Elementa metaphysicae mathematicum in morem adornatorum ab Antonio Genuensi ..

발행: 1751년

분량: 414페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

- α minus censent , ex omnibus possibilibus Mundis inca qui Vistit , esse Optimum adeoque non posse

Uemonitrant vero esse optimum , quia talis est Dei natura , ut ex bonis semper melius sequatur : neque enim regulae Dirinae sapientiae patiuntur , ut Deus melius bonorum minori postponat.

Sed distinguendum est inter persectionem, quae desumitur a fine, atque idea, & persectionem , quae di-

metitur a numero, & intensitate proprietatum realium. I rimo modo accepta persemone omnes Mundi possibiles sunt aeque persecti , & boni : quia necesse est obe: ξοι si pienti m , & potentiam, ut omnesiuus Ideis ,& finibus aeque respondeant. At kcundomoao umta voce periectionis , quoniam proprietates reales ungulorum Mundi entium , & numero.& intenti ta te seruper ac temper augeri possunt Mundus hoc lentu semper ac semper persectior fieri potest: nam ζ3 bl . rerum finitarum natura , ut temper hoc sensu perfectiores, & persectiores fieri possint. Quod sit quis nunc quaerat , cur hoc posterius Deus non efficiat PIs nimia curiolitate in secretas Providentiae Divinae

rationes Inquirit.

Prop. XIV. Deus non potest moraliter efficere, quod suis attributis, praesertim bonitati, di sapientiae, adversatur. U. Deus est ens simplicissimum, & immutabile;

er o nullum e1us attributum alteri adversatur: itaque voluntas eius ti potentia non possunt esse contraria eius laetentiae bonitati, sanctitati, iustitiae, caeteris: nec proinde ea eiscere, quae his attributis adversantur. oc . Animadvertendum vero est , id non esse ex desectu potentiae physicae, sed potius ex ejus infinitare immutabili persectione : neque enim infinita , & immutabilis esset Dei persectio, si Deus posset mentiri an ulte , crudeliter, impotenter agere, peccare : haec enim imbecillitatis sunt, iῖnorantiae, naturae muta-

192쪽

γ - PAO TERTIA.' 273 pro. XU. Deus est providentissimus. D. Cuncta , quae existunt, a Deo sunt iacta , atque ordinata, itaut Mundus hic sit magnum systema ex parvis aliis compositum , atque mirifico ordine digestum. Eodem oesine. quo sunt fari , perpetuo conservantur,& quidem ex singulorum praescientia sex demonstratis)ς ea autem est providentia ex Dec et v. ; Deus ergo

providentissimus est. i

Sehol. r. Confirmant id res naturae omum, quarum nulla est, quae non sit velut machina ex aliis machi nulls contexta, itaut singulae ad communem quemdam

finem factae intelligantur', ad quem pergunt , quem consequuntur ; quod fine directione supremae cuiuidam mentis nec esse, nec concipi potest. Vide dicta in Schol. generali capitis I. . a. Ad haec accedunt argumenta alia desumta aut a natura humana ι ant a natura civilium societatum . Ut hoc ire loeci nihil dicam de natura hominis physica, quae aperte Dei providentiam praedicat; certe regnorum ortus , & interitus, rerum humanarum vicissitudines, & periodi , etiam contra conatus prudentissim rum hominum, miracula , quorum testes extant Omniexceptione maiores , prophetiae , & id genus multa , clarissima suppeditant providentiae Divisae argumenta, quae ex historiae humanae lectione, quivis colligere potest. Accedit quoque omnium nationum universalis,& perpetuus consensus Antiquissimi Graeciae Poetae singulis ferme paginis divinam providentiam praedicant. Jovis voluntate omnia fieri , saepissime eanit Homerus, sui & illud subinde usurpat θεος λα παντα θελευται .idest Dein permiebat omnia ; apud Deos esse summam bonorum malorumque canit Hesiodus vers. I438. IGitia enim absque Iove is mortalibus perficitur ἰ quid horum Iuppiter non gubernat Idem canit Ennius vetustissimus Latinorum Poeta. Quodnisi. isa esset sunt

verba Tullii Q qui potuisset assensu remmuni dicere

a Lib. I. de nat. Deor.

193쪽

I74 ELEMENTOR. METAPH. Ennius , aspice hoc sublime candens , quem inυocant omnem

..... O VM Rex hominumque, Deumque i'. io,

AEternis regis Imperiis, re fulmine terres Idem nobili isimi Philosophi doeuerunt, Pythagorici, Platonici, Peripatetici Stoici. Democritiei tantum ,& Epicurei adversus omnium hominum, & naturae vocem pertinacissimi fuerunt. Nempe iugum divinae legis formidabant , ac e cutere volebant homines Voluptuosi & perditii. Imposuistis, inquiunt , cerescibus nostis sempiternum dominum . Quis enim non timeat omnia providentem , di cogitantem, animadvertentem , ct omnia ad se pertinere putantem , curiorum, plenum misgotii deum Hinc illae lacrumae t His accedit consensus omnium presentium, etiam barbaramm Nationum, b) . Duo aaversus hoc theorema opposuere olim Epicurei. Primum Providentiam pugnare cum Dei beatitudine. Nam quod aeternum oe beatum es inquit Lucilius Epicureus apud Ciceronem c id nec habere ipsum negotii quidquam , nec exhibere alteri et itaque neque iras affici , neque gratia teneri , quod quae talia essent, imbecillia essent omnia o mutabilia. Deum vero quid nis quisium dicere licet at s Deus rebit cursus Afrorum, mutationes temporum , rertim vici situdines , ordinesque com servat , terras ct maria eomemplans homintim commodavit que tuetur , mae ille ob implicitus molesis negotiis, o vero sis. Sed puerile illud est largumentum : Deus - enim qui pura mens est, quique infinita sapientia, &

potentia praeditus est, cujus sapientia , potentia, VO-luntas unum idemque sunt, ut sne ullo negotio atque . sollicitudine omnia intelligit, ita eadem tranquillitate: omnia vult, & Volendo continet gubernatque . Nae

igitur Epicurei stulti', qui Divina humanis metiun

a Lib. I. 234.

194쪽

homines miseria afflictantur, mali felicitate gaudent Vetus est haec quaerela, quam in libris Hebraeorum , t Grae eorum , & Latinorum saepe audias . Hinc illa aphd Auctores Ueteris Testamenti, cur via impiorum prosperatur & Zelata pacem videns peccatorum : quaseommotus est pes meus. Diogenes Cynicus dicere solebat, Harpalum, qui temporibus illis per plurimos annos Pirata fuit , multosque expoliavit , & occidit, selix ad

extremam usque senectutem , contra Deos tesimonium dicere o Dionysius Tyrannus Syracusanus quum templum. Proserpinae Locrensis expilavisset , hinc secundissime renavigaverat Syracusas, Uidetis ne, inquit, amici quam bona a Diis immortalibus navigatio sacrilegis detur . The i lamon autem sunt verba Cottae apud Ciceronem uno versu locum hunc totum confecit, cur Dii homines ne, eantenam se curent bene bonis , mate malis, es quod nune abest oscilicet debebant illi quidem omnes bonos ascere, siquidem

hominum generi eonfulante sin id minus , bonis certe comsulere debebant . . , Respondemus I. id non semper verum effer nam sceleratorum infelices exitus magnam faciunt historiae humanae partem . Deinde quamquam quidam videantur in sceleribus felicem vitam degere , tamen si pectora pandantur, fortassis omnium miserrimi adpareant. Par va ne miseria est scelerum conicientia dilacerari, quae ultio prima est & maximal Praeterea non semper qui adparent boni, revera boni sunt et ob occulta peccata

poenis assici possunt . Sed demus tantisper, bonos homines miseria afflictari, esse id potest, magnum bonitatis Dei & Providentiae argumentum , si huiusmodi malis aut purgentur a Veteribus criminibus , aut instwuantur ad virtutem . Praeclare Augustinus a . Placuit quive Diianae providentiae praeparare in puterum bona jugiis , qua bus non 1ruentur injusti , imala impiis, quibus non

ca I b. r. de Civit. cap. 8.

195쪽

excrucιabuntur bona. Isai vero temporalia hona ct mala utrisque Nolait esbe communia : ut nec bona cupidius appetantur , quae maώ quoque habere cernuntur nec mala tu pater evrtentur , quibus oe bom plerumque assiciuntur . Intei 6 autem plurimum , qualis sit usus vel earum rerum , quae prosperae , Vel earum quae dicuntur adversae. Nam bonus . temporalibus nω bonis extollitur , nec malis

frangitur e malus autem ideo fujuscemodi infelicitate puniatur , quia felicιtate com mpιtur. Opendit tamen Deus saepe etiam in his disribuendis evidentitis operatioriam suam. Nam si nunc peccatum manifesa plecteret poena , nihil ultιmo judicio tervari putaretur: rursus υε nullum peccatum nunc puniret aperte Dιvinitas , nulla esse piratadentia DLiana mederetur . Similiter in rebus secundis , si non easDιus quibusdam petentibus evidentissima largitate concederet , non ad eum isa pertInere issiceremus: rtemque si omni bus eas petentibur daret , non nis propror talia praemia seresendum illi esse arbitraremur nec pios nos faceret ta-ἰιs feriatus , sed potius cupidos o avaros. Haec qukm

ita sint , quicumque boni ct mali pariter afflicti sunt inon ideo ipsi diwneli non sunt, quιa disiactum non es quod umique perpess sunt . Manet enim dissimilitudo pasjorum etiam in similitudine passonum; licet sub eodem

tormento , non est ijem . virtus Gitium. Est 'autem hoc in loco animadvertendum, murmuratione ferme omnes t humanas adversus providentiam

Dei ex falsa universi ac notiri natura originem habere. Nam plerique omnes ita sibi persuasere , sui tantum

ergo Mundum a Deo oportere esse creatum. Inde conficiunt, nihil in upiverso esse debere , quod felicitati suae faciendae non serviat . Quumque id tum falsum esse i u e l ligant, cum plurimis naturae malis affliguntur, rursus in id convertuntur , aut Mundum nulla providentia regi is aut non ab uno bono Deo gubernari ..In quo toto ratiocinio pluries illi & turpissime hallucinantur. Nam Deum hominum felicitatem velle, id omni vacat dubio: sed nostri tantum ergo Mundum esse conditum, id vero est, in quo de nobis quidem arrogan-

196쪽

P A R s T E R T A. Itissime , de Universo vero imperitii si me iudicamu . Si totam rerum universitatem , ejusque genericum finem plene intueri polsemus, nec de nobis tam superbe , nez tam abiecte de Dei operibus seruiremus . Intelligeremus enam ea ipsa, quae nos mala, Sc ordinis pertum taliones appeyamus, Omnia esse sapientiae, ac propterea bonitatis Dei plena. Providentiae Divinae acci latoribus iudicium luper hac re hominis insensi liini Divinitatis hollis proferam: nequit hoc illis e se 'sus Iectum. Spinora enim in Tract. Polit. sic serabit. Quidquid

ergo nobis ridiculum, absurdum , aut malum isdemr , id is de es, quod res tantum ex parte noUImus , triusque -turae ordinem ρο cohaerentiam maxima ex parte lan ramus , o quod omnia ex praescripto nosseae rationis ut dirigerentMr volumus . Quum tamen id quod ratio nostra

malum esse dictat, non malum sit reo tu ordinis, o logum unisessae Naturae, Ied tantam solius nostrae naturae legum respectu ca .

CAPUT IV.

De Attributis Dei Moralibus.

Eus nullis affectibus animalibus, seu n turae commotionibus , idest essectibus proprie dictis, obnoxius est. D. Nam affectus huiusmodi argumentum sunt naturae mutabilis, & alicujus externi boni indigentis , idest non infinite perfectae ex Prop. 37. 1 l. v. est a tem Deus natura immutabilis , & persectissima sex simpra demonstratis ; huiusmodi igitur affectibus minime

iubiectus est. Schol. Consulto dixi Uectus animater: nam, utcum

rue minus proprie, duo assi tuum genera di itingui posunt, ut alii simi naturae commotiones, & agitationes, Tam. III. M quos

197쪽

irg ELEMENTOR. META 'H. quos brevitatis gratia animales voco; alii rationis de ereta , ex quibus effecta bona, vel mala consequantur, uos rationales dicere possumus . Et primos quidem a Lectus sempiternae.& persectissimae naturae nullo moado convenire posse, perspicuum eit. I. Non esset illa

immuta hilis & simplicissima, si hujusmodi affectibus

agitaretur. II. Necesse esset illam aut indigere honorum externorum , in quae huiusmodi commotionibus raperetur affectus enim animales iunt naturae impetus vehementiores in ea bona , a quibus perfici polle putamus aut ea timeret. si inde ab illis averteretur. Ceterum utrum etiam affectus rationales, qui sine commotione naturae sunt, respuat perfectissima illa natura,

id nunc disquirendum est. Affectus iiii ad duas etiam classes referri possunt, ut alii sint cum voluptate conjuncti , alii cum dolore . Prop. XVII. Deo tribui nequunt affectus rationales, qui cum dolore conjuncti sunt, ut odium, ira, invidentia, zelotypia, timor, similes. D. Primum: hujus mddi affectus sunt argumenta naturae indigentis, minime potentissimae , aliquid sibi timentis, ut per se est manifestum; ergo nequeunt Deo proprie convenire. Deinde hujusmodi assectus, si proprie accipiantur, pugnant cum natura beatissima, qua

lis est Deus. Sehes. At enim in Divinis Scripturis tribuuntur Deo ira , & odium , item zelotypia , tristitia , dolor intrinsecus, poenitentia &c. Respondemus, & Scripturas Diavinas multa de Deo dicere humano Iensu, & loqui limguam filiorum hominum , ut pollini ab homini hus intelli-pir quae omnia incommutabiliter sunt interpretanda,& consentanee Divinae Naturae . Sic quum Scriptura memorat oculos Dei, pedes Dei, manus Dei: quum dicitur Deum. descendere , aut adicendere, ea omnia rationaliter capienda sunt, non earnaliter, inquit Austinus. Ira , quae in Scripturis tribuitur Deo, nihil aliud est , quam decretum rationis Dei , quo irrogatur poena peccato, ut loquitur idem S. Augustinus. Poenia

198쪽

PAns TERTIA. I79tentia item est voluntas Des , qua quod actum est, Re amplius sit , vult, sed vult incommutabiliter , di sempiterne. Quae actiones contra leges Dei fiunt, aut homines , qui faciunt, dicuntur odio esse Deo , quia secundum decreta Dei sunt . puniendi. Ita caetera humano more dicta, ut facilius ab hominesbus capereatur. Pro'.XVIII. Affectus rationales qui cum voluptate conis iuncti sunt, in primis amor, .recte Deo tribuuntur, sed modo eminentiis mo, id est sine ulla naturae agitatione . D. Nam hujusmodi affectus cum nullo Dei attributo pugnant, & praeterea consentanei sunt naturae persei 1simae, & beatissimae: recte igitur Deo tribuuntur, sed non ex nostris notionibus , verum eminentissimo modo, & qui cum persectiisima Dei natura consen

tiat. . '

Schol. Itaque Divinae Scripturae Deum ese ignem , adeliamorem, & caritatem docent: caritas est Deus , inquit

Iohannes Apostolus in Epist. I. Meliores quoque Philosophi, in primis Platonici, id comprobant . Deus , inquit Plato , bonus eji , O ben sicut . Bonum, inquit Pseudo Dionysius, sui es dissu)iυum d est autem Deus bonus,& optimus ; ergo maxime sui diffusivus . Dulanditur

autem per amorem , & beneficentiam , ergo plenus amo xis est, ti beneficentiae. .

Caeterum hoc est maximum inter amorem Dei, &hominum discrimen , quod in nobis amor ab extrinseca bonitate & pulchritudine accenditur , estque boni, &pulchri effectus, qui nos in externa rapit.obiecta velut naturae & felicitatis nostrae complementa: in Deo vero ex

intrinseca sui bonitate & pulchritudine existit, illi es.sentialis , atque idem semper , & immutabilis , caussa totius bonitatis , & pulchritudinis , quae est in uni

versis.

Prop. XIX. Quum Deo tribuuntur virtutes morales , nequent ei tribui ex rerum nostrarum ideis, sed eminentissimo modo, idest naturae infinitae , & immutabili consentaneo . . . D. Virtutes in hominibus morales ex oppositiode xi M a lactin

199쪽

igo ELEMENTO N. METAPH. tiorum aestimantur, iustitia ex injustitia , sortitudo ex imbecillitate , patientia ex animi impotentia , bonitas ex malitia . Praeterea inrtutes in nobis exercitatione acquiruntur actuum: ad haec, nunquam persectissimae sunt, & immutabiles; ergo non possunt ex ideis nostris divinae Naturae tribui, quin tota evertatur. Quocirca quum dicitur, patiens est Deus, cave putes, eum

mala sentire, & ferre, quae, in nobis est patientia , &sortitudo. Praeterea quum dicitur, justus est Dominus, cave putes , aut ex superiosi lege ejus iustitiam aestimari, aut quidquam ex iure, & rigore ulli debere,qitibus hi nix notionibus iustitia in nobis definitur. Similia eundem in modum accipe. Pr .XX. Deus non potest velle miseriam creaturarum rationalium , quin mereantur. D. Velle miseriam creaturarum rationalium , quin mereantur , aut irae est , aut odii, aut malignitatis naturae , quemadmodum per se est perspicuum ; talia vero in/Deum non cadunt ex superioribus ); ergo Deus nequit mi feriam velle creaturarum rationalium , nisi ipsae mereantur. Praeterea Deus amor est, & sui diffusi vuς ex prop. XVIII. ; creaturae rationales opus sunt Dei, quas idcireo non potest non amare , & h nitatem suam in illas velle effundere , praesertim quum di ut snt , essicit , & contervat. Ergo non potest earum velle miseriam , quin mereantur ; quia ham

cum illo amore pugnant. Prop.XXI. Deus vult creaturarum rationalium beatutudinem. D. I. Deus non potest velle creaturarum rationalium

miseriam, nisi illae mereantur ex prop. ΣΟ. γῆ prae terea earum habet curam, & providentiam ex superioribus ; posita autem est providentia in eo, ut ungula ad quos fines dirigantur ex Def. Iv. creaturas ergo rationales ad consentanes naturae suae fines dirigit Deus. Est autem finis creaturarum rationalium beatitudo ex demonstratis ex II. P.); ergo beatitudinem creaturarum rationalium vult Deus.

II. Deus

200쪽

P adis T E R T r. A. I I 8 III. Deus Creaturas rationales efficit beatitudinis capaces, & necessario beatitudinem appetentes, miseriam

aversantes ἰ naturalia vero creaturarum in Deum immediate refunduntur; ergo Deus. creaturarum rationalium vult beatitudinem. Ac vero nisi vellet , dum in iis necessarium beatitudinis Amorem imprimit , prosecto deluderet, tantoque vellet miseriores, quanto felicitatis appetentiores creat i, quod cam natura Dei pugnat. Mirifice autem hoc theorema cum divinis Scripturis consentit . Nam praeterquamquod eae 3perte docent , Deum non velle mortem peccatoris, sed At converistatur , ct vivat ἰ & ,. nou esse voluntatem Patris ,: ut unus

hominum pereat ἰ & , Drum velle , omnes homines sal sfert ; &, Deum non ese acceptorem Personarum ἰ c. et tota quoque oeconomia divinarum Scripturarum eodem spectat, ut homines ad beatitudinem instruantur.

Prop. XXII. Deus non potest essicere creaturas rationales infinite intelligentes, & perfectas , ades que malum metaphysicum , idest deficientia a Iumma persetione, ne

cessario creaturis adhReret . .

D. Infinite persectum est necessarium essentiae, atque existentiae ex I. P. s est autem impossibile intrins Cum , ut creaturae, id est contingentia, sint entia necessaria essentiae , & existentiae , quia nequit idem simul esse contingens, & necessarium , idest constare ex iis , quae se mutuo destruunt'; nec potest Deus emcere impossibilia intrinseca; non potest igitur creaturas efficere infinite intelligentes, & perse has; ergo creaturae suapte natura a summa & infinita perjctione deficiunt , quia eius incapaces: ex qua sequitur , ut malum metaphysicum, id est deficientia ab infinita persectione, necessismo iis adhaereat. Prop. XXIII. Creaturae rationales ut possint recta suum finem peri equi, indigent lege morali . D. Creaturae rationales nequeunt esse infinite intelli-

sentes , & persectae ex prop. 22. : quum autem sint essentialiter liberae, quia essentialiter intelligentes ex demonstratis in II. p. ; sequitur. sine lege morali,

SEARCH

MENU NAVIGATION