장음표시 사용
231쪽
eti et ELEMENTOR. METAPH. ex des. v. Deo autem debetur summus amor, quum sit summe bonus, atque totius nostrae bonitatis, & felicitatis causa ; & summula obsequium , quum sit enspersectis stinum, & infinitum ,& nostri amantissimus parens r & summa servitus, quum sit omnium absolutus Dominus iure creationis , & conservationis ; ergo Deo debetur religio. Ii ergo Deo religionem denegare pos-'1unt, qui aut eum esse negant, aut negant universitatem rerum creasse, & conservare. Schol. Sunt aMtem duae totius religionis partes a
ct illimo inter se uaxu colligatae, & conjunctae , the retica nimirum, & practica. Illa continent , quae de
Deo sciri oportet , haec Vero quae agere, ut Deo placeamus . Lactantius Firmiamus priorem partem sapiemriam appellat , posteriorem tantum religionem . Ex pri
si nascitur posterior, nec sine illa recta esse potest. Itaque nisi quis Deum esse cognoverit, esse Universi opimcem, & parentem , esse sapientissimum, providentissimum, optimum, justum , supremum Jegislatorem , ubique praeientem , omnia inspectantem , A quae sunt hujus generis, aut nullum ei cultum tribuere potest, aut non sanum , vel rectum . Porro theoretica illa , ut &haec practica , aut ex ratione naturae intelligitur, aut ex divina revelatione . Ex ista uberius. & persectius, ex illa minus ample , minusque perfecte. Prima dicu tur naturalis religio, posterior revelata. De posteriori lTheologi disserere proprium est officium ; priorem etiam Metaphysicus attingit. Sed quaeret fortasse hic aliquis , cur religionem Deus a nobis exigat , poenasque acres minetur , nisi praestiterimus , & quidem incorrupte , & sancte λQuum Deus sit ens persectissimum, sibique ad beatitudinem sussicientissimum , minime nostri indigum , pr fecto ob nullam suam utilitatem , aut voluptatem , quae inde ei accedere possit , obedientiam , & religionem ab hominibus exigit. Eam tamen illi nos deberemus, letiamsi minime exigeret, ac praeciperet, quum scilicet lcb eminentissimam ejus naturam, tum ob infinita benefi-
232쪽
ΡΑns TERTIA. 2I3cia, quae ab illo continenter excipimus, tum ob supremum ejus in res omnes imperium , tum tandem ob nostri ab illo dependentiam , sine qua homines nec intelligi, nec esse possunt. In primis haec dependentia inter nos , & Deum necessariam relationem constituit, ex qua porro fit, ut illi nos fervitutem, & religionem debeamus. Quocirca ut esse nequit homo nisi a Deo , ita absurdum est, ut sine auctoris sui cognitione, &cultu vivat. Uno verbo, religio nostri erga Deum,. naturam Dei, & nostram necessario consequitur . Sed exigit eam Deus atque imperat, non quia utilis ei, aut necessaria, sed quia necessaria, & utilis nobis, adeoque quia bonus, & beneficus. Superius enim demonstratum est, homines, ut recte vivere possint, vitae regula indigere. Praeterea inferius demonstrabitur, solam legem, &religionem naturae sussicere non posse . Ex quo conficimus necessariam esse revelationem . Ergo i quum Deus
legem, ac religionem, & naturae via, & via re Velationis promulgat, nostrae felicitati consulit, atque in eo se bonum , & beneficum ostendit. Se bonum , ac beneficum magis etiam ostendit, dum poenas acres minatur rebellibus; quia poenae sunt necessaria motiva , quibus creaturae liberae ad legem colendam impetu un
Accedit, quod sine religione ne in hac quidem
vita homines tranquille vivere possunt. Enim vera ho .mines vivunt tranquilli, quum ex recta vivunt a vitae regula, quum iustas rerum, quibus circumdantur, Opiniones habent, ut sciant, quantum existimationis , &amoris , & spei mereantur ; quum ossicia cuilibet debita praestant, cumque conspirant in eumdem omnes finem: quum tandem & in prosperis utili: timore conistinentur, ne diffluant f & in adversis tutum habet per fugium. Haec autem omnia, nec sine certa regula li minesi scire & exequi possunt, nec possunt sola naturae lege, & religione. Itaque quum ex naturali, tum ex revelata reIigione didicerunt homines , quantum rebus hujus vitae confidere liceat, qui earum sit usus ,.
233쪽
qui omnium hominum finis , quae honesta, & iusta ,
quanto caeteros amore amare debeamus . Quae quum praestent , tum amice conlpirant, & vivunt . Praeterea inde quoque didicerunt homines , & ut ne supere birent in prosperis, quum Deus omnibus imperet, Omniumque actiones expendat, vindicemque habeat oculum;& ut non desperent in adversis, dum sub juilo poten, tis imi , & amantissimi patris imperio sumus. .Ex quibus patet , delirare eos, & furere , qui contendunt , in statu irreligionis feliciores futuros homines, quam nunc sunt sub religione. Id contendit Lucretius. Enim vero in statu religionis homines secum Dei si Pientiam , providentiam , amorem reputantes, & in adversiis alacres vivunt, atque spe futurorum bonorum laeti, quod exemplo primae reipublicae Christianae in tormentis beatissimae , comprobare polsumus . At impii, siquidem in adversis sint , nullum reperiunt fortunae suae praesidium; si in prosperis, quum in hac tantum vita confidere possint, quam mortalem esse sciunt, anguntur miserrime mortis expectatione . Itaque delirat i ut iterum dicam , Lucretius, quum conatur docere , non posse hominum vitam esse tranquillam, dum omnia inspectans atque puniens Numen timetur. Nam Numen hoc non Tyrannorum more gubernat, ut utilitatem tantum suam spectet, sed more Patris optimi , qui
amat, & qui si punit id essicit , ut morigeri sint filii
atque idcirco ut boni . Accedit eodem, quod sublato Numine, & providen tia , ne leges quidem ullae esse possunt, nisi quas uti litas imperat; nulla esse potest iustitia , sed id jusum quod validius. Quocirca homines lege brutorum Vi Vent, ut id justum, & honestum habeant, quod fames, quod libido , quod ira , quod vis imperaverit . Est autem quisqv ame qui in hac ferarum societate se posse esse tuis tum & tranquillum putet aut quis potius non hanc
Coroll. I. Religio haec soli Deo debetur . Nam debetur et , qui summo amore , summo obsequio, sum-
234쪽
PAR s TERTIA. 2IIma servitute est dignus: is autem est solus Deus, qui pe is tantum est iumme bonus, summe persectus, sumine Domiuus . Interim hoc nihil prohibet , quominuet Angelos, aut sanctos viros, Deo ob virtutum merita carissimos, pia veneratione prosequamur , non quidem ut Deos colentes, in quo errarunt Gentileg , sed ut Dei amicos, & servos religiose venerantes. Caeterum perfectus ille, & summus cultus impartibilis est , quemadmodum unica est, & impartibilis Divinitas. Ut idcirco quicumque illum alteri, quam Deo tribuit, magni cruminis Divinae laesae maiestatis reus est. Coroll. II. Omnis Religio, in qua aut summus animi cultus, ideit maximus, cujus est homo capax, Deo non tribuitur , aut plures Dii aequali religione & cultu adorantur, aut in qua non recte de Deo sentitur, salia est. Patet ex superioribus . Sches. Hinc sequitur Ethnicam, & Muhammedanam religiones falsas esse : sunt enim foeditsimae superstitiones. Superstitio autem quamquam speciem religionis mentiatur , tamen eo est Atheismo deterior, quo specie pietatis aut Atheismum continet , aut ad Athetiamum ducit, & quidem ita ut incautos facillime fallere possit . Audiendus est Plutarchus, qui in libello de superstitione copiose hoc explicat. Supersitio , inquit, Atheomo ut nasceretur principium praebuit , o nato prae-het defensonem', non inram quidem , neque bouestam ,
praetextu tamdiu non carentem . Non in Coelo quidquam
reprehen iis, neque in sideribus circum Terram , quae diem noctemque e sciunt, neque in animalium vista, neque i. frustuum foeneratione quidquam erroneum inordinatum conspicientes , Diυinitatis abnegationem in Uniυersum decreverunt e sed supersitionis facta , ridiculaeque pe rurbationes , ρο υerba, ct praefigia , o incantationes, o circumcursationes , ερο cruciatus, ρο impurae purific*tiones , immundaeque mundationes , barbgraeque in quae prope Templa punitiones , o injuriae , quibusdamν causam praebent, ut dicant, satius esse non ex ere Deos, quam exsere talis probantes, talibus gaude nies ,' ita
235쪽
ris ELT M Turon. META u. injuriosos , ita sordidos , parvaque de causa irascen tes . Haec Plutarchus. Plurima in eandem rem scribit Antonius Wandalius in libris de origine & progressia idololatriae . f. a. Superstitio autem omnium foedissima Ethnicismo continetur . E cum duplex sit superi titio , una cultus falsi , altera cultus indebiti, ut in Scholis loqui amant , utraque illa superstitio apud Paganos regnavit , regnatque etiamnum . Demonitrarunt id e
pi'sissime antiquissimi illi & eruditissimi Christianae
religionis Apologistae, Iustinus martyr, Clemens Alexander, Origenes, Tertullianus, Arnobius, Lactantius, Augustinus , aliique. Nos rem in pauca conseremus verba. Ut autem dilucide disseramus, Gentilem Theologiam post Varronem in tria genera dispesce mus , Philosophicam , Poeticam, & Civilem . Quod pernitet ad Primam , ea quod ad partem theoreticam vera quidem continet aliqua , sed ita ut plurimis falsiis depravata sint . V. g. Philosophi , saltem nobiliores , Dei existentiam , sapientiam , potentiam , bonitatem , pr Videntiam , unitatem ; tum & leges naturae , &animorum immortalitatem , adeoque poenas , & praemia alterius vitae adgnoverunt. Adgnoverunt & Theo logiam Poeticam atque Civilem corruptissimam esse, ut ex solis libris Ciceronis de Nat. Deor. abunde patet . Sed errarunt in gravissimis capitibus partis theoreticae,& m practicia omnes populi errores amplexi sunt . Ita Philosophi omnes materiam Deo coaevam posuerunt,& Deum Fato subiiecerunt. Eorum quidam Deum malum bono associarunt, ut demonstrat Plutarchus in lib. de Iside & Osiride . Plurimos quoque errores circa animam promulgarunt , praesertim metem Fchosin , seu transmigrationem. At in practica , ne rigido quidem Socrate, & Divino Platone exceptis, omnes populi coeno volutati sunt : aliud scilicet in templis cum populo adorabant , aliud in Scholis docebant , inquit Augustinus. Moribus praeterea fuerunt corruptissimis , ut de Pythagora , Socrate , Platone , Catone, Zenone, Seneca ,
236쪽
PARs TERTIA. 2Ι7neca, & aliis celebrioribus demonstrat Auctor historiae philosophicae Paganorum cap. 35. Itaque de omnibus omnino Gentilibus intelligenda sunt verba Apostoli ad Rom. I. Id. & seqq. Revelatur , inquit, ira Dei de Coelo super omnem impietatem o injuillitiam hominum eorum , qui veritatem Dei in injustia detinent; quia quod notum es Dei manifestum es in illis'; Deus enim illis
manifestavit . . . ira ut inexcusabiles sui, quia cum cognovissent Drum , non sicut Deum glorifcaverunt , aut
gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus fuis, ct obscuratum es insipiens cor eorum. Toto ergo Coelo aber
rant ii, qui Philosophos quosdam salvos esse putant. f. 3. Illud quaesitum eii , utrum Philosophi Gentiles fuerint Athei Gentiles omnes Atheos appellat Apostolus, hoc sensu, quia sine cognitione veri Dei,
cujus ideam laedis commentis depravaverant , ViXerunt. Clemens Alexandrinus in Stromatis, & Eusebius Caesariensis in praeparatione Evangelica ex instituto Conantur probare, Gentiles fuisse Atheos , quod nullum alium Deum adgnoverint, praeter Naturae partes, aut omne Universum. B. Athanasius in eadem fuit sentenistia , eo permotus argumento , quod pluralitas Numinum nullitas si Numinum :nam perinde eit, seu plures Deos aequales colas , seu nullum , cum verus Deus non possit elle nisi unus . Sed quid quid sit de imperito Gentilium vulgo, certum est Philosophos plures unum supremum rerum omnium opificem & Dominum adgnovisse; atque de eo in scriptis suis luculentiis me testificatos fuisse , quod ipse adgnoscit Apostolus in loco superius laudato . Interim quoniam Philosophi omnes Deum,& materiae coaevum , & Fato subjectum fecerunt, atque alia doctrinae illi admiscuerunt , quae cum natura veri Dei pugnant , suspicione Atheismi liberari nequeunt . Praesertim cum si voluissent sibi esse consentanei , procul dubio omnes fuissent Pantheistae , quod ego alias animadverti .
q. q. Iam Poeticam Civilem Gentilium The logiam Dedissimam fuisse superstitionem , doctissimi
237쪽
218 ELEMENTOR. ΜETAPH. veterum Philosophorum adgnoscunt. Quamquam quid necessarium est ad Philosophorum auctoritatem adpellare , cum extent Poetarum & Hilloricorum libri , qui abunde id demonstrant uum Homerum, aliosque Graecos Poetas lego , non possum non mirari, qua fronte homunciones tanta de Diis suis mentiri sint ausi , tanta illis humana vitia tribuere , ita quidem , ut bonus Plato in i II. de Republica coactus sit ., Poetas e Republica
sua exterminare velut corruptores religionis ipsosque primipilos Poetarum Homerum , & Hesiodum inseris addicere . Quis enim vero ferat Iovem , hominum Deumque Patrem , puellarum & puerorum raptorem , foederum ruptorem , bellorum architectorem : Mercurium latronem , Martem adulterum, Venerem meretricem , ita ut Spartae in Ueneris honorem Meretrices magno sumptu alerentur , quae rem sacram tanto Numini facerent Porro quis ferat sacrificia.Bacchi, Cereris, Priapi , quae enarrare homines paullo honestiores pudet praeterea Deos omnes Deasque secere vinolentos , helluones, iracundos, invidos, plebeiorum in morem rixantes , malorumque facinorum sua fores. 3. 3. Ad haec , animantia bruta , elementa, fontes, fluvios ,3tum vitia , aut morbos, , velut impudentiam , febrim , pallorem , venerem inter Deos retulerunt, itaut Lucianus induxerit Momum clamitantem, se, nisi Coelum tot monstris purgetur , abiturum . Porro
quis serat adoratos ut Deos spiritus malignos , &scelestissimos homines ὶ nec dicant Gentilium Patroni esse haec Poetarum commenta. Primum enim Arnobius lib. q. adversus gentes solide probat , Poetas haec a populo accepisse . Ac sane veriti mile non est, Poetas populis probari potuisse , nisi eadem cum populis docuissent.. Deinde quidam Philosophi, velut Anaxagoras, Socrates, Protagoras, Aristoteles , quod haec risinsent , aut mo te, aut exilio mulctati sunt. f. 6. Illud vero stupiditatem omnem supergreditur, quod aut Deos ignotos adoraverint , quos ne n mine quidem vocare scirent, aut certe vocabula ina-
238쪽
nia, seu nihili . Quod spectat ad primum, testificatur
Lucas in Achis cap. xv Ir. 23. Athenienses Aram posuiise ignoto Deo . Habebant praeterea Graeci Aras pOsitas Diis exteris & ignotis ; habeban Romani , ut Diis Asiae; Diis Europae, Diis Lybiae. Nempe quam plerumque ignorarent a quo potissimum Deo res aliqua esset petenda, ne aberrarent in precationibus , ignotis etiam Diis, ne ullus exciperetur, sacrificabant . Quod ad alterum , adorabant modificationes quasdam rerum, ut Tempus, Ventos, Sanitatem , Fortunam, Amorem
Metum, & similia , de quibus copiose disserit Vossius
in Theologia Gentili, Clemens Alex. oratione ad Gen tes, Arnobius adversus Gentes, &Augustinus de Civitate Dei infinita hujusmodi deridicula Numina suppeditabunt. Proferamus aliquot ex Arnobio , & Augusti'DO, qui ea ex Varronis libris descripserunt.
Portunus praestat commeatibis naiagationes .
Consus salutaria o fida consita suggerit .
Flora curat ut arva forescant . Segetis ut Segetes felices proυeniant . . . Unxia praees tinxionibus . Cinxia cingulorum replicationi. H
potumque procurant. Laverna furtim protectrιx.
Bellona discordiariιm , bellorum , ct rixarum . . ' 'Fluviona praees fluviis . Pomona hortis. Februttis febribus. 'Panda , vel Pantica viis aperiundis . Pellonia hoses pellit. Lateranus praees focis' o laterculis . Persea Venereas voluptates perscit. Portunda thoris genialibus praesto est.
Puto putationes curat. . Peta petitiones . '' me sermus nemora . a Terminus agrorum limites .
239쪽
aro ELEMENTO R. MEYAP u. Nodulis ad nodos perducit fata. Vibilia ab erronibus viarum liberat.
Pauca haec latis sunt superque ad Aedissimam Romanorum superstitionem intellisendam . Quam enim Divinitatis notionem habebant ii , qui iis rebus plura Numina praeficiebant , quas apud nos unus homo princurat , ut perspecte ratiocinatur Augustinus
f. 7. Sed videamus quid ad haec Gentilium patroni Celsus, Porphyrius, Iulianus protulerint. Possinat, inquiunt, omnes Gentilium Dii Deaeque ad quinque
classes reserri. Prima continentur Elementa , & Astra a. Plantae et 3. Bruta: 4. Homines 3. Daemones . Ut aprima exordiamur, Coelum, & Tellus primi Dii Poetis vetustissimis hahentur , ex quorum connubio caeteri sunt Orti . Coelum faciunt antequam homines vitiis vitam depravassent versatum cum Tellure , unde minores alii Dei sint geniti. Id vero non aliud significat, nisi primos mortales, & res ahas, e Tullure genitos, suppeditante Coelo humorem & calorem . Ad Tellurem reseruntur Ceres, quae Graecis Δημητηρ, quasi magna
mater dicebatur , teste Platone in Cratilo , & Ops, &Pluto, id est partes Telluris inferioris . Vesta quoque &Juno, & Venus idem ac Terra Uossius in a. idolo-Jatrie cap. 39.) Proserpina quoque idem ac Tellus Vossius ibidem cap. 6o. Praetera Maia , Faunus, Flora, Pales, Puta, Pomona, Segetia, Tutulina , Nodinus, Nodulis, Lactucinia, Hostilina, Volucrina , De-Verrona , Runcana, Spinensis, & maxima pars eorum Numinum , quae superius memorata sunt, Terrae eranti aut parteS, aut vires, quae nominibus divinis adpellabantur, quod primum. Chrysippus in lib. de Nat. Deor., nuper Uossius in laudato loco demonstravit . f. 8. Ad Coelum infinitos Deos tanquam Coeli partes reserebant. Sol omnibus ferme nationibus cultus, idque ab antiquo, ut Moses Deuter. cap. IV., & I bus cap. XXXI. testantur, infinitam Deorum turbam
240쪽
Ρ ARI TERTIA. 22 Icomplectitur ' Bal & Bel quae verba Dominum significant Phoenicum , & Chananaeorum Dii, Solem reserebant, ut idem demonstrat Vossius . Tradit Sero ius, Assyrios pro eodem habuisse Solem , Saturnum , Bal,& Bel . Hinc inserunt docti, Saturnum Carthaginiensem eundem esse ac Solem. Quum vero Moloc Chaananaeorum idem sit ac Saturnus Carthaginentis , Moloc idem ac Sol . Hinc Infanticidia Saturno apud Carthaginem, & Moloco apud Chananaeos eadem Legatur Uomius lib. 2. cap. 3. , & Calmet in Differt. de Numinibus Chananaeorum . Idem Volsius demonstrat , Adonem Phoeniciorum , Priapum , Bacchum , . aliosque Deos, Camum Mohabitarum, Mitram Persarum , Osirim Aegyptiorum, & alios Deos unum esse Solem. Plurimae quoque Deae Gentilium Lunam re
f. 9. His positis, Gentilismi Patroni sic concludunt,
tot nempe Deos, Deasque, quae aut ad Tellurem aut ad Coelum pertinent, unum esse supremum Deum, pro diversis adspectibus , attributis , viribus , effectibus adoratum sub diversis vocabulis. Nec vero haec interpretatio nudius tertius inventa est. Eam enim reperimus adhibitam a Platonicis & Stoicis. Audiendus est Maximus Gentilis epistola ad Augustinum scripta , quae est 43. veteris editionis. Equidem, inquit , unum essa
Deum summum sive unicum , quis tam demens , tam mente captus neget esse certi Himum hujus nos virtutes per Mundanum opus di fas multis vocabulis inυocamus.
Eadem dixerat Seneca pluribus locis .f. Io. Ueniunt ad alteram Deorum classem, Plantas nempe. Eas cultas esse non tanquam Deos, sed tanquam humano generi utiles , & divinas potius, quam Deos habitas, contendunt. Veteres enim utilia omnia, ut quae in genere suo essent excellentissima , divina vocabant, quod praesentibus quoque nationibus in usu est. Idem dicunt de animantibus brutis, ouae tertia est deorum classis. Praeterea, addunt, quaedam Plantae atque animantes Diis. qmbusdam sacratae, Ves