Elementa metaphysicae mathematicum in morem adornatorum ab Antonio Genuensi ..

발행: 1751년

분량: 414페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

De pro rietatibus Dei Spiritualib-, ae, primum pbsicis .

' . X. Eus infinitam habet scientiam 'simplicis L intelligentiae. . D. Scientia simplicis intelligentiae est comprehensio possibiliuni ut possibilium sex Schol. Def. II. ); Deus. autem omnia possibilia, idest infinita, comprehendit, quum eorum omnium in sua essentia , potentia, & intelligentia rationes sufficienses contineat sex prop. 33. I.p. imo' infinitim habet scientiam simplicis intelligentiaeet Vide Scholion citatae propositionis 3 . Prop. XI. Deus & praesentia omnia Μundi entia, &sutura comprehendit, adeoque infinitam habet scientiam

D. Mundus hie a Deo factus est, & ab eo conserva fur ex Theor. Iv. ; Totus ergo ab eo dispossitus est a perpetuo disponitur, & agitur:-Nam ratio sussiciens exissentiae alicuius rei eadem omnino est atque ratios eiens ejus conservationis; totus emo Mundus mente Dei comprehenditur, nisi dicere velimus, tantum a tificem , aut non intelligere, quod sectis aut non praevidere quid iacturus sit. Est autem mundus compseges rerum omnium , & quidem omnium locorum,

omniumque temporum e mundi ergo indiuiiuua omnia omnium locorum Omniumque temporum Deus comprehendit , quia & ut futura essent, voluit, & voluit ut essient ordinata, &disposita i idest quia &ut sint , & ut ordina ta sint,& ut conserventur, & pergant, ab eo tandum habent; haec vero est scientia visionis ex Schol. Desin. 2. ; Deus ergo infinitam habet scientiam visionis. Sehol. 1. Sed illud hoc in loco quaeri posset . in quo me dio futura quum absoluta, tum libera ,& conditionat Deus cognoscat Nam possibilia in sua natura , & eia sentia intelligere, procul omni dubio est. Metaphysici in

182쪽

PAκs TERTIA. 263 varias in verunt opiniones. Fuerunt quibus placuit, in aeternitate sutura a Deo praevideri: haec enim sutura alicui aeternitatis puncto coexistere debent; tota vero aeternitas coexistit Deo, velut in puncto indivisibili; in

hac ergo aeternitate futura praescit Deus. Quemadmodum si dicamus totum circulum in uno coarctari centro, necesse est ut quaecumque circulo ipso comprehendun- . tur comprehendantur centro. Sufflaminat hanc opinionem vir doctus Dionysius Petavius a . Qui enim ita

dis erunt, non animadvertunt, non polle dici proprie futura praesentia esse,& totam aeternitatem unum instans, sed tropice tantum; non enim energia , inquit , idest non actu, sed δει uta , seu potentia , res futurae Deo

prasentes ab aeterno dicuntur. Dicere vero res suturas quandam habere ab aeterno realitatem, utcumque dici , ac sermone pronunciari potest inquit idem Dio. nysiius Petavius intelligi vero , quum dictum ac pr nunciatum sit, omnino non potest. Quo modo dici quidem potest unico indivisibili centro circulum comprehendi , intelligi autem nullo modo potest: nam nec circulus ille est , quem unico puncto definiri concipio; nec est hoc punctum, si circulo est aequale. Ueteres Scholae Theologi in eo omnes concordabant mirifice , in se ipso Deum , & in suis ideis omnia , non modo possibilia , sed

etiam futura cognoscere ..Ea vestigia presserunt B. Thomas. B. Bonaventura, & Alexander Alensis ; e recensioribus vero Cardinalis Caietanus. Sed haec sententia minime efficit ut intelligamus, qui Deus futura libera cognoscat priusquam fiant : nam id est dicere. Deum cognoscere haec futura in suis ideis, atque Deum cognoscere in sua scientia , idest cognoscere quia cognoscit, quae bartologia est mera . Itaque non explicant illud , quod quaeritur, qui possit Deus sutura libera, quae indeterminata sunt, aut ut talia,concipiuntur, certe αdeterminate cognoscere

183쪽

r64 . E DE MENT R. METAPH. 2. Quare ii verisimilius philosophantur, qui in suis aeternis decretis haec Deum intelligere docent. Futura enim Omnia cujuscumque generis ad Mundum pertinent. Mundi autem futuritio, ut loquuntur , a Dei voluntate sed decretis, est: Voluntate enim Dei fit, ut individua Mun. di de mere possibilibus evadant futura : in hac ergo sua aeterna voluntate , sed in suis aeternis decretis, futura omnia videt Deus. illud interim habet haec doctrina difficultatis, ut minus illa videatur componi cum rerum

futurarum contingentia, ut Vocant, & mentium libertate.

Itaque factum ut veteres quidam Theologi dixerint , non Dei seientiam esse causam determinantem futura libera, sed haec illam . Ita praeter alios Auctor responsionum ad qn. orthodoxas ad qu. 38. & quandoque etiam Augustinus. Hinc usurpatum hoc in Scholis , futura non ideo ,

fusara , qui a praestata , sed quia futura praescita . Qui nisi ita intelligarit , futura , quia Dei voluntate decreta , & quia decreta praescita , ii profecto in Natura

merum casum inducunt', id quod acute animadvertit Boethius Cr) . Sed eam nos rem saepe alias disputavimus. Illud Boethii ejusdem hic apposite memoriae revocandum est, caresam caliginis hujus esse , quod humanae ratiscinationis motus ad divinae prae Aentiae simplicitat emno. potest admoveri . Itaque his de rebus parce, disputandum est, ne mentis nostrae limi pes excedamus. In omnibus enim quaestionibus , quae naturam Dei spectant, meminisse semperidebemus', & naturam Dei undique esse infinitam, ac incomprehensibilem, & mei

tem nostram finitam esse atque brevissimam'.

3. Fuere quidam , qui ut in hac re exitum reperirent, uni Versalem tantum , non etiam singularium Ueo scientiam tribuerunt . Alexander Aphrodisaeus , Themistius , Averroes , Deo specieram tantum rerum mutabilium , non etiam individuorum scientiam tri-huunt ; unde essicitur , uta specierum illarum c

184쪽

P A n s T E R Υ I A. I 63ram habere Deus possit, non item individuorum, quasi species quidquam reale sint , si ab indi viduis diic Teris. Averrois verba sunt a) . Sollicitudo diuina non est circa singularis , quoniam ina sunt in inita , quae cogiutioia repugnant . Momentosum quibusdam hoc videtur . Constat posito ente aliquo ex. gr. Α. infinita similia esse possibilia . Positis ergo infinitis A. tum eodem argumento conficietur icinnities infinita A. esse possibilia. Ac item his positis erunt possibilia infinities infinities infinita. Ita concludere sibi videntur, individua haee minime esse cognoscibilia . Inde Platonicum illud Aristoteli & Aristoteliis probatum, Iesentia egi -de aeternis o uni-Galibus, quod Scholastici adoptaverunt, quin viderent nec unde Oriretur , nec quo proreperet . Recentium Aristoteliorum Pomponatius in D. libro de Fato, Libero Arbitrio , & Praedestinatione b ' veteribus adhaerere Uidetur , contenditque. scire singularia non esse perfectio nem scientis , idque Aristote sis, ut sol cnt illi ,' auctoritate fulcit. Ac licet sub ejus loci finem id refutare aggretitur ; iis tamen rationibus efficit , ex quibuς facile quilibet intellexerit lacum velle lectoribus facere r

neptillimae enim sunt & puerileS . . . . Sed nihil excogitari potuit nec magis cum Dei natura pugnans , nec minus rerum ipsarum , de quibus agitur, consentaneum . Nam profecto pugnat cum di- Ovina Natura, elle Deum primam universi causam , nec tamen ad singularia quoque eius vim & curam pertingere . Tum nihil est exploratius. , quam has ipsas res mutabiles infinita arte & sapientia esse constitus as , ipsasque earum mutationes artem quoque f& ordinem sequi. omnium ergo & singulorum . Deus eii causa . Sunt igitur omnia determinata Dei voluntate & decreto; ac propterea omnia Dei intelligentia continentur. Quod si id minime intelligere videamur , . recolendum

L 3 est

185쪽

166 ELIMENTO R. METAPH. est id, quod saepe diximus, mentem nostram longe imis parem eis e Dei naturae metiendae , ac de ea balbutire nos magis ex ideis rerum noli rarum , quam ex certis exploratisque regulis disserere . Inepta est haec temerita' , nihil velle ne in natura quidem Dei , quod e ratione nostra dimetiri nequeamus , quum sint lensibus nostris& experimentis infinita quotidie subjecta , quae expedire nullo modo possumus . 3. Dionysius Petavius ca) quinque demonstrat etise propria scientiae divinae . I. scientiam Dei non es equalitatem , vel accidens aliquod adveniens substantiae sed ipsam substantiam, quae tota intellectio est, & tota animi, tota animas , ut loquitur Plinius. II. Scientiam Dei nequaquam ex rebus ipsis duet atque hauriri, sed ex sese , ac natura sua, & in se ipso Deum omnia cognoscere. III. Unicam & simplicem esse , nec multiplicem, qualia est nostra . IU. Mutabilem, & variabilem non esse . U. Essse caussiam omnium rerum. Quae quinque paullo fusius sunt a nobis explicanda . 6. Quod ad primum attinet, quum Deus sit mens simplicissima , & immutabilis , ejus scientia esse acεidens

nequit: accidentia enim non insunt, nisi in rebus compositis , aut mutabilibus. Hinc protritum est in Scho- Iis illud Beati Augustini in vii. de Trinitate , Deo idemes esse, ae sapere . Revera quidquid aeternum est, Deus iest , quum extra Deum nihil sit aeternum : quidquid autem Deus est, una est Dei substantia simplicissima ; ergo quoniam scientia Dei aeterna est , non potest esse nisi ipsa Dei substantia . Nec opponas , scientiam Dei esse actionem , atque intelligi non posse actionem esse ipsam substantiam : nam ut perspecte observat B. Th mas b Dei intelliqere non es operatio exiens ab ipso op ronte , sed manens in ipsio , adeoque non potes esse 1iis ipsa Dei subsantia Eae tantum actiones subitantiae esse non a Cap. I. s. v. o Qu. xvi I. primae pari. art. Iv. M l. ν

186쪽

PAns TERTIA. I 67 possunt, quae non manentes sunt, sed transeuntes. 7. Alterum ex eo patet, quod quum tantum Deus sit aeternus , eiusque scientia non sit accidens, sed ipsa Dei substantia, non potuit a rebus extrinsecis profici lai , non magis quam Dei ipsius natura . Quocirca sententia Platonis de aeternis exemplaribus extra Deum exlentiastis, quae Deus intuebatur , dum Mundum efficeret, perse-dtissimae naturae divinae repugnat. Nam quemadmodum Aristoteles argumentatur, ideae extrinsecus advenientes intellectum perficiunt : ergo si Deus extrinsecus acciperet ideas , seu exemplaria rerum, extrinsecus perficeretur , quod dici non potest. Itaque recentiores Platoni ci ah ea sententia desciverunt, conatique sunt proba

re , ideas illas esse in natura ipsa Dei insitas , ac Platonem in meliorem sensum interpretari . Plotinus a Praeterea , inquit, s necesse es mentem esse uni-rs hujus artifcem, illa certe rerum archel a , non isa facia intelliget, ut ipsum producat . Igitur ante mundum ilia snt portet, non tanquam figurae impressae ab aliis , sed ut

archet a m prima , ct ut ipsa mentis subsantia. Subtilissime quoque ea de re disputat Augustinus b : eo in

loco verbum Dei appellat , mrem omnipotentis Dei, atque sapientis , plenam omnium rationum viventium imcommutabilium, oe ommes unum in ea , scut tua unum de uno , cum quo unum . Ibi novit omnia Deus , quae

jecit per ipsam : ideo quum decedant , Dcce ut rempora, nec decedit aliqvid , nec Iuccedit mentiae Dei. Legatur, & B. Thomas o. 8. Praeterea ex eo , quod Deus totus intellectio est, quodque omnia in se ipso intelligat aeterna intelligentia, sequitur omnia simul videre , atque idcirco eius Icientiam non multi 'licem esse , sed unicam & sim

a) Enneade v. lib. IX. cap. I. h) Lib. vi. He Trinit. cap. X. c I. pari. quaest. 14.

187쪽

t58 ELEMENTO R. METAPH. substantia . Acule Ammonius a) , Deos, ait, omnia cognoscere pracrerita , praesentia , futura , sed eo modo , qui Deo consentamus es , id6l una , , determ nata ,-immutabιIι 1cientia . 9. Quarta propi ietas scientiae divinae est immutabilitas . Scientiam autem Dei esse immutabilem ex iis , quae superius dicta sunt , consequitur manifesto e nam quum scientia Dei non sit accidens ab essentia diiunctum, sed ipsa Dei essentia , & subitantia: non minus est immutabilis , quam Dei substantia . Praeterea quum Deus scientiam suam non extrinsecus hauriat , sed in se ipso

intelligat omnia , rerum mutationes nihil officiunt immutabilitati scientiae divinae . Accedit avehoritas Scriptorum Sacrorum , qui pastim docent , Deum non mutari, nullas esse apud Deum vicillitudines , omnia eius oculis ab aeterno nuda & aperta fuisse , quae omnia comprobant divinae scientiae immutabilitatem . Sed, inquiunt, quum omnes res mundanae mutabiles sint, si scientia Dei eadem semper est , quae fuit ab aeterno, iam Deus mundana haec non intelligit . Respondemus Deum ab aeterno , non tantum primas mundi substantias , verum etiam omnes earum pollibiles combinati nes , & mutationes intellexisse . Omnia mundana, quae aut mutantur, aut mutabilia sunt , immutabiliter scripta sunt in Dei ideis aeternis. Io. Ultima divinae scientiae proprietas est, ut si caussa essentiae, & possibilitatis rerum omnium , quemadmodum divina voluntas causa est , cur res futurae sunt , aut exiliunt . Itaque Sapientiae 8. v. a I. Dei Sapientia Vocatur omnium artifex. Nimirum eae sunt essentiae rerum omnium , quas Deus ab aeterno intelligit , &intelligens intelligibiliter creat . Eleganter Augustinus b) , Universas, inquit, creaturas suas o spirit les , o corporales , non quia sunt, ideo novit Deus , sed ideo sunt,

a Commenti in lib. Ari Jt. de Interpreti η Lib. xv. de Trinit. cap. II.

188쪽

, vi

quia metit. Et sa) ; ex quo , inquit, occurris animo qui iam mirum, sed tamen serum ἰ quod se mundus nobis

notus e se non posset , nis esset : Deo autem nisi notus esser, esse non poser. Eadem de re praeclare Boetius b

Deum alloquitur. Tu cuncta superno Ducis ab exemplo . pulchrum pulcherrimus ipse , metuum mente gerens , similique imagine formans,

Perfectasque jubens persestam absolvere DUtes. Usus doctrinae de scientia Dei magnus est in vita morali. Nam qui recolit animo, Deum inspectare omnia , etiam intimas cordis latebras , sub Deo persectiliasimo , & omniscio nolit prokcto esse impurus, sed omnes actiones suas ad iustum Sc honestum componet . Pr .XII. Nihil Deus essicit ad extra, nisi voluntate ,&quidem plena libertate . D. Nihil Deus emcit ad extra vi extrinseci & antece/entis fati impulsus ; quippe nullum est hujusmodi Fatum sex prop. I 3. PP. : nec quidquam ad extra eL icit naturae suae necessitate motus , id est fato spinoetistico ex prop. 7 . p. p. ; ergo nihil essicit ad extra, nisi sese ipse & quidem liberrime determinet ; ergo liberrime , & plena quidem libertate.

Schol. Enim vero quum Deus sit aeternus , & inde inpendens, a nulla exteriori caulsa cogi potest . Nec vero naturae suae necessitate potest impelli; nam tota Dei natura in se est, &.in se terminatur e persectissim est,& beatissima: sibi iussicientissima ; non ergo necellario terri potest, nisi in se ipsam tantum. Quid Z impelle tur ne illa necessario a possibilibus P Sed quum possibilia haec nullam habeant ab aeterno realem existen tiam , sed tantum idealem; nec habeant essentiam, Zebonitatem infinitam ; nequeunt naturam infinitam ne cessario permovere . Itaque nulla ex parte haec ira Deo necessitas fingi potest. Sed a Lib. x I. de Civit. cap. IO.

b Id. iii. de Consolat. Philosoph. metri P.

189쪽

I o E L E ME N Υ Ο R. METAPH. Sed quaeritur, quum sit immutabilis, qui potest e L se liberὶ nempe libertas in Deo est potentia ex sua ratione , & voluntate , non invite, quodcumque libuerit agendi. Quum autem perfectissima in eo sit ratio, perfectissima quoque erit voluntas e adeoque , ut eodem modo semper intelliget , ita eodem modo semper Uolet s ac propterea erit immutabilis, & liber. Caeterum cavendum est Philosopho , ne ex notionibus voluntatis , & libertatis nostrae de voluntate , & libertate Dei disserat. Meminerit egregii illius Augustini dicti; multa divina iisdem nominiblis ac humana appellantur , cum incomparabili diversitate sejuncta sint a . Sunt autem voluntatis nostrae quidam defectus, qui longe absunt a Dei natura perfectissima. Ex .gr. I.,quod

non omnia simul volumus: a I. quod non eadem semper: III., quod bonum a parens plerumque vero bono praeserimus. Iv. , quod plerumque susper. si haereamus . V., quod non solum honum bono, minus majori , verum etiam hono malum interdum praeferimus. Qui de fectus in nobis proveniunt partim ex imbecillitate ra tionis, partim ex naturae mutabilitate ; ii ergo ne

queunt esse in Deo, qui scientiam habet persectissima na,& immutabilem, ac perfectissimam , & immutabilem

naturam .

Prop. XIII. Deus est potentissimus . . 'D. I. Deus est quicquid esse potest; quippe necessitate naturae suae existens; quum autem sit ens actuo tum potens , necesse est ut totam possibilem poten tiam habeat; est ergo potentissimus. II. In Deo debet esse ratio sussiciens eorum omnium , quae fieri possunt; ergo facere potest ea omnia, quae fieri possunt . Haec autem est omnipotentia ex def. q. Deus ergo est

omnipotens. III. Haec rerum uni Uersitas neque aeter na est, neque per essentialem emanationem a Deo pro

fluens , sed per creationem ex nihilo educta ex de

έ In ri. Lib. ad Simplicianum qu. 2.

190쪽

PAns TERTIA. I Imonstratis in P. P. ; creatio autem ex nihilo exigit infinitam potentiam; Deus ergo est Omnipotens. Sehol. Solent hoc in loco duae quaestiones a Meta- physicis agitari. I. an Deus emcere possit plura, quamessicit. Altera, facere ne possit meliora Z Fatalistae primum negant, quippe qui docent, & Deum omnia

simul facere, quae potest ; & nihil posse , quod non

efficiat: idest divinam potentiam esse totam in actu. Utrumque autem falsum est aperte. Principio , si omnia simul , quae potest , essiceret Deus , nulla esset entium in universo successio , nullae series, sed

universum esset compages entium tantum permanentium.

Deinde quum Deus sit infinita potentia praeditus , quodlibet ens, quod Deus essicit, esset totum id , quod ex potentia Dei esse potest, id est infinitum : quilibet homo ex. gr. esset quidquid ex Dei potentia esse posset. Quod quum sit falsum ; patet, Deum non omnia

essicere , quae potest , sed ea tantum , quae rationes Sapientiae Divinae exigunt.

Tum dato uno possibili possibilia sunt infinita smilia , ut dato uno homine infinitus hominum numerus possibilis est: omnia autem pollibilia potest Deus: ergo 1i Omnia efficeret , quae potest , existerent infinita omnium entium genera , infinitae infinities generum species, infinities infinita specierum individua ..Id aurem esset non univerium ordinatum efficere , sed chaos confusum . Praeterquamquod tam est id impossibile ex parte rerum ipsarum , quam est impossibile existere plura infinita extensa solida simul. At enim , intellectus & voluntas Dei sunt totae aflti ; ergo tota actu potentia . Respondemus, intellectum , & voluntatem Dei esse actiones interiores , quaeque interius ac in natura ipsa Divina totae terminantur , ac proinde neceisarium esse, ut sint totae simul . Contra vero potentia est aetio, quae in exteri ribus terminatur ; itaque necesse non eit , ut sit tota

smul in eo ente, quod sibi & ut sit , & ut beate se sussicientissimum est , quodque idcirco nulla vi extrii secus rapi potest. Quod

SEARCH

MENU NAVIGATION