeoque Gique Deus . Omnia tangit inquit Gregorius M. ham: 8. ιn Eracchielem γnec tamen aequaliter tangit . Quaedam tangit , ut sint a quaedam tangit, ut sint. , & vivant es quaedam ransit 'it sint, vivam , & sentiant: quaedam tangit, ut sint, vivant, sentiant , . & . discemant o Quae huc redeunt hane Dei per tiniversum difffam, ac com meantem actionem, sicere , o ut sint, qu- sunt, O

ut quaedam vegetent , veluti herbae ac plantae alia sentiant, . quemadmodum bruta , alia intelligant , luti homines, ceteraeque mentes . Una . omnia haee Dei uelis escit. Sed haeo actio quaeumque patet mundin d funditur mpenetrat ae permeat omnia, efficitque ut fiant , ut moveantur, disponantur, operentur si cundum aeterna suae sapientiae leges , tamen ullo modo cum rebus ipsis misceatur . Porro haec actio Det

sentia subsantia es k quae non uno , altero Mercetur loco , sed ubique es m agis. Atque hi Threligi,

qui in lac exteriori Dei aftione ejus immensitatem collo si satuunt, αntequam universum cremet Deus , isn-

180쪽

Theorema maxima omnium Gentium consenfione conis

firmari potest . Vide quae super ea rς scripsimus in prima parte Scholio propositionis m. , quaeque ibi eam rem quod attinet adnotavimus. Idem docent ' disertissime Divinae Scripturae. Ieremiae 23. : Nunquid non Coelum , o Terram ego impleo , dicit Dominus e Paulus Actor. II. Non longe est ab un'quoque myirum ae in ipso enim visimus , movemur , sumus . Tom. III. CA-

σ operaretur in iis, quae nondum essent. Contra vero sunt, qui Dei immensitatem non in hao immensa actione constituum, sed in sui indistantia a rebus creatis, a qua sequatur actio illa universalis . Scilicet ansequam intelligatur , Deum ubique agere , intelliin

i Mum, Deum esse sua essentia ρο substantia ubique dis-

asum , ut loquiitur S. Augo. ep. 37. Des scilicet tibia re subsantialiter : hine consequenter ubique agri Atqueii etiam ante conditum Mundum Deum actu fuisse immensum censent, licet nulla esset ejus actio ad extra, ut

loquuntur in Scholis. Erat scilicet ipse sbi mundus ialocus, & omnia, inquit Tertullianus lib. -υ. Praxeam cap. 3. : erat ipse sibi pro mundo, ut Minucius Felix momυis. Ceterum aruma ertendum hoc in loco es , ne hane Dei per omnia dissionem imaginari potius vel mus, quam intelligere , aut ad modum dissonis subtilium corporum adumbrarer carnali resistendum est cogitationi inquit super ea re Aug. ep. 37. & mens a sensibus corporeis avocanda , ne quali spatiosa magnitudine opinemur Deum per cuncta. diffundi , sicut fumus , aut aer, aut ux ista diffundituri omnis enim

huiusmodi magnitudo minor est in sui parte, quam in toto: sed ita potius, sicuti est magna sapientia, etiam in homine, cujus est corpus parvum.

SEARCH

MENU NAVIGATION