Elementa metaphysicae mathematicum in morem adornatorum ab Antonio Genuensi ..

발행: 1751년

분량: 414페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

. 2ς2 E MEN Tost. MET APH. habemus & dicimus, mala esse reperientur. Ne Epicurus quidem ab eo Canone dissenserit, qui docet nec

Omnes omnino voluptates lectandas, nec omnes sine ullo discrimine fugiendos dolores Q. Ita si fiet, minus nos materiae divinam providentiam criminandi habebimus. Quod . est reliquum, ubi mentem intendere velimus, id totum sui originem non in natura, sed in nostra libertate habere deprehendemus, ac ita, ut nee bonitatem Dei, nec providentiam accusare possimus . Sed paulo altius

haec res repetenda est.

IX. Malorum, quae dicuntur, genera tria , ex Leibnitii partitione , constituere possumus . Est enim malum aut metaphysicum c aut morale , aut physcum. Metaphysicum est defectus a jumma b infinita entitare : Morale peccatum : Physicum dolor. Metaphysicum

necellario naturas omnes ereatas consequitur, quae hoci plo, quod creatae sunt, finitae ac terminatae sint necesse eit. Nec vero id defectu divinae potentiae, aut . bonitatis contingit, sed naturarum ipsarum,. quae crea tae infinitam hanc & summam perfectionem, quae entis est naturae suae necessitate existentis , nullo pacto eXcipere possunt: creatae modum existentiae habent , modum elsentiae si . Praeterquamquod ne si potuis et quidem Deus summam hanc sui & infinitam perfecti nem creaturae essentialiter communicare, Id , quatenus mens nostra intelligit , eius sapientiam & bonitatem decuillet I nam pro tam insenti mundana machina infinitis aliis machinulis mirrelli prorsus ordine contextis, quam illum efficere voluisse inde constat , quod tesiit, rem unam creavisset, seu substantiam unam , atque in eam bonitatem & perfectionem suam totam effudisset; quod ille profecto noluit , qui mundum ex infinitis piopemodum substantiis infinitorum ordinum ac serie-

s Ride Laertium lib. x. , ct in etim locum Gassiendum. b Vide thao de re aeutissme disserentem Francisscum

212쪽

est, qui rem

P A R s T E R I A. rq eum voluit creare, quo pulchi, esset, divinaque sapientia dignior . Itaque ulud ab eo psstulare tantundem esset, atque si elater ab artifice oraret, pro horolosio unum ut comflaret elaterem, in eumque vim . totam ac robur partium em'um conferret, quo essct ille persectior & durabilior

Quod qui a Deo exigit, nae is perridiculi, tam deridiculam ab Artifice sapienti

f. X. Necessarium ergo est , ut homines singuli se

non velut totam Universi machinam , sed ut eius fa res contemulentur, quae & secum , & cum toto immoniam essiciant e udeoque de bonis & malis non ex

suis & privatis commodis, sed ex communi omnium rerum fine iudicent. Nec est ut quis opponat, potui iase homines, si non infinita persectione praeditos cre ri, at saltem maiori, quam qua nunc iunt. Putant enim quidam ita binitatem & providentiam Dei ab omni criminatione suturam suisse immunem. Nam Rhoc imperite ac stalte ex doditatum eit. Principio si parva, ut isti ratiocinantur, hominum entitas & pem sectio argumentum esse potest ad Uersus Dei bonitatem, erit quoque maxima dummodo fimia r quaecumque enim homini tribuatur persectio, dum illa finita est, infinito intervallo semper distat a summa & absoluta , eique malum metaphysticum perpetuo adhaeret . itaque,s argumentum quidquam probat, hominis persectio nisi infinita eidem exceptioni semper satura est obnoxia . Nequit autem esse infinita, ut demonstratum est ; e vino parva quidem argumentum ullum contra Dei nitatem' suppeditat . Quocirca non idcirco Deum minus esse bonum sateri possumus, quod quum majorementitatem singulis universi partibus dare potuisset, minorem dederit. In eo potius fatebimur sapientissimum, quod eam tribuerit , quae sit & cujusque entis fini aptata, & loco, auem illud in rerum natura obtinet.

consentanea. f

g. XI. Deinde nego maiorem entitatem animi. aut. corporis humani majorem quoque esse hominis perfeAio-TOm. III. N nem,

213쪽

Iρ4 EI. EMENTO R. METAPH. nem, ac nego majorem entitatem argumentum esse maioris bonitatis & sapientiae rerum opificis, minorem vero minoris, sed majoris tantum potentiae indicium esse conia tendo . Scilicet rerum perfectio creatarum, quando infinitae esse nequeunt, non in majori entitate posita est , sed in hoc, et finibus suis aptatae sint , habeantque aptat athis finibus proprietates ac vires, ut & bonae sint, quo- eumque in gradu positae; & , si rationales fuerint , beatae esse possint. Quo modo horologii persectio non illa in eo posita est, ut magnum sit, sed in hoc, ut partes singulaς apte inter se cohaereant, omnesque finem, ad quem sunt factae , recta spectenta & consequantur. Eodem modo non homo persectior , quia corpore major, mente capacior, vita l0ngior : sibi integra constat pera. sectio, si par suo fini, par relationibus, quῖs ex universo, cujus pars esst , sentire neces ario debet .: s ii; praeditus viribus ac facultatibus, quae sui finem spectent , quibusque eum consequi possit. Cre iura ergo rationalis advelsus Dei bonitatem argumentum est , nons reunor entitate, quam stulte illa maiorem exigit,

ubi ha bst loco & fini sub parem , sed si sui relationibus,& creatoris finibus minor sit . Bonitatem quod attinet divinam tam commendant creaturae entitate maximae,

quam entii te minimae, si finibus ti locis suis plene respondeant. In eo creaturarum persectio constituta est rinde ars , sapientia , & benefieentia Creatoris dimetienda . f. XII. Sed reponunt, id saltem in hominibus desiderari, tales ut ii habeant facultates, ac vires, quae suis finibus snt aptatre, quibus eos consequi possint. Nam quum unus sit naturarum rationalium finis, beatitudo; eaque, quod ad homines pertinet, posita sit in corporis indolentia , animi tranquillitate ; nullae sunt in natura nostra vires, quibu3 utrumque istud consequi possimus: sunt potius necessariae quaedam causae , quihus miseri sumus, mens errori subjecta , animus perturbationibus , corpui morbis ac denique morti, ut suspicari, inquiunt, possimus, non esse Deo eurae feliciatatem

214쪽

PAus TERTIA. 10statem nosram , ese miseriam , quod stultissimum Taciti verbum saepe audias ab hominibus perditillimis usurpari . Atque huc redeunt quaecumque sunt ab Epicureis& Manichaeis adversus Dei bonitatem & providentiam prolata . Quae ut quam stulta sint intelligamus, de

origine mali moralis & physici disserendum porro est .

g. XIII. Constat ex superioribus Mundum sine malo metaphysico esse non posse , seu creaturarum nullam undequaque infinitam esse posse . Atqui haec prima est mali moralis scaturigo , quod deinde mala physica aut

iuste consequuntur, aut sapientissime praeeunt: utrumque certe magna Dei beneficentia. Sed explicemus harepaulatim . Universum hoc quo nomine intelligo com- pagem rerum , Omnium temporum, omnium locorum, non posse constare creaturis. , quae singulae infinitam

habeant entitatem , id iam , ut dixi, in compertis est. Consequitur ergo, creaturas rationis participes, quae hujus universi pars una sint , nec infinitae entitatis & bonitatis , nec infinitae cognitionis, nec infinitae potentiae

esse posse .. Interea sunt eae cum caeteris naturae crea

tae partibus coniunctae , loeo, tempore , finibus , usibus , actionibus ti passionibus, ut scilicet Universi harmonia servetur , nec sint tot universa , quot partes , quae nulla inter se concatenatione contineantur. Assici ergo ab iis necesse est , tum in eas agere , ac iis

uti: uno Verbo relationes rerum , quibus circumdantur., sentire. . Sunt haec earum naturae consentanea ,& Universi ordini. Nam primum sentire externas res possunt, & id ut possint ordo Universi postulat . Deia agere in eas & possunt . quia intelligentes , sentientes, activae . & ut queant, connexio , quam cum caeteris partibus habent, exigit. Quo modo unitatis ratio requiarit , ut lapides , quibus fornix coagmentatur, & in sese mutuo agant, & a sese mutuo patiantur. Obtinet idem& in omnibus Universi partibus. , quarum actiones & reactionssi, actiones & passiones reeiprocae sunt. Quod si

abi mi verso tollas a nihil illud praeter turbidum chaos erit. N a f. XVI.

215쪽

1 6 ELE MENTOR. ΜΕΥΑΡΗ.f. XIV. Sed quando homines nec infinite sunt intelligentes , nec inter bona infinitae entitatis , & bovnitatis versantur; efficitur , ut nec judicia habere ponsint immutabilia , nec, quamquam cum exteris rebus necessariam habent relationem , ab iis rapi necessario. Inest igitur illis idcirco integra facultas consultandi ,& sese ex ea consultatione determinandi . Ea facultas non potest iis auserri, nisi I. aut ablata ratione, aut

a. ablata potentia operRtrice , 3. aut utraque, extrinseca vi acta in id quod nec intelligit, nec vult, aut

4. earum natura infinite perfecta constituta, aut saltem cum bonis & inter bona infinitae magnitudinis . Tertium pugnat cum natura rationali , adeoque eum Dei providenti & bonitate e. corrumpere enim naturam non os diuinam providentiae , ut ' veteri scito Uconstat , . Quarti nulla natura creseta capax est . Postremum esse

nequit , quousque partes sunt Universi creati, ut affici ab aliis partibus, &i in illas reagere possint. Priora duo qui exigit , is de mentibus lateres crudos seri vult i, nec ullas in Universo ei se naturas rationis participes , de suo magis commodo solicitus , quam de Dei sapientia & bonitate. Ita intel igitur , libertatem , idest f eultatem consultandi super bonis obiectivis , atque secundum consuItationem sese determinandi , nec neces.sario, sed sciam indifferentia , naturam humanam consequi, ut ne intelligi quidem creaturae rationales possint, quae in Universo sint , Universi partes , sine libertate. Quamobrem qui eam sublatam volunt, ut ne sint mala , ii nullas in Universo creaturas rationales esse

volunt. b) ; id quod est idum Dei bonitatem tueri

student, sapientiam landitus evertere. , .

a Pseudo Dion ius lib. IV. de divin. Nominib. apud B.

Th. p. pari. iquos. H. arr. 6. b S. Basilius tom. I. pag. 429. Quisquis, inquit, comditorem reprehendis , quod non naturaliter nos peccati exini ilaia e peraci

216쪽

PARI TERTIA. Is 7 q. XU. Iam vero constitutis creaturarum rationalium natura & loco, intelligitur facillime eas , nisi superiori ratione regerentur , potuisse a fine iis a Deo proposito aberrare , etsi non necessario aberraturas . Ad finem illum nimirum consequendum nec omnia mundi bona , nec quilibet eorum bonorum usus , ac propterea non quaevis harum creaturarum actiones , earum omnium , quas edere pollunt , adcommodatae sunt . Quomodo ad conservandum systema planetarium non quae-Vis Corporum , quibus constat, motiones aptae sunt', sed

infinitarum possibilium paucae tantum . Itaque ut ho mines nam de his tantum deinceps loquemur a recta ad eum finem pergant , inter omnia Mundi individua ea eligere debent, quae ei fini consequendo aptata sunt,

non quae aut remorantur, aut di itinent , aut omnino abstrahunt. Praeterea quum eorum quoque bonorum, quae apta sunt. multiplex usus esse pollit , nec vero

omnes boni . idest fini consentientes, inter omnes usuqeos debent eligere, qui fini conducunt , atque idcirco ex omnibus possibilibus actionibus, eas edere , quae eum finem speseant ,.cavere ab iis , quae quoquo modo fini illi adversantur . Ad hoc vero examen instituendum, & quidem in tota vita perpetuo , infinita pene sapientia, & infinitus labor adhibenda fuissent. Et la-

pertes creawrit , nihil aliud, nis rationis expertem natu ram rati ali praefert immobilem, atque impulsu σαppetitione carentem et , quae electione o actione praedita es . Maximus quoque Martyr in caput I v. de divinis nominibus praeclare & ad rem nostram accommodate scribit , eos , qui hoc sciscitantur , cur non tales Deo nos creaυerit, ut eis issimus, minime tamen peccemus , Hirer facere , ac si interrogarent , cur non mentis σrationis expertes nos produxerit . . . Tolle enim a nobis

liberum arbitrium, non erimus amplius imago Dei , nec anima ratione θ mente praedita . In eandem sententiam scribunt saepe veteres alii Patres.

217쪽

ELEMENTOR. METAPH. hor quidem hujusmodi omnium certe maximus cum viista humana pugnat, ut non decuit Dei bonitatem ad hanc animi contentionem perpetuam homines vocare . Sapientia vero infinita essensialiter naturae creatae conis

venire nequit , nec si posset, Universi natura & ordo patiuntur. Ergo id supererat, ut haec hominibus sapientia per modum legis communicaretur . Quo modo cum in fanintibus sapientes educatores faciunt , quibus quoniam nequeunt vivendi , & agendi prudentiam essentialiter communicare, desectu capacitatis , eius prudentiae & sapientiae praecipua scita acidogmata per modum legis iis

communicant, ut ita saltem recte vitam instituant . Porro ut in systemate mundano vires motrices , earu mquis leges perpetuo conservandae sunt , ut Universi ordo perpetuo servetur ; ita ut ordo actionum hominis li- herarum , seu earum ad finem directio perpetuo conser- Vetur, perpetuo quoque lex moralis conservanda . 3. XVI. Iam vero superioris rationis scita & dogma. ta inseriori naturae non essentialiter, sed per modum legis communicata , nisi addantur motiva quaedam de te minantia naturae illi inseriori consentanea, nullius momenti sunt in illa permovenda . Quum autem natura humana ita comparata sit , ac ita esse debuit ut voluptate , & dolore determinetur , Oportuit ut supremus Legislator cum lege illa sanctionem poenalem conis

iungeret , siquidem sapientissime & providentissime agere vellet. Ita fit ut quemadmodum ex bonitate Dei sequitur, ut creaturis rationalibus leges vitae directrices ad sui finem communicet ; ita ex Dei providentia &sapientia sequatur, ut eas leges poenis corroboret , quibus naturae rationales sibi consentanee ad fines suos ducantur . Apparet igitur , Dei bonitatis,& sapientiae fuisse hominibus leges dare morales , easque poenis a mare et alioquin ut sine legibus mechanicis corpora viri-hus insitis in chaos perturbatum abirent , Nec ulli essent in universo fines, nec ordo atque harmonia ; itas ne legibus moralibus vires hominum activae totam vi tam turbarent , atque a fine suo abstraherent.

q. XUII.

218쪽

PAns TERTIA. I99 g. XUII. Interim lege etiam morali lata , homini inter objecha minime infinita agenti integra liberintas permansit . Ac primo libertas a coactione . Hanc enim libertatem solus Deus supremo ac omnipotente imperio in naturam auferre potest; nam caeterae exteriores causae quum in voluntatem humanam non agant , nisi ope rationis, nec vero ratio libertatem cogere pos

sit , quam potius, ubi recta fuerit , id est suprema sege

informata, perficit ; eam libertatem auferre nequeunt . Deum vero omnino dedecet rerum naturas ; & essentias pervertere, atque sic constitutum universi ordinem

intelligibilem turbare . Qui igitur, ut mala moralia auferrentur , hunc in modum 'coactam hominis' libertatem vellent, ii magis suae utilitatis , quam ordinis & naturae totius universi rationem habere videntur , atque, dum Dei bonitatem ex privata sui utilitate metiuntur, ejus simplicitatem , immutabilitatem , & sapientiam oppugnant. Ex quibus patet non iure , nec recte accusari Dei bonitatem, quod aut homini libertatem , qua praecipitem illum iturum intelligebat , non abstulerit, aut quod non ita fixerit , ut minime illa indifferens esset . Utrumque scilicet & naturae humanae contrarium est, & contrarium relationibus , quas homo habet cum caeteris mundi partibus , se propterea ordini universi , & consequenter divinae sapientiae. Deinde con stat illi libertas a neeessitate. Scilicet nec a natura sua cogi potest, nec a rerum externarum ideis, & sen lationibus : illa cogere se nequit : istae rerum sunt , quae infinitam entitatem non habent , ut idcirco non possint voluntatem humanam infiniti cupidam , atque infinitum natura sua spectantem , hecessario trahere . f. XVIII. Quibus positis , nullo negotio mali cum. Primis moralis, tum etiam physici origo intelligitur, non tantum sine ulla providentiae & bonitatis divinae offensione , verum potius cum magna Dei beneficentia. Nempe sunt eonsectaria mali metaphysici , libertatis ,& legis, quorum primum Deus auferre non potest, Posteriora duo non decet, quemadmodum ea superiori-

219쪽

et o ELRMENTO u. META H. bus constat. Scilicet quoniam homo necessario est liber, mente vero finitus; lege, qua ejus libertas regeretur, indigebat. Ea lata, adhuc homini integra conititit libertas. Peccare ergo potuit. Ponamus peccasse : id ita

avenire potuit, ut inde nihil ad verius Dei providentiam & beneficentiam confici queat . Quid enim Nentem homini dedisset infinita mi Fieri non poterat.

Liberum non fecisset Ne intelligentem quidem, nec universi partem efficere debebat. Libertatem unum in modum inflexis et Est alienum a sua providentia rerum naturas pervertere. Legem ei nullam pronailigasset , qua in r-maretur ad finem Ita ne curasset quidem, nec fuisset bonus. Nullum creasset hominem ὶ Ιd est divinae sapientiaa regulas praescribere , praesertim , quum hominem , si sapit, conditionis suae poenitere nequeat, quemadmodum ex iis , quae inferius dicturi sumus , intelligetur.3. XIX. Iam quum semel malum morale invalui Lset, Dei providentiae & bonitatis erat iis mediis hominem inde retrahere , M perpetuo ad vitae regulam

adducere, quae vitae humanae sunt accommodatiora . Ac quando perpetuae felicitatis praemia minus eum tangunt, quam voluptates praesentium bonorum . in

quibus ille contemplandis nimius est , oportebat ut poenis, idest doloribus, assiceret. Ea duo hominem docere possunt. Primum perfectam , quam ille sequitur, beatitudinem, in possessione horum bonorum , quibus circundamur, non inveniri. Alterum, nihil ei este tutius , nec felicius, quam ab his bonis abstractum , aeterinnorum spe, divinae legi adhaerere. Mala ergo huiusmodi physica tantum abest ut testimonium . quod profani clamant, adversus Dei providentiam, & bonitem dicant, ut potius mirifice utramque praedicent equandoquidem nec sapiens Deus, nec beneficus esset, si hominem, quem a vitae perfectae regula devium videt,

accommodatis naturae suae mediis inde retrahere non studeret.

f. XX. Sed mala physica in tamensum augent di

vinae

220쪽

PAO TERTIA. 2 Ivinae bonitatis & providentiae hostes. Dolores ti morbos exaggerant: improborum felicitatem.& prosperitatem praedicant e scelera.super sceleribus coacervata enarrant. Inscite omnia , aut non ad rem . Principio dolores, qui homini accidunt, in duas clattis conserre pol sumus : nam alii a natura sunt, alii a libertatis &rationis abusu . Si omnes ad calculum adducamus , re periemus multo plures esse, quos homo homini, homo sibi consciscit , quam qui a natura sunt. Hos tu in Deum retuleris, quos ille & vetat, & ut ne effieias, maiores minatur Quae itio ergo ad eos tantum dolores adducitur, qui sunt' a natura , quos ella aliquos, seu iuilas scelerum poems , quia peccaUlmus, seu ad monitiones ut ne peccemus, ex ipsa Dei providentia& bonitate sequitur. Sed quantilla haec malorum portio sunt, si cum illis conserantur, quae aut impoten tes affictus, aut imprudentia & inscitia hominibus a fert Interim haec bonorum , intensitate , duratiORe , numero longe majorum , copia , non solum compensantur, sed immane quantum exceduntur . Nam quum duorum generum sint voluptates, quibus pei fruimur,

aequabiles, & gestientes ; illae perpetuae sunt, quoad

vivimus , & perennes; hae . ut minus perennes, stequentissimae tamen. Confidenter dico , copia dolorum, de quibus loquimur, tantum abeth ut possit cum Volu- ptatibus utriusque generis conferri, ut a lolis gestientibus longe superetur, praesertim in iis, qui recte & fa pienter vivere didicerunt. Supersunt interea Omnes voluptates aequabiles, quas idcirco minus inter bona censemus, quod perennes fiat, nec . ut insolitas , animadvertimus. Ulus sensuum, rationis. libertatis, vitae denique totius, ut nullae etiam adsint voluptates gestientes, aequabiles sunt m perpetuae voluptates, eoque gratiores, quo minus turbidae. Quamobrem quum major sit bonorum, quam dialorum physicorum copia , ac mala etiam illa bona sint, quippe eo comparata, ut nos ad regulam uitae directricem adducant; summe fuerit dementiae Deum inde ut maleficum traducere. Major quoque

SEARCH

MENU NAVIGATION